Apparatus biblicus, sive Manuductio ad Sacram Scripturam, tum clariùs, tum faciliùs intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy, ..

발행: 1723년

분량: 763페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

LIBER SECUNDUS.

Hi Propheta: & sequentes missi sunt a Deo ad Judaeos, ut diximus, cum statuisset evertere Istae lis regna dc Judaeae, propter scelera eorum. Judaeae facinus , quo Deus maxime conci ratus est adversus populum suum, fuit caedes Zachariae filii Barachiae , sive Joiadae , inter templum & altare, anno mundi

316 . Narratur illa caedes in Paralipomenis. Mittetatque eis tib a. p.x . Prophetas, ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes nudire

noluerunt, inquit horum librorum Scriptor. Ab illo tempore res inclinari carpere , tuncque, ut dixi, a pluribus Prophetis admoniti sunt de ira Dei; cujus primum indicium fuit terribilis motus terrae , de quo Amos primo capite, & postea Zacharias capite XIV. loquuntur.

Post hanc plagam alia incessit, quae plus miseriae traxit, licet minus icrroris ue fuitque terribilium locustarum, bruch rum, & erucarum multitudo , quales qui aetate essent provecti nunquam viderant. Provenerunt ista animalcula sub mensis tempus,in principio faeni-cordi post kenisecium. Amos p. vir. Tum agri frumento pleni erant, & fructibus onerabantur arbores & vites. Illa animalcula vineas vastaverunt, ficuum comticem eraserunt, & omnem virorem agri depasta sunt , ut videre est in Ioele cap. I. & in I V. capite Osee. Gravis ista locustarum plaga tandem precibus amota est ι sed peccata populi aliam advocavere, nempe maximam siccitatem, ut narrant Amos cap. V M. Det Osce cap. IV. qua- cum commixtae erant terribiles quaedam flammae igneae, quae de coelo decidebant, uti in AEgvpto Exod. IX. Ignis consumpsis omnia pasiua deserti. Etiam quaedam civitates subversae sunt

igne coelesti, sicut olim Sodoma: Rivi aquarum excitati s dc ipsi pisces interierunt. Post omnia illa judicia, quando illa frustra fuerunt, Deus libellam disposuit in populo suo , & d

crevit ut excelsa Isaaci desolarentur, dc Israelis sanctuaria de truerentur. Subinde tamen progeniem Prophetarum suscit bat Deus, qui hanc praedicerent extremam desolationem. Isaias, septuaginta quinque annis ante deportationem filiorum Isiaci, coepit prophetare in diebus Oziae sive Azariae. Hujus regis anno vigesimo quinto, nempe anno M. 32I'.

482쪽

ι,, APPARATUS BIBLIC Us.

auspicatum est munus suum, quod exercuit & sub sequentibus regibus Iuda, Joathan, Achaz dc Ezechia, per integrum is-ciaum unque ad Manassem, I quo creditur serra dissectus. Non

tam propheta dicendus, inquit B. Hieronymus , quam Evangelista r ita enim universa Chrsi, Ecclesiaque m ieria ad liquidum persecutus es ut non putes eum defuturo vaticinari, sed de ρυ- teritis hisoriam contexere. Protinus praedicit initium Evangelii in ultimis diebus Hierosolymae, ic confluxum populorum Uillam legem quae ex Sione prodiret. Quamquam Isaias triginta fere annos prophetaverit sub ozia rege, tamen sola quinque prima capita pertinent ad hocce regnum. Capite sexto , quo dicit Oziam mortuum, visio- . nem Dei describit in Throno sedentis, quae illi obtigit. Quibus temporibus sequentia capita assignanda sitnt, statui non potest nisi ex conjectura , adeo neflectus est ordo ab his qui eius . collegerunt scripta. Ozias ultimo anno regni sui fuerat lepra a Deo percussus, ut dictum est. Interea Ioathan filius ejusAudicabat populum terrae; leprosi enim excludebantur hominum

consortio.

