Apparatus biblicus, sive Manuductio ad Sacram Scripturam, tum clariùs, tum faciliùs intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy, ..

발행: 1723년

분량: 763페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

i98 APPARATUS

derent Herodem Ascalonitam esse verum Messiam. Alii semiiunt hos Herodianos ipsos esse servos sive domesticos Herodis. Erant inter Iudaeos qui Herodi fortiter resisterent, quia regnum usurpaverat. Forsan qui illi suffragabantur, dc partes ejus palam tenerent, Herodiani fuere appellati. Idem Epiphanius Sectis quae inter Judaeos vigerent, adjun t Hemero ptistas, hominum genus, qui singulis anni diebus sese in aqua abluerent ; unde nomen illis Hemerobaptisarum. Pariter recenset inter sectas Iudaeorum Nazaraeos. Constat sic appellatos Christianos a Judaeis. Etenim citat D. Hieronymus Evangelium Nazaraeorum scriptum Hebraico sermone. Fideles coe

pere dici Christiani Antiochiae , in Iudaea vero a Judaeis dicti

li in t per despectum Nazaraei. Sic appellaverunt Dominum nostrum JEsUM CHRIsTUM , quia putabant eum natum in oppidulo Nazareth; sub hoc autem nomine ter in die in Syn gogis maledicebant Christianis. Iosephus inter praecipuas sectas Iudaeorum numerat sectam Ellcnorum. Sunt qui conjiciant Originem eos ducere ab lix quicum Iuda Macchabaeo locis desertis se abdiderant, ut Legem liberrime implerent. Opinor dictos Elienos vel Ellaeos, quasi Hassideos, voce quae idem Hebraice sonat ac pius, Ianctas, asia, id est , misericors, benignus. Appellantur in Scriptura Hassidaei, qui Judae Macchabaeo adhaeserunt, sanctus. Alii deducunt a Syriaca voce asea, quae idem senat ac ε ΘWisi., sanare, mederi ue hinc toties viri illi a Josepho vocantur Philo Essenorum religionem vocat is . Sic Josephus & Philo describunt institutum Essaeorum, ut videantur exhibere primam vitam Christianorum dc Monachorum. Ideo autem Pro haereticis habentur Iosepho, quod causantes sanctioribus ceremoniis uti, nollent in Templo Hierosolymitano sacrificare ita schismate erant divisi. De illis altum silentium est in Scripturis. Juvat autem attexere quae de illis disserunt Josephus &Philo. Sic de illis Josephus. Essaei nuptias respuerunt, alienos vero filios adoptarunt, divitias spernentes haud certas urbes quas incolerent, habuerunt, & bona sua cum sociis suis communicarunt , nec vcstem, nec calceum novum, nisi veteribus

252쪽

attritis sumpserunt. Commerciorum nullus inter eos usus. Egentibus praesto suere, eandem ab illis beneficentiam relaturi. Religionem mirifice coluere, frigida aqua se quotidie abluentes. Inter vescendum summum silentium adhibuere. Non nisi probata continentia homines in secietatem rccepere; receptos autem magnis execrationibus obstrinxere se Deum , fidem , justitiamque culturos. Deprehensos in peccatis societate deturbavere, ac ne Cibum delatum capCrent, verucre. Judicia severissime exercuere, mortem & cruciatuS Contem scre. Animas bonorum ad fortunatas insulas abire, malorum

ad loca inferna, putavere. Idem Josephus sic alibi disseriti m.

