Apparatus biblicus, sive Manuductio ad Sacram Scripturam, tum clariùs, tum faciliùs intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy, ..

발행: 1723년

분량: 763페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

LIBER SECUNDUS. in

quam quae nunc legimus, liquet ex illis accipiendam esse e rum mentem. Vetus Testamentum Hebraice scriptum est . novum Graece. Ideo si fieri potest, addiscenda Hebraea dc Grinca lingua. Nam , ut ait Hieronymus Epistola ad Lucinium. inveterum librorum fides de Hebraeis voluminibus examinanda est , ita novorum Graeci sermonis normam desiderat.

CAPUT XVI.

De variis Ad expositionem Scripturarum susceptis operibas ιο δε elaris ejus expositoribus.

His regulis instructus & omnibus illis quae in praesenti Arparatu congessmus,quisquis poterit lectionem Sacri Codicis auspicari. Verum quantumcunque ingenio suo dc paratae doctrinae confidat, non debet abnuere duces qui sacrum C dicem jam ante perlustraucrunt, planiorem fecere. Id tentavere scriptores Christiani diverse oporum genere. Alii simpliciter ea exscripterunt loca, quae mores spectant, Sc certis articulis distinxerunt, proponentes ranquam specula, quod nomen excerptis suis inscripserunt. Alii appellavere I 'fies ιnempe sub brevi conspectu quasi opposuerunt oculis doctrinam Scripturarum. Alii familiari sermone, ut fieri solet in colloquiis, illas exposuerunt populo , ex pulpito tamen. Has expositiones Graeci appellant Exhegeses, Homitias ; Latini vero,

sermones, Tractatus, Enarrationes. Sunt collationes, in quibus mutuis colloquiis ac dialogis sacra Scriptura exponitur. Meditatis , contemplatio est affectiva expositio Scripturarum ; sive ex intimis & ferventibus aestuantis animi atachibus in viva & ardentia verba prorumpens enarratio. Hoc faciunt pii quidam Expositores, qui omnes conatus suos in hunc finem intendunt, ut se ipsos exerceant & provocent in amorem corum quae legunt & explanant. In his-ce enumeratis expositionum generibus, Auctar

472쪽

ia APPARATUS BIBLICUS.

earum maxime occupantur circa ea quae spectant mores. Dilia gentius autem tractatur Scriptura in Commentariis.Ea hujus nominis prima fuit notio , ut in illis diversae auctorum sententiae

ponerenture prout mentem subirent. Commentarii sive Gmmeptaria dicebantur, quidquid ita quis confici cbat, ut memoriae tantum gratia non plenae narrationis facere videretur. Nunc hujus vocis,c 1 sermo fit de opere quo Scriptura expla natur , alia significatio est. Etenim ab iis qui edunt in Scriptu ram Commentaria exigitur, ut quae ipsi primum congcsserunt accrvatim, ordine disponant, & de his interponant suum judicium. Licuit tamen hactenus confarcinare diversas sententiai. Faero qui colligorent, dc simul connecterent, quae diversi Auctores protulerant in Eundem Scripturae librum. Haec opera vulgo dicuntur carenae, quales multae editae sunt maxime ex ,

Patriba, Graecis in diversos libros Scripturae. Saeculis superi ribus , quae post textum Sacrum adjungebantur, hujus elucidandi causa, dicebantur Postilia. Sic autem appellantur notae marginales dc perpetuae in sacra Biblia, quae secundlim verba currunt, quasi pos illa veri a ; .q d haec subinde cisterrent

