Apparatus biblicus, sive Manuductio ad Sacram Scripturam, tum clariùs, tum faciliùs intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy, ..

발행: 1723년

분량: 763페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

exonerantem alvum in latrina coenaculi sui, potuit per posti, cum effugere, quia obdidit vectem sive pessulum ostio ejus,

quem servi Regis, extra coenaculum vcrsanteS , non potuerunt removere. Interim aufugit Aod.

Vasa culinaria , & quae pro cibo in mensa serviunt, selent Iudaei sibi nova comparare ue ne forte aliquis non Judaeus iis usus fuerit ad cibos prohibitos coquendos. Ideo omnia vasa quae accipiunt a Christianis, si testacea, vel lignea sunt, frangunt illa , si ex metallo , ea igne mundant ex lege. Omne quod ' i' potes transire per flammas, igne purgabitur: quidquid autem ignem non potest se inere, aqua expiationis sanctificabitur. Duplicia

vasa culinaria & mensae habent, altera ad carnes, altera ad cibos lactarios , ne forte lac cum carne degustent, contra prae Θ, 3. . - ceptum illud Exodi, Non coques haedum in lacte matris β.e. Ita de cultris: alios ad carnes caedendas, alios ad caseum adhibento

Accumbebant mensae Iudaei strati in lectis, saepe sub arboribus dc sub vite. Cubitis ut dc cervicibus accumbentium suta sternebantur pulvilli; ad quod alludebat Ezechiel, cum dicit,

ea . I 3..i'. Vae qui consunt pulvillos sub omni cubito manάs , σ faciunt cer-micalia fib capite. Sobrii olim ante serotinum tempuS non solebant comedere. Non manducant, nisi crebro laverint manus p. 7. v. 3. suas. Vocem muti apud Marcum vertit interpres Latinus erebro. Alii putant hoc loquendi modo alludi ad ritum istum lavandi , quo Judaei attollebant manus, ut aqua usque ad cubi tum deflueret. Vox autem Graeca denotat inter alia mensuram illam, sive spatium quod est a cubito, ad digitos clauses vel pugnum. Scilicet in lotione manuum Observabant Iudaei ut aquili purioribus illae abluerentur ι & ideo sursum illas attollebant, ut aquae usque ad brachia defluerent, ne si a conjunctura reversae fuissent, iterum polluerent manus. Non solas manus, sed & totum corpus lavare Judaei tene bantur ue & ideo exuere se vestimentis, ut membra abluerent dimiae consuetudo illustrat locum Esdrae in libro secundo in sino capitis quarti. Loquitur Nehemias Ego autem se frutres me O pueri mei , ct custodes qui erant post me , non deponebamus, Disiligod by Cooste

322쪽

mefimenta nostra ; un quirique tantum nudabatur ad Baptismam. Scilicet ita intenti cramus custodiendis moenibus Jerusalem adversus inimicos nostros, ut non exueremus vestimenta nostra

diu ac noctu , nisi cum ut pareremus legi, abluendum crat corpus ab omni immunditie. Baptismus ibi sumitur pro lavacro , sive pro lotione. Quoties panis conficitur, juxta legem portio decerpitur ex massa, quae olim Sacerdoti offerebatur, nunc igne absumitur. ' Scilicet mulieres Judaeae, cocturae panem, decerpunt ex massa particulam instar ovi, aut plus minus-Ve. Eam particulam vocant chasta. & projiciunt in furnum ac comburunt igne.

Sunt qu i credant in Hebraeorum conviviis partes singulas distributas ciborum in peculiaribus scutellis. Sic Elcana in epulo post

sacrificium portionem suam dedit Annae tristis; & ad eum mo- 3. rem creditur Dominus allusisse, cum diccbat de Maria, quod optimam partem elegislet. Pater familias, antequam quidquam comedat , panem in- , tegrum sumit, benedicit de frangit, dans unicuique buccellam magnitudine oleae, qua accepta, unicuique licet comedere , non antea. Nullus bibit, quin recitaverit benedictionem peculiarum super poculum. Qui sunt religiosiores , non bibunt vinum Christianorum & gentilium, crcdentes hoc sic praeceptum a Deo in illis verbis , de quorum victimis comedebant Deη

