Apparatus biblicus, sive Manuductio ad Sacram Scripturam, tum clariùs, tum faciliùs intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy, ..

발행: 1723년

분량: 763페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

cim lineas, quibus constat. Denique dc lineam exhibemus, nempe duodecimam partem pollicis, cujus cubum exhibemus, videlicet molem quadratam , cujus latera sint unius pollicis uescd cave , lector , ne omnino fidas huic mensurae. Usi quidem sumus Parisino pede, qui visus est justior ; verum carta clari madefit, laxatur, contrahitur postea siccitate , ita linea expressa, & tota figura non servant primam mensuram. Sed hJc peccari non potest errore notabili. Omnia quae de mensuris veterum Hebraeorum diximus, de harum inter se comparatione ,& valore nostris mensuris expresso, vides lector collecta dc expressa in tribus sequentibus tabulis. Siclum Hebraeum excudi curavimus cum caracheribus Samariticis, dc symbolis quibus ex utraque parte signabatur. Anis Partis Primae. Diuitigod by Corale

354쪽

APPARATUS

BIBLICUS,

SIVE MANU DUCTIO

AD SACRAM SCRIPTURAM

LIBER SECUNDUS.CAPUT PRIMUM.

De Scriptura Sacra. tauibus nominibus insignitur Codex quo Eueontinetur. Sermo es divisus, quo nos Deus compeliat. Non alius aeque certus es , ct qui magis omnes dubitationis ea spraecidat.

AC TENUS attigimus quae quidem ad intelligendam Sacram Scripturam sunt necessaria , sed quasi extra illam posita. Nunc , ut ita loquar , interiora ejus , hoc est, ipsem adire juvat, quaerendo de illa, quae nisi in

genere nota sint, speciatim clare cognosci non potest. Ante omnia animadvertendum quibus nominibus appellatus sit codex , quo illa continetur. Testamentum dicitur , λα η-- Hoc-ce Graeco nomine Graeci interpretes red

diderunt nomen Hebraeum Berith , id est , foedus , quod olim Deus usus Mose mediatore, & postea suo Messia Christo, cum Diqitigod by COOste

355쪽

196 APPARATUS BIBLICUS.

hominibus iniit. Nuncupatus cst idem codex Bibliotheca sanc7a, quia Libros sanctos complectaretur , & ideo etiam Pandecta , quod Graecum est nomen riusdem significationis. Nunc vulgo appellatur Biblia ; quod nomen praevaluit. QuocumqUe nomine appelletur, non multum interest. Res quae ipsam Scripturam spectant, sunt expendendae. Quaerendum , inquam, quid sit; an a Deo , quos scriptores habuerit; quo tempore Nqua illi lingua scripserint : quaeque enim lingua suos habet

idiotismos, ex quibus statuendum de vero sensit Auctoruinqui ea lingua scribunt. Quaerendum pariter , an Ezrtae , an aequalis autoritatis sint omnia illa volumina, quibus Biblia constant; quae sacra appellantur , qui sint quorumque textus originales, vel a quibus in diversas linguas illi textus versi sint,& quando. Attinet & scire qua cura, qua fide ad nos pervenerint ; quo in pretio, quibus in deliciis habita; qua religione viri pii illa legere , meditari, & eorum verba in opera vertere satagebant, pari amoris & venerationis assiectu . ordo ergo postulavisset, ut partem illam secundam nostri Biblici Apparatus, imo totum Apparatum auspicati essemuS ab eo quod primum de Scriptura Sacra expendendum videtur, an reipsa Sacra sit, & in quo caeteris hominum scriptis praestet;

sed Christianis scribimus, quos obtundat qui rem , quae illis

constat, vellet fusiori adstruere oratione. Dicam tamen breviter, quod hominibus qui facti erant ut consortio divino fruerentur eo Adam innocens fruebatur in Paradiso, ὶ nunc propter peccatum ab eo clangatis, id solatii restat, ut quando non datur Deum adire praesentcm, Deus absens ipse dignetur literis suis eos compellare, quasi de coeqo ad nos scribcns , quod

