Apparatus biblicus, sive Manuductio ad Sacram Scripturam, tum clariùs, tum faciliùs intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy, ..

발행: 1723년

분량: 763페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

LIBER SECUNDUS. o

quod in eonsuetudine hominum non inveniatur , quia utique hominibus loquitur. Ex his autem quae sensibus subjictuntur, & frequentius occurrunt, solent homines accersere metaphoras :Amos, inquit B. Hieronymus, utitur artis suae nominibus ; ut quia pastor gregum nihil terribilius leone cognoverat, iram Domini leonibus compar4ret. Leonem Deum hic Propheta per metaphoram appellat. Satis ex ipsa re , aut ex iis quae praecedunt aut subsequuntur intelligitur an sermo proprius sit, vel metaphoridus sive transsatus ; ut cum aliquis vorax lupi nomine, &astutus vulpis vocabulo designantur. Apertum est in Scripturis , lupos, serpentes, dracones esse nationes barbaras. Christus dicitur agnus, leo, petra, vitis, vermis, & id genus plura, quae de eo metaphorice efferri liquet. Nempe haec nomina illi ad scribuntur, propter aliquam similitudinem. Inter metaphoras censentur hae locutiones : Os gladii, pro acie: adeps frumenti sive medulla, pro eo quod est in frumento praestantissimum e baculus panis pro alimento. Praeterea cum

omnis fere hominum sermo sit de iis quae humana sunt, sive nobis conjuncta, & quibus assicimur, fit ut etiam Sachi Scriptores de Deo loquantur, antropopathos, id est , humano more, sive quasi Deus nobis esset similis homo. Tribuunt ei humanam formam , oculos , manus, pedes , quin etiam assiectus nostros communicant. Scilicet vix aliter fieri potest , ut quamquam Deus incorporeus sit, non occurrat cum aliquibus ima- 'ginibus in mentem nostram, & idco sermone talis exhibeatur,

non qualis ipse est, sed ab humana mente cogitatur, & significari potest.

Praeterquam figuratae locutiones sitavius & jucundius nos assiciant, quam si eadem sententia planis verbis dicerctur, ut dicit B. Augustinus, plerumque verba propria non susticiunt, quibus clare exponantur quae sacri scriptores elucidanda sulcipiunt. Quin quandoque etiam sermo obscurandus: puta, cum res obscenae exprimendae sunt. Ttanc non de t uti verbis apertis. Honesta verba quaerunt sacri Scriptores : pedes vocant

462쪽

quae non nominatur.

Sermo autem ille figuratus Scripturae occasio errori esse non potest, nisi iis qui prorsus agrestes sunt re illi erati. Ut plura dicere supersedeam quae enim circa usum metaphorarum hὶc observandae essent, petenda ex Grammaticorum & Rhetorum Seholis. Ea in re sacer C ex non discrepat a profanis codicubus. Utrobique iisdem legibus metaphorae pariter usurpantur.

Verum id sibi proprium vindicat sacra Pagina, illa praesertim

quae vetus Testamentum continet, ut praeter sensium quem lutera exhibere videtur , exposita secundum grammaticae leges, alium recondat , etsi minus obvium, attamcn proximiorem , ut ita dicam, menti loquentis. In veteri Testamento ut fusὰ dictum es , singula poene omnia typi erant Christi. Itaque quas de illis narrantur, inim typis conveniant, tum & Christo pro pria sunt. Duplicem ergo sensum habent Scripturae veteres: primus ille est, quem proxime ostendunt verba, quae a Om modantur rei praesenti, quam Deus secerat typum Messiae. Dicitur liter alis, quia hunc subjicit litera ; vel hi ricus, quia continet historiam rerum, quae typi fuerunt : quam clim plerique expositiores ignorent, ideo excurrunt in allegorias, pamtus eorum ingenui. In prologo Abdiae fatetur Hieronymus in hunc-ce scopulum impegisse. In adolescentia, inquit, meώ pr vocatus ardore se studio Scripturarum, algegorice interpretatus sum Abdiam Prophetam , cujus msiebam hisoriam. Non ide , minus agnoscendus alter sensus, quem verba occultant sub cortice , qui ideo solet dici m icus, hoc est, cultus ; his veIo recli his, qui traditione avita edocti, noverant ea omnia quae hactenus contigerant Israelitis, esse umbras sive delineationes rerum , quae aliquando fierent regnante Messi. . Typorum tria numerantur genera : Legales; Historici; Naturales. Legales typi sunt ritus & caeremoniae omnes Mosaicae, Tabernaculum & omnia quae eo pertinebant, altare, sacrificia , victimae, oblationes, sacerdotes , levitae , purificati nes , &c. quae omnia typica fuisse satis docet author Epistolae ad Hebraeos. - ΛDiuitiaco by Cooste

