장음표시 사용
141쪽
r o INsT 1 Tu TIonexplentia , ' contemptui auctoriis ras. Itaque Principis partes erunt diligenter observare quibus haec parentur, illa vitentur. Odium conflatur saevitia , violentia, contumeliis , morositate, dissicultate, rapacitate. Et facilius concitatur odium , quam excitatum placetur. Modis omnibus igitur cavendum bono Principi, ne qua occasione a caritate suorum excidat.
Crede mihi magno satelliti' nu datar , qui favore populi destituitur. Contra, benevolentia multitudinis conciliatur his moribus
ut dicam in genere in qui pluri-
-mum absint a tyrannide, clementia, comitate, aequitate , es vilitate, benignitate. Benignitas extimulat ad ossicium, praefertim si conspexerint iis esse praemium apud Principem , qui de Re p. bene mereantur. Clementia, male sibi conscios invitat ad meliorem frugem , dum veniae spem ostenditiis, qui superioris vitae errata novis ossiciis studeant pensare, grata
142쪽
Pni N. C HR Is T I A N I. I Iinterim & integerrimis contem platione naturae humanae. Civilitas ubique aut amorem gignit, aut certe lenit odium, verum ea ine longe gratissima magno Principmestitudini. Contemptus potissimum con- Contem l trahitur studio voluptatum , libia d.'
dinis, vinolentiae , comissatio num , aleae, morionum , scurrarum, tum autem stultitia, socor-
l diaque. Et his diversis rebus pa-
l ratur auctoritas, prudentia, inte-l gritate,temperantia, sobrietate, &l vigilantia. His igitur rebus sese commodet Princeps, qui vere cu- piat auctoritate pollere apud suos. At ridicule quidam ita se magni si εν; habendos eredunt apud suos , si strepitu, cultu, luxuque sese quam isti
maxime ostentent. s enim magnum putat Principem auro, aut gemmis ornatum , cui noxunt omnes tantum esse, quantum vult3
Et interim , rq uid aliud ostentat,
quam calamitatem, . suorum . ei-
vium dispendio hunc sentium luxum
143쪽
xum Z Denique quid aliud docet hac ratione suos , nisi seminarium
scelerum omnium ξSic colatur, sic vivat bonus Princeps , ut ex huius vita caeteri proceres , ac cives frugalitatis ac so- . brietatis exemplum capere pos sint. Sic agat domi, ut nullius interventu deprehendi possit. Et foris haud decet usquam Principem conspici, nisi semper aliquid agitantem , quod ad publicam faciat
utilitatem. Ex oratione certius , quam ex amictu Principis animus cognoscitur. Spargitur in vulgus quicquid ab ore Principis fuerit exceptum. Proinde summam oportet esse curam, ut ea quae loquitur, virtutem sapiant, & mentem
bono Principe dignam prae se serant. Nec praetereundum est Λristotelis hac in te consilium , ut Princeps , qui Nolet. odium Q tum effugere , ac benevolentiam alere , quae sunt odiosa, deles
144쪽
aliis, quae plausibilia per se faciat, Hoc pacto magna pars invidiae defluet in eos , per quos res administratur , praesertim si fuerint Scalias invisi populo. Rursus in be-- neficiis 'lida gratia ad unumPrincipem pertinebit. Addam & illud, conduplicari quomo- beneficii gratiam, si cito, si alacriter, si ultro detur, de si verbis amicis commendetur. Quod siquid negandum erit, id blande, Φlacideque fieri conveniet. Siquid
puniendum , minuendum nonnihil de praescripta legibus poena, & 'ita sumendum supplicium, ut appareat Principem huc invitum descendi me. Neque satis est, si Princeps suos .
unius mores integros & incorru- at ziieiptos praestet Reip. Non minus ad- . nitendum ut quoad licet universam suam familiam, proceres,amicos, ministros, magistros sui.
similes habeat. Hi membra sunt Principis , & horum sceleribus conflatum odium in ipsum redundat
145쪽
εν in phtheisma Novitas omnis periculo.
14 φ INSTI Tu TIodat Principem. At istud dissie illimum inquiet aliquis .Facilius fuerit , si curet optimos in suam familiam allegere. Deinde si feceritu: hi intelligant ea maxime placere Principi, quae maxime si fit in rem populi. Alioqui fit saepenumero ut negligente, aut etiam conni vente ad ea Principe sceleratissimi homines sub pr textu Principis tyrannidem exerceant in plebem, & dum videntur illius agere negotium , pessime consulunt eius nomini.
Alioqui tolerabilior est Rei p.
status, ubi Princeps ipse malus est, quam ubi Principis amici mali. Unum tyrannum utcunque ferimus.