In Vat. o. cleganter dicit B. Augustinus. De illa civitate, unde peregrin mur , litera nobis venerunt. Ipse sunt Scripturae , quae nos hortanturni bene vivamus. Hoc fecit utens lingua hominum quos amabat , sive quorum ore nos allocutus est. Scilicet, Sacra Scriptira veluti Epistola est Dei, milia ad nos per manus Prophet, rum & Apostolorum, quae selim auctorem satis prodit, fidem sibi ipsa concilians, Sc rerum dignitate & majestate verborum. Secum cohaeret, & priora posterioribus in illa confirmantur ι. sive,

356쪽

LIBER SECUNDUS. A 297

five , quae resert novissimis temporibus impleta , vera esie ostendunt, quae aliis temporibus protulerat vaticinia. Eorum quos habet auctores , integritas vitae, etiam miracula ab illis patrata, demonstrant nec deceptos illos, nec decipere voluisse. Denique horum scripta ad nos incorrupta pervenisse constat omnibus argumentis, quibus probari possit de quocumque scripto vere eum habere auctorem, cu jus nomen praescribit. Etenim, ut verbis utar Sancti Augustini : Unde consat, ωρ. c. lim. libros qui inscribuntur nomine Hippocratis . esse Hippocratis '' UUndes quis hoc neget, nec saltem refellitur ,sed ridetur, nis qui sic eos ab Hippocratis tempore urique ad hoc tempus, ct deinceps secessionis series commendavit, ut hinc dubitare dementissit 8 Puroianis, Ari telis , Ciceronis, Varronis, aliorum e Unodi aucrorum. librorum, unde noverunt homines , quod ipsorum sint, nisi eadem temporum sibimet Hecedentium contesatione continua psed est caciora suppetunt argumenta ad sacri Codicis veri tatem adstruendam. Nullus liber scriptus est, de cujus verita te pluris interesset homines certos esse, nec pati sibi illudi. Agitur enim in Codice sacro de religione, & de moribus componendis , ut digni sint perpetua felicitate. Codex, inquam , ille via vitae est, in qua errare periculosum. Summam Religionis continet: ideo diligenti cura asservatus, exscriptus magna fide dii ut nemo crediderit impune posse aliquid ei detractum vel additum fuiste. Ne id contingeret, Deus providit; neque enim sinebat, ut in errorem perniciosum induceret ii ber , quo nos veritatem docere susceperat. Fraus latere non poterat; diu enim est, quod homines in diversas partes scissi sunt, ad quas quisque rapere conatur verbum Dei. Clamitas.sent erpo falsarios, si vcl minimum ab adversariis depravatum advenisscnt. Ita immutari non potuit, quin assereretur veritas ejus ι dum sic dc sic scriptum antiquitus , contendit ille qui arguit mutatum.

Addamus dictis , quod pluries descriptus sit Codex sacer,

omnium manibus tritus, omnibus expressus linguis, ubique disseminatus , in omnibus locis dc temporibus celebratus, allegatus ab innumeris scriptoribus. Igitur occultus error & perni-

357쪽

a'8 APPARATUS BIBLICUS.

ciosus non potuisset irrepere in toties multiplicatos ejusdem, Sacrae Scripturae codices per totum orbem terrarum i & id fieri , nemine conscio, clim assidub oculis legatur , & teneatur memoria, & nullo reclamante, cum tanti fiat. Amens sit, cujus mentem ca cositatio subire potuerit, aut Commentitium aut supposititium Ebrum esse pro vero, qui olim scriptus , nunc CXciderit aut totus corruptus sit. Ipse sibi fidem adstruit codex

Scripturarum ; omnia enim, ut dixi, quae continet, secum c haerent. Facta, gesta , quae in eo narrantur , confirmantur Omnibus antiquis dc indubitatis monumentis , nec ulla re, nec Ue

bis ullis potest mendacio argui, cum nemosriptorum , ut aiebat Vopiscus in Aureliano suo , non aliquid mentitus sit, quantum ad hisoriam.