463쪽

LIBER SECUNDUS. os

Historicos typos voco omnes res gestas, quatum historiam enarrat praecipue codex Mosaicus. Has enim esse typicas Paulus aperte dicit, ut Abrahae conjugium cum Agare ancilla dc Sara libera, susceptoque inde liberos Isaacum dc Ismaelem: item Jacobi bc Esau nativitatem ex uno Isaaci cum Rebecca concubitu. Christus ipse in Evangelio serpentem aeneum sui typum fuisse ait: Petrus baecismum Christia rum diuit fuisse diluvii antitypum. Pro naturalibus typis potest haberi quae a Moyse desci ibiti cmundi hujus aspectabilis creatio : haec typus fuit novae, quae in Christo est , fidelium creationis, atque Ecclesiae constituti nis. Unde D. Paulus toties primum & secundum Adamum nobis proponit, atque inter te componit, dc quandoque op-Praeterea sensus typicus sive mysticus , vel Megstricus vel

anagogicus vel tropologicus est. Senses mysticus ideo nominatur allegoricus, quia res omnes veteris foederis erant allegoriae. Scilicet in illo fere ubique aliud dicitur , aliud intellisendum est. Sub nominibus, exempli causa, Davidis, Salom is, Christus deseribitur. Davidi quidem & Salomoni competunt, quae Millis dicuntur ι sed haec magis Christo conveniunt. De Davide

canitur: Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis. quod Pμι. φ'

possit quispiam interpretari de Davide compellante Salom nem filium suum: sed, ut JEsUS CHRISTUS aiebat: quom do David potuit Salomonem filium appellare malinum γ Ita ipse plerumque verba sic ri Codicis magis apta sunt Christo , quam rei quae typus est ue ut verior de Christo sit sensus illo

rum , & magis consenus rebus omnibus clitae dicuntur. Sic li- ruet, quae de monte Sinai 5c de monte 111 quo condita ierualem dicuntur, esse sumenda, ut illi montes conjungantur , licet inter se locorum distantia mulium dissiti. Sinas enim monses io Arabia, loquitur Paulus seribens ad Colosienses, qui conjunctas es ei, quae nune es Ierusalem. In Graeco Mnte , ωρ. id est, duo illi montes sunt Husiem ordinis, in eidem serie, sive versu. idem quod ordo Mersus. Uni alativiri m- lationem habet. Rem. saturam indicabant, sicut Agar ancilla

Sara libera. E e e ij

464쪽

ho APPARATUS BIBLICUS.

Sensus mysticus appellatur Anagogicus, quando per illum omnia quae olim facta sunt, referuntur. ad Christi tempora, Mad caelestem patriam. Verbi gratia, quae dicuntur de terra prinmissa, reseruntur ad aeternam quietem, ad caelestem Jerusa-1. s. lem , cujus typus erat Jerusalem terrestris. Paulus duplicem esse hominis statum advertit, alterum naturalem dc animalem in hac vita, alterum supernaturalem in vita futura, ex eo quod primus Adam dicitur factus ex pulvere in animam viventem , secundus vero Adam in spiritum vivificantem. Primus homo de

terra terrenus, secundus homo de caelo coelestis.

Non solum autem Christus, sed & res omnes Christi, nempe leges ejus, & tota Christiana religio indicabatur certis qui Odam rebus tanqtyam quodam sermonis genere. Sic lex de circumcisorie duplicem sensum habet,alterum juxta literam,quae circumcisionem solius carnis significat, alterum juxta spiritum, .

quo notatur cordis circinacisio.

