Principis christiani institutio per aphorismos digesta, auctore Desiderio Erasmo Roterodamo

발행: 1641년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

111쪽

stituentis sicuti dictum est ut

pravas vulgi opiniones penitus exanimo revellat, si quae forte insederint, & salutares, christianoque Principe dignas inserat. De adulatione vitanda Principi.

ATque id fieri non potest, nisi

modis omnibus arceantur

assentatores, cui pesti maxime ob noxia est magnorum Principum felicitas. Iam ipsa aetatis simplici. tas huic malo praecipue patet, partim quod naturae propensione blandis magis gaudeat, quam Veris , partim quod ob rerum imperitiam quo minus suspicatur insidias , hoc minus cavere novit. Et nequis hoc ceu leve malum existimet negligendum , sciat florentissima summorum regum imperia linguis adulatorum fuisse lubversa. Nec usquam gravi Π-rannide legimus oppressam Rempub. ubi non praecipue partes

112쪽

PRIN. CHRISTIANI. III tragoediae fuerint assentatorum.

Perspect una habebat hoc Diogenes ni fallor, qui rogatus, quod

esset animal omnium maxime noxium, si de feris inquit sentis , tyrannus , si de cicuribus , a dula

tor.

Habet haec pestis blandum

quoddam venenum, sed adeo praesentaneum, ut olim hoc dementati Principes orbis domitores, nequissimis palponibus sese ludendos, dc equitandos permiserint, &in omnium rerum dominos hi te terrimi homunculi libertini , nonnunquam & servi dominabantur.

Primum igitur proviisndum erit ut nutrices adhibeantur , aut pra. prorsus immunes ab hoc morbo , aut certe quam levissime obnoxi pNam ipse sexus solet huic malopeculiariter obnoxius esse, deinde piae rumque nutrices in matrum abeunt affectus , quarum vulgus liberorum ingenia saepenumero corrumpit indulgentia, immo totum

113쪽

tum hoc genus quoad fieri potest

arcendum a futuro Principe, natura pene ipsa duobus maximis asti- , ne malis, stultitiae, de adulatio

- Proxima cura erit ut sodales adiungantur ingenio liberali,& alio

qui in hoc formandi ab eo , qui

instituit, ut comes lint citra adulationem, ut ita consuescant urbane loqui, nequid tamen in gratiam fingant , aut mentiantur.

Nam de praeceptore deligendo dictum est.. Neque mediocre momentum est in miniitiis , qui frequenter obsecundant cupiditatibu puerorum, vel ob stultitiam, vel quod hinc emolumenti nonnihil ad se rediturum sperent. Oportebit gitur hoc quoad fieri potest cordatos , & integros ad id muneris delegare , & Insuper monitis ac minis ab assentando deterrere , ac rursum praemiis invitare, ut fancte suo fungantur officio. Qua qui , dem in re magnopere conducet,si

114쪽

qui deprehensus fuerit hoc agere, ut alloquiis &: obsequiis illiberalibus, Principis animum ad ea sol- .liciter , quae parum digna sunt Principe, is in aliorum exemplum, publice det poenas, etiam capitis, si delicti modus hoc postularit. Neque hoc cuiquam crudele videri debet , si cum furem , qui

pauculos nummos forte nactus sustulit, capite puniamus, idque 'praeter omnium legum veterunt exemplum, de eo extremum suis

matur supplicium, qui id inficere voluerit, quo nihil habet patria melius, aut preciosius. Quod si rei novitas obstat , quo minus persuaderi queat, tametsi Alexan der Romanus imperator Thiarinum fumi venditorem palo alligatum, subiectis viridibus lignis fumo necari iussit j arte fieri potest, ut alia via paretur exemplum, siquis forte de alio quopiam capi-pitali facinore convictus erit, tamen hoc titulo puniatur , quod Principis suturi mentem pesti-

lenti

115쪽

omnes adulan tur Prini

ri4 INSTI Tu TIolenti adulatione corruperit. Si in poenis mali dati rationem covenit expenderiri plus laedjt Rem p. pestilens adulator Qui primam illam Principis aetatem tyrannicis

opinionibus corrumpit & inficit, quam qui publicum aerarium expilarit. Atque utinam saltem apud Christianos minus verum esset illud Carneadis apophthegma, qui negavit quicquam recte disci a regum filiis, praeter artem equitandi, quod caeteris in rebus omnibus omnes obsecundent,& assententur. At unus equus quoniam

haud intelligit patricius insideat

an plebeius, dives an pauper, Priu'ceps an privatus, tergo excutit. quicunque parum scite insederit. At nunc saepenumero videmus fieri ut non nutrices solum, ac sodales, ministrique Principum liberis adulentur, verum & ipse praeceptor , moderatorque pueritiae tuum agat negotium , non huc spe stans ut Principem dimittat melio-

