Apparatus biblicus, sive Manuductio ad Sacram Scripturam, tum clariùs, tum faciliùs intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy, ..

발행: 1723년

분량: 763페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

LIBER SECUNDUS. Mi

ordo capitum Matthaei demonstrat veram seriem historiae Evangelicae , ut amice lector experiri poteris , evolvendo nostram Harmoniam Evangelicam ue & quas de his-ce duobus vinculis dissertationes edidi. Nescio an Morinus, medicus Par.siensis, Caenomani natus, Actuum Apostolorum coeptam cum Pauli Epistolis harmoniam absolverit. Lucas Actuum Apostolorum scriptor , perpetuus fuit comes Pauli Apostoli ue cujus historiam particularem conscribit in Actis, dum videtur omnium Apostolorum scribere. Itaque cum scire referat qua occasione, quo tempore scripserit Paulus suas Epistolas, utilem navabit operam , qui dictam harmoniam Actuum Apostolorum cum Epistolis B. Pauli com

i uerit.

His omnibus adjutus quae in nostro Apparatu praestruimus, quisquis poterit praelegere Scri pluras cum voluptate , utinam non temporanea , sed quae initium sit illius , qua Beati fruuntur in coelo, ubi non scriptam veritatem, sed re ipsam intuemtur & possident.Quo autem ordine diversae sacri Codicis partes sint evolvendae, disci potest ex B. Hieronymo, qui hiDce Verbis Laetam admonet ut filiam bene instituat. Diseat. inquit,

Erimo Psalterium e in his se canticis avocet, or in Proverbiis Salo monis erudiatur ad vitam. In Ecclesiase eonsuescat qua mundi sunt calcare. In Iob virtutis o patientiae exempla sectetur. Ad Evangelia transeat, nunquam ea positura de manibus. Apsol rum Acta or Epipolas tota cordis imbibat voluntate. Cumque te toris sui cellarium his opibus locupletaverit, mandet memoria Prophetas, Pentateuchum , o Regum is Paralipomenorum libros:

Esdra quoque se Heser volumina. Ad ultimum sine periculo diseat

Canticum Canticorum , ne si in exordio legerit, sub carnalibus verbis stiritualium nuptiarum epithalamium' non intelligens vul

neretur.

Huic secundae parti manuductionis nostrae pro coronide apponam verba illa pia & elegantia B. Bernardi ex Epistola ad fratres de monte Dei. Forauita se varia lectio se quasi casi reperta , non adi at .sed reddit animum in bilem: se leviter ad- misse, levius recedit a memoria. Sed certis ingeniis immorandum Diuitigod by Corale

492쪽

3, APPARATUS BIBLICUS.

es, ct a faciendus es animus diuo enim stiritu Scrysura factae sunt, eo spiritu legi desiderant, 'se etiam intestigenda sunt. Nunquam ingredieris in sensium Pauli, donee usi bona intentionis in lactione ejus, sesudio assiduae meditationis, spiritum ejus imbiberis. Nunquam intelliges David, donec ipsa experientia i ius Psalmorem indueris assectus. Finis Partis secunda.

APPARATUS

493쪽

APPARATU SBIBLICUS ,

SIVE MANU DUCTIO

AD SACRAM SCRIPTURAM.

LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM.

De exoticis , id est, de extraneis rebus, quarem cognitio Saeris Scripturis intelligendis subservit. Primum de fa s Numinibus, quorum illa mentionem faciunt. De veri Dei is falsorum deorum nominibus.

ratu Omnia congere quae sacris Scripturis lucem afferre possunt. Plura eruimus ex moribus, ex ritibus, ex dochrina Iudaeorum, quibus illustrari possunt; & quae Scripturis sunt veluti propria : Judaeorum enim causa exaratae sunt. Nunc experiri liceat utrum ex exoticis, hoc est, ex iis quae extranea sunt, quidpiam adduci possit, quo utiliter noster Apparatus augeatur , & perficiatur incoepta Manuductio. Multa sunt exotica, quae in sacro Codice occurrunt, & non explicantur, quia tunc temporis satis nota. Mentio , verbi Disitiam by Gorale

494쪽

3, APPARAΤUS BIBLICUS.