De Bibliorum scripto aequius & verius dici potest , quod in libro I. de oratore Tullius dicebat de scripto, quo primari

leges Romanorum continebantur. Fremant omnes licet, dicam quod sentio, bibliothecas me-hercule omnium Philosophorum, uos

mihi videtur XII. tabeliarum libestus , se quis legam fontes ct c pita viderit, se auctoritatis pondere, er utilitatis ubertate , super re. Sed pium obtundo lectorem, qui non eget his-ce argu mentis, volens sine mora deduci in cognitionem libri, quem Vere habet pro Dei verbo. Ut huic deside io satisfaciam, notionem praemittam librorum omnium quos sacrum Volumen Complectitur noto enim generali argumento , sive noni Orata prorsiis re , omnis qui de illa habetur sermo apercior est.

358쪽

LIBER SECUNDUS.

CAPUT II.

Exumerantur libri quibus constat sermo ditanus, cir cvj quelibri brevis texitur Lipolia. BIblia Sacra complectuntur volumina Deo auctore scripta, quae enarrant mundi creationem , lapsum primi hominum parentis , promissiones divinas de orituro hujus lapsus Reparatore. Donec autem iste reparator, qui Messias appellatur asVeniret, alterius foederis mediator, dc legis aequioris lator futurus , iniverat Deus per manus Moysis cum Hebraeis foedus, cumulans eos Mneficiis, dum parebant legi ejus, & eo cultu illi deserviebant, quem Moysi praeseripserat. Interea Deus mittcbat Prophetas, qui spem facerent adventus Messiae. Prima pars Bibliorum, quae continet ea quae obtigerunt Hebraeis, in adventus Messiae typum , ideo appellatur vetus foedus, continens historiam foederi s quod olim Deus iniverat cum Hebraeorum progenie Israelitis; 8c sumitur pro testamento, quod ut vim habeat, mors testatoris, ut loquitur Paulus , necessecst interccdat. Idcirco novum foedus potissimum dicitur Te mentum , quia morte Christi confirmatum cst : sed nomen illud convenit & vetusto foederi, quod & firmatum est morte animalium , quae fuit typus mortis Christi. Sic Biblia dividuntur

in vetus & novum Testamentum. Istud appellatur Evangelium , quia attulit bonum nuntium Messiae adventus, qui a creatione mundi expectabatur. Utrumque totum est de Christo, quem Vetus pollicebatur venturum, novum advenisse asti

mat , dc hunc este Jesum , natum ex Maria virgine. Instrumentum vel instrumenta, vel simpliciter, vel cum sacri ac divini adjectione etiam sancti Patres, ut Tertullianus, Vocavere sacras Literas. Scilicet instrumentum vox est usitata apud Juri consilios, qui sic appellant omnem scripturam, quae in pactis, conventisquc , ac rebus iis omnibus quas Valde certas, Disiligo: by GOoste

359쪽

3oo APPARATUS BIBLICUS.

ratas, firmasque esse oportet, instruit ac docet attentius. Prima pars veteris Testamenti solet appellari ab Hebraeis lex: legem enim Dei, quam Deus in monte Sinai dederat ,habet , a Graecis Pentateuchus, quia scilicet quinque libros sive volumina

Continet, a πιννι quinque &- volumen. EX ordine enumerabo hos omnes libros.

Primum librum Bibliorum Graeci interpretes Genesim inscripserunt i , , ,ri. generatio seu ortus 2 quod contineat cre tionem & originem mundi, coeli, terrae, hominum, anima lium, plantarum, omniumque quae villantur. Hebraei vcro

Bere,ith a prima totius libri dictione suo more appellarunt. Bersus autem idem sonat ac in principio. Genesis non solum mundi ortum, sed & progressus , mirabilemque M MCCCLXIX. annorum Dei gubernationem ad obitum usque Jossephi pertexit. Nempe narrat originem rerum omnium, lapsum primi hominum parentis: quomodo Abel a Cain fratre occisus sit,& ejus loco natus Adamo Sethus. Sethi progenies sancta fuit,& Domine filiorum Dei insignita ; Cain vero impia, & nomine

filiorum hominum notata est. Cum matrimonio utrique juncti sunt, tunc prorsus humanum genus corruptum est 1 hoc perdere statuit Deus, obruens terras diluvio universali, a quo tamen Noe cum tribus filiis servavit. Turris Babel, vocatio

Abraham, incendium Sodomorum , Isaaci nativitas, Abrahae mors, matrimonium Isaaci, ex quo nati Esau & Jacob i quas uxores duxerit Jacob, ex quibus duodecim filios habuit; &inter eos Josephum , qui a fratribus suis venditus, postea eos liberavit a fame. Haec omnia in libro Geneseos narrantur. Secundus liber Graece dicitur il .ni, id est, exitus, ab insigni liberatione filiorum Israel a servitute AEgypti; Hebraice vero υeele semoth, id est, ct hac nominAE . a primi ipsius libri dictionibus nuncupatur. Continet autem duram populi Israelitici

servitutem, ab ea liberationem , transitum per mare rubrum,

divinae legis promulgationem, structuram dc erectionem Tabernaculi , concinnationem supellectilium ejus, dispositionem partium , quibus constabat, & approbationem Dei conspicuissimis.Complectitur historiam rerum quae gestae sunt per C XL v. Diuitigod by Corale

360쪽

LIBER SECUNDUS. 3o I

annos, a morae Josephi ad erectum Tabernaculum. Exodus enarrat quibus portentis tandem Moyses vicerit pertinaciam Pharaonis, qui captivos tenebat Issiactitas. Tertius liber Leviticus dicitur , quia leges fere eiusmodi complectitur, quae Levi posteris Saccrdotio admotis injune sent divinitus, ad obeundum publicum religionis cultum: nempe muneris Levitici dispositionem continet, leges quae ad ceremonias Sc ossicium Levitarum pertinent ; ut fiunt holocausta , & reliqua sacrificiorum atque oblationum genera , ignis perpetuus, distrimen animalium mundorum ec immundo

rum, indictio festorum dierum, promulsatio anni Jubilaei,& alia quam plurima, notatu digna, quae in populo Dei dicta, factaque sunt intra unum mensem se dimidium, ab erecto videlicet die prima mensis primi anni secundi Exodi Tabernaculo , ad mensem usque secundum ejusdem anni, in quo Deus jussit Moysem censum populi inire. Leviticus ab Hebraeis

vocatur Grathacohanim , id est, lex Sacerdotum, vel valcra,

id est, ct vocavit, a primo libri vocabulo, ut de aliis jam dic

tum est.

Quartum librum Graeci . . . .. . Latini Non inseripserunt, quod in ipsa fronte Moyses dc Aaron ex jussi Dei censeant populum ι nempe ineant populi numerum tributim. Hebraei, ut superioribus libris, ita huic quoque nomen imposuerimi a prima voce vale ber, id est, or loquistus est. Continet autem res gestas & leges promulgatas a secundo mense anni secundi post exitum ex AEgvpto , usque ad initium mensis undecimi anni quadragesimi, id est, historiam annorum fere triginta

novem, censum populi, Ordinem dc situm castrorum, munera Aaronidarum, leges de immundis Zelotypia, de Nazareatu, de oblationibus principum , de consecratione Levitarum, de Paseliatis celebratione. Narrat murmur Israelitarum, obtaedium itineris & mannae fastidium: quomodo murmurationis constii fiterint Aaron de Maria: quando missi exploratores in terram Chanaan; SI quomodo, Core,Dathan dc Abiron contra Aaronis sacerdotium murmurantibus , confirmaverit illud Deus, florente solius Aaronis virga. In eo libro ponuntur leges

SEARCH

MENU NAVIGATION