Sensus quo sic explicantur Scripturae, ut ex illis sumantur leges morum,dicitur tropologus. Graecis sonat quod Latinis mores. Sic Apostolus ex hoc praecepto Mosaico : non alligabis os bovi trituranti, probat non esse neganda ministris Evangelii sussicientia stipendia , unde vivere ; seque de familiam alere pollini. Neque enim , inquit, de bobus eum est Deo. De his-ce diversis sensibus audiendus B. Hieronymus in Epistola ad Hedi-biam. Triplex, inquit, in erede mino descriptio , or regula Scripturarum est. Prima ut intelligamus eas , juxta hisoriam e secunda, Iuxta tropologiam e tertia , juxta intelligentiam stiritualem. In

historia, eorum quae Fripta sunt. ordo servatur. In tropologia, deliterά ad majora consurgimus , or quicquia in priori populo 'liter factum es , juxta moralem interpretamur locum , se ad ani

ma nostrae emolumenta convertimus. In stirituali theoria, adsul mi transimus, terrena dimittimus , de futurorum beatitudHest caelestibus dissutamus , ut praesentis vitae meditatio umbra fut rabeatitudinis fit. . Propter. Consolationem nostram exarati sunt libri Sacris IoeOQancti Patres, quorum praecipuum studium erat effor mare mores populorum, non semper sectantur quae sis iDiuiti eo by Coo le

465쪽

LIBER SECUNDUS. gos

a uditores fecissent doctiores . sed non utique sanctJores. Quem , inquam, litera ostendit sensum, scrutari non scmper satagunt; huc vero flectunt Scripturas , ut inde omni modo arripiant occasionem imbuendi sanctioribus moribus Christia nos ; quod animadvertere operae pretium est , ne sua laus detrahatur Patribus : scilicet ne quis imprudens velit arguere malos interpretes; dum non attendit, quem intuebantur scopum. Praeivit illis sit minus Magister, cum historiam poeniten tiae Ninivitarum , &. longum susceptum iter ἱ Regina Austri, ut videret Salomonem ad exprobrandam Judaeis suam negli' itii, ii . gentiam, dcflexit, inquiens. Viri Nisivitae surgent in judisio

cum generatione hac , Cr condemnabunt eam , &c. Regina Austri

surget in judicio. dcc. Similiter Apostolus historiam Hebrae rum , qui in deserto peri unt, ad mores eorum quibus scribit,

accommodat. Patres nostyri, inquit, omnes mare transierunt , sed G -

non in omnibus beneplacitum est Deo. Tori erant Sancti Patres praesertim cum ad populum sermonem haberCnt, in accommodanda Scriptura tum captui illius, tum usui. Tropologicae eorum expositiones distinguendae ab illis, in quibus adversus veritatis hostes disserebant de Scripturarum vero sensu , quem aptis dc propriis verbis significatum voluit Deus ad veram eruditioncm

Pariter ne Evangelistas , & alios Domini Jesu Apostolos,

IR:s putet liberius exponere vetercs Scripturas, animadvortat cos loqui juxta interpretationcs Orc traditas, ita ut quae di-Cunt , lint deducta ex conoestis. Etenim Doctores Hebraei sic illa lora interpretabantur , cx quibus argumcnta Apostoli arripiebant. Videre est in paraphrasibus Chaldaicis , alio sei su quam quem ostendebat litera , ploraque loca accepta. Philo , verbi caus. i , totus cst in cXplicandis Legis allegoriis. Quin rccentiores Iudaei distingunt alium sensum simplicem, alium litoralem, alium mysticum. Priorem vocant posthath, id est , nudum , veluti detracta veste CXpoliatum : expositionem autem literalem vocant pix ch & ρ, chim, nempe libros& commentaria, quibus proponitur literatis illa expolitio: m drasichim vero multicum, sive allegoricas expolitiones ic. Diuiliroes by Corale

466쪽

66 APPARATUS BIBLICUS.

commentaria de illis scripta , a verbo ἀμrψh, quod est quaerere

sirutari, quia sensus mysticus non ita Obvius ere, ut non quaerendus sit. Diversos illos sensus explicat ho ce disticum, cujus Lyranus auctor dicitur. Littera gesta docete quid credas, AEugorsa :Moralis quid agaso quo tendus anagogia.

CAPUT XV.

De praeripuis regulis in exponenda sacrί Scriptura servandis. Ii de studio Scripturarum agunt, in eo conveniunt, antemnia mentem adjun*endam sensui literati; qualem morinivimus, quem scilicet auctor intendit: neque enim intelligimus solos literarum apices, quibus sacer Codex est eXaratus. Solertius pugnat qui utitur notis armis, ita cui noxa Scriptura facilius cam vertere poterit in usus necessarios popu lis , hoc est, eorum moribus illam accommodare. Ut libere dicam quod sentio, qui sedulam operam dederit studio sacri Codicis , ea diligenti a , qua in cujusque auctoris scripta inqui' ritur : qui rimatus fuerit sensus, quos vere Spiritus Dei indero colligitur ex sermone quo eos exponi voluerit, procul dubi0 pCnu paratum habebit, unde copiosas opes effundet populi, Qui eam diligentiam non adhibent, inania concionando effu

tiunt , ita aliena a vera mente Auchorum Satrorum, ut nem0

dicere possit hos loqui Spiritu Sancto movente , quos B. Hic ronymus in Epistola ad Paulinum carpit i I idquid dixerint, hoc legem Dei putant. Nec scire dignantur , quid Propheta, Pi Apostoli senserint, sed ad sensim suum ineongrua aptant teli ρ vis : quasi μηδε sit, se non vitiosissimum dicendi genus, δεῖ μ'

vare sententias . se ad voluntatem fram seripturam trahcre N pri ratem. Exponendo scripturas luc regula B. Hilarii tened da est. Optimus ille Scripturarum lector es, εαι dictorum istet grVtiam expectat potius ex dictis quam imporiis, ct refert in Diuiti eo by Co α

467쪽

LIBER SECUNDUS. o

quam assert, neque hoc cogit videri dictis contineri quod ante De- timem praesumiserat intelligendum. Igitur verborum proprietas semper retinenda est, nisi bona quaedam ratio tropum suadeat ;juxta id quod dicitur injure civili : Non aliter a significatione verborum recedi oponet, quam cum manifestum es aliis sensisse testatorem. Sed antequam expendamus regulas quas inquirimus, distinguendae sunt quaestiones , quae proponi possunt. Sunt nonnulla monet B. Augustinus di diluaestiones, in quibus salva Me , qaa Li Chrisiani sumus, aut ignorasse quid verum sit, o enuntia de L pos ii sustenditur, aut aliter quam es humana or infirma suseisione eonjicitur : veluti eum quaeritur, qualis vel ubi sit Paradisus, ubi constituit Deus hominem, quem formavit ex pulvere, cum tamem esse illum Paradisim flues Chrsiana non dubitet ; vel cum quaeriatur , ubi fit nune Elias , vel Enoch, an ibi vel alibi, quos tamen non dubitamus in quibus nati sunt corporibus vivere. Ubi autem agitur de praecipuis docti inae Catholicae articulis, sit illa prima &, omnium regularum praecipua,

PRIMA REGULA.

Ex traditione , vel interpretarione fuctae Ecclesiae, nempe exceretis Conciliorum , ex consensu Sanctorum Patrum intestigenda sunt illa Scripturarum loca, in quibus dogmata fidei Chrsiana

continentur.

Ea est conditio Linsuae sanctae,ut non sollim vera intelligentia lacri Codicis accipicnda sit ex traditione, sed & ipsi lectio ι. quippe qui sine punctis vocalibus exaratus, recte legi non possit, nisi ab eo qui jam lectum audiverit, sive ab Ecclesistdidicerit quomodo legi debeat. Cavendum autem ne in alios

sensus acc1piamus verba sacra, quam quos. constat auctores suos habuisse in mente. Nec periclitor dicere , aicbat Termilia- ν- P Unus, i as quoque Scripturasse esse ex Dei voluntate destas, ut haereticis materias subministrarent, eum legam: oportere haereses

esse sine Scripturis es non possunt. Patet experientiae in diversos iscnius distorqueri posse ue neque enim, ut ait idem Tertullia Diuiti eo by GOrale

468쪽

v. 2.

68 APPARATUS BIBLICUS.

nus , essent diversae haereses, nisi possent perperam intelligi Scripturae. 5 Ne hoc contingat, qui Scripturas legit, debet consulere antiquos & lidos testes, qui veram intelligentiam Scriptur,rum ab carum auctoribus didicerant, ut monet Vincentius Luinentis. Forsitan, Inquit, requirat aliquis e cum sit perfectus Scripturarum canon ,sibique ad omnia satis superque siriciat, quid opus es, utetricis inca intelligentiae jungatur auctoritas P .uia videlicet Scripturam sacram, pro ipsa sua altitudine , non uno, e emque sensu universi accipiunt: sed qusdem eroquia aliter atque MusasDe interpretatur ue ut paene quot homines sunt, tot illinc sententiae erui posse videantur e aliter namque illam N vatianus . atiter Photinus, aliter Sabelitas, aliter Donatus exponit, alIter Anus , Eunomius, Macedonius, aliter Apollinaris, 'scilli nus, aliter Iovinianus, Pelagius, Calesius, aliter psremo Nest nus. Atque idcirco multum necesse es , propter tantos tam varii e roris anfractas ut prophetica se Apostolicae interpretationis linea secundum Ecclesia ta es catholici sensis normam dirigatur. Satagebant Apostoli non solum verba tradere,sed & verborum suorum veram mentem explicare quos eligebant in successores, ut & ip si alios doctrinae suae facerent haeredesi unde his verbis ad Timotheum scribit Paulus. Et quae audi i a me per mutui