causa , in illo fit falsorum numinum, & religionis qua colebantur, quam dedocendi erant quos alloquebantur Prophetae. Itaque sermo Prophetarum non intelligitur, ignota prorsus quam impetebant idololatria. E re igitur visum est non praetermittere silentio falsa Gentium numina, & alia similia exponere , quibus explicandis non immorati simi Sacri Scriptores,

quia aliena erant ab instituto. Neque enim susceperant totam naturam patefacere, texere historiam naturalem animalium, de arboribus, de metallis disserere, res omnis sive naturae, sive artis describere, & quod medicorum est, morbos explic re. Quae tamen ubi quis nota & perspecta habet, viam, in qua alii haerent, planiorem decurrit. Haec saltem breviter perstringenda sunt. Protinus animadvertam homines qui Deo colendo facti sunt, quorum ideo motus omnes & assectas ingeniti a natura, ad Deum propentant, Deo carere non posse. Idcirco cum Verum ignorarent, ne cultui ejus deessent, quaecumque numina colebant. Statuerant aras ignoto Deo, quas invenit B. Paulus 3. Athenis. Unde &. illa gentilium formula precatoria : Dii De que omnes. Nautae in navi Ionae invocabant qui que Deum suam, His in periculo verserentur. Forsan cum verum Deum praeteri re omnes timerent, excitabant Ionam , ut suo Deo vota quo'quc redderet. Ubi per peccatum a Deo homines recesserunt, lapsi in corpora, quae jam sola poterant cogitare , pariter dc di ligere , inter res corporeas, sive oculis corporis conspicuas, quaerere coeperunt omnem enim Dei notionem peccatum nondum deleverat , quibus naturam divinam affingerent, Apro Deo colerent. Pro utilitate autem, quam exi corporibus

percipiebant, oc pro potentia quam illis inesse inopinabantur, hax vel illa pro diis habuere & coluere. Constans erat opinio Gentilium, Deos esse habendos, a quibus magna utilitas ad

vitae cultum esset inventa, ipsasque res utiles & salutares Deo rum vocabulis nuncupandas ; ut non solum censerent inventas

a diis, sed dc ipsas divinas. Quis nescit qualia demens ae Ip tus portenta colat λ Attamen, dicit Cicero ipsi. qui irridcnturAEgrptii, nullam belluam nisi ob aliquam utilitatem, quam

495쪽

Cx ea caperent, consecraverunt. Solem & lunam, quibus inter corpora nihil excelsius, nihil splendidius, elementa quae uti lia sunt, ignem, terram, aquam, acrem, sicut ea. Omnia a quibus aliquod grande malum infligi poterat, Deos putavere. Etenim vani homines, ut queritur auctor libri Sapientiae De his v

quae videmur bona non potuerunt intelligere eum qui es; neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex ,sed aut ignem aut diritum, aut citatum aerem , aut Drum sellarum, aut nimiam aquam, aut siem se lunam rectores orbis terrarum Deos putaverunt. diuorum s s ecie delectati deos putaverunt, sciant Hanto his dominator eorum speciosior es ι jeciei enim generator haec omnia constituit. Ea innata est animis de Deo opinio, eum csse absolutum, potentem, perfectum , a quo omnia bona 8c mala proficiscuntur. Dico mala, poenas quibus malos merito exercet. Hinc quae inter causas bonorum & malorum reputata sunt, & inter Deos fuerunt numerata. Etiam quorumdam hominum fraus adjuvit errorem, & invexit falsorum numinum religionem, quam exempla propagaverunt. Certum est, α argumentis , si vacaret, probarem , primos homines qui imperium in caeteros usiarpaverunt, simul sibi divinos honores arrogasse , aut his mortuis delatos, dum

aulici proli eorum adulabantur. Hoc est quod idem Scriptor Sapientiae docet nos. Acerbo enim lucta dolens pater , cito sibi rapti filii fecit imaginem , se illum qui tunc quasi homo mortuus

DTrat . nunc tanquam Deum colere ea pit ; se eonstituit inter se mos sus sacra se sacrificia. Deinde interveniente tempore , convalesente iniqua eo uetudine, his error tanquam lex custoditus es, ct Tyrannorum imperio colebantur figment . In AEgypto cura & arie, ut nemini ignotum , mortuorum corpora condiebantur , nec obruebantur terra. Viri Principes includebantur

arca, quae imaginem exhiberet alicujus animalis , quo fortia vivus delectatus esset, aut quod pro virtutum eius symbolo haberetur. Illae imagines in aedificiis in hunc usum paratis religiose servabantur: loca cum colerentur, contigit ut sepulchra mortuorum hominum fierent templa vivorum. Labentibus autem annis, cum vera Principum imago non appareret, ani-