Principio regni Ioathan anno M. 31 6. Michaeas coepit prophetare. Ille misere queritur de captivitate decem tribuum, cujus tempus appropinquabat, & de calamitate Hierosolymae, quae haud lonse aberat. Vixit temporibus Isaiae & Osee prophetarum , sub regibus Ozia, Joathan, Achas, & Ezechia , qui mortuus est anno mundi 33o6. Nominatim Michaeas do signat urbem, ubi Christus nasciturus erat , ac ipsissimis utitur verbis Isaiae ad describendum confluxum accedentium rcgno

Christi sub Evangelio.

Circa haec tempora vaticinabatur Nahum , cujus nomen idem quod Me, 1cilicet consolator. Consolatur hic Propheta populum mi, quem post decem tribus a Salmanassare in Assyriam, cujus metropolis erat Ninive, deportatas, graviter etiam . Reg 18. filius ejus Sennacherib amicturus erat. Achas patri suo Ioathan successerat. Phasee autem filius Ronacliae rex Israel, dc Rasin rex Syriae ascenderunt in Jerusalem, ad praeliandum contra eam anno M. 3262. Dum urge Diuili do by Cooste

483쪽

LIBER SECUNDUS. et 3

rent obsidionem , Isaias Regi Achas, ob cujus impietatem illi

duo reges a Deo adducti fuerant, obtulit signum de virgine paritura , quo certior fieri poterat utrumque regem non praevaliturum. Scilicet Isaias significavit matrimonium , quod in turus erat, fore in signum, ut quae ex eo proles statim erat nas.citura , ostenderet proximam liberationem a jugo Syrorum regis , tum & regis Israel. Haec Isaias complectitur capitibus VII. v m. Quae autem dicit de matrimonio suo melius conveniunt virgineo partui Christi s a quo confractum est jugum

diabolicum. Nativitatem Christi praenuntiat capite IX. qui Prophetarum animo cum semper obversaretur, dc omnia quae contingebant Israelitis, typi essent adventus ejus , non mirum est verba Prophetarum duplici sensu interpretanda ; tum quatenus rem futuram praedicebant i, tum quatenus praesentem designabant. Matrimonium , verbi causa, Istiae, ex quo, ut prae dixerat, statim nata est proles, ostentum fuit, quo confirmabatur veritas vaticinii sivi.

Ezechias ἱ patre suo Achas consors regni admissus est anno Mundi 3177. anno nono Oziae regis Israel, sexto EZechiae , Salmanasit Samariam sub finem tertii anni obsidionis cepit,& decem tribus in captivitatem abduxit. Atque hic finis fuit regni Israel. Tunc post abductas decem tribus, Nahum prinphetavit, ut consitatio esset tam his qui jam captivi erant, quam his qui obsidebantur. Plerique existimant illum prophetasse in diebus Manassis una cum Habaxuc , ita ut caeperit regnante Ezechia, dc perseveraverit u sque ad tempora M.tnaoss. Mentionem facit mali consilii Sennacherib contra Dominum , & praedicit mortem quam subiturus erat in Templo suo idololatrico. Denuntiat etiam destructionem Ninives, urbis in Assyria prima iae. Anno M. 329 I. regni Ezechiae I . Sennacherib regnum Iudaeae invadit, & obsidet Jerosolymam; quam non expugnaturum Isaias significavit. Exercitus enim Sennacherib ab Angelo destruinis est : quae narrat- capitibus XXXVI. XXXUM.1icut capite XXXV m. quomodo Ezechiae ex lethali vulnere

decumbenti prorogationem regni in quindecim annos p mittit Diuitigod by GOoste

484쪽

αψ APPARATUS BIBLICUS.

signo mirabili umbra: solaris retroacta. Isaias plura vaticinia edidit, quae Gentes spectarent, 'uae suis temporibus completa sunt ; sed tempus quo illa edidit non indicatur : quod nec potest deduci ex ordine quo collocantur in facro Codice , si