Estai cuncta ad Deum referunt: immortalem animam censent: in Templo anathemata prohibent, sacrificia cum populo non celebrant, quod se putant munditia dc sanctitate illis praestare. Moribus optimis sunt. Agriculturae student, omnia habent communia, nenue uxoribus neque servis utuntur. Sacerdotes viros optimos eliguntue cibum simplicem, atque habitum parcum dc mundum adhibent. Nec Plinius ignoravit Est eos, de quibus loquitur. Ab occLLA. s.cap. 1 . dente lisura Essent fugitant, usique qua nocent. Scilicet fugiebant littora Essent, ut interiora Judaeae habitarent, ne puritati ac tranquillitati vi , quam sectabantur, maritima commeria Cia nocerent, ut observat Salmasius. Pergit loqui Plinius. Gens sola , ct in toto orbe praeter caeteras mira , sine usta D mina, omni venere abdicata, sine pecunia , scia palmarum. In diem ex quo convenarum turba renascisur, large sequentantibus , quos vita fessos ad mores eorum fortuna fluctus agitat. Ira per somlorum millia ineredibile dicta gens aterna es ue in qua nemo nascitur. Tam faean illis aliorum vita paenuentia est. Infra hu

gadda oppidum fuit, secandum ab Hieroselymis fertilitate paLmetorumque nemoribus, nunc alterum bustum. Inia Masada eas

tellum in rupe, o 'sum haud procul ast uite. Adhuc praeclarius de Essitis verba facit Philo. In Syria , imquit, & Palaestina, quae partes Judaeorum stat non modicae , dicuntur quidam, nomine Essiti, numero ultra quatuor millia, a voce Graeca Essaei ἔ- id est, sancti, vocati, quia summa Disiti co by Coral

253쪽

rcligione Deo serviunt, non machando victimas , sed suas :psorum mentes componendo ad sanctimoniam. Hi vicatim libbitant , urbes fugiunt propter familiaria civibus earum vitia. Alii agriculturae student, alii artes excrcent, quae pacis sociae sunt. Neque aurum, neque argentum sibi condunt,neque agros latos sibi parant cupiditate redituum , sed necessitate victus. Nemo bellicorum armorum apud eos est opifex, sed neque in pace ullum mercaturae genus attingunt. Servos non habent, sed liberi omnes sent, mutua ministeria sibi exhibentes. Rationalem & naturalem philosophiam respuunt, divinam amplectuntur. Morali maxime student, patriarum legum auxilio usi : quas praecipue septima die docentur. Imbuuntur autem sanctitate, justitia, caeterisque virtutibus, tres regulas adhibemtes , Dei, virtutis, hominumque amorem. Deum eos diligere, illud est indicio, quod perpetuam castitatem servant, jusjurandum di mendacium non dicant, & quod bonorum omnium, nullius vero mali auctorem esse Deum arbitrentur Virtutis studiosos esset, ex eo perspici potest , quod pecuniam re gloriam negligant, voluptates respuant : hominum vero charitate flagrare, indicat amor societas inter eos. Una

enim est omnibus domus, una vestis, unum aerarium, unus sumptus: Communis victus & vita. Quin etiam questus in commune conserunt, aegrotantes communiter curant, & seniores loco parentum habent.

cius ά, Di phuβ hi sectis Judaeorum annumerat eos qui sectati

sunt Judam Gaulonitem sive Galilaeum ex urbe Gamala. Huic Ami .lib. I . sectae condendae quae fuerit occasio, juvat ex 'ipso Josepho discere. Ille narrat quomodo, pulso Archelao in exilium, Judaea redacta est in provinciam, dca Romanis censita, ut vectigalibus subjaceret. Tunc, inquit Josephus, extitit Juda Gaulonites ex urbe Gamala, qui tollicitavit ad desectionem populos, censum nihil aliud esse dictitans quam manifestam servitutis professionem. Multi praebuere aures sermonibus ejus, Sc quasi alteri quam Deo servire illicitum fuisset, jugum Romanorum detrectavere. Putabant rem indignam iudaeos pendere vectigalia alienigenis , inde pro exitialibus hominibus habebant Diuitigod by Corale