adipes , ct bibebant vinum libaminis eorum. Quia culices illi qui ' in 'aerem pervolitant, immundi sunt, vinum excolabant, ne ali quos haurirent, cum suspicio esset cos in illud incidisse. Absti nent a carnibus suffocatis , quia in eis cst sanguis, quem gustare lex vetabat. Ne sanguis ullus supercsset in carne, pecudes mactabant, magna adhibita cura dc industria ; ideo nullus pro lanio publico admittitur, quin se virum in hac re industrium probaverit coram judicibus peritis. Satagebant ut totus sanguis ueret, ne quis comederet carnem cum sanguine , quod prohibitum erat: ideo non mactabant in pulvere, qui posset ob iurare quaspiam venas; sed in petra, ut videre cit. Cum po- Ru 3

pulus Philistaeis persequendis & caedendis defatigatus esset, Sc ves dc oves de praeda mactas Iet, sicque comedisset cum sit,

323쪽

1 o APPARATUS.

quine , re nunciata Sauli : pravaricati estis , inquit Rex populum alloquens : Volvite ad me jam nunc saxum grande, seper quo quisque pecudem suam occidit. Mercaturam non exercebant Judaei ; quia haec commercio multas &diversas gentes conjungit ec commiscet. Judaei autemerant hominum genus impermixtorum: itaque a mercatura ali coni. Nos, inquit Iosephus scribens contra Apionem lib. I. Negotiationibus non gaudemus , neque earum causa nobis consuetud

cum aliis gentibus est. Sed sunt urbes quidem nostrae procul a mari sitae r 'si autem nos regionem bonam incolentes hanc cum labore exercemus Pastoritiam vitam ipti etiam viri Principes olim agebant, pascentes greges suos : Rura sua pariter ipsi exercebant. Propter pratorum & sceni penuriam Judaei. Palaestinae paleas praeparabant esui animalium, utentes carpentis ferratis, quorum rotae in sarracorum sive plaustrorum modum revolvc-bantur. His stipulam conterebant dc comminuebant in paleas. o. io. Ad hoc alludebat Isaias dicens. Et triturabitur Moab Ab eo , ILcut teruntur palea in plaustro. Hebraei infirmiora quidem semina, puta melanthium & cuminum , baculis sive flagellis excutiebant ; sed frumentum vel ungulis boum , vci plostellis tra

his-ve exterebant.

Quoad molendi rationem, utcbantur duabus molis, una superiori, altera inferiori, quae circumagebantur vel ab asinis, quae ideo dicebantur assinariae s vel erant versatiles SI trii satiles, quas servi & ancillae circumagebant. Unde illud, quod Vulgato. tus in Iob interpretatur scortum alterius sis uxor mea, potest aliter intelligi hoc sensu, qui verior videtur juxta fontem Hebraeum molat alteri uxor mea , nempe sit serva. Quia vero ita necessariae erant molae terendo frumento, ut sine illis vita non Dot. posset sustineri, idcirco Deus sic praeceperat. Non accipies loco pignoris inferiorem se superiorem molam. Ex struchara Taberna culi , dc aedificatione Templi, prout de iis fit sermo in Scriptura , colligitur Judaeos artes non ignoraste. Divites & nobiles s lebant aliquam artem profiteri. Ita Paulus erat scenofactoriae artis. Vulgare erat ossatum apud eos, quicumque filium suum non doceret aliquod opificium, idem committere ac si eum doceret latrocinium. Disiligod by GOrale

324쪽

Iam videamus quae mortem sive vitae terminum spectant. In Iuctu occasione mortis, sicut alterius cujusque rei luctuosae, scindebant vestimenta sua, percuticbant pectus , caput discooperiebant, spargebant cinere capillos; deprimebantur lecti: quin lavcrtebantur omnes, quia horum tunc nullus usius. Lugentes exuebant calceos. Hinc David arma filii AbsaloniS Ω-

giens ascendebat clivum olivarAm , nudis peddus inccd ns. Hinc o. 3 o.

