장음표시 사용
181쪽
Crimentie is maiestatis putilleo
Igo INsTI Tu TIO aliud lint leges, quam casses ara- 'nestrum, quos maiores ave. facile perrumpunt, muscis duntaxat
irretitis. φQuemadmodum Princeps, ita& lex semper esse debet propensior ad ignoscendum, quam ad puniendum, si ve quod per se benignius, si ve quod magis respondet ad mo res Dei , cuius ira lentissime ad vindictam procedit, sive quod
non recte elapsus ad poenam repeti potest, iniuste damnato saccurri non potest. Is etiamsi non periit, quis tamen alterius aestimabit dolorem λ
Legimus olim huiusmodi fuisse non Principes, sed tyrannos, a quorum factis oportet Christianum Principem quam longissime abesse, qui scelera commissa suis privatis incommodis aestimarent, ut iis leve furtum esset, siquis pauperculum bonis nudatum una cum uxore & liberis ad laqueum, aut mendicitatem adigat gravissimuri vero & multis dignum
182쪽
P RI N. CH R i s D AN I. I 8 Icrucibus, si quis Principalem fiscum, aut rapacem quaestorem vel nummulo fraudasset. Item maietatem laesam clamitarent , siquis e pessimo quoque Principe m tiret . aut de pestilente magistratu
paulo liberius loqueretur. cun Adrianus Imperator ethnicus, a.
lioqui nec inter bonos habendus Principes tasae maiestatis crimen nunquam admiserit, & ne crudelissimus quidem Nero delationes huiusmocii admodum asiae arit. Et alius quidam, qui neglectis in totum huiusmodi criminibus dixerit in civitate libera linguas item liberas esse oportere. Nullis igitur commissis facilius , ac libentius ignoscet bonus Princeps, quam quae ad privatam sitam iniuriam pertinent. Nam cui facilius est: eiusmodi contemnere,
quam Principiὶ At huic uleisci quam facile est, tam est invidio-
ultio pusilli & humilis animi sie
183쪽
petit in Principem, quem oportet animo esse excelso magnoque . Non satis est Principem ab omni erimine abesse, ni criminis et-lam inspicione, specieque vaca C. rit. Quamobrem non solum perpendet quid mereatur is, qui deliquit in Principem, sed quid alii iudicaturi sint de Principe , & suae
dignitatis respectu nonnunquam igno Iset immerenti, & suae consulens famae veniam dabit venia indignis. Neque statim illud occlamet a liquis hac ratJone parum consultPrincipum maiestati, quam sacrosanctam,& diviolatam eme e Rep. potissimum est. Immo noli alia via rectius consulitur illius magnitudini , si populus intelligat eum
tam vigilantem , ut nihil eum faulat, tam sapientem, ut intelligat quibus in rebus sita sit vera Prin-eipis maiestas, tam clementem, ut nihil suarum iniuriarum uliu- . rus sit, nisi cogeret utilitatis p blicae rati Q. Caesaris Augusti maiesta-
184쪽
.PRIN. CHRIsTIANI. I 83iestatem & clariorem, & tutiorem reddidit Cynnae donata venia,
cum tot suppliciis nihil profecisset.
Is demum Principis maiestatem Prineen lardie, quilquis id imminuit , quo toto po- v ere magnus est. At animi bonis L .... masnus est , & populi rebus sua in v. sapientia florentibus magnus est. Haec qui deterit, maieslatis est accusandus. Plurimum enim aberrant , nec prorsus intelligunt veram Principis maiestatem, qui sic eam putant augeri . si quam minimum valeant leges, & publica libertas , quasi duae quaedam res sine Princeps, & Resp. Quod si facienda est collatio inter ea , quae natu ra coniunxit , ne componat se rex eum quolibet suorum, sed cum u- . ni verto Rei p. corpore, ita videbie quanto pluris sit illa tot egregios viros ac foeminas complactens, iquam unicum Principis caput. Resp. etiamsi Princeps desit, tamen erit Resp. Florue Iunt enim .
etiam amplissima. imperia nullo Principes
185쪽
rg ΙNsTI Tu TI Principe , velut in Democratia Romanorum , & Atheniensium. At Princeps esse nullo modo potest sine Rep. Denique Resp.Principem complectitur , non contra.