254쪽

habebant publicanos, nempe eos qui exigebant publica vectigalia, quae a Romanis imposita erant. Horum publicanorum princeps dicebatur qualis fuit Zacchaeus, cui publicani caeteri parebant. Reperiebantur tamen inter Judaeos, qui publica vectigalia colligerent. Mattharus & Zacchaeus publicani, Ut n Cn eorum Indicat, erant Iudaei. Non vetabat lex pendere vectigalia. Allegat quidem Temtullianus ex Deuteronomio. 4merit vectigal peiaens ex filiis m reddi ξotest: non erit meretrix , nec puer merito-

de filiabus pael. Ibi Graeci habent .. . t Hebraei per uadi ab intelligunt meretricem, per AMUM puerum qui se prustituit libidini, & quasi se consecrat. Nomina. Uricca eam vim habent; meretrices enim ex impudicitia ' quasi vectigalia colligunt. Ambiguitas nominis Graeci

ampulit Tertullianum in errorem; enim sonare potest vectigal pendens. Reipsa prohibuerat Deus ne in regem alie- D innigena eligeretur. Ita factum est, ut C omneS odio ferrentur In Romanos, aliqui Zelo suo magis exarserint, & secta pe-Cullaru instituta fuerit, eorum nempe qui Judam sectabantur, qui se Iustos dicebant, & crederent solum Deum Dominum habendum ac principem, facilius vel exquisitissima poenarum genera latur1 una cum cognatis suis ac carissimis, quam mort Iem al1quem appellaturi Dominum. Hi fiunt, ut puto, Qui

elotae appellantur in Historia Judaica , & dicebantur rumhios Iustos intolligo cos de quibus loquitur Lucas, qui in ' ''sidiabantur Christo, ut eum caperent in sermon & traderent

aluim principatui & potestati praesidis. Scilicet illi insidiatorexi simulabant austos, hoc est , de discipulis Judae, & petebant

ab eo an licitum esset tributa solvere, quae accusabatur prohi-Ρcre 3 ita expectabant ab eo responsum, quo excitare pollent In eum odium Romanorum. Pariter interpretor de Iudae Galilaei lectatore, quod uxor Pilati Iesum appellat Iustum, cum aeterreret maritum ἱ judicio eius. Nihil tibi se justo illi. Nonugnilicabat alium justum , quam qui sectabatur udam Galii xum. Hi Galilaei Parum sanguinem Pilatus miscuit eum sacrisi. c. M xy. Cc

255쪽

Samaritani. Lib.

eiis eorum, videntur fuisse de ista secta ue sectae nomen est, non nationis ι nam Pilatus non praeerat Galilaeis ι sed cum discipuli Iudae Galilaei vetarent victimas caedi pro salute Imperii aut satis, videtur Pilatus ira impulsus ipsos, dum pararent victimas sacrificasse. Judaei generatim appellant minnis, sive minnaos, Omnes haereticos i quo nomine speciatim intelligunt Christianos, quos pro haereticis habent. Olim vero, ut ex Evangelio discimus, praecipui haeretici reputabantur Samaritani ι quorum ca est prima origo. Jeroboam filius Nabath, praetextu jugi quod rex Roboam populo volebat imponere, in suas partes allexit decem Tribus, S in Tribum Ephraim, ex qua erat, set recepit, ibique novum regnum instituit. Novum illud regnum dictum est Israel, quia maior pars Tribuum adhaeserat Jeroboam ue a Judaeis vero per deritionem appellati sunt Ephraimitae ab Ephraim. Dichi etiam Samaritani a monte & urbe Samariae. Stante primo Templo , Samaria erat nomen urbis; postea fuit nomen regionis, cujus metropolis fuit Sichem , quae & Ne polis postea dicta est. Tempore Ezechiae regis Juda, Salmanasar rex Assyriorum Samariam cepit, & decem Tribus abduxit in captivitatem , quarum in locum, post aliquot annos , Assaradon filius Semnacherib regis Assyriorum novos colonos induxit in Samariam, nempe Chutaeos, & alios; qui clan a leonibus infestarcntur , quod Deum Israelis non colerent, misit ad eos Asaradon aliquos e deportatis ex Samaria Sacerdotibus , qui docerent eos cultum Dei. Inde Gentilium ritus ritibus Israelis permixtus est. Sed Ethnici sinum dediscere coeperunt Samaritani post e tructum in monte Garizim Templum a Sannabalete, qui nomine regis Persarum administrabat Samariam. Ille , ut diximus , dedit nuptum filiam suam Manassi fratri Jaddi, sive Simeonis justi, Pontificis Hierosolymitani, & eum constituit novi Templi pontificem. Tunc a Iudaeis defecerunt plurimi ad Samaritanos, cum multi Sacerdotes & Israelitae intricati

essent Sc impediti illegitimis conjugiis , ut scribit Josephus. Qua secessione respublica Judaeorum non levitet labefactata