496쪽

434 APPARATUS Bd BLICUS.

nialia ipsa quae oculis subjacebant, habita sunt pro Deo e lus oblata facrincia, & tota impensa est religio , quam vero Deo deberi natura ipsa docet. Hoc attestatur Justinus de quodam

Damasco Rege in cujus honorem Syri sepulchrum Arathis uxoris ejus pro templo coluere, Deamque exinde sanctissimae religionis M.

bent. Idem Iustinus scribit Hephaestionem, jussu Alexandri

Magni, post mortem pro Deo habitum. Cippis, columnis, stelis, sive pilis ornabantur olim lepulchra ue quod bc viri pii faciebant. Jacob enim erexit titulum Gu.3sυ. o super sepulchrum Rachelis. Tituli auteni illi in Hebraeo codice dicuntur Matrava , Graecis interpretibus . id est , pila, cippus, columna , pyramis, quandoque saxum quadratum , non aliam speciem, quam saxi, prae se ferens. Attamen hi t tuli , seu cippi, columnae, pyramides, saxa, eodem modove lut daemoniorum seu deorum idola haberi coepta sunt: Sol pyramidis specie colebatur Syris : Venus specie pilae seu quadrati, saxi Arabibus. Cum similes tituli pro simulachris essent, ideo

ecl. i. v. i. ill OS prohibct Deus in Levitico. Nee titulos erigetis, nec iU-gnem lapidem ponetis in terra ωesba, ut adoretis eam. Quando que Latinus interpres vocem Hcbraeam reddit satuβs, ut cap. 3 .v. x. quarto Regum. Tulit enim statuas Baal, quas fecerat pater ejμ οῦ

ibi salua nihil aliud est quam titulus, pila, saxum.

Quin δc Idololatriae promovendae non parum contulic malo rum Anselorum invidia. Horum princeps ambierat similem Deo fieri, dicens: similis ero Altissimo; quod consequi non portuit , detrusus coelo in inferiores partes terrae. Ab hominὶbu autem inseriosis naturae , sedcin qua deturbatus erat , occupan dam esse aegre ferens, ut haberet socios suppliciorum, prὶm0 hominum parentes ad peccandum illexerat, occultus sub spe cie serpentis. . Nactus ergo occasionem tum ex ambiti no principum, tum ex errore vulsi, promovit falsas religione ivsas potestate sea, cui homo subditus est peccando. Divin βhonores sufflaratus est sibi, dc idolis, quae colenda supposivix Videlicet craae intelligebat tribuenda eile Deo, aut advertebὸς tribui a viris piis , quales fuere Abel, Seth 8c posteri 60βν hae omnia. Curanu tribuenda falsis numinibus , Sive sub Hi

497쪽

LIBER TERTIUS. 433

illis simulacris & nominibus se colendum exhibens. Sacrifica- merunt filios suos se filias daemoniis, ut Psaltes queritur de Iudaeis , qui quidem scientes & volentes non colebant daemonia: sed sub nomine Moloch, daemonia sibi ab illis exigebant divinos honores , & id ubique , ut Deum imitarentur, qui ubique