Quandoquidem unius avaritiam facile populus explet, unius libidini , non magno uegotio fit satis, unius Laevitiam satiare licet. At tot tyrannos er plere gravissimum est. Omnis novatio quoad fieri poterit , fugienda Principi. Nam etiam siquid in melius commutetur, tamen ipsa novitas offendit. Nec unquam
146쪽
ΡRIN. CHRIsTIANI. I sun quam sine tumultu commutatus est vel Reip. status, vel publica civitatis consuetudo, vel leges olim receptae. Proinde siquid erit eiusmodi, ut ferri possit, non erit innovandum , sed aut tolerare conveniet, aut commode ad meisliorem usum deflectere. Rursiam siquid erit eius generis , ut tolerandum non sit, id erit corrigeudum, sed arte ac paulatim. Permagni refert quem scopum seopus sibi proponat. is, qui gerit Principatum : nam si parum recte destinarit, tota aberret via neceL
sim est. Summum igitur boni Principis decretum esse debet ut
non solum tueatur praesentem Reip. felicitatem , veru metiam florentiorem reddat, quam acceperit. Caeterum cum tria sint bono - Ρανο-rum genera ut Peripateticorum more loquamur videlicet , animi, corporis , & externa, cavendum erit ne horum ratio praepostere habeatur, ut civitatis felici'. G tatem
147쪽
I 6 INSTI Tu TIotatem externis illis bonis potissimum metiatur. Nam haec quidem non oportet alio pacto c*mparare, nisi quatienus ad animi, corporisque bona pertineant. Hoc est, ita demum existimet cives suos
esse felicissimos , non si ditissimos
habeat, aut optima corporis valetudine . sed si iustissimos ac temperatissimos, si quam minime cupidos, si quam minime feroces,, aut factiosos , si quam maxime
concordeS.Cavendum & illud, ne pulcherrimarum rerum falsis vocabulis decipiatur, quo quidem e fonte quicquid est malorum in urbe, fere scatet, ac proficiscitur. Neque enim vera felicitas est, cum populus otio, luxuque diffluit, ne- 'ue vera libertas, ubi cuique quod libuit, licet. Nec servitus est , ad legum honestarum praescriptum ivere . neque tranquilla Resp. cum ad omnem Principis nutum
obsecundat populus , sed cum bonis 'paretur legibus , & Prin-
148쪽
PRIN. CHRISTIANI. I γcipi bene consuletui iuxta legum dictamen. Nec aequalitas . est , idem omnium prςmium , 'idem ius, idem honos. Immo haec est nonnunquam summa inaequalitas.
Illud in primis admos endu et est Seholae Princeps gubernaculis admoven- αἱ dus, principuam Reip. spem sitam ψ' esse in recta educatione puerOIu, id quod prudenter docuit Xenophon in institutione Cyri. Naru - ' dis aetas ad quamvis disciplinam sequax est. Proinde cum primis habenda cura de ludis publicis ac id privatis, de virginum institutio- ne, ut statim sub optimis & incoi ruptissimis praeceptoribus simul&CEristum imbibant, & honestas , literas, Reiquepub. salutares. I aciratione fiet ut non sit opus multis legibus, aut suppliciis, nimirum civibus suapte sponte quod rectum esst, sequentibus. Tantam vim habet educatio, uePlato scripserit hominem recte in-
149쪽
148 INSTITur Ioanimal evadere. Contra, perperam educatum in immanissimam quandam degenerare beluam. Nihil autem magis refert Principis, quam ut cives suos habeat quam optimos. Danda erit igitur opera ut protinus assuescant optimis, propterea quod quaevis musica suavissima est assuefactis. Et nihil est dissicilius, quam revellere hominem ab his, quae longo iam usu in naturam abierunt. Nihil autem horum fuerit admodum dissicile, si Princeps ipse quae sunt optima, sequetur. Tyrannidem sapitAmmo sycophanticum est, ita tractare plebem , ut immanem aliquam beluam tractare solent bestiarii, quibus id in primis studio est, ut ob servent, quibus rebus deliniatur, aut irritetur , deinde utcunque
aut demulcent, ut graviter dictum est a Platone. Nam istud est abuti plebis affectibus, non illi consu
150쪽
od si populus erit intracta- Aliquanis bilis,&suo ipsius bono repugnans, tum aut obsecundandum erit ad tempus, & paulatim ad tuum institutum inducendus vel arte quapiam , vel fuco salutari. Quemadmodum vinum cum bibitur, primum paret, donec sensim illapsum venis totum hominem in suum ius rapiat. Etsi nonnunquam negotiorum procellae, & . opiniones publicae Principem nonnihil revocant ab instituto, cogiturque ser vire tem pori , tamen haud desinet, quoad potest: reniti, & quod hac non successit, alia conari via.
SI quis excutiat veterum anna- .les , reperiet plerasque seditiones ex immodicis exactionibus ortas fuisse. Proinde curandum erit bono Principi ut quam minimum irruentur hisce rebus animi