quidem rationem temporis non ubique habent collectores h rum vaticiniorum, qui quae essent adversim vicinas Gentes,pariter & propinquo loco collocaverunt. Observare est magnam partem , quae historiam Sennacherib praecedit, minis atque terrore constare ue reliquam vero, quae historiam illam consequitur, plenam esse solatii Sc promissionum. Manasses morienti Ezechiae, bono patri impius filius succedit, anno Mundi 33o6. & regnavit LV. annis, & tandem imcidit in manus Assyriorum, qui vinctum compedibus adduxerunt eum Babylonem anno M. 33 27. Amon impius patri Manassi succedit, & regnat biennio. Josas inennis Amoni patri per domesticorum proditionem occiso succedit, & annis XXXI. regnat. Anno M. 337 1. Josias rcgni XIII. Jeremias adhuc puer ad propheticum munus a Deo vocatur; & huic adjunguntur Sophonias, sive Zepitanias, Baruch & alii. Prophetia Jeremiae versatur in acerbissimis reprehensionibus suorum temporum , increpationibus & lamentis. Deinde vero in consolationibus Ecclesiae graviter amictae; quam promissionibus amplissimis de regno Christi, de multiplici gratia Novi Testamenti, reficit & erigit. Spem etiam facit de Gentibus in Ecclesiam inducendis. Catenis & miseriis obrutus, eo quod instantium calamitatum admoneret Judaeos, expressa Christi patientis essi es extitit. Post expugnatam &incensam urbem bene habitus est a Chaldaeis, qui cum carcere

eduxerant & Babylonem deduxerant; maluit autem cum pamperiorioribus ad patriam eversiam redire. Per hoc-ce tempus Nechao rex AEgypti Josam cum occidisIet, populus Joachasum juniorem ejus filium in Regem un-Xit, anno M. 339 . sed post tres menses Ncchao constituit in solio Eliaxim fratrem ejus seniorem , quem JoaΚim appellavita Hoc & tempore, Mundi anno 3397. prophetavit Habacuc , ctim jam immissurus csset Deus Chaldaeos in Iudaeam. Statim

485쪽

LIBER SECUNDOS. O J

Statim Nabuchodonosor Iudaeam invasit, & Ioaxim catenis vinxit. Inde initium captivitatis Babylonicae ab anno mundi 3398. quam ter LXX. annos duraturam praedixit Jeremias Cap. XXV. Primis autem sex capitibus historiam texit ab initio regni Nabuchodonosoris ad eversum per Medos de Persas Ba bylonicum imperium. Daniel his-ce diebus adhuc adolescens& eoene puer cum carieris captivis abductus est Babylonem. Vixit vero usque ad Cyri rumpora , hoc est, ad annum vitae suae circiter LXXX. Joaxim postquam tribus annis in fide Nabuchodonoseris permansisset, rebellavit, & a Chaldaeis captus abjectus cst insepultus. Ieremias captivis Judaeis miseram sortem, tum & eo-pulis qui in Judaea remanserant, nisi subditi estent Babyloniis,

denuntiat. Cum vero multi Pseud prophetae omnia fausta pollicerentur Judaeis, si rebellarent, multa mala pertulit. Epist lae , quam anno Μ. 3 o s. scripsit ad Judaeos captivos, exemplar exhibet Baructa.

Joaxim successit filius ejus Joiaxin sive Jechonias, qui cum

menses tres & dies decem regnasset, captivus abductus est cum matre dc proceribus.

Anno ab hac deportatione quinto, Ezechiel prophetare coepit usque ad annum XXVII. Coaetaneus fuit Ieremiae, Mquae hic Jerosolymis, ille in Chaldaea praedicavit pariter contra Pseudoprophetas, quo captivus ductus fuerat una cum Jech nia seu Joachin dc Daniele. Hoc anno, qui mundi est 3 o9. vidit juxta fluvium Chobar celebrem visionem quatuor animalium , a quibus trahebatur currus Dei. Tum & jussus est figurare sive praenuntiare obsidionem Jerusalem. Deus enim per eum dc Jeremiam praemonebat Judaeos de instantibus malis. Hoc eodem anno 3 o'. in locum Iechoniae substitutus est Mathatias ipsius Josiae filius, nomine ejus in Sedeciam mutato, qui XI. plenis annis regnavit. Anno M. 3 I . nono anno Sedeciae, qui sabbaticus fuit,