256쪽

B I B L I C U S. 2o3 est. Tunc quasi in duas partes Israel divisus est , inquit Rabbitaculli, quarum una Esaran, altera Sannabaletum sequeb tur. Clara itaque tot Judaei ad Sannabaletum defecerint, non abs re suspicamur, in uit Relandus in erudita alissertatione de Samaritanis , Samaritanos magis imitatos fuisse mores & ritus Judaeorum, reliciaque veteri idololatria, unum muni adorasse. Hoc enim rationibus politicis Manasiis ec soceri ejus Sannabaleti quam maximE conveniebat, ut Judaeorum pla-ximos in sitam haeresin congreparent , quod , servata idolol tria , quam eo tempore Judaei vehementer refugiebant, non tam facilε praestare potu dent: Vidimus ab Esdra plurimos sacerdotes motos sacerdotio, plures ejectos Israclitas, ob illegia timas suas cum Gentilibus nuptias. Ab hoc tempore in omni sermone quem de Samaritanis habet Josephus , non illis exprobratus et ullus idololatricus cubvus. Intcr eos Sc Judaeos contentiones perpetuae fuere de religione. At non de idololatria servanda aut rejicienda contem dcbant; sed de solo loco qui divino cultui destinatus csset: Judaei Hierosolymas, Samaritani montem GariZim esset assirmabant. Et haec contentio ab eo tempore videtur fuisse primaria inter Judaeos & Samaritanos. Unde de mulier illa Samaritana- ω. 4. Christum pro Propheta habens, de hoc capite , quod maximi '

inter utramque gentem controversum erat, interrogat dicens: Patres nos i in monte hoc adoraverunt, se vos dicitis, quia 'er solymis es Deus ubi adorare oportet. Obtendebant Samaritani,

quia cultus Dei prius visuisset in Ephraim quam Jeroselymis.

Etenim arca diu fuerat in Silo juxta Ephraim. Ergo montem Garizim sanctiun habebant, & orantes versus illum oS obver

tebant.

Illud autem negari non potest ve satile fuisse Samaritan rum ingenium , & ispe ex ossio contra Judaeos, hostibus eorum magis favisse quam par erat, & moribus Fentium nimis accessisse. Josephus narrat illos Antiocho obtulisse iTemplum I sinim Gariesmiticum , ut Jovis Graeci appellaretur. Metu ad 'hoc facinus compulses fuisse apparet; alienos enim sese haberea moribus Judaeorum profitebantur, prout eorum e re erat.

257쪽

cap. 4. A. s. v. 1

Iudaei Aleia xandrini. Helletustae.

Licirco inter utramque gentem maxima odia ; adeo ut Iudaeis non liceret edere aut bibere cum Samaritanis. Ideo mulier

Samaritana apud Joannem mirabatur quod Jesus qui Judaetis esset potuia b ea posceret. Judaei proselytos ex Samaritanis non admittebant, quia non putabant portionem habere in res irrctaione mortuorum. Causa odii dispar religio & vicinia. Etenim sichil inter cognatos, ubi nascitur simultas, inextinguibilis ferme inimicitiae ignis ardet, ita inter Judaeos & Samaritanos , qui discordes religione, simul & amnes crant: Moysis enim libros amplexabantur ι nempe quinque libros ejus solos,

caeteris rejectis.