est. Potissimum autem loca conspicua, excelsa, montesque elegerant , qui colebant Daemonia. Moris est Persarum, ut scribit Herodotus , altissimas montium summitates ascendere , o Iovi Dinas ibi immolare, Omnem caeli gyrum Iovem appellantes. Verumtamen daemonia, quoniam pleraque illis oblata sacra turpia erant aut inepta, illa ut subtraherent plurium aspectui, fieri voluerant in lucis, sive abditis locis. Passim legimus in Gentilium libris arbores diis sacras fuisse, dc sub Oarum umbris faeta sacrificia- Ideo Deus satagens populum suam revocare ab illo errore , praecipit ut non alio in loco quam quem ipse elegerat, victimas mactarent. Loca excelsa sepius in Scripturis prohibentur in Deuteronomio , admonet Deus ne lucus cujuscumque arboris juxta Aram ejus plantaretur. Contra hanc legem peccavit Manasses , qui. erexit Aras Baal, se fecit lucos. Praevaricationem similem eκprobrat Isaias Israelitis. Numquid, inquit, non vosfilii scelesi, semen men x , qui conso--, 1. lamini in diis, subter omne lignum frondosum immolantes parvulos, in torrentibus subter eminentes petras. Sic Ieremias expro- brat Israelitis eos fornicatos esse, id est, idola colu isse super omnem montem excelsium se sub omni ligno frondosi. Non sollim montes, valles, lucos, rupes, & omnia quae naturae fiunt, mali Angeli implcbant sacris suis, sed Stipsa artis opera, quae scilicet manushominum elaboraverant. Phoenices idola sua in navium suarum proris & puppibus circumsc- rebant , ut discimus ex Herodoto: Hinc aliqui fabulam Iovis rapientis Europam ad praedones trahunt, quorum navis essed sub Jovis tutela, habens e figiem tauri. Indoe, inquam, a Jove raptam Europam veteres commenti sitiat. Hujus Alexandrinae navis , qua Paulus a Melita dicitur in Achis vectus Syracusas, insigne Castores erant dii nempe Castoris ec Pollucis. apposita

498쪽

4, 6 APPARATUS BIBLI CUS.

erat emies. Clim autem Gentes illae idololatrae pertimescerent deos quoscumque 1 ne alicujus sacra negligere viderentur, erigebant altaria diis deabusque omnibus, ut dixi. Talis erat ista

ara Athenis , Diis Asia o Europa ct Lybia, Deo ignoto is Miniti:

cujus occasione Paulus Apostolus do uno dc vero Deo disserens aiebat, quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. Omne honoris genus reddebant Gentiles idolis. Coram incurvabant se, & procumbebant humi. Hoc est quod Latinus interpres appellat adorare. Quia vero ador tis , sive cultuS MI exhibebatur diis, fieret non sol iam capite inclinato flexis genibus, sed & manu ad os admota, idcirco, ut notat B. HI ronymus , Hebraei juxta linguae suae proprietatem deosculari nem pro veneratione ponebant. Ita Pinimo x. in fonte Hebraeosculamini filium, id est, adorate. Ad quod alludens Job, α' testatus quam animum haberet alienum ab idololatria, dicit: Si vidi solem eum fulgeret, o lunam incedentem clare , o lat tum es in abscondito cor meum, o sulatus sum manum meam ore

meo.

Non alienum est ab hoc-ce loco observare quod Gentile putarent exaudiri a suis numinibus, cum inanes preces copia verborum abundantes effunderent coram eorum simulacris. Ret v Sic propheta: Baalis inmocabant nomen Baal de mane inque iameridiem dicentes: Baal, exaudi nos. Continuo sex horarum spatio & contenta voce iterabant illas preces, si quidem spe rarent quod tandem exorarent falsum numen , ut de illis Dd- minus diciti Putant enim quia in multiloquio βο exaudisn μη Deus, ne Israelitae idololatris similes fierent, vetabat uti iisdem institutis; verbi causa, ne quis more illo, quo idololat eorumque sacerdotes solebant, extremam caesariem tonderct Neque in rotundum attondebisis comam; nee radetis barbam i quia faccre solebant Arabes , Gentesque vicinae. Eodem muΦ ainquit Herodotus, se tonderi aiunt, quo Dionisius tonsus est , ιρ'

dentur autem in rotundum , tempora Iubradentes.

- Hoc ec adstruit Hieremias. Visitabo super AEnpium σμὶ fida . er super Edom, o super filios Ammon , se super Mo b, seper omnes qui attonsi sunt in comam . habitantes in deserist

