장음표시 사용
61쪽
6o ΙNsTI Tu TIO vitae suae, ut discat timere dominum Deum suum, & custodire verba & ceremonias eius, quae in lege praecepta sunt. Nec elevetur cor eius insuperbiam super fratres suos, neq; declinet in partem dextram , vel sinistram , ut longo Tempore regnet ipse, & filii eius super Israel. Si rex hebraeus iubetur legem ediscere, quae figuras, dcumbras modo iustitiae tradebat, quanto magis convenit ut Prin- ceps Christianus Euangelii do. . gmata teneat, ac sequatur Z Si non' vult regem iudaeum efferri supra populum suum, fratres illos appellans, non servos, quanto minus
idem facere oportebit Christianum in Christianos , quos ipse quoque Christus Principum omnium aionarcha fratres appellato
. , . Audi iam quomodo tyrannum ρὰ ἱ-'' descripserit Ezechiel. Principes, in- Iri4. . quit, in medio eius, quasi lupi ra- .iς. pientes praedam ad effundendum
62쪽
custodes appellat, ut hoc sint patriae , quod canes gregi: quod si canes vertantur in lupos, quid prς-terea sperandum est gregi rIdem alio in loco crudelem ac
rapacem Principem leonem ap- Lς..pellat,&alibi minatur pastoribus, qui pascerent .semetipsos , neque gregis ullam haberent curam , Principes sentiens , qui sibi ge- .runt imperium. Si Paulus de Nerone loquens, Liberatus sum, inquit, de ore leonis. Et in eandem ferme sententiam Solomon ille sapiens vide quomodo tyrannum de Pinxerit, Leo, inquit, rugiens.&ursus esuriens Princeps impius super populum pauperem. Ac rur- .sus alibi : Cum impii sumeserine Principatum, gemet populus quasi sub fervitute deductus. Et iterum alibi. Cum surrexerint impii, absc8ndentur homines. id, quod apud Esaiam cum . dominus offensus populi sceleribus comminatur dicens, Et dabo pueros Principes eorum, & esses- minati
63쪽
61 INsTI Tu TIO minati dominabuntur eis. Nonne, palam declarat nullam acerbiorem calamitatem obvenire posse
regioni, quam stultum & impium Principem λ - Sed quid nos ista persequimur, eum ipse Christus unicus Princeps ac dominus omnium claris sime discreverit Christianum Prin--cipem ab ethnico Principes, inquit, gentium dominantur eis, &qui potestatem nabent, exercent
inter eos. Inter vos autem non
erit sic. Si Principum ethnicorum est dominari, non est igitur Chri- stianorum dominium. Quid est autem quod ait, non sic erit intervos , nisI non eodem modo fieri convenit inter Christianos inter quos Principatus administratio est , non imperium, & regnum Deneficium est, non tyrannis. Neque vero sic ipse sibi palpo tur Princeps, Haec ad epilaopos pertinent, non ad me. Immo ad te pertinent, si modo Christianus 'es: si Christianus non es, nihil ad te per-
64쪽
veat , si forte conspexeris episcopos aliquot ab hac imagine procul abeste. id agant illi , viderint ipsi , tu quid te dignum sit, cogita. Nota te ipsum Principem bonum existimare , si collatus cum aliis minus malus appareaS. Neque statim licere putes quicquid principum vulgus factitat. Ad honesti regulam terfietipsum exige, hine te aestima. Etsi nemo fuerit, quem vincas , ipse certato tecum, quandoquidem istud est certamen omnium pulcherrimum , dc vere invicto principe dignum, si quopi- die nitatur seipso melior evade
Si foedum est tyranni nomen, seu potius studium, nihilo fiet honestius, si cum multis fuerit commune. Siquidem in rebus ipsis vis honesti sita est, non in hominum
Graviter a Seneca scriptum est, eodem loco, quo ponimus latro-
65쪽
64 IN s. T1T UTI Ones ac pyratas, ponendos esse reges latronum ac pyratarum habentes animum. Hic enim solus regem a tyranno distinguit, non titulus.
