Apparatus biblicus, sive Manuductio ad Sacram Scripturam, tum clariùs, tum faciliùs intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy, ..

발행: 1723년

분량: 763페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

1 8 APPARAT Us

publico se ipto hactenus consiθnata , tandem aliquo tempore post eversum Templum scriptis mandata cst, sive collecta in codice, qui ideo Mischna dictus cst, quia contineret Judae rum id est, secundam legcm ; sic vidimus legemoralem appellari. Haec luculenter docet nos Maimonides loco quem allegavispus. De fundamentis aulcm traditione acceptis dicit nullam fuisse dissensionem usque ad tempus virorum Ρ-nagogae magnae. Sic vocat ProphetaS Aggaeum, Zachariam, Malachiam , Danielem dc alios. Postea controversiae ortae, inquit, ex errore aut oblivione, dum ambisuum est an alter verum retulcrit, alter Mitem in narratione sua erraverit, aut oblitus fuerit, rei non totum a praeceptore silio acceperit quod accipere oportuit.

Jam antequam Jesus nasceretur in terris, in duas scholas Schammaei de Hillelis scissi erant Judaei, ut vidimus ; unddopinionum praelia. Ex quo multiplicati sunt discipuli Schammisis Hillelis, qui non quantum opus est studuerunt , multiplicata es dissensio in saete , o facta es tex quasi duae leges. Haec Ma monides , qui laudibus evehit usque in coelum Rabbi Iudam, quem dicit ob reverentiam solitum nominari Rablena haYOdo , id est, Rabbinum nostrum finctum. Ille est qui primus traditioncs publice edidit, ec in unum volumen digessit, quod inscripsit Mischna, id cst, ut diximus, legem secundam. De isto opere sic loquitur Maimonides in praefatione sui operis quod inscripsit manum fortem. Enim vero . inquit, is Mose

Doctire nostro , usique ad Rabbi nostrum sanctam nullus exaraverat ea qua publice docebantur ex lege orati , sed unaquaque gen

ratione Princeps Consistorii aut Propheta scisti illius sibi ipsi Fria

hebat Commentarios traditionum quas audiverat a Doctoribus suis; publice vero ore docebat: se ita unusequi que sibi viritim describribat expossionem legis, o risuum ejus, quemadmodum aisiverat. uod vero attinet ad ea, quae singulis aetatibus innoυabantur in judiciis, quaeque traditione non habebantur , fid ex aliquo de tred eis modis , horum aushoritas erat penes Consistorium magnum. Da totum hoc usque ad Rabbi sanctum perduravit. Age eostegit omnes

traditiones, omnia judicia, sen entias, se expositiones quas ou-Diuitigod by GOoste

312쪽

diverant. a Mos DocIore nostro, quasique singularum generationum Synagogae super universa docuerant. Ex his omnibus librum Mischna composeuit, publiceque legit , ut omniίus Isiae litis in tesceret. Desripserunt eum omnes, ct ubique docuerunt, ne ab Isiaielitis lex oratis oblivione periret. Verum enim vero quae causafuit cur Rabbino Bersanctus ia faceret, nec sineret rem esse , ut prius erat ' quia nimirum videbat paucitatem , discessionemque discipulorum fieri rangustias novas oriri r regnum impium per orbem extendi, is summam habere potesatem: Isiaelitas in ultimas regiones deportari , composuit opus unum, quod esset in manibus omnium , quo citius dif

cerent non oblituri.

Mischna , quod nomen redditur Graece ζ. N- - , quasi dicas iterationem legis, volumen est magnitudine parvum, Judaeorum jus Civile & Canonicum , si ita loqui fas est , compleotens , quod incoeptum referunt Judaei centum & quinquaginta annis post eversionem Templi sub Antonino, Marco Antonino, dc Commodo Imperatoribus; ita ut illud syntagma abs lutum sit sub fine secundi saeculi a Christo nato. Postea auctum cst opus illud Misinicum variis Glossis, interpretationibus ,

Commentariis ; quod augmentum sive complementum appellatur Gemara , a verbo Hebraeo quod significat perficere , ut Gemara sit . sive persectio Mischnae, ut Iudaei loquuntur. Totum autem illud opus nominatur Talmud , quasi dicas, vox Tilmud eam significationem habet j opus dostrinale,nempe corpus doctrinae Judaeorum, collectum ex multorum Doctorum sententiis. Talmud constat mischna dc gemara. Mischnacst quasi textus Talinudis. Gemara est instar glossae seu commentarii in Talmud. Porro duplex est Talnaud. Primum Hierosolymitan um d

citur, quod pro Judaeis in Palaestina degentibus ex vulgari Doctorum sententia a Rabbi Jochanan Academiae Hierolblymitanae rectore consarcinatum est, anno Christi Σ3 o. aut serius juxta alios. Aliud Talmud Babylonicum est, pro iis qui in Babylonia aliisque peregrinis locis agebant, conlcriptum. illud clarius de perfectius es , & ideo in majori pretio habitum

quam Hierosolymitanum. Totum Talmud Maunonides con-

313쪽

traxit in summam brevem & claram , sub titulo manus for/δε. cujus mentionem jam feci. Inde deprompsi quae ex orati lege, nempe a majoribus tradita Judaei observabant eo tempore quo Christus in terris versabatur ue quae ideo proderit non ig

norare.

CAPUT XIV.

Confietudines, ritus, mores tum veterum tum hodiernorum Judae rum circa res civiles, ortum, vitam , matrimonia, vestis,

cibos , potum, supellectilia, artes, mortem, sepulturAm. P ipsis etiam rebus quae extra religionem Judaeorum positae videbantur, multa eam spectabant. In vestibus sua religio ostendenda erat: apponendae certae fimbriae in angulis palliorum , de quibus modo disseremus : illigandae fronti, brachiis membranae, in quibus verba quaedam legis essent descripta: postibus aedium infigenda etiam verba legas. Dum haec par bant & exequcbantur, qui plus caeteris videbantur sapere, tantam ipsi diligentiam adhibebant & adhibendam praecipiebant, ut factum sit, temporum progressu, innumeris praeceptis astrictos fuisse Judaeos. Innumerae sunt consuetudines eorum, diversi ritus , quae omnia cum jam vigerent aetate Christi, planus omnino esse non potest sermo Evangelicus, nisi iis qui haec non ignorant. Discenda autem sunt ex Talmude , & ex hodiernis Judaeorum moribus , quae recensere non mihi propo-stum est, nisi quatenus utilia sunt ad intelligendas Scriptu

Ut aliquem ordinem servem in hac consuetudinum farra- Rine , initium ducam ab iis quae circa ortum considerari possunt. Die octavo, post ortum, pueri masculi circumciduntur. Hodie, scut & olim, Circumcisio fit a quocumque, etiam in privatis domibus. Femcllae non circumcidebantur. Qui a Judaisino deficiebant, praeputium, hoc est, pellem medica MMDiuitigod by Corale

314쪽

dam arte adducebant super glandem, ut vestigia circumcisionis non apparerent , quod facere prohibet Paulus, Circumcisus r. Cor. e. 6. Aliquis vocatus es , non adducat praeputium. Dum circumcideba

tur puer, nomen ei imponebatur , non inane, sed aliquid significans. In eo saepe exprimebatur nomen Dei, ut in Nathmnael, donum Dei: in Ioanne, Misericordia Dei r in David , dilectus, nempe Deo. Pariter imponebatur nomen femellis. Postquam Judaeos peculiaris veneratio incessit circa magnum Dei nomen, scilicet 'ehova, tunc mutaverunt omnia nomina in quibus primae litterae hujus sancti nominis occurrerent. Sic pro Joachim frequentius dixerunt Eliachim, pro Diada, Zmcharias. Quandoque vir proprio vel familiae nomine appellatur ue ita diversitas nominum non semper ostendit personarum dive sitatem Refugiebant Judaei etiam ore sumere nomina Idolorum de Templorum , in quibus falsa numina colerentur. Ita pro Bethel, domus Dei, dicebant Bethaven, id est , domus iniquitatis , sic Beelzebul, id est, Dominus muscarum, pro Beelsemen, sive D

minus coeli. Consilietum erat Judaeis nomina sua mutare, quando commorarentur inter Ethnicos, nc agnosceretur eorum

origo. Sic thabita erat Iudaeis Graecisantibus Dorcas, id est, capra ; SI Thomas Hebraeis erat qui Graecis Didymus. Et forte Silas Judaeis, erat Romanis Tertius. Nimirum utebantur Graecis nominibus, quae essent ejusdem significationis ac nomina sua Hebraea. Ergo multi inter illos Graecis nominibus appellati sunt, ut Aristobulus , Andraeas, Philippus. Nomina sua sic etiam mutabant, ut Romana viderentur. Qui Mardochaeus Hebraeis, inter Romanos Marcus appellabatur , Mi Saulus, Paulus ; qui Simeon , Simon , qui Jesus, Jason. In ablactatione pucri convivium cclebrabatur. Non licebat puero, qui eX servo na- GGU υραε tus Crat, vocare patrem suum, Abba ue quae vox idem sonat HG v braeis ac pater Latinis. Hanc soli usurpare poterant, qui erant

filii patri familias , unde Apostolus dicit quod cum spiritum

adoptionis a Deo acceperimus, possumus clamare ad Deum , Abba. Masculi omnes nunc tenentur uxorem ducere,ubi attigerunt

315쪽

161 APPARAT Us

sexde cim aut septemdccim annos. Vimines multa cura se vantur abditae intra domum , unde virgo dicitur Hebraice alma, id est, absiondita. Contrahebantur matrimonia extra

Templum, sine ulla Religionis ceremonia , iis tamen legibus ut primum virgo spondeatur , non deducenda in domum mariti , nisi interpolito spatio aliquorum mensum, vel etiam annorum. Ita Virgo Maria, postquam Josepho desponsata fuit, aliquot menses mansit apud parentes suos , & in domo cognatae Eligabeth, antequam Joseph sponsus ejus acciperet eam in conjugem , nempe deduceret in domum suam. In die, inquam, nuptiarum sponsa deducebatur in domum sponsi, multis comitantibus juvcnibus , qui reputantur amici sponsi, quos Graeci vocant paraumphos: Hebraei vero scheliachim , quod idem smnat Latinis ac misi, internuntii, Graeci Apsoli. Ideo suos praecipuos discitulos appellavit 'Osolos Chrisius, quia ipse esset

sponsus, qui Ecclesiam duxit uxorem , per illos internuntios, sive para mphos. Virgines quae ibant obviam sponso, praeferebant lampades, nimirum baculos ligneos, in quorum sum- nutate, astu luna erat instar scutellae , In quo crat se mentum panni cum oleo & pice. Ex his, inquam , accensis facem virgines sponso praeferebant. Nuptiae contrahuntur in conclavi mariti sub umbella, vel sub baldachino, quod quatuor juvenes sustinent. Qui astant, varias benedictiones cantant super conjugcs. Sponsus sponsae dat annulum. Pacta matrimonialia fiunt coram saltem duobus testibus, qui solent esse Rabbini. Deinde per octo dies celebrantur convivia: unde cum Christus ad nuptias in Cana tertia die , nempe dierum octo per 'uos nUytiae celebrabantur, venerit , comitantibus eum plerisque discipulis , non mirum si defecisset vinum. Cum bona sua pater divideret inter filios, 7- quos nuptui dabat, debebat omnia duplicia primogenito. Hanc legcm iniucbatur Elisaeus , cum postillabat ab Elia ut fieret in se duplex spiritus ejus, id cst, duplicem portionem ex spiritu, quem dividcrct inter suos discipulos. Virgo non licres poterat nubcre Israelitae ex quacumque Tribu i David de Tribu Juda in uxorem duxit Michol, ex Dissiligod by Cooste

316쪽

Τribu Beniamin. Sed heres ex lege nubere debebat uni ex Num. c. cognatione patris sui. Levitae jus connubii cum omnibus habebant i videre est in Judicibus virum Levitam junctum ma 'trimonio cum uxore de Bethleem Juda. Lex selum cavebat ne per nuptias avitae pollessiones transferrentur in aliam Tri

Nullus poterat accedere ad propinquam carnis suae , ad revelandam turpitudinem ejus. Tamen ex eo quod Israelitae tenerentur magno prolis desiderio,&sterilitas opprobrium esset, fratre sine liberis mortuo , frater superstes tenebatur ejus ubduam pro uxore accipere , dc illi suscitare prolem , quae censebatur primi mariti. Inde duplex Genealogia, altera secundum naturam, altera secundum legem. Prima continebat nomina eorum qui Vere genuerant , altera eorum , quorum h res erat ille cujus genealogia texebatur.

Apparct ex Esdra, & ex omnibus Judaeorum scriptis, quanta cura libri Genealogiarum servarentur ue ut post etiam multa cula pateret ex Publicis monumentis unitisetriusque origo. Eusebius seribit quod Herodes magnus, cum usque ad aetatem rc tecstiam in tabulariis publicis descriptae essent origines tam fami 'Τ liarum Hebraicarum , quam corum qui ad Proselytos, id est, advenas genus suum referebant, verbi gratia ad Achior Amanitem, dc ad Ruth Moabitidem, eosque qui ex AEgypto simul cum Israclitis egressi per matrimonia cum ipsis permixti fuerant. Herodes priscas illas familias nihil ad se pertinere intelligens, ignobilitatis suae consinentia stimulatus, omnia illa veterum familiarum monumenta concremavit ue ratus se tum d

mum nobilem visum iri, cum nemo esset qui ex publicis minnumentis originem generis sui, vel ad Patriarchas , vcl ad Proselytos, vel ad permixtos Israclitis peregrinos posset referre Licebat viro pthires uxores habere, sed non Pontifici sui n-mo , cui unica, 8c haec virgo, ducenda erat, ut adstruunt Tal-mudici cum Josepho. Omnes autem Judaei abstinebant uxoribus mcnstruatis & gravidis, & toto tempore quo lactaretur infans. Permiserat Deus olim, ad duritiem cordis, ut marito

liceret uxorem dimittere, dato libello repudii, quo nempe Disitigod by Corale

317쪽

ωρ. s.

Devit. cap.

declarabatur dimissa , sive extra potestatem ejus, ita ut posse ecum alio viro conjungi legitimo matrimonio. Josephus scribit solis maritis a lege hoc-ce jus repudii permitti; ut mulieres non potuerint separari a conjugibus, nisi volentibus. Non poterat maritus servare adulteram conjugem; suspectarum autem fides explorabatur aquis amaris, quibus potabatur ; quae describuntur in Numeris. Non nocebant innocentibus, Ut supra dictum est.

Quia non licebat vestes induere ex eterogeneis, puta ex lino & ex lana simul textas, hodie Judaei vestem laneam non consuunt lino, nec lineam filo laneo. Fimbrias quas vocant zirit, per quatuor angulos palliorum ponunt, quae fimbriae sunt hyacincinae vittae , quarum fila olim producebant, qui rCligiosiores videri ambiebant. Ut autem huic legi pareant Judaei hodierni, quibus non licet moribus suis palam vivere, gerunt sub thorace amiculum quadratum , ex cujus quatuor an gulis pendent fimbriae,sive peniculamenta, Gallice des houppes. Hoc amiculum dicitur Hebraice Taleth . Quasi dicas vomuem, sive vestem,quae superimponitur. Aliud taleth majus adhibent, clim precantur in suis Synagogis. Hoc capiti applicant, dc collo circumvolvunt. Hoc genus amiculi sancHissimum putant, quia scilicet tenet locum vestis , qua lex Moysis jubebat eos distinctos esse a caetcris gentibus. A primis temporibus pallia Judaeorum fuerant quadrata, & simplex panni portio, sine ulla sutura , quatuor habens initia sive extremitates , quae dicuntur alae. Sic loqui mos est Hebraeorum, qui alas Mundi nominant , quod dicimus quatuor mundi plagas; & dicunt uxores sub potestate maritorum esse sub alis eorum; quod allusio est ad eorum pallia. Judaei in loris sive in membranis Scripturae verba descri- . bunt; dc alia ex illis loris capiti, alia manibus alligant ex lcgc; quod usque ad aetatem B. Hieronymi observabant, ut ille refert ad caput Σ . Erech. Aiunt Hebraei huc inque Babunios ma-gViros legis praecepta servantes Decalogum scriptum in membranis circumdare capiti suo , ct hae esse quae jubeantur ante oculosis in fronte pendere , ut semper videant, qua praecept sunt. Haec Disiligod by Cooste

318쪽

Maec lora a Graecis Φ. --α-- phylacteria dicuntur, quia in iis lex Dei servabatur, ne hujus caperet eos oblivio. A Judaeis appellantur thephillim, quasi dicas precatoria, live monumenta ad precum memoriam in animos revocandam. Circa illa thc- phillim magna est religio Iudaeorum. Olim qui majorem religionem oltcndere volebant, haec philacteria dilatabant; quod Dominus exprobrat Pharilaeis. Qua arte id nici et dicam. Intuere, 'lcchor , imaginem Judaei cum suis Phylacteriis, i im brachialibus tum frontalibus , dc cum suo Thaleth live amiculo capitis, ex quo pendent in quatuor angulis limbriae, sive peni culamenta, quorum fila lanea producta sunt, quae indicant litterae F. F. F. F. Considera ctiam lignum M quale tibi seorsim exhibemus, in quo tres scisssurae sunt. Tali ligno aptatur

pellis, aquis macerata, & immittitur his scissuris. Ubi illa

aruit, extrahitur, dc servat in se aediculas quatuor vacuas , in quibus quatuor pergamena inscripta versiculo Scripturae in cluduntur convoluta, ut solent pergamena in quibus lex exa

rata cst , hoc est, ut convolvuntur libri Judaeorum , qui non constant distinc his de explicitis foliis more nostro. Pellis ista quatuor habens dictas aediculaes cum dictis pergamenis , illigatur fronti , ut videre est in imagine viri Judaei N, ubi repi xtentatur illud phylacterium cum loris suis. Tale crat thephillim sive phylacte tum frontale : sic autem

parabatur brachiale. Pellis pariter aquis macerata accomm datur ligno quadrato P, & cum exaruit, Extrahitur 6c habet in se aediculam unam, quam exhibet littera In aedicula includitur unum pergamenum , quatuor versicalis Scripturae

inscriptum, & convolutum ; dein pellis, quae continet illud pergamenum , illigabatur brachio, phylacterium brachiale.

Laceratio vestium in luctu, cum audiretur sive malum nuntium, sive blasphemia, usitata erat Hebraeis: ve ita Sacerdotibus ; sed interpretanda de vestibus sacerdotalibus, non de vu l-gari amictu , quem extra sacra ministoria gestabant.

Omnes viri Judaei solebant esse aperto capite, niti in tui tu, in Templo , & in Synagogis, ubi velabant se. Hac re demonstrabant reverentiam suam crga Deum, pudore quia indigni,

319쪽

166 APPARATUS

dc timore,quia ille tremendus, non audentes oculos coram eo attollere. Ergo hunc-ce morem immutaverant Apostoli, cinas. .. Corinthios primum scripsit Paulus decere ut omnis vir orans aut prophetanS non velaret caput ue aut haec respiciebant quae fierent extra Templum & Synagogas, dc cum in privatis aedibus congregabantur primi Christiani. In publicis autem coetibus non decebat muliercs esse capite detecto , ctenim illae incedebant tectae in publico tanta cura , ut vel etiam capillitie falsa tegerent veroS crineS , ne ullus appareret. In Synag gis vero orabant nuda facie , quia seorsim erant separatae a viris. Utebantur Judaei sandaliis, qualia sunt Capucinorum , pedibus nudis: quapropter necesse erat ut crebro illos lavarent,&oleo ungerent. Teretibus autem liabenis, sive corrigiis, illigabantur sandalia pedibus & circa crura ; quod emi es calceorum apposita Z exprimit. Ut deponerentur calcei, corrigiae selvendae erant, quod servorum munus erat. Ita JoanneSBaptista de Christo aiebat : cujus non sum dignus sisere corria

giam calceamentorum.

Non tondent Iudaei comam in rotundum, neque novacula '' barbam radunt, juxta illud Levit. neque in rotundum attondebitis comam , nec radetis barbam. Laxae erant Vestes , quare praecingendae crant, quoties vel iter ineundum esset, vel opus

inchoandum.. Edes procerum perystilio ornabantur , more Romano, hoc est, circa locum subὸialem erant porticus, perinde ac in claus tris Monachorum. Tecta erant plana, aut talia, ut in iis deambularetur. Ergo Absalon potuit tendere tentoria in solario, id est , in tecto aedium suarum. 1. Rcg. cap. I 6. V. a I. Sic Judi Cum Cap. IV. v. 27. circiter tria millia hominum de tecto spectabant Samsenem ludentem. Supra tecta Israelitae idola adorabant , ut eis Jeremias exprobrat, cap. I9. V. I 3. & Dominus jubet Matth. Io. v. 1. praedicare super tecta. Scalae extrinsectis quandoque erant appositae , ita ut ad tecta scandenda non nocesse esset domum interiorem subire. Tecta ex lege circum

dabantur lorica, sive pinnaculo, ne quis ex illis imprudens

320쪽

caderet. Fenestrarum ex vitro rarior usus : loco earum cancelli , vel lintea expandebantur. Nostrorum caminorum usiis pariter ignotus erat. Vel in loco subdiali accendebatur ignis, vel socus substruebatur mediis in cubiculis. Nunc Judaei, inmemoriam vastationis Templi, partem aliquam domus, minimum ad cubiti magnitudinem in quadrum, relinquunt non oblitam vel dealbatam. Olim in Hieru silem non liccbat trabes coenaculi promovere supra publicam viam, ne si forte jaccret mortuus in coenaculo , subter transeuntes polluerentur inscii. Quoniam Deus praecipit in Deuter. ut verba legis inscriberen ' tur in postibus aedium , dc in portis. Judaei januae domus, Scsingulorum conclavium, quae inhabitantur, & domesticis &lionestis usibus inserviunt, schedam infigunt membranaceam, quam Mes ah vocant. Huic schedae inscribunt verba legis Audi Isiael, &c. & hanc convolutam cannae, vel pixidi inclu- ληιν έ. dunt, canaque clavo infigunt , vel intrudunt omnino in dextrum postem ingressiis domus. Quandoque fossulam ad id inposic ipso cxcavant. Quotiescumque autem homo pius domo sita egreditur, aut cum ingreditur , manu sua messam hanc tangit, & dicit Dominus custodiat egressum es ingressum meum a nunc CT usique in saeculum. Ιnversae parti dichae membranae limscribunt nomen Dei omnipotentis stadai. quod per foramen in medio cannae factum ab introeuntibus conspici potest. Interdichim erat, ut observat Rabbi Maurionides, ne quisquam ad similitudinem Templi domum aedificaret, aut aliquid quod similitudine referret ca quae essient in Templo, aut ad Templum attinerent, sicuti mcnsam, aut candelabrum Templi. Si quis domum orationis aedificaret, tenebatur eam facere pulchriorem ipsa domo , quam habitaret. In urbe Jerusalem non locabantur domus ue sed patebant advenis, qui sacra facturi huc veniebant. Dum mentionem facimus aedium , observandum est has in Iudaea , ut pluribus aliis in locis , olim non clavibus, ut nunc st, fuisse obseratas. Ostiis obdebantur longi Vectes, qui non poterant removeri nisi ab his qui intra aedes erant. Aod igitur, cujus praeclarum facinus narratur tertio capite Judicum,postquam occidit Eglon Regem Moabitarum,

SEARCH

MENU NAVIGATION