116쪽

PRIN. CHRISTIANI. os

meliorem , sed ut ipse discedat locupletior. Ad gratiam non raro lo-' quuntur & ii, qui de rebus sacris

concionantur , aucupantes Principis , & aulicorum favorem , aut siquid reprehendunt,ua mordent, ut tum maxime adulentur. Non

haec loquor, quodvis probandos existimem, qui seditiosis clamoribus debacchantur in vitam Principum, sed quod ab his citra conis tumeliam boni Principis exemplar proponi cupiam, nec probari per assentationem in Christiano Principe, quae in ethnicis damnarunt ethnici. Neque libere mo- , nent magistratus, neque satis amice cons uni consiliarii. Nam proceres, quoniam fere studiis inter se dissentiunt , certatim omnes incipis favorem ambiunt , vel quo premant .adversarium, vel nequam ansam nocendi ministrent inimico. Adulaneut sacrifici , aD sentantur medici. Nam ab oratoribus aliunde missis meras audire laudes iam ubique solenne est. Supeγ

117쪽

116 INsTITUTIO supererat una sacra anchora , quae dc ipsa saepenumero , nimi rum ii, quos vulgus confessore S regios vocat.. Ii certe si integri forent , ac prudentes, certe in illo. altissimo secreto possent amanter ac libere monere Principem. Verum plaerumque fit ut dum suisquisque commodis studet, publicae utilitatis rationem negligat. Ac minus quidem lςdunt poetae , Ihetoresque, quorum nemini iam ignotum est institutum, Principum laudes non ex ipsorum meri tis, sed ex suo metiri ingenio. Longe pestilentius est Magorum, ac divinorum genus , qui regibus longaevitatem, victorias , trIumphos, voluptatas, & imperia pol licentur. Rursum aliis subita in mortem , cladem, molestiam, exilium migantur, abusi ad id spe metuque duobus praecipuis humanae vitae tyrannis. Ad hunc ordinem pertinent prognostae, qui ex astris futura praesagiunt, quorum an ulla sit ars, uou est huius loci discuter

118쪽

PRIN. CHRISTIANI. III re. Certe ut nunc vulgo, utuntur, non mediocrem pestem affert rebus humanis.

Sed est omnium pestigentissi

mum adulatorum penus, qui specie IIoertatis assentantur , ac miroclud da in artifi c i o d u in hep ugnan i, impellunt, dum obiurgant, laudant. Hos mire depinxit Plutar-H1us in libello, cui titulum fecit, quomodo dignosci possit amicus

ab adulatore. Sunt autem duae aetates, quaep oti vimurice osi tae 'lan t a d u lationi, pueritia Petob rerum inscitiam, & sene eius , ob animi imbecillitatem, in quavis autem aetate stultitia , quae sis per philautiam comitem ducitiat recte mo-

nuit Plato periculosissimum esse dulandi genus , cum quis ipse sibi palpo est,& ob id sese facile praebet sitis idem agentibus , quod 3pse iam sua sponte agebat. Est tacita quaedam adulatio &in picturis, statuis, ac titulis. Sic AleMAdro magno adulatus est Apelles

sibi qui que adulatu

119쪽

pollinis eiugie pingT gaudebar.

Eodem pertinent immanes Colof- si, quos olim Imperatoribus erigebant supra modum humanae magnitudinis. Fortassis hoc alicui leviculum videbitur sed est nonnihil & in hoc momenti, ut Principem eo cultu, habituque representent artifices , qui sapiente gravique Principe maxime dignus sit. Et praestat aliquid agentemessingere, quod ad Rem p. attineat,

quam otiosum, velut Alexandrum in cognoscendis causis alteram au rem manu opposita claudenrem. Aut Darium malum punicum tenentem, aut Scipionem sponsam iuveni intactam restituentem, auro quod offerebatur reiecto. Huiusmodi salutaribus picturis decet

ornari Principum aulas, non. iis, quae lasciviam, fastum, aut tyran

nidem doceant. l .

Tituri Iam in titulis haud equidem negarim Principi situm honorem esse

120쪽

P R r N. CHRISTIANI. II 'esse tribuendum , malim tamen

eiusmodi , qui nonnihil admoneant Principem ossicii sui , hoc est malim integerrimum , incorruptissimum, sapientissimum, elementissimum, beneficentissimum, cordatissimum, vigilantissimum, moderatissimum, patriae studios susimum vocari, quam inclytum,in victissimum, triumphatorem,sem per augustum , ut ne commemo rem interim celsitudines , sacras maiestates , divinitates, & his etiam adulantiores titulos. Probo morem , quo nunc Romanum

Pontificem sanctissimi titulo honoran r. Dum enim haec audit assidue, commonefit quid ab illo praestari oporteat, & quid in illo sit pulcherrimum , non si ditissimus sit, aut latissime imperet, seddi sanctimonia praecellat.' Quod si vitari non potest quominus haec audiat nonnunquam . Princeps vel in vitus , tamen haud oportet dissimulare, quibus magis 'μ' delectetur. Alexander Severus usque

SEARCH

MENU NAVIGATION