Magistri qui illas postillas dictabant. Nisi nomen illud derivetur a post a. quae vox. aliquando idem sonuit quod pagina, ut

videre est in Glossario. Glosse nominabantur breves notae, quae vicem loquentis interpretis praestarent. Gussa nomen Graecum est, quod linguam significat. In mediae infimae latinitatis Scriptoribus glossare idem est ac denudare Sc aperire. Non praetermittendae paraphrasis sive metaphrasis, inquibus fusius dc clarius exponitur quod brevi ncc satis claro sermone in textu continetur. Proprie paraphrasis sive ecphrasis sive metaphrasis, illa est quae ipsam Sacrae Scripturae narrationem in

aliam vertit narrationem. Nomen paraphrasis Graecum cst, denotans interpretationem, , qua aliquis sermone eodem utens,

in. ,.. s. aliquid latim eloquitur; ut illam dcfinit Fabius a diaphrasi, proprie mutatio est in aliud orationis gcnus, sive in aliam sormam. Ecphrasis est enarratio, descriptio , quasi ob oculos ponens id quod narratur. Denique est quoddam expositionis ge nus, quod anal es vocant, in quibus elucidatur mens aucte Disitirco by oste

473쪽

LIBER SECUNDUS is

m, series qua res componit, ordinat: indicatur seopus quem intuetur , & ratiocinia quibus utitur. Res est immensi labori, studium Scripturarum : nec mirum; infinitas enim opes continet , & thesauros sapientiae innumerabiles ι quos quo magis serutatus fueris, tibi majores divitias eruendas restare protinus intelliges. Attamen Codex ille sacer, veluti mensa, proponit cibos omni aetati & conditioni idoneos. Pasiit Deus manifesis, ait Augustinus , exercet obscuris. Etenim , ut idem alibi loquitur , magnifice se salubriter Spiritus Sanctus Scripturas sanetas ita modificavit, ut de locis apertioribus fami occurreret, obscuri ribus autem fastidia detergeret. Cortice egent, qui nare incipiunt: pariter opus habent ad jutore, qui ad sacras Scripturas primum accedunt. Pius lectaca me exigat, ut saltem nomine recenseam quos praeeuntes habere pol sit in Hadio Scripturae. Vcrum ista recensio non parva operae , nec minoris molis, quam totusalle Apparatus, cui insudavimus: Plures icxuerunt Catalogos sacrorum Scriptorum,

qui in totam Scripturam , vel in aliquos ejus libros ediderunι lucubrationes suas. Guillelmus Crovaeus -Londini publicavit

anno a 671. Elenchum Scriptorum in sacram Scripturam, tam Graecorum, quam Latinorum; in quo exhibetur gens eorum ,

patria, professio , religio, librorum tituli , volumina, editiones Vari , quo tempore claruerint vel obierint. Subinde e praelis nova scripta prodeunt ue ut jam dictus etcnchus multisdcficiat ; cui ergo plu res auctores adderem: sed actum agerem; praemonu i enim uberiorem Catalogum, quam qui hactenus editus sit, cxpectandum csse a Patre se Longe quo opere frui licebit , cum de novo prodibit hic Apparatus, nam ad umbili. cum perduxit opus suum, & jam partem operis edidit Paucis indicabo Commentariorum collectiones, quae instar esse poLssent plurium voluminum , quae nec Regii Plutei omnes com

plectuntur.

Biblia Sacra cum Glossa ordinaria primum collegit Strabo, Fuldensis monachus Benedictinus, quae postea loco plerata sunt

Patrum tum Graecorem tum Latinorum explicationibus, cum .

postillis Nicolai de Lira Franciscant, nec non additionibus.

474쪽

i APPARATUS BIBLICUS. Pauli Burgensis Episcopi, & Matthiae Thoringi replicis, opera

ta studio Theologorum Duacensium. Iteratis typis editum est opus illud : Editio Antuerpiana, anni I 634. quam habeo prae manibus, nitida est. Biblia magna Commentariorum literalium, nempe quorum. auctores ortodoxi literam brevius & claritas exponunt, Joannes de la Haye Minorita edenda curavit Parisiis, anno I 6 3 . quinque voluminibus; quod opus in immensum auxit idem Collector, aliquot post annos recidens novemdecim tomis. Typographi Londinenses, anno I 66o. n em tomi S complexi fuerant Criticos sacros , nimirum Auctores omnes quotquot verba dc phrases ac idiotismos Scripturarum Lagacius indagant. Hoc opus contraxit Matthaeus Polus in eadem urbe Londinensi, dictorum Criticorum edens synopsim, non ex his solis auctoribus consarcinatam, sed ex omnibus clarissimis Scripturae Interpretibus. Collectionem criticorum Londinensem auctam Sc melius digestam Typographi Batavi recude

runt.

Jam egimus de celebrioribus Bibliorum editionibus poly-glottis , in quibus exhibetur textus originalis, cum diversarum linguarum versionibus. Quas Latini interpretes versiones claboraverunt latinas, collectae sunt & editae Antucrpiae tribus tomis i6i6. his potissimum necessariae, qui fontes adire nimpossunt.

Collatione diversorum locorum, in quibus vox quaepiam vel dictio occurrit in sacro Codice, collustratur. Qui ergo de litteraria suppellectili parand.i serio cogitat, post Biblia ipsa

comparet pretio Concordantias, quarum arte citra ullum negotium deyrehendere potest quot & quibus locis haec & illa

vox occurrit in sacro Codice . Ad obscuriores locutiones illustran- ,1.4.ma. das, inquit B. Augustinus , de manifestioribus sumantur exem--s ' pla , cst quaedam certarum sententiarum resimonia dubisationem de incertis auferant: in qua re memoria valet plurimum. 2EtatCB. Augustini nondum erant collectae & concinnatae concordantiae; quarum pretium infinitum cst. Facilius enim, v idicit Origenes Homilia XXI v. in libros Numerorum , in Scripturis Disitirco by oste

475쪽

LIBER SECUNDUs. is

qvsd quaeritur, agnoscitur , s ex pluribus locis, quae de eadem rescripta sunt, proferuntur. ubique prostant Concordantiae Latinae sacrorum Bibliorum Latinae editionis vulgatae.Non opus est ut eas indicem.Marius de Calasio Minorita quatuor voluminibus concordantias Bi5liorum Hebraicorum Romae edidit anno 161 i. Buxtorfius uno solo volumine concordantias horum Bibliorum complexus est ι non enim Latinas versones apposuit, quas habet opus Marii de Calas1O. Concordantias Veteris Te tamenti Graecas, Hebraeis vocibus respondentes curavit Ko radus Κirchaerus Augustanus , Francofurti anno I 6o7. Opus immensae utilitatis. Novi Testamenti Graeci concordantias concinnavit Henricus Stephanus , illas perfecit Schmidius. Ne quis deterreatur a Lectione Scripturae , audiens tot Commentatores, qui multa volumina in sacram Scripturam

ediderunt , Tostatus Abulensis decem & quatuor, Cornelius a Lapide undecim, & plures alii: tum & varios Trachatus mari xime necessarios, quales reperire est in apparatu Biblico Regiorum Bibliorum polyglottorum Londinensium, Sc in duobus postremis tomis criticorum Londinensium & Batavorum. Nequis, inquam , tot voluminibus deterreatur , dicam , statim ubi studium Scripturae auspicatus fueris , sussicere tibi unum aut alterum Commentatorem , qui brevitate sua laudari possit, puta Tyrinum aut Menochium. Quin id consilii darem, pervolvere sine ullis commentariis sacros Codices. Judicium est B. Augustini. Erit igitur divinarum Scripturarum flertisimus

indagator, qui pri- totus legerit notasque habuerit, etsi nondum i intellecta, jam tamen lectione dumtaxat, eas quae anesiantareanonicae. Postea in manus sumendus Franciscus Uatablus hujus editionis , in qua praeter notas quae breves sunt, adjuncta est e resione Vulnatae latinae altera versio, quae exprimit textum originalem. Is liber instar erit plurium Commentariorum.

Robertus Stephanus suis typis Vatablum vulgavit Parisiis. Miscusus est Salmanticae & in Germania.

476쪽

AppARATUS BIBLI GUs.

Ad librum secundum Biblici Apparatus. is Declaratur quantum sit opera pretium res Scripturae juxta sea

tempora digerere ; er inter ilias, cum a saeris Scriptoribus enarrantur cum aliqua diversitate, eoncordiam inire sive Harmonias conficere.

Rctum seriem quandoque neglexere Scriptores sacri , sive potitis neglecta est ab iis, qui eorum scripta consarcinaverunt. Inde tot tantaeque dissicultates, potissimum in Prophetarum libbris ; quae solvi non possunt, nisi rebus ad sua tempora revocatis. Tum & lux affertur quibusque rebus, cum ex divorsis locis omnia quae illas spectant conferuntur. Etenim ex occasione sive per allusionem quandoque nonnulla dicunt Scriptores sacri, quibus alibi a la vel ab aliis dicta possunt illustrari. Praeclarum & utile opus duo. Canonici Regulares suscepcrant, scilicet omnem textum Scripturae digerere in naturali serie, nempe ratione temporum xs ordinare dc congerere simul, ut quae passim de quasi disiectie erant per totam Scripturam, simul subjicerent. oculis. Opus quod conjunctis operis erat ab lvcndum, protinus dis lutum est, auctoribus ad regimen animarum amandatis in diversas provincias ; & praematura morte unius ex illis prorsus abruptum. Si quid in contextu Scripturae dissidere visiim fuisset, dicti operis au res sategillent conciliare , & tollas Scripturae harmoniam consarc. Hoc-ce opus Joannes Lighiseotus Anglus, si non confeceml , saltem designaverat in libro, qui ab illo inscriptus est Chronica temporum se ordo textuum veteris Testamenti. Ibi praecipue agit Light otus ut cujusque libri capita in illum redacta ordinem dc locum compareant, quem naturalis methodus dc genuina chronologiae series requirit. Addit simul rationcm

transpositionum, ubicumque illae occurrunt 3 multasque notas. & observationes non contemnendas, ad textus commodiorem

intellectionem, explicationcm etiam dissicultatum, tum dc conciliationem Disiligod by Cooste

477쪽

LIBER SECUNDUS. . AIT

conciliationem illorum, quae in relatione histoHarum videntur dissentire. Sed non ideo & nusquama recto tramite discedere censendus est, quia susceporit textum Scripturae ordinare , neque enim omnes scopum assequuntur ad quem collimant. Si quis velit expcriri vires ingenii sui, dc tentare hanc-ce tex- tuum Biblicorum veram seriem , sumat in manus Biblia typis Antonii Huri edita Parisiis cum notis chronologicis Lancelotii

viri pii S docti. Chronologia, quae loco appendicis his Bibliis

attexitur , seriem rcrum os endit: loca vero Scripturae parallela indicant notae marginales , ex quibus locis accersi possunt omnia quae quamque rem spectant 1 videlicet quae hujus rei descriptionem conficere postunt, cui nulla desit linea. Loca parallela quae praetermissa sunt, supplere quisque poterit ope Concordiarum nempe horum librorum , in quibus indicatur ubi sinsulae voces Scripturarum, & quoties occurrunt. Pluris refert illa adnotare Bibliorum paginis. Plurimi vero auctores conflavere Harmonias. Paralipomenorum & Regum edidit Joannes Baptis a te Brun Rothomagensis, anno I 69I. Parisiis, typis Guillelmi Despree. Rem gratam fecerit omnibus qui Scripturam amant, qui saltem n tionem propheticae Harmonice dederit, revocans vaticinia ad proprium tempus, quo quisquis propheta ea ediderit, Sc significaverit implenda. Confusa sunt omnia in hac parte scripturae, ubi pluris intererat omnia ex ordine contexere , juxta natura. lem seriem. Putant viri docti moris suisse Prophetis summam concionum a se habitarum scripto consignare , ic valvis Templi legendam attexere; quae cum pcr aliquot dies limoniisset, reponebatur a minis ris Templi in cartopnylacium. Hinc coim sectos libros Prophetarum dicunt ι neque tamen quo par erat ordine, sed ut opportunum fuit his qui colligebant illa vaticinia. Hic autem iterum animadvertam quod jam innui, populum Israel electum sive factum ut annuntiaret venturum Messam, praediccret omnem vitam ejus, dc vitae circunstantias, & sic magna spe potentis Salvatoris impleret mundum. Lex ritibus suis ostendisat quis suturus esset ille Christus. Verum praete-

478쪽

rea Deus etesit viros pietate & doctrina egregios; quibus ea cura sue religio demandata erat, ut ejus fide imbuerent IDraclitas, & donec adveniret, revocarent a crimine, & optimis moribus informarent. Hi fuerunt viri Prophetae , qui zelo suo non sincbant oblivionem Christi invadere mentes: ita ut quidquid agendum, quidquid ore dicendum susciperent ad illum plebem converterent; qui & id expectabat ab illis intelligens

tale esse eorum munus. Non ergo obscura illis Prophetarum vaticinia, quanquam nunc aliena videantur ab eorum proposito. Sic cum Isaias prophetabat contra Moab , & praedicebat agnos eorum praedam leonum futuros , subito sic Deum rogat

cap. X v I. Emitte agnum dominatorem terrae , nempe Christum, qui agnus est dominaturus orbi. Similiter cap. XI v. Rorate

cali desuper, se nubes pluant justum ; operiatur terra se germinet Salvatorem, Non solum Prophetae Dei, sed dc Gentiles Pr phetae , qualis fuit Balaan , Christum oriturum ex Iacob indicabant , huc convertentes vaticinia sua, quod advertere ad illa illustranda interest. Salagam ergo Prophetias reddere suis temporibus , & sic inire inter Prophetas Hermoniam, non ut perliciam opus, sed ut excitem perficiendum.

Sub Josaphat rege Juda, & sub Achab rege Israel, circa

annum mundi conditi 3ioo. vaticinabatur Elias notus zelo suo , qui igneo curru in coelum raptus est , & reliquit successorem Elisaeum discipulum suum: sed ille , neque alii Prophetae, qui plures ante eum fuere , prophetias suas scriptas reliquerant. Deinceps Prophetarum Cohors advenit, qui id fecere : intererat enim gloriae Dei, ut pateret tot mala, quae obtigerunt populo suo per tria aut quatuor saecula , fuisse a Deo praescita & intentata, si forte resipiscerent a pravis facinoribus; horum minas renovatas , ut saltem posteriores Judaei deterrerentur a sequendis Patrum. malis exemplis. Decem Tribus primit m abducta fuerant in captivitatem, & regnum Israclis finitum , unde intelligere poterant Judaei, quid ista portenderent, si pergerent iram Dei advers is se concitare. In dies novi exurgebant Prophetae, quorum vaticinia coram suis oculis completa videbant , ex quibus, inquam, intelligere pol raut vanis minis non perterreri. Diuitirco by oste

479쪽

LIBER SECUNDUS. I'

Primus vaticinia sua scripto mandavit Oaee, sub Jeroboam secundo rege Isracli, qui coepit regnare anno 3IT'. Praedixit OZee ruinam regni Israel, quod tunc sub hoc rege maxinil florebat. Hanc ruinam a se praedictam vidit Oaee; vixit enimusque ad annum mundi 3283. qui sextus fuit regni Ezechiae, quo regnum Israel finem sertitum est, ut praedixerat Ozee. Ille Propheta agit personam Dei, synagogam in adulterio depreheniam objurgantis, punientis, repudiantis,& aliam sub-mducentis. Ideo in figura Domini nostri Salvatoris Ecclesiam

de peccatoribus congregantis , jussus est uxorem meretricem acciperes & accepit, non ob causam luxuriae. Quod in Propheta carnaliter contigit, in Deo factum est spiritualiter, dum carnem assumpsi nostram. OZec autem Synagogae excidium repraesentat, & Ecclesiae vocationem ex gentilismo, dum uxorem ducit Gentilem. Idololatriam, aliaque Israelitarum scelera acriter insectatur : poenitentibus clementiam promittens &gloriam. Censent Hebraei Ioelem fuisse orae aequalem ; cui istum subjiciunt. Nullum habet praenotatum tempuS quo vixerit;

nisi quod in fine capitis primi praedicit sterilitatem , qua Amos

capite quarto conqueritur calligatos populos , nec ad poenitentiam adductos. Ita Joel vaticinatus est ante Amos. Vaticinium Joelis spectat potissimum Judaeos , quibus excidium Ierosolymae , totiusque Judaeae per Chaldaeos pronuntiat : & sub

hoc typo excidium universi, & judicium extremum praefigurat ue concludens vaticinia sua promissis pluviae , post siccitatem depastas arbores a locustis. Occasione autem temporalium benedictionum assurgit ad promissionem benedictionum spiritualium diebus Christi. Praedicit dona linguarum, & miracula quae Christi mortem essent subsequutura, ic praecessura desitruistionem Hierosolymae : minatur etiam extrema mala hostibus hujus-ce urbis. Proximh autem annuntiat destruistionem exercitus Sennacherib, adversus quem Dominus robustos suos

jussit descendere, nempe Angelos suos, eumque perdidit in valle Josaphat ante Hieroselymam ; quod etiam OZee attig rat in capite primo.

480쪽

11 APPARATUS BIBLICIIS.

Amos, inter pecuarios Thecuanos in Judaea, ad propheti-

cum munus in regno Israel obeundum se missum testatur ante terrae motum , quem circa annum XX m. Osae regis factum

arbitrantur Judaei: in eo tamen lapsi, quod eundem referunt ad annum quo lepra percussus est Osias Jam senex, cum oficium sacerdotale usurpare voluisset ; quo tempore judicabat populum terrae filius Mus Joathan. Nativitatem vero Ioathani quinquennio integro praecessit mors Jeroboami, sub quo tamen motum evenisse affirmat Amos. Annus autem XXm. Osiae regis concurrit cum anno mundi 31i6. Hic Propheta Domini ultionem denuntiat in Philisthaeos, Tyrum , Idumaeam & filios Amon, nempe in vicinas Gentes, in Moabitas, in Samariam. Minatur Israelius captivitatem & finem regni; simul istatur , quia Deus postea excitaturus sit Tabernaculum David. Amos, ut ipse loquitur , non magister fuerat in scholis Prophetarum; sed bubulcus : & tamen prophetavit adversus sex nationes praeter Israclem, quas dc universas conclusit sub immutabili decreto destructionis. Solus ordo codicis Hebraei suadet Abdiam, ut alii appellant, Obadiam fuisse coaevum tribus dictis prophetis, nempe OZee, Joeli & Amos. Vaticinatur exitum adversus Idumaeos, qui affigebant & subsannabant filios Israel. Abdiam sequitur Jonas in codice , unde colligitur huic coaevum. Nulla vero superest hujus prophetia adversus Israelem Sc adversus Judam. Justus a Domino denunciare Ninivi eis , quod nisi resipiscerent, & poenitentiam agerent, omnes perituri ess i, primo voluit declinare illud mandatum. Ideo

navem conscendit, ut mari fugeret a facie Domini. Cum n vim eversura esset tempcstas propter eum , co quod mandato Dei non parcret, projectus cst in mare a nautis. Patuit eum causam esse tempestatis; illico enim sedata est. Exceptus autem ventre ceti, post tres dies ejectus est in littus. Typus manifestus Christi, qui tribus diebus jacuit in sepulchro , cum

tempestatem, qua mundus concutiebatur, morte sua compe

SEARCH

MENU NAVIGATION