His ce adhuc temporibus in urbe Sichem prope Garizim sunt Samaritanicae religionis homines. Hi Samaritani qui dicuntur non credidisse Angelos, confunduntur, ut puto, cum Saducaeis. Non admittebant resurrectionem : expectabant i mcn , perinde ac Judaei, venturum Messiam, ut patet ex coirloquio IEsU CHRisTI cum Samaritana , quem virtutem Dei magnam putabant , unde cum Simon magus dementasset cos suis prodigiis , succlamabant ei in Achis. Hic es virtus Dei, quae vocatur magna. Christus apud Joannem arguit Samaritanos, quod adorarent quod nescirent , . quia non uterentur cultu

quem ipse praescripserat; cum E contra Judaeorum, soboles Patriarcharum, sela hactenus Ecclesia Dei, adoraret quod n

Verat, utens cultu quem noverat a Deo institutum,

Samaritanis Schismaticis accenseo Judaeos Alexandrinos, quatenus contra Dei expressum mandatum alibi quam Hieroselymis sacrificia offerrent, Templum quod Onias in Egypto extruxerat frequentantes Nulla tamen aliae doctrinae diversitate divulsi videntur a Judaeis Hierosolymitanis. Quin in pretio etiam habebant Templum eorum. Etenim libenter agnoscebant Hieroselymam Metropolim sive caput. esse gentis Judaicae s ut videre est apud Philonem. . Post Alexandrinos, inter Judaeorum sectas subnumero illam quae Hellenistarum dicebatur. Hellenistis videntur originem dedisse Judaei Alexandrinis Biblia enim primum Gra ch reddita sunt Alexandriae : postquam autem desiit lingua Disitirco by oste

258쪽

Hebraea, in qua Biblia scripta sunt, vernacula esse , facta est speeses schisnatis inter Judaeos. Etenim quia Graeca ubique notior, fucre Judaei etiam extra Alexandriam qui non ipsa Biblia Hebraea , sed versiones Graecas Bibi torum legerent in Synasogis, ideo dicti Hellenisti , quasi dicas graue finies ; de habiti despectui caeteris Judaeis, qui Hebraeis Bibliis uterentur.

Caeterum non dividebantur aliqua eierodoxia. Hebraeis autemitta studia Graecarum literarum abominanda videbantur , ut

vulgo Rabbini dicerent eum maledictum esse qui porcos aleret , dc sapientiam Graecorum filium situm doceret. In Hist ria Actuum Apostolorum videre est inter Hellenitas, sive Graecos, dc Hebraeos, etiam postquam amplexati sunt Chris-manam religionem , dissilia viguille , neque enim hi Graeci alii esse possunt quam Judaei fraecisantes, nondum enim G Ci, olim idololatrae, conversi fuerant M adscripti albo Christianorum. Eo proruperant dissidia Hebraeorum, qui scilicet non alia lingua sacros Codices legendos volebant, & Hellenistarum , ut Imperatores illa legibus componenda susceperint Lapud quos utrique causam suam egere. In hanc rem imperatoris leges legere est in Codice juris. Κarraei dicti sunt illi Judaei, qui legem oralem sive traditiones Patrum resipuentes, unius Scripturae sacrae textum admittunt. Ideo dicuntur Κarraei, quia Hebraei vocant Micra textum purum Bibliorum , a verbo xam legere. Κarraeos prolessimis haereticis nunc habent Judaei. Illos manserim vocant, oc est, b rios. Κarraei invicem odio habent Judaeos, qui adhaerent traditionibus Rabbinorum. Hos per contemptum appellant Rabbinitas de Rabbanaeos. Κarraeorum divisio a caeteris Judaeis orta creditur, quando Talnaud compositum est , quod Talnaud qui noluerunt recipere, se separaverunt ml1quis Iudaeis. Horum Karnaeorum non mediocris est numerus in Oriente ; de his autem altum est in Scriptura silentium , si quidem nondum orti crant; nisi quis velit eos accensere Sati caeis, qui re traditiones respuebant. CC

259쪽

APPARATUS

CAPUT X. Dogmat fidei Iuriorum , ct praxes religiose.MEntem cuiustiue Scriptoris facilius assequimur, ubi scopus quem scribens intuebatur, apertus est. Etenim pro diversitate opinionum quibus scit eos quos alloquitur, occupari , orationem suam fleehit; quae ergo notior cst, si doctrina non ignoretur ejus cum quo rem habet. Quae cum ita sint , liquet ad intelligendas paginas novi foederis multum nos juvari , si compertas habeamus opiniones, quae animis Iudaeorum

insederant, eo quo Christus de Apostoli cum illis agebant

tempore.