Hierosolymitani, adveniente adversus eos cum copiis Nabuchodonosore, servorum libertatem promulgant. Coepta est o

sidio mense X. die X. Quo ipso die revelata est Ezechieli in

486쪽

16 APPARATUS BIBLICUS.

- . M. Chaldaea. Chaldaei, Cum audissent quod Rex AEgypti veniret, ut Se icciae ferret suppetias, discedunt Hierosolymis; Jeremias

vero reversuros & civitatem combusturos praenuntiat cap. xxxv II. ETechiel cap. XXIX. anno decimo deportati Iech niae , decimo mense, M. 34 I s. vaticinatus est contra Pharaonem & AEgyptum, quod esset baculus arundineus domui Israel: quod contigit; fugato enim Pharaonis exercitu, Hier solymitanam obsidionem redintegravit Nabuchodonoser, cim ca diem XV. tertii mensis, videlicet diebus 39 o. ante captam urbem,ut ex typo quem enarrat Ezechiel capitibus IV. V.VIII. lligere est. Tum dc Jeremias consultus a Sedecia, responsum dedit urbem in manu Nabuchodonosoris tradendam cap. XXXu III. &.cap. XXI. Propterea in foveam conjicitur.

Anno M. 3 i 6. undecimo deportati Jechoniae, prima die mensis, Deus per Ezechielem Tyro exultanti de miserando Hierosolymae statu, quam Nabuchodonosor jam am capturus crat, praenuntiat ab eodem excidium. Eadem occasione iccandem ob causam, & alii Prophetae minabantur Gentibus vicinis similem vastationem, qua Deus Judaeos castigabat , ne de Deo quem Judaei colebant, falsa sentirent. Eodem anno& mense, die vero septima, Deus Ezechiesi revelat se regem Babyloniae contra Pharaonem armaturum. Vaticinia EZechim iis, quae spectant nationes, non suo tempore relata ab eo vel ab iis qui haec collegerunt; res ipsa loquitur. Anno M. 3 16. undecimo Sedeciae desinente, mense quarto, die nona , perrupta est civitas a Chaldaeis. Sedecias ausu giens a Chaldaeis captus est, & apud Nabuchodonosorem Ri blam adductus; ubi occisis ejus liberis in conspecta ipsius, OC Ierem ibid. caecatus ac catenis vinctus Babylonem deportatus est. In mense quinto ejusdem anni, Nabuzardan , praefectiis militiae regis Babylonis Hierosolymam ingressus est , & sectaenti biduo, re bus comparatis, decimo die , ipso sabbato, in quenae videtur mandati executionem distulisse, Templum Dei ac palatium 39. regis cum reliquis aedificiis concremavit ue omnibusque muris Hierosolymorum circumquaque disjectis, populum &. Opes . I '. cum instrumentis domus Dei deportavit Babylonem. Nabu i

487쪽

LIBER SECUNDUS. 617

zardan postquam Templum incendit, Ramam lomm constituit, ubi de quibusdam captivis statueret, speciatim de Ieremia , quem vinculis solvit ue indeque Ribiam venit ad Dominum suum. Anno M. 3 r7. reliquiae Judaeorum , qui remanserant in Judaea , eunt in AEguptum cum Jeremia & Baruch , qui eorum arguunt idololatriam, & denuntiant regem Babylonis do astaturum terram AEgypti. Sanetus Hieronymus de exitu

Jeremiae scribit, quod apud Thamnus Taphnes j in AEDpto

a populo lapidibus obrutus occubuit, anno M. 3 2 o. Baruch, &ipse propheta, scriba Jeremiae, collegio Prophetias quas ediderat per quadraginta quinque annos, a decimo tertio anno Josiae regis, ad quintum annum excita Jeriualem δc Templi

cversi.