etiam Isaias in signum luctuosae calamitatis jussius est a Deo cu- Q. nudus dc discalceatus incedere. His qui morbo vel aliis necesseatibus implicantur, mos es orare per tributa dies, inquit Josephus,

antequam immolent hosias ; absinere quoque vino , capillos ra- ere , quem morem Serenice Regina illis exercens diebus, nudipes

etiam ante Tribunalpetit deprecans Florum, o c. Judaei in luctu induebant faccos, hoc est , viliores vestes c crast iii viliorique canabi aut lino , nec-non e pilis caprarum, hircorumque , neglectas te nigras, cum splendidae essent dc mundae quas induebant in laetitia. Videlicet saepilis committebantur fullonibus , quandoquidem laneae, qui arte sua cluebant δc candidas faciebant. In pavimento sedebant in pulvere. Quin spargebant caput cinere. Quoad funera, antequam corpus demortui conderent sepulchro,claudebant ejus oculos,& si ipsius os hians ellet, .ligabant maxillas. Foramina per quae excunt CXcrementa , Obturabant , dc deinde succedebat lotio. Corpore jam abluto ,

afferebantur aromata dc unguenta in condituram cadaVeris. Pauperum corpora condebantur in terra ; divitum condiebantur aromatibus , ungebantur, dc longissimis vittis, sive fasciis de institis constringebantur; co fere modo quo hic vides in tabula VIII. Cadaver X. sic fasciis involutum : inde ressuscitatus Lazarus solvendus fuit ab institarum vinculis. Facies autem mortui operiebatur sudario , nempe linteolo quo sudor vultus extergi solet. In aedibus demortui congregabantur parenteS ejus& amici. Haec est turba tumultuans Matthaei IX. 23. in morte

filiae Iairi. Conducebantur ec tibicines qui funus prosequerentur, quin dc lamentatrices quae fletibus suis illud decorarent. Harum lamentatricum meminit Jeremias IX. II. quae scite suo lamentandi munere defungebantur. Luget Propheta in-Diuiti co by Cooste

325쪽

terfici cndos de Juda. Vocate , inquit, lamentatrices, se veniant ;ω ad eas , qua sapientes sunt, mittite Gr properent, sesinent, ct assumant super nos tamentum.Sepulchra divitum nobiliora excusa erant in petra, in propriis praesidiis, non modico sumptu A artificio. Ante speluncam erat area, in qua deponebatur feretrum , quod postea demittebatur in ipsuin sepulchrum. Ita duplex erat spelunca, quia intra unam & alia erat, qualis fuit Gm s. 13. Illa quam Abraham pretio emit, nisi duplex diceretur , quia duplex concameratio & crypta; altera sorte pro viris, altera pro mulieribus t vel nomen erat loci. Spelunca, inquam, illa dicebatur machgelah, quod quidem nomen sonat idem quod duplex ; sed pronomen demonstrativum praefixum denotat nomen proprium loci. Tactus cadaveris inquinabat; unde ne quis imprudens accederet ad sepulchra, dealbabantur calce , vel gipso, quem col rem singulis annis , decimo quinto mensis Adar, tenovabant. HincDeus appellat hypocritas sepulchra dealbat aquorum,m TCS eXtrinseci apparerent egregii, intus pravi elient; N ideo sinat les sepulchris. Sepulchra appellantur a Judaeis domus viventium, ratione animae quae non moritur. Judaei non solebant cremare corpora , sic ergo interpretari decet ea loca Scripturae, in quibus de combusto corpore Regum fit sermo, ut sensus sit, in corporibus eorum condendis sepulchro, mulin suisse arom,

ta combusta.

Judaeorum ea semper fides fuit, locum csse in quo animae, antequam a Deo judicentur , purgari possint, & adjuvari precibus viventium. Tenetur itaque filius totis continuis unde

cim mensibus precari pro parente defuncto ue ut videre est in libris eorum ritualibus, & observatum fuit a Juda Macchabaeo,cv- ι , - - ui, ut narratur in 1. Macchabaeorum , facta collatione da

decim miste drachmarum argenti misit Jerosolymam, osserri pro peceatis mortuorum sacrificium , bene o religiose de resinrectione e gitans e nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos fleraret, superfluum videretur se vanum orare pro mortuis; se quia considerabat quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repostam gratiam. Sancta ergo se salubris es cogitatio pro defunctis Dissiligod by Cooste

326쪽

defuncris exorare, ut a perentis solvantur. Auctor libri Macchata Morum, saltem ut historicus, fide dignus est ι & attestatur quid olim senserint Judaei de mortuis. Nunc ante mortem confitentur peccata sua coram testibus.