Refert in libris Politicis Aristoteles , in nonnullis Oliωrchiis hunc fuisse morem, ut inituri magistratum conceptis verbis iurarent in hunc modum. Plebem odio prosequar, &prb virili adnitar ut illi fit male. At Princeps initurus magistratus longe diversa iurat suis. Et tamen audimus quosdam tales esse erga populum, quasi iuxta morem illum barbaricum iurassent se populi rebus modis omnibus hostes fore. Plane tyrannidem sapit, quoties tum optime est Principi. quoties populo est pessime, & alterius felicitas ex alterius crescit calamitate. Perinde quasi paterfamilias id agat, ut isorum malis ipse ditior
QAj sibi Principis titulum volet asserere, & invisum tyranni
66쪽
PRi N. CHRISTIANI. . nomen cupiet effugere , non terroribus ac minis, sed benefactis id sibi vindicet oportet. Neque e nim refert' vel ab assentatoribus , vel ab oppressis appellari Princi-- pem, appellari patrem patriae, si re ipsa laesit tyrannus. Et si ma-. xime illi aduletur siua aetas , at non assentabitur posteritas. Vides formidabilium olim regum, quOS vivos nemo vel nutu audebat offendere, quanto odio posteri celebrent mali ista , quanta libertate detestentur ipsa etiam nomina.
. Bonus Princeps nqh alio anil nio debet esse in suos cives, quami bonus paterfamilias in suos dome- I ηις . sticos. Quid enim aliud esst regnumquam magna familia Z Quid rex nisi plurimorum pater Z Excellit enim, sed tamen eiusdem est generis homo hominibus, libet liberis imperans, non beluis, ut recte prodidit Aristoteles. Quod quidem intellexisse videntur M
67쪽
ε6 INsTI Tu TIO vetustissimi Poetae, qui Iovem, cui
loquuntur omnium tribuunt imperium, subinde notant his verribis , κνασὲρ ἁνι λων τι id est, pater hominumque deumque. Et
nos sic a Christo praeceptore docti Deum omnium haud dubie prin- Aipem patris vocabulo compella
2 . . inlid autem laedius, aut exe-oη Ho- erabilius illa compellatione quam' apad Homerum Achilles opinoriaeit in Principem sibi geientem
imperium , non populo: e ψα cove γραοσλε e. Nihil enim reperit iratus
ille , quid probrosius diceret in. . eum, quem imperio iudicabat in- dignum,nisi quod populum devoraret. At idem Homerus, si quem Regem honoris gratia nominat, πιι Φαλαοῦ solat appellare, hoc est, populi pastorem. Plurimum autem interest inter pastorem, Apraedonem. Quanam igitur fronte sibi Principis titulum vindicant , qui paucos, & eos sceleratissi-
68쪽
η psti N. CHRIsTIANI. 6 Itissimos E suorum numero deligunt , per quos arte Iepertis praetextibus, &subinde' novatis titulis , populi vires simul Sc opes exhauriunt & in suum convertunt fistumὶ sive quod inclementer ex- . 'torserunt, aut prodigunt nequiter in voluptatibus, aut insumunt
crudeliter in bellis & ut quisque
in his maxime veteratorem agere
potest, ita plurimi faciunt Peris inde quasi Princeps hostis sit populi , non pater , ut is praecipue . videatur Principis rebus consulere, qui populi commodis quam
maxime ossiciae. ut paterfamilias suis bonis ae- prisci is
rum obtigerit emolumenti r ita v si
qui vere Principis animo praeditus esst, in suo fisco putat esse quicquid usquam cives possident, quosne habet sibi charitate devinctosae deditos, ut nihil vereantur, vel vitam impendere Principi suo, non modo pecuniam. Operae precium fuerit audire, quibus,
69쪽
68INsΤITu TIO quibus epithetis Iulius Pollux Psii, ipi, Commodo Caesari, cuius pueri. .u.... tiam instituerat, regem signarit, ac εyrannum. Etenim cum regem' statim Diis subiecisset, veluti pro
Ea tametsi latinus sermo commode non possit reddere, ob graecae linguae proprietatem, tamen in hoc certe vertemus , quo queaurintelligi. Reuem laudato his titu-
70쪽
. pRIA. CHRIIT IANI. 69lis. Pater, mitis, placidus, lenis, providus, aequus, humanus, ma-. gnanimus, liber , pecuniae contemptor, haud obnoxius affectibus, sibiipsi imperans , dominans
voluptatibin, ratione utens, acri
iudicio,perspicax, circumspectus, valens concito, iustus, sobrius , numinum curam agens , hominum negotia curans, stabilis, firmus, infallibilis, magna cogitans, auctoritate praeditus, industrius, confector negotiorum, sollicitus pro his, quibus imperat, servator, promptus ad beneficentiam, lentus ad vindictam, certus, constans, inflexibilis, propensior ad iustitiam, facilis aditu, comis incongressu, commodus alloqui volentibu s , blandus , expositus, curam agens suo parentium imperio, amans militum suorum,qui1hrennue quidem bellum gerat,ted qui bellum non affectet, pacis amans , Pacis conciliator, pacis tenax , appositus ad emendandos 'opuli mores , qui ducem agere norit