Anno M. 3 3 o. ostenditur Ezechieli sutura reaedilicatio Templi dc civitatis ; quam visionem incipit enarrare in capite XL. dc usque ad finem vaticiniorum ejus explicat; simul quibus legibus res administrandae essent, postquam recuperassent Judaei libertatem suam. Anno M. 3 3 . Nabuchodonosor , finitis expeditionibus, dum quietus estet & florens in palatio, somnium de arbore excidenda habuit, cujus Daniel interpretationem ei aperuit. D n. cap. IV .Exachis a viso semnio mensibus duodecim, struct rarum suarum magnificentiam jactans, mente est alienatus, &a suis depulsiis per septem annos cum bestiis vitam esit & poe- Titentiam : postea regno restitutus est paulo post obiit. Anno mundi 3 41. ei successit filius Evilmerodac. Anno M. 3-9. Baltasar fit rex Babylonis. Primo hujus regis anno, vidit Daniel visionem de quatuor bestiis, quatuor regna designantibus. Hustem regni tertio, Mundi 3 s I. visionem de ariete duorum cornuum , & hirco unius cornu , ac postmodum quatuor cornuum, qui devicit arietem: quorum ille rogem Medorum ac Persarum designat Mempe Cyrum, hic autem regem Petiar nn nempe Alexan

drum magnum.

Antio Mundi 3 66. cum Baltasar ausus csset in convivio

488쪽

is APPARATUS BIBLICUS.

quod celcbrabat, pro poculis uti vasis sacris, quae Nabuchod nosser tulerat de Templo, vidit ignota manu descriptas in p&Dan. s. riete literas , quas Daniel solus legere potuit. Eadem autem nocte a militibus Cyri Baltasar occisus est.

Anno sequenti 3 6 . primo Darii filii Assueri, de semine

Medorum, quo Daniel advertebat septuaginta hebdomadas captivitatis praedictas a Jeremia jam jam finiendas,habuit revolationem de aliis septuaginta hebdomadibus, quibus completis

Christus occidendus cstet. Hoc est, vidit complementum omnium Proseaetiarum. Simul δc vaticinatus est de regibus Per sarum & Graecorum, nempe de Alexandro magno qui invasit

regnum P sicum. . .

Anno M. 3 68. Judaei per Cyrum donati libertate in patriam redeunt, cum potestate Templi aedificandi. Cyro autem bellis occupato, vicini Satrapae, Judaeorum aemuli, aedificationem Templi diu satis impedierunt. Anno M. 3 8 i. Aggaeus propheta , Darii anno secundo, Judaeorum negligentiam in exstruendo Templo coepit carpe re, cap. I. Ejusdem anni mense octavo , populum ad resipiscentiam hortatus est Zacharias propheta,& ad aedificium Te pii excitavit variis visionibus & emblematibus, quibus portem debatur ejus glorii. Ultimus Prophetarum Malachias, quod nomen Hebraice sonat Angelus Dei. Nehcmiae supparem mille colligitur ex eo quod non hortetur populum.ad aedificationem Templi, quod Aggaeus Sc Zacharias fecerant, scd eta reprehendat Corruptelas , quas Nehemias deprehenderat, nimirum conjugia cum alienagenis inita, decimarum detentioncm, & divini cultus depravationem. Clim deinde nulla futura esset Prophetarum successio, Malachias populum hortatus cst, ut legi Mosis consitanter adhaererent, usquc dum aὸveniret summus Propheta Christus ue cujus praecursor Joannes Baptista venturus esset in

spiritu dc virtute Eliae. Post, inquam, Malachiam Judaei nullos

habuere Prophetas : Voluit nempe Deus istafame verbi, ut Pr phetae loquuntur, appetentiores Messi facere Iodaeos, qui Prophetas φωμι miraculis esset seperaturus.

489쪽

LIBER SECUNDUS. 4 ε'

Inter libros Macchabaeorum concordiam inire interesset. Eam confecerat Canonicus Regularis, de quo dixi ue & ad prae. luin paratum erat opus, quod vir doctus Toinartius tentaverat, expertus plenum difficultatis. Quippe his-ce Macchabaeorum

temporibus deficit historia. Josephus dc alii qui historiam Judaicam scripserunt , aut ipsi veritatem non assecuti sunt, aut non satis expresserunt. Cum dicta Harmonia millim utilis sit, horum autorum amici non sinem schedas corum perire. A primis temporibus usque ad aetatem nostram tot Seriptorcs in quatuor Evangelistarum concinnanda harmonia sese CXercuerunt, ut vix eorum numerus iniri possit. Noti Eusebiani