CAPUT XV. De ponderibus se nummis de Fibus in facia Scripta fi

ft mentio.

HEbraeorum mensuras exponere , & retegere fundamentum , quo illarum valor aestimari potest tantum a gredior ; sed quoniam ante ortum Domini in promiscuo usu inter

Hebraeos erant nummi tum Graecorum, tum Romanorum,

quorum potestas invaluerat in Oriente, ad intelligendas Scripturas , necesse est ut non prorsus ignoretur quae species fuerint

nummorum dc ponderum, Caeterarumque mensurarum apud Graecos & Romanos ι maxime cum earum nominibus late Pretes expresserint Hebraeas. In componendis autem Veterum

mensuris cum iis quibus nunc Parisiis utimur, quo fundamento nitor , statim dicam. Constat auctoritate Fannii, veterispoctae, amphoram apud Latinos fuisse vas cubicum, sive vascubo simile , cujus latera essent unius pedis Romani. Congius ex eodem poeta, erat pars octava amphorae , scilicet octo congios capiebat amphora. Denique idem Fannius adstruit sicut amphoram octoginta libras Romanas aquae, ita congium de Cem ponderasse. Ex hoc Fannii testimonio colligitur quae sit ratio mensurarum nostrarum cum Latinis. Etenim Romae tunc temporis in aedibus Famesanis asservatur congius, quem olim Vespasianus curaverat collocandum in Capitolio, ut esset typus omnium congiorum. Viri autem solertes cum nostris temporibus experti essent quantum ponderaret pondere Parisiensi aqua, cujus ille congius capax est, deprehenderunt illius aquae pondus esse centum undecim unciarum cum dodrante unciae,

327쪽

2 4 APPARATUS

sive cum. - Cum itaque ipsa eadem aqua ponderet decem libras Romanas, & ideo centum viginti uncias qHidem libra illa habebat duodecim uncias, collegerunt Vin illi periri unciam nostram Parisensem majorem esse Romana 39. granis cum qualia grana 376. in uncia nostra numerantur. Hoc ergo experimento patuit quae sit ratio inter libram Parisiensem& Romanam , nostra tum numero uncIarum, habet enim leX- decim uncias, tum etiam quia singulae ejus unciae ponder siores sunt, major est libra Romana. V ncia Parisiensis est 1 7 .granorum , ita uncia Romana , quae minor est 39. hoc est fere o. granis, censenda est σ36. granorum. Inde facili negotio aestimatur ratio veterum ponderum & nummorum cum nostris , ut ex dicendis parisis. . Primum enumeremus nomina ponderum usitatiorum tum apud vetcres , tum apud nos I id facere decet antequam inter omnia illa pondera comparationem instituamus.Usitatum pondus Romanis libra dicebatur, habens duodecim partes, cluas dicebant cincias, quasi unas partes. Libram , sicut quamlibet rem aliam inteFram, appellabant as, quem dividebant in duodecim partes hi ce nominibus signatas. Uncia.

Semi S.

Dextans.

Quadrans.

Triens.

Uncia dividebatur in duas duellas, in quatuor silicos , in sexsextulas, in octo drachmas, in scrupulos viginti quatuor, In obolos quadraginta octo, in semiobolos nonaginta sex , in silla quaS centum quadraginta quatuor, in lentes centum non Inta

Usitatum pondus apud Graecos , de Atticis loquor, erat drachma, quae erat pars octava unciae Romanae, ipse concinem Disiligod by Co

328쪽

sex obolos & duodecim semiobolos. PonduS centum drachma rum , dicebatur mina. Apud Hebraeos praecipuum pondus erat sesus, quod nomen idem sonat Hebraeis ac pondus Lat Dis ; simul siclus erat nummus , sive hujus ponderis oc nominis crat nummus. Siclus habebat viginti partes, ab Hcbratis appellatas Gerah, quas partes minus bene quis interpretetur oboloS ; etenim majus erat pomdus dicti Glierat, quam oboli. Sexaginta sicli faciebant minam

aut nanam Hebraeorum.

Libra Parisina habet sexdecim uncias, uncia Ocho, Ut aiunt, grossos ; grossus tres denarios, sive Ix. grana i denariuS 2 . grana: ita uncia habet 1 . donarios ue libra vero I 28. grossos , S grana peti C. In ossicinis tum monetariorum, tum in tororum artificum auri fabrorum non ustirpatur vox ista libra. Marcam appellant octo unci . Olim pecunia non numerabatur , sed ponderabatur. Utebantur veteres metallo non sipnato, ita ut primis temporibus

pondera & nummi non distinguerentur. Apud Romanos asiuit primum nummus, pondo unius librae. De pondere autem librali assis postea detractum est, & factus est vilis nummus. Astis veris partes erant triens quadrans. Romani nummis argenteis uti coeperunt sub Servio rege. Usitatior ex illis fuit se rertius, valens duos asses cum dimidio,sivelduas libras aeris cum semilibra ue inde appellabatur sextertius , quasi semiclertius :sicut Graeci dicunt υἰ ιν ει ιυλι ν pro duo talenta cum dimidi O. Denarius quoque nummus argenteus valebat decem asses aereos, unde nomcn habebat; ita quatuor sextertios : sed non

idem semper fuit denarii pondus. Viri periti volunt siub Consulibus ponderosiorem fuisse, ita ut septem denarii aequarent pondus octo drachmarum Atticarum, quae faciebant unciam Romanam; & sub Caesaribus imminutum fuisse pondus denarii, & aequatum drachmae, sic octo denarios pariter & octo drachmas fecisIc unciam Romanam. In tributum pendebantura devietis gentibus denarii, in quibus caepressa crat imago Caesaris, de quo nummo fit in Evangelio mentio.

329쪽

Drachma erat nomen usitatissimi nummi apud Atticosis Pars erat octava unciae Romanae, ut modo dichum. Mina etiam species nummi apud Atticos, erat centum drachmarum. T lentum Atticum valebat sexaginta minas , sive sex mille

drachmaS. TLa. IX. Ponderum nomina eadem erant ac nummorum apud He-

braeos , ut diximus. Sue i, siclus, illis idem sonat quod Lat,nis tondus; nomen etiam, ut diximus, nummi, quit Graecis dicitur νατὴρ sater, a verbo πανα quod idem est ac ponderare. Si quidem siclorum frequentior usus ellet, quoties non eXpr, mitur species nummi, intelligi debet siclus. Sic clim dicitur triginta argenteis Christus venditus, de triginta siclis argenteis fit sermo. Formam veteris sicli exprimendam curavimuS. Pr fert ex una parte vasculum,quod creditur repraesentare urnulam qua Manna servabatur juxta Arcam foederis, cum hac inscriptione Fictus Israel litteris Samariticis, quibus ante captivitatem Babylonicam Judaeos uses Histe observaturi sumus suo loco.Ex altera parte nummus ille exhibere videtur virgam Aaronis florentem, circa quam litteris pariter Samariticis legitur haec inscriptio Ierusalem sancta.

Chicar quod Graeci dc Latini Interpretes reddunt Tale tum , primum massa erat rudis. Pretium ejus ex cap. 3 8. Exodi colligitur fuisse ter mille siriorum , cum enim constet capitatim fuisse solatum a singulis Israelitis per annos singulos dim,dium sicli, loco autem allegato dicat Moyses sexcentum millia hominum solvisse centum talenta, liquet sexcenta millia s

misiclorum valere centum talenta ex quo conficitur ter mille siclos pares esse uni talento. I.

Rcs nostra nummaria tot mutationibus subjacet, ut de illa vix statui possit aliquid certi, quo pretium ejus definiatur in

multos annos. Nummorum enim nostrorum pondus, forma, valor, nomina etiam subinde mutantur, ut nullum Operae pre

lium sit nummos, qui nunc in usa sunt recensere. Etenim cum haec quae scribimus in lucem prodibunt, forsan nova minneta cudetur , Veteris interdicto usu. Quaepiam tamen via ineunda est qua ad nostrates nummos, hoc est, ad notum V Disiti Gom

SEARCH

MENU NAVIGATION