Synagoga Iudaeorum, sive Ecclesia , sive coetus piorum fidelium , qui Deum coluere, antequam IESUS CHRISTUs nasceretur , a Deo fuerat clecta , ut Christum annuntiaret

quod saepi is innuimus, dc variis typis eum repraesentaret. Itaque praecipua fides Synagogae erat, unum Deum credere, qui fecit coelum & terram ι & ab co mittendum in terras Filium suum, qui servaret homines omnes reos peccati Adami, & ibberaret a poenis mortis, quibus ob illud peccatum subjacebant. Hanc fidem habuerunt quotquot extiterunt viri pii a constitutione mundi, Christum sive Messiam vere Filium Dei esse. In Evangelio , ubi Apostoli & alii agnoscunt Jesim esse Messiam, simul salutant Filium Dei. Cum ipsi Iudaeorum principes imicrrogant Jestim an ipse essct Christus, quaerunt si estet Filius

Dei. Ipse daemon ambigens quis esset, an vcre Christus : Si tu es Filius Dei, die ut si lapides panis fiant. Toto hoc tempore quod emuxit a promulgata lege per 'Moysen, etiam ab Adamo usque ad Christi adventum , Ecclesia Dei visibilis filii, conspicua signis, quibusserib distinguebatur. Ipse Deus se manifestum faciebat antiquis Patriarchis;& fruentes interdum consortio ejus non poterant eum ignorare. Diuitigod by GOoste

260쪽

Etiam sincti Patres, ante tempora Concit ii Nicanii, in ea sententia erant Vorbum Filium Dei praelusisse incarnationi siue ,& sub came aliena quam nondum assii psisset, nempe in specie Angeli, se conspicuum praebuille Patriarchis; cx illis tribus Anselis, qui compellavere Abraham , unum futile Verbum Dei , quem Abraham adoravit : ideo Christus dicere potuit i Abraham vidit diem meum, o exultavit. Postea cum haeretici argumentum inde sumerent adversus aequalitarcinpersonarum Sanctissimae Trinitatis, quia dicerent Patrem esie invisibilem, Filium visibilem quanquam infirmum esset illud argumentum, placuit Patribus in his antiquis apparitionibus , non ipsum Velbum, sed Angelum, nomine ejus apparuille. Lex constituta a Moyse sive synagoga, signis manifestis

omnem amovebat suspicionis errorem ex Judaeorum animis dinam nubes Tabernaculi ι ignis de coelo 'delabens & comburens in altari victimaes; oraculum, sive vox quae ex Sancto coinpulsabat aures summi Sacerdotis, dum Deum consueret in

Tabernaculo; lux denique quae fulgebat in pectorali ejus ,

sive quae mentem ejus illustrabat, ut Cognosceret occulta, certiores faciebat Judaeos ab eis verum Deum coli. Attamen adeo propensi erant in idinolatriam, ut & colercnt falsa numina. Scilicet quem Deum oculis corporeis non videbant, non credebant ue aut saltem alium habendum sibi putabant, quem, ut ita dicam, manibus palparent. Ubi autem tempus

Messiae appropinquavit, hoc morbo liberati omnes Iudaei, &remoti ab idololatria ue etiam si illis manifestis signis, quibus

veritas religionis eorum constabat, tunc carerent.

Synagoga, sive Ecclesia Judaica fuit vera Dei Ecclesia, usique ad Christum; & liceat dicere, usque dum Templum ejus stetit, non incensum fuit. Tunc illa desiit, cum praecipua legis munera abolita sunt, non amplius oblata Deo sacrificia , legcs praecipuae omnem vigorem suum amiserunt, nec populus Dei his amplius in iduis est. Templum illud, quoa unicum erat in mundo , in quod omnes Judaei ab omni mundi plaga convenire debebant, erat Ecclesia materialis,sive signum

SEARCH

MENU NAVIGATION