Canones, quibus ob oculos ponitur , in quo quisque Evangelista sive consentiat sive dissentiar cum caeteris , quae dicat indicta ab aliis i quis abundet, quis deficiat; ex quo supplendust historia Evangelica. Sanctus Augustinus scripsit de consensa Evangelistarum , quo via aperitur concordiae inter illos. Di versa ratione contexi potest ista concordia : ex singulis verbis Eva et illarum, ita ut fiat perpetuus contextus , dc ex notuli Sintelligatur cujus Evangelissae sint verba. Alii digerunt singulos Evangelistas in columnis , ita dispositis , ut suo conspectu lector advertat, quae quis solus, vel cum duobus, vel cum tri- s. dicat vel praetermittat: si duo, vel tres, vel plures consen tiant; in quo diissentiant praecipuum, ipsa est vera series rerum& verborum JEsU CHRisTi , iuxta tempora quibus sermones suos habuit & opera sua perfecit. Inter eos qui scripsere concordias Evangelicas magna disicordia : quod ideo mirum, quia paucorum annorum historia. est JEso CA RisT1 ι & Nativitate ad baptismum cium vi tam ejus pertexentes, dissentire non possunt. Sed non ita est de annis sequentibus, usque ad mortem ejus. Aperiam causam lapsus, simul cur post tam diversa opera ipse novum opus cu-derim. Huic, ut mihi videtur , standum est regulae , Evangelistas qui visa scripsere, quippe comites JESU CHRISTI , potius maluisse res ex ordine reserre, quam perturbare. Censendum itaque veram seriem secutos Matthaeum & Joannem, qui- internere rebus quas enarrant. Hanc Hieronymus rationcm

490쪽

43o APPARATUS BIBLICUS.

reddit, cur Lucas in Actis Apostolorum digerendis temporis rationem habuerit, quia scilicet visa scribat, Evangelium vero

prout ab aliis acceperat, non secundum veram suam chronologiam proponat. Attamen eam omnes hactenus praeconceperant opinionem de Matthaeo , quod ordinem temporis neglexisset. Hoc patet, dicunt, statim ac in manus sumitur : nam capite quarto memorat Joannem Baptistam conjectum in vincula ; constat vero vincula Herodiana , quibus non aliis vinctus est, magis esse serotina. Quapropter cum suis temporibus reddere quis suscipit, quae Matthaeus enarrat, necesse est a Capite quarto, omis sis intermediis, ut transeat ad decimum quartum. Temere , ut puto, ista opinio praeconceeta est, quod Matthaeus in suo capite quarto carcerem Herocitanum memoraverit. Joannes Baptista math exceperat Phariisos , sacerdotes , 8c Sadducaeos, hoc est, Judaeorum proceres. Appellaverat progenies viperarum. Cum ergo incurrisset in odium eorum, penes quos erat summa potesta non mirum est ab his fuisse in vincula traditum , Matthaeus, inquam , traditum scribit; sed neutiquam nominat Herodem: ita ut alius quaerendus sit horum vinculorum auctor. Ille statim se prodit , nempe viri prae-- potentes, quorum odium in se concitaverat, qui rebus religionis praeerant. Non mirum ergo est ab his traditum in vincula , quasi se falso venditaret prophetam & praecursorem Messae, nempe Angelum de quo Messias dixerat: Ecce ego

mitto Angelum meum. Ioannes lEsU CH is ro testimonium perhibuerat , quem ergo ut conjunctum cum eo, sive socium,

sive amicum, Pharisaei, Saccrdotes persecuti suillent. Ergo Jesus a deserto reversus ad locum ubi Ioannes baptisabat, cum audiisset hunc traditum , secessit in Galilaeam , quae alterius principatus erat, nempe Herodi Tetrarchae sit bdita. Non multo post tempore Iudaei liberum Joannem siverunt abire, qui & in Galilaeam pariter secessit ; ubi ausus redarguere illicitas Herodis nuptias cum uxore fratris sui, pariter iram ejus accendit, & ab eo in vincula traditus est, & tandem occisus. Semel ac duo illa vincula Joannis Baptistae admissa sunt i Disitiges by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION