Apparatus biblicus, sive Manuductio ad Sacram Scripturam, tum clariùs, tum faciliùs intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy, ..

발행: 1723년

분량: 763페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

oblationes.

Sacrificia & distinguebantur festis diebus , quibus propria erant. Sacrificio jugi matutino & vespertino, in Calendis sive Neomeni Α, addebatur aliud sacrificium , sicut in Pasciatis diebus. Agnus Paschalis jugulabatur in attio Templi, etiam a quolibet , sed a solis Sacerdotibus sanguis ejus excipiebatur

patera , quae effundebatur ad basim altaris. Caro ejus asportabatur comedenda in familiis. Post magnum azimorum diem, nempe decima sexta die mensis Paschalis , offerebatur sacrificium cum manipulo novae messis. Die Pentecostes, ut in Calendis , addebatur sacrificium quotidiano. Praeterea offerebam tur duo fermentati panes in primitias novae messis ι sed non comburendi in altari, a quo omne fermentum removebatur ,

ut dictum est. Sic in reliquis festis addebatur sacrificium jugibus sacrificiis. In scenopegia libabatur aqua cum vino. In die

expiationis osserebantui hirci duo , quorum alter immolatus aia hostiam pro peccato cremabatur ; alter vivus emittebatur insolitudinem. Primi inferebarur sanguis in sancta Sanctorum: super alterum sacerdos confitebatur peccata populi. Lex praescribebat quas partes victimarum comederent Sacerdotes , quas ille qui obtulisset. Participatio illa erat pars sacrificii, sue ad sacrificium pertinens ue juxta quod dicebati'aulus. Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunt e G qui altari deserviunt, cum altari particia In fonte Graeco Dividunt cum altari, cui debebatur portio voranda igne eius. Altera portio tum Sacerdotum erat tum offerentium. Ad hunc morem alludebat Paulus capite sequenti X. 2 I. non potestis mensae Domini, id est altaris participes esse se damωliorum. In loco sancto comedenda erat victima, a viris mundis & circumcisis, non alibi oua in an atrio, cum facrificium esset sanctissimum; minus enim sanca, ut agnus Paschalis , poterant comedi intra moenia urbis Ierusalem, sed non extra Praeter sacrificia quae fiebant exanimalibus, aliae erant obla- pleus , Vino, thure, & oleo. Obi,

Certis aromatibus compositum, Incendebatur in altari aurco Diuitirco by Corale

222쪽

quod ideo Thymiamatis dicebatur. Altera oblatio ordinaria fiebat duodecim panum propositionis, qui unoquoque sabbato

coram Domino novi apponebantur : ablati a Sacerdotibus comedebantur. Oblationes spontaneae sunt vel vota , vel sponsiones: illae miniis adstringebant, quam vota. Votorum duae claD ses erant: prima consecrationis , secunda obligationis. Votum consecrationis fuit, clara aliquid devoveretur in usus sacros,

altaris scilicet aut Templi, veluti cima voto quis hoc vel illud

dicaret in sacrificium, vel ad coemendum lignum, salem, vi- - num &c. pro altari. Votum Obligationis, sicut cum quis se voto astringeret ad hoc vel illud, quod cx se erat licitum , veluti se hoc vel illud non comostiarum , non induturum, non factinrum , dcc. sicut nec bibere vinum , nec capillos tondere, nec

habitare in domo. Vota fiebant c a quis diceret, verbi gratia, in mc recipio holocaustum : vel pretium hujus pecoris in holocaustum recipio ; formulas breves adhibebant Judaei ; verbi

gratia, ut quis voveret omnia bona, sussiciebat δicere, omne quod ex me est, corban , hoc est, voveo Deo omnia quae paenes messent. Vox illa idem sonat ac donum. Ex quo intelligere est quis sensiis sit horum verborum Matthaei. Munus i. s. v. s. quodcumque es ex me tibi prod rit, quae non alia sunt ab his Marci. corban quia es donum quodcumque ex me tibi profuerit. T, I

Scilicet statuerant Pharisaei, ut statim ac filius promisisset Deo

bona sua, etiam quae necessaria crant patri & matri alendis, teneri illa Deo reddere, simul ac cmitillet illam vocem eιHan. Scilicet res votae censebantur sacrae, a quibus non miniis a stinendum quam a sacris. Lex jubcbat reddere cito quod vo

tum esset.