499쪽

LIBER TERTIUS. 37

Per comam intelligi videtur capillus extimus caput ambiens, ita ut caesaries resecta esset ad modum coronae. Non alia ergo ratio est cur hoc Deus vetuerit, nisi quod pronos ad idololatriam Israclitas sciret, & quanto plura cum gentilibus communia haberent, tanto facilius in eorum instituta transituros. Eandem ob causam Deus interminabatur Israclitis ne, camnem inciderene, & stigmatibus notarent. Et super mortuo non 'incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut sigmata fata 'cietis vobis. Stigmata erant in eame incisurae, quas implebant fuco, atramento, vel aliis coloribus. Hunc enim in modum

solebant Gentiles in idoli honorem notare servum, eo indicantes illum venditum. Mos ille invaluerat inter Orientis populos, ut hisine stigmatibus se signarent; quod asserit Lucianus, loquens de Dea Syria. Omnes notis erant compuncti, alii invola, alii in cervice. Herodotus autem refert mulieres AEgyptias in luctu, faciem luto illinere solitas, & varia sibi stigmata

inurere. De notis inustis in corpore sic loquitur lib. 2. agens de Templo Herculis in littore maris, versus Nili ostia. Erat in eo littore Herculis Templum, quia nunc quoque es : ad quad squis cujusumque hominis servus eonfugiens capiat sacras notas,iρ- , Deo tradens, eum nefas es tangere. Ad hunc-ceritum forsan alludebat Paulus in Epistola ad Galatas dicens. - I . De eatero nemo mihi molesus sit r ego enim sigmam Domini Iesu

in corpore meo porto. .

Locus allegatus Levitici prohibet tum stigmata carni suae incidere, sive cami diversas notas inscribere, tum se lacerare& laniare in luctu ; quae consuetudo erat Gentilium. Rem Scytarum mortuo, illi brachiis circumcidebantur, si fide ii Herodoto faciamus. Mos iste pariter viguit inter illos Sace

dotes Baal, quos dicebamus contenta voce iterasse tandiu importunta preces e Clamabant ergo voce magna, ct incidebant se , juxta ritum suum , cultris Cr lanceolis donec perfunderemur sam

gulae. Sic juxta Lactantium fiebat in Bellonae sacris i in quibus. ζ l. 'inquit, ipse Sacerdotes non alieno snguine, sed seo cruore sacrificant ; sectis namque humeris, o utraque ma xu districtis gladios exsterentes, currunt, esserunor , isseniunt. Dccuit sapientiam Diuitiam by GO le

500쪽

438 APPARARUS BIBLICUS.

summi Legislatoris revocare Israclitas ab his-ce consuetudia Falsis autem religionibus, quibus mali Angeli mundum impleverant , ut astruerent fidem, conferebant sive potestatem, sive artem mistis suis & magis; quos certum est nonnulla patravisse, quae ordinarias naturae vires superant, dc ejus legibus adversantur. Etenim quamvis pleraque suspecta sint, quae leguntur in antiquis scriptis, tamen non possumus singula in dubium revocare , tot.testimoniis confirmata. Indubitata sunt quae narrantur in sacro dice. Magi Pharaonis victi sunt majori potestate, quam Moyses a Deo acceperat: miracula tamen

edebant, signa potestatis plusquam humanae. Videre est toto eo tempore quod a condito mundo elapsum est , usque ad passionem Christi, quo tempore princeps mundi ejectus est seras,

artes magicas exercitas. Nihil tam consuetum erat quam cantationibus elicere serpentes e cavernis, mulcere illos, dc venenum corum extinguere. Has artes non prohibuisset Deus, linullae fuit Icnt. Nec sit maleficus , nec incantator , nec qui P hωζβconfidat, nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem.

V Vaticinii veritas certum est divinitatis argumentum. Inter erat ergo daemonis, quam de se opinionem animis Gentium indiderat confirmare, edendo oracula de venturis temporibus Habuit suos Prophetas, quibus de concessa quaepiam rerum iu turarum cognitio. Ne cui id mirum videatur, animadvertendum est quemcumque malum Angelum non aliam habere potestatem in homine , quam quae carnifici concedi solet ab quo & potenti judice, qui reos damnat supplicio. Deo pes cati vindici servit diabolus, cum homines in peccatum impci

lit. Deus ipsa ejus malitia dc arte utebatur, permittens ut con tingerent quae praedicta fuerant a suis Prophetis.Ιta voluit De ut Balaam falsus propheta, quatenus falsorum Numinum cul tor, Vere tamen nunciaret foreut stella oriretur ex Jacobi hoc cnim vaticinio vulgabatur etiam inter idololatras gen ς iforeut aliquando promisi is Christus oriretur in terris. Pro fuere , inquam, suis temporibus Balaamis vaticinia i ς

iis enim factum cst ut Magi Orientis adverterint Christum

natum,

SEARCH

MENU NAVIGATION