tantum facit , nisi consensus obsequentium 8 At qui suis bonis, hoc est virtutibus masnus est, iS et- . iam ade to imperio magnus
Verapis. Proinde palam est istos perver-νri,Mνει. sissime iudicare , qui Principis dignitatemdiis rebus metiuntur,quq Principis amplitudine sunt indignaei Proditorem vocant. nam id. vocabulum odiosissimum esse volenti, qui Principem ad ea deflectentem , quae nec ipsi decora. sunt aut tuta, nec patriae conducibilia , liberis consiliis ad meliora revocat. At qui illum plebeiis, opinionibus corrumpit, qui in voluptates sordidas, qui in comessationes , in aleam , & alia id genus dedecora praecipitat, num is di
gnitati Principis consulit ὶ Fidem
186쪽
PRIN. CHRIsTIANI.Vocant, quoties per assentationem
stulto Principi mos geritur, proditionem, siquis turpibus coeptis obsistat. Imiho nemo minus a micus est principi, quam qui rurpiter assentando dementat, & abducit a recto, qui bellis in voluit, qui persuadet expilationes populi, qui tyrannidis artem docet, qui illum bonis omnibus noli invisum. Haec est vera proditio , & non uno supplieio digna. Plato vult νομ υλα me, hoc est, qui servandis legibus praese H isunt, incorruptisti mos esse. Et bonus Princeps in nullos debet se- . verius animadvertere , quam in eos, qui corrupte leges administrant. Quanquam ipse Princeps primus est. Expedit igitur ut leges sine
uuampaucissimae , deinde quam leges o- aequilsimae , &ad publicam utili- aperi 'tatem conducibiles, praeterea po- ' η'pulo quam maxime notae, unde veteres eas in tabulis & albo descriptas publicitus e hibebant, quo
187쪽
cassium uti vice , nimirum hoc a -' gentes , ut quam. plurimos irre tiant, non consulentes Reipub. sed veluti praedam captantes. Postremo ut verbis apertis, minimeque perplexis descriptae, ut ne magnopere sit opus quaestuosissimo isto hominum genere, qui se iurecon-- fultos vocant, & advocatos, quae sane professio quondam optimatI-bus viris fuit peculiaris, & dignitatis habebat plurimum, lucri quam minimum , nunc δc hanc corrupit quaestus nihil non vitians.' Plato negat ullum hostem elii-stere posse pestilentiorem p triae, quam eum, qui leges arbitrio subiiciat hominis , quae sub optimo Principe valent plurimum . .
De Magistratib-, ct ossiciis. P Rinceps quam integritatem
in se praestat, eandem debet, aut certe proximam a suis ossiciatiis
188쪽
riis exigere. Neque satis esse ducat mandas e magistratus, sed ψurina um refert quomodo mandet, deinde vigilandum ut in eorrupte mandatis fungantur. Prudenter & graviter admonet Aristoteles frustra condi bonas leges , nisi sint quorum opera bene , conditae serventur , immo fit alioqui nonnunquam ut optitae conditae leges vitio magistratuum in summam Rςi p. perniciem Ver
.Quanquam magistratus non 'ηφ' .
censu, non imaginibus, nec annis nibus p.- .
est eligendus, sed potius sapientia
dc integritate, tamen magi convenit ut natu grandεs ad huiusmodi munia adhibeantur, unde Reip. pendet incolumitas. non tantum quod senibus & plus adest ex usu rerum prudentiae, & affectus sunt moderatiores, verum etiam quod apud populum nonnihil auctori- tatis illis conciliet senectus. Pro- inde Plato vetat ne legum custodes adhibeantur minores annis quinis
189쪽
ta. . Sacerdotem non vult esse minorem annis sexaginta. nam ut est - aetatis maturitas quaedam , ita est aetatis processus, cui missio, muniumque omnium relaxatio debeatur. ordo ei- Quemadmodum chorus res est,' 'iserii elegans, siquidem ordine constet που isti. & barmonia , contra ridiculumma. spectaculum, si gesticulationes una cum vocibus confundantur: Ita praeclara quaedam res est civitas aut regnum , si suus cuilue
datur locus , si suo quisque fungia . . ' tur ossicio . hoc est si Princeps uo se dignum est, agit, si magri ratus suas obeunt parteis, si plebes item bonis legibus, & integris magistratibus obtemperat. At ubi' suum negotium agit Princeps, α magistratus nihiI aliud quam ceam pilaint positum , ubi plebes
non obtemperat honestis legibus, sed Principi ac magistratibus utcunq; res tulerit, adulatur, ibi turpissima quaedamrerum confusio sit
190쪽
PRIN. CHRasT I A u r. I 89 oportet. Primum ac summum . Principis suidium oportet esse, ut quam optime mereatur de Re p. At non alia re melius potest mereri, quam si curet ut magistratus , & ossicia viris integerrimis ac pu-
blici commodi ' studiosissimis
medicus Rei p. At medico 'non satis est si ministros habeat peritos , nisi sit ipse peritissimus ac vigilantissimus. Ita Principi nonis Scit , si magistratus habeat probos, nisi sit ipse probissimus, perruem illi & deliguntur, & emen
Ut animi partes non omnes perinde valent , sed quaedam imperant, aliae parent, & tamen corpus tantum paret: Ita princeps summa Rei p. pars, plurimum sapere: ab omnibus crassis assectibus alienissimum esse oportet. At hunc proxime accedent magi gistratus, qui partim parent , partim imperant,parent Principi,im