Conjunctae cum sacrificiis censeri possitnt primitiae sive ani- Piuuitiae. malium sive fructuum s crant enim oblationes factae Deo. Primogeniti omnes masculi de bantur Deo. Homines S E M. cap. . omnia animalia, quae immunda erant, Judaei rodimebant.

Similiter boves primogeniti Deo debebantur. Non poterat falx mitti in messem, nisi Omer , sive manipulus Deo esset oblatus altera die post magnum diem azimorum; similiter nec panis ex tritico coqui, nisi postquam primo panes novi ex Diuitigod by Coos e

223쪽

tritico fuissent etiam Deo oblati in die Pentecostes ' ni primitura Deo Obl as otiani.tra AL P en alludit Paulus, Dinae domtara e o, prata ut , sancta est. Armama , liqtia massa sancta habetur. Praxistit lex induit Phitri

. tum fuisse morti divinitus ins linendae Paritor . T l

alia explicat, commentam

224쪽

BIBLICUS. I73 adstruit Iosephus. Juxta legcm Deuteronomii pecuniam inde redactam in sacra urbc insumebant in sacrificia & convivia, quae laeta agere lex jubebat. Haec est pecunia , quam idem

Iosephus appellat votivum I quam per certos homines Judaei Hierosolymam mittebant ab omnibus orbis plagis. Morcm hunc servabant Christiani cleemosinas suas mittentes Hierosolymam , ad alcndos sanctos; de quo more interpretor quod scribit Paulus , de collectis autem quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi Ecclesis Galatiae, ita or vos facite per unam fibbati . id

est , prima die hebdomadis, un quirique vestram isse seponat

recondens quod ei bene placuerit ; ut non, cum venero , tune cos Grae fiant . cum aulcm praesens fuero, quos pro peritis per Epipolas, hos mittam perferre gratiam vesram in Ierusalem. Ut rite numerarentur pecudes, dum decimabantur, colli Rebat pecuarius omnes agnos suos vel vitulos silos in unum stabulum, cujus ostium parvum crat, ita ut duo simul exire UOU possent. Matres corum extra caulam constituebat , ut cum agni vel vituli cas balantes vel mugientes audirent, ordine alter post alterum egrederentur. Tum incipiebat pecussatim numerare , & quod decimo loco exiret, sive macrum esset sive pingue , sive masculum, sive foemineum, percuti C-bat virg.ὶ quadam minio tincta, & dicebat: hoc erit pro decima. Mos ille adstruitur ex Levitico. Omnium decimarum bovisse ovis es caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino. Consiliebat pauperibus, quorum in favorem lex sic praeciapit: cum messueris segetes terrae tuae, loquitur Deus, nou tonde bis usique ad solum superficiem terrae e nec remanentes sticas colliges. In fonte non consummabis metendo angulum agri tui. Nempe Judaei , cum agros metebant, cx jussu Dei, relinquebant angulum agri, sive portionem quam non metebant : cujus quantitas non praestituitur in lege sacra ; sed ex scitis scriba rum, seu eorum quibus permit Ia est sanctionum ci perinducendarum potestas, pars crat minimum sexagesima. Addit lex Neque in vinea tua racemos G grana decidemia converabis sed p peribus cz peregrinis carpenda dimittes. In fonte spiciugium

225쪽

non colliges. Manipulum casu oblitum in agro pauperibus Judaei

relinquebant.

CAPUT VIII.

De Templi minifris, de Levitis, de Sacerdotibus, de summo S eerdote Dei o usibus ejus , de Ephod , o in eo Trim o Thumim. De risis personis jacris , Nazaraeis, Rechabitis . Prophetis. DEo summo Regi conveniebat deservire plures ministros, qui adstarent satellites ic custodes sacri palatii, mensae ejus, id est, altari ministrarent, caeterisque defungerentur muneribus, quae ordinata oportebat ad edendos typos Christi, qui rerum Hebraearum omnium finis est. Olim Tabernaculum, postea Templum pro summi Resis palatio fuit , in quo ergo qui Dei servitio addicti crant, sua obire munera tenebantur. Jam diximus ministerium Tabernaculi dc deinde Templi de-Tiibu, L. i mandatum fuisse Tribui Levi s cui ut tota vacaret, omnibus ministςrio aliis curis soluta erat. Non omnibus vero qui ex illa Tribuessent, sed iis solis, qui ex familia Aaronis ortum ducebant, commisit Deus sacerdotalia munia , hoc cst, quae praecipua erant in Tomplo. Cum Levitica tribus cultui divino addicta siet, sortem non acceperat in terra promissionis. Ideo non numerabatur inter duodecim tribus, quia per cas dispersa erat, & earum decimis alebatur, quarum ipti decimas Sacerdotibus pendCbant. Quamvis constaret quempiam esse Levitici generis, ministrare non poterat, nisi prius certis & lcgitimis ritibus con' secraretur. Tolle Levitas ex medio filiorum Israel, inquit Deus Num. eo. g. Moysen alloquens, o purificabis eos juxta hune ritum. Asse gantur aqua luserationis ri se radant omnes pilos carnis suae. Cumque laverint vesimenta sua, o mundati fuerint, tollent bovem de armeniis, sec. Nullius insuper munus suum effecturus ad-

Templi addicta

Levitarum consectatio.

226쪽

AEras.

. v. L. Munera varia.

mittebatur in atrium, quin prius esset quinquennio ministerium edoctus , inquit Maimonides. Lex alibi illos a vigesimo quinto anno, & alibi a trigesimo tantum anno idoneos dicit obeundis officiis suis. Quo pacto illa sibi conciliantur ait Maimonides. Nempe quinquennium in addiscenda minis erit

ratione ponebatur. Etenim Levita ministerium inire non poterat , quin jam vir grandis esset. Clim autem quinquagesimum annum impleverat, jam liber vacabat; quod idem Maimonides sic intelligit, ut id non concederetur Levitis, nisi eo tempore quo Tabernaculum portabatur ex uno loco in alium ,

nam postea anni ministerio non faciebant inhabiles. Quae vasa, quae supellectilia, quas quisque partes Tabernaculi portaret, ubi sedes ejus mutanda erat, Moyses praeceperat: Ubi autem Deus sedes quietas Israelitis dedit, alia illis munera substituit. Alios fecit Janitores, alios Cantores , alios thesaurarios; eos incurias partitus viginti quatuor, quarum singulae ex Maimonia de plenam hebdomadam ministrabant. Tum vero princeps cujusque curiae cunctos curiales suos distinguebat in familias ut singulis diebus ninistrarent. His-ce antem diariis miniit rissuum cuique munus assignabant familiarum principes. Solis autem ex Aaronis familia altaris munera obire licitum crat. Numeravit David temporc suo Levitas a triginta annis &supra : & invenit triginta octo millia. Hinc aestimari potest , quanta esset magnificentia Templi, in quo tot ministri adllarent Deo. Ex his elecIis ut, ut dicit Scriptura , ct disributi in rara Le. minsertam domus Domini viginti quatuor millia ue Praepositorumo Jussicum sex mistia. Porro quature misita Janitores: σ totidem

Psalta , canenιes Domi Io , in organis quae fecerat ad cauendum 1,

se disribuit eos David per vices filiorum Levi. Juvat attexcrequae paucis interjectis subjiciuntur. Juxta praecepta quoque David novi sima supputaἴitur numerus filiarum Levi a viginti annisor supra. Et erunt sub manu filiorum Aarem in cultum domus Domini , in vestialis, cr in exhedris, cr in loco purificationis, σi sanctuario, cr iis universis operibus miniserii Templi Domini. Sacerdotes autem, super panes propossionis , ct as similae sacri cium, Cr ad lagana azima , ct sartaginem is ad torrendam , et Diqitigod by Corale

227쪽

seper omne pondus atque mensuram. Levita vero ut flent mane ad confitendum Cr canendum Dominor smiliterque ad vesperam tam in oblatione holocaustorum Domini, quam tu Sabbatis es Kalendis, O slemnitatibus reliquis , juxta numerum cir ceremonias unius e usique rei , Jugiter coram Domino. Et eusodiant observationes

Tabernaculi foederis, is ritum sanctuarii, or observationem filiorum Aaron stareum suorum , ut mini eut in rimo Domini. M,eia litii Templum habuit magistratus suos, quos Lucas appellat Templi. νου . . . quae vox Graeca denotat hujusce magistratus mu-- V nus fuiste militare. Scilicet Templum habebatur pro castris Dei. Maimonides numcrat quindecim praefectos, qui praeerant descriptioni temporum , claudendis portis, custodiis agendis , cantoribus, cimbalo, caeterisque muscis instrumentis , sortibus, sigillis, libationibus, aegrotis , aquili, propositionis panibus cssiciendis, sussimcnto componendo, texendis veli S, vcstimentis sacerdotalibus apparandis. Quae paulo fusilis explicabo verbis Maimonidis , ut magis magisque pateat quo Ordine & qua magnificentia omnia peragerentur in Templo. Atque horum cuique praefectorum multi erant homines subjecti, qui hoc cui ille praefectus erat, opus efficerent. Is igitur, qui temporibus describendis praeerat, una cum sιis obfimabat tempora sutque sacrissciorum venerat hora, vel ipse, vel ejus permissu alia quis e fiatiis magna voce pronuntiabat , AD SACRIFICIA

SACERDOTES, AD SUGGESTUM LEVITAE, ET AD STA- iΤIONEM ISRAELITAE : c us ut esset audita vox, qui que munus a rediebatur. Qui portis claudendispraeerat, is claudi pomos jubebat, aperirique : nee harum ad aperturam clangebant

buccinatores nise ejus permissu seni praepositus erat custodiis,

hic et is nocte tota Levitas excubias agentes lustrabat , quorum s reperiret aliquem insatione μά dormientem, baculo tondebat, or vestes us adurebat. Diipraesidebat cantoritas, quotidie Levitas deligebat, qui carmen in Iuggestu voce cauerent. Item

ejus jussu sacrificiis jaciendis clangebarar Gui praesidebat cymbalo, is omnia fidium genera assignabat cantoribus Eui fortibuspraesidebat, ab eo quotidie fiebat sortitis de Sacerdotibus, ut eorum qui que id quod sorte sibi obtigisti , munus esticeret. NC Diuitigod by Cooste

228쪽

Ne in molem excrescat opus, non exscribo totum locum Mai

monidis de his-ce Templi praefectis : adjungam tamen fuisse

Praefectum, qui Sacerdotes curaret aegrotantes : cum cnim illi,

inquit Maimonides, in pavimento nudis pedibus semper insisterent, sacrisMpcrantes una omnino tunica tegerentur,

sepe dolore viscerum laborabant. Non hujus est loci, recensere portas Templi, & quibus janitoribus custodia rius committeretur, aut quorum janit rum esset invigilare salis, vini , olei custodiae ; quae omnia quantum satis est, exposuimus in libris de Templo. David

Hegerat 188. viros cantandi peritos, qui caeteros cantores crudirent ue viginti quatuor classes cantorum erant, ita cuique

classi praeerant duodecim viri peritiores. Alii voce, alii instrumentis canebant.

Cuique Sacerdotum classi suus praeerat antistes, qui Princeps appellabatur. Hierosolymam operatum ascendebat singulis hebdomadibus una classis. Viccs mutabantur sabbato : abbbat una curia , & succedebat ei proxime sequens, usque dum ministrassent omnes , atque ad eundem ordinem pCrpetuo redibant. Ad dies vero solemnes nulla classis aberat. Princeps cujusque classis sic illam distribuebat, ut singulis hebdomadae diebus singulae familiae rem divinam facerent. Cum auicinplura numero munia in Templo Obcunda essent ue multisque Sacerdotibus non solum quaeque classis, sed dc quaeque familia constaret, sorti committebatur, quod quisque Sacerdos impleret munus : sic Zacharias Joannis Praecursoris pater, ut Lucas loquitur , sortitus erat ut incensum poneret, id est, ut Odoramcnta in altari thymiamatis incenderet. Antequam ultra pergamus, advertendum qua ratione legerentur Sacerdotra in ministerium Altaris r qui ab ho ceministerio arcerentur; ec quae illis lex vivendi posita dum ni nistrarent. Judaei enumerant vitia quibus affecti Sacerdotes in corpore suo revocabantur ab Altari. Primi m statuunt quinquaginta vitia quibus pecudes dc homines temerabantur ι nonaginta alia recensent quae solum homi ncs lcmcrabant. Sace dos cujus in nere profani quid invcnlabatur, vcstcs indue-Saeerdor telasses L . Saeerdotum Delectus.

229쪽

mp. 3 . I. summus Sacerdos.

APPARATUS

bat atras, quibus obvolutus ex atrio dic edebat. Quisquis vero integer ac purus declarabatur a Iudicibus, qui de ordine Sacerdotum cognoscebant, albis sese induebat, atque ingre id cum fratribus suis Sacerdotibus sacra obibat. Ad hanc-ce consuetudinem credo Ioannem allusiste in Apocalypsi. Tui vicerit , sic et sietur vesimentis albis , se non delebo nomen ciu i mlibro visae. Cujus genus purum , corpus autem vitio usi clum existebat, hic in cella lignorum consistens ligna distin lebat, quibus Altatis sociis caestrucretur, & ca purgabat vermibus , ne impura S profana essent. Vino de mulieribus abstinebant, clara implebant vicos suas. Vescebantur non aliis quam sacris carnibus, dc panibus propositionis : stantes nudis pedibus

operabantur.