Ubi verus Scripturarum sensus, sive vera & certa illarumnterpretatio quaeratur Ille potissimum caetus audiendus, in quos coindum Ipsas visitur, juxta illud Tertulliani in praesi

nium Ir ditionum C sianarum.

469쪽

. LIBER SECUNDUS. 4os

: ct iacent, accipi, ita aecipienda sunt 3 neque ad metaphoras aut alios tropos , aut sensius improprios insectenda, nis ex iisdem proprie acceptis absurdus aliquis sensus eliceretur. Neque enim, ut iam innui, Spiritus veritatis movit sacros Scriptores ut absurda dicerent ι nec illi perperam locuti sunt utentes verbis haudquaquam aptis.

TERTIA REGULA.

Si locus aliquis subinde obseurire oeeurrat, sed aliis locis per

verba clariora proponatur; ad haec recurrendum, ut prior elucidetur.

Q U ARTA .REGULA. sva se intentione scribentis saepe colligitur mens se sensis

verborum illius: verbi gratia, quorsum, quibas, comm quos, ex cujus person4 scribat. Scopus autem totius veteris Foederis est annuntiare Christum, & eum variis exprimere typis, donec ipse adveniret; 'uippe tota lex Moysis umbra erat. Hinc Augustinus1 9mnia Lib. ν. inquit, quae in illis veteris Te menti continentur libris . mel de 'ipse Chrso dicta sunt, vel propter 'sium. Novi vero Foederis scopus est docere quomodo omnia in Christo complota sunt. Ita non sollan in libris Apostolorum , sed & in Moysis 3c Pro- hetarum, ubique quaerendus Christus. Muma luce sese colustrant duo foedera. Novum explicat Vetus , & ex Vetere intelligitur Novum. In VHeri Te mento es occultatio Novi , ut alibi dicit idem Augustinus, ct in Novo manifestatio Veteris.

Q U INTA REGULA.

. Conferre antecedentia se consequentia in quocumque loco, cuyus sensus dubius sit, plurimum juvat ad eum erucidandum.

470쪽

AP PARATUS BIBLICUS. SEXTA REGULA.

Meunda concordia inter Scriptores sacros.

Ne quis temere credat non semper sibi constare Scripturas, animadvertat quod cum verba servire debeant significandae voluntati, ubi haec eadem apparet in duobus auctoribus, non secum pugnare censendi iunt, etiamsi diversa dicere videam tur. Ita cum ex Evangelistis alius dictum a Praecursere asserit, quia non esset dignus portare calceamenta Domini, alter dictum reserat, quod non esset dignus corrigias calceamentorum solvere, non inter se pugnant; ambo enim pariter volunt modestiam Joannis praedicare. Idem homo, eadem res quandoque habent duo diversa nomina. Saepe ex duobus auctoribus qui rem eandem describunt, ille cursim dc ex parte eam declarat, cui de clarandae alter immoratur, ut eam integram exhibeat; nec ideo

inter se dissentium. Quispiam scriptor ordinem rei gestae ser-Vat , alius recordationis suae. Hic praetermittit id de quo alius, mentionem fecerat. Oratio iistim verbis expressa non ideo sibi dissidet, cum hic assirmat quod alibi negat, modo eodem in sensa non esse accipiendam , locus cui inseritur , admoneat. Ita Paulus qui dixit: nolite sici pueri, non contradixit consilio Domini, ut liceremur p rvuli. Intelligebat enim ne sensibus pueri essemus; Dominus vero , ut parvuli malitia essemus.

SEPTIMA REGULA.

Lingu- , s fieri potes, aώcroris, cujus sententia exquiritur,

percallenda.

Interpretibus fidere non omnino securum est. Quanquam enim vicem optimi interpretis impleverint, fieri potest, uxeorum oratio possit rapi in varios sensus : qui autem ipsum sentem consulere potest, non laborat in tollenda aequivocatione, Ba Cnim Paret interpretes non alia legisse in sontibu Diuit ipso by GOraie

SEARCH

MENU NAVIGATION