Cunctis autem Sacerdotibus prae chis crat stiminus Sacerdos. Is inaugurabatur unctione olei sacri, de vestimento SD

cerdotii magni. Unguentum illud pretios ini diducebatur supra Hus oculos in forma ui Graeci, qualis cst ilia ligura X , ut dis imus ex Maimonide, qui & docet hanc Unctionem non tui sie factam tempore Templi secundi i posica soli vessium additione Pontifex inauguratus est. Unguentum quo frons Hus, illinebatur copiose astundebatur; unde non mirum si deflueret in barbam rius, ut regius Psaltes canit: Sicut unguentum in capite, quod defendit in barbam barbam Aaron. Non aliud crat fragrantioris odoris unmiciatum.

V . . . . . .

Summum Sacerdotium, primitus ad primogenitum haereditate perveniebat; & duratio ejus, qualem cam instituerat Dcus, totius vitae crat: sed translato ad reges Graecos imperio, deinde ad Romanos, eorum arbitrio Pontificatus fuit plurium aut pauciorum annorum, pro arbitrio Principum, penes quos summa potestas erat. Ab Assamonaeorum sive Machabaeorum temporibus, Pontificatus translatus fuerat e domo Aaronis ad

familiam Judae Machabaei, Leviticam quidem , sed non de

Cognatione Aaronis. Extraneus, inquam , alienusque , nullo succcssionis jure, accepit Pontificatum Iudas. Attamen degente Sacerdotum fuit , si fides adhibenda huic recensioni summorum Pontificum, quam texuit Josephus. Summi Sacer-Diuili od by Gooste

230쪽

BIBLICUS. IT'

dotes duo simul non fiebant ; sed constituebatur secundus Sacerdos , qui dignitate proximus cilci a summo. Is appellabatur gan. Sunt qui conjiciunt Annam fuisse Sagan Caiphae ι unde ad illum Jesus pariter ac ad Caipham deductus est. Sedebat

Sagan ad dexteram Pontificis. Has conditiones Deus Sacerdotibus proposuerat in Levitico cap. X. I. Dixit Dominas ad Aaron e vinum se omne quod inebriare potes non bibetis tu or filii

tuli. quando intrabitis in Tabernaculum testimonii, ne moriamini. a. Ne contaminetur Sacerdos in mortibus civium suorum , nisi tam tum in consanguineis. Scortum nec vile prostibulum ducet uxorem, Lewt cv x .

nee etiam quae repudiata es a marito. Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro . ct violaverit nomen patris sui , flammis exm

retur.

Jam de vestibus Sacerdotum sermo faciendus est. Vestes saeerdotum Saccrdotum praecipiuntur in Exodo, factae narrantur in Levi in .

tico, omnium aut m Sacerdotum hae erant vestes. I. Linea

foeminalia. 1. Tunica linea, tam stricte corpori adhaerens, ut nulla remaneret ruga. 3. Balteus. q. Tiara, quae erat genus

pilei rotundi. Haec quae sequuntur, erant propria silmmi Pontificis , quem tibi cxhibemus tabula exercssum. Vcstis ei propria , quam primum consideramus, iacitur in fonto mehil; p ς' quae vox varie redditur a Graecis interpretibus. Semel ab eis TAa. VII. appellatur qui appellatione utita Josephus; αἰ- s autem vestis est ad ipsos usque pedcs promissa, sive pcrtingens sed cum ipsi Graeci aliis pictisque nominibus mehu cxplicent, non necelle est ut genus vestis talaris intelligamus. Erat tantum pallium sive tunica. In hujus cxtrema partC, qualecumque suerit , loco fimbriae erant LXII. tintinnabula ex auro S totidem mala punica. Illa mehil, sive tunica, si ad talos usque demissa millet, malogranata & tintinnabula terram attingentia sonumcdere non potui sient. Hoc ergo sensu mehu dici potuit . u. ., quia demissum fuerit fere ad pedes, ut videre cst in imagine. Cave autem, Lcctor , ne aestimes illud mi hil fuisse lineam vestem di ex Scriptura erat hyacinthina. Tunica omnibus Sacerdotibus propria, non nisi linea erat, facta cx pretiosa byssio,& texta seno illo rctorio. Sed haec tunica habebat fundas in

SEARCH

MENU NAVIGATION