Apparatus biblicus, sive Manuductio ad Sacram Scripturam, tum clariùs, tum faciliùs intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy, ..

발행: 1723년

분량: 763페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

sed non findere, quia cohaeret adhuc vel a parte superiori, vel ab inferiori. Exemplo sit camelus, cujus ungula superne divisa est, serne cohaeret. Inter aves quasdam rapaces esse & carnivoras neminem latet , quas Moyses immundas esse declaravit, quibus stilicet nec vesti, nec illas in sacrificium offerre licebat. Moyses re

tilibus accenset minima quadrupedum, puta murra, ic talpas& exanguia omnia, sive supra ventrem serpant, ut vermes, sive quadrupeda sint, ut quaepiam locusta, sive multipeda , ut stolopendra. His adde volucria; quales sunt, praeter locustarum nonnullas, muscae, papiliones. Notum est serpentes reliquum corpus exponere dum seriuntur, ut caput, in quo vitam omnem suam residere sentiunt, servare possint. Tanta celerutate linguam movent, ut triplicem linguam habere videantur,

cum una sit. Eo referendum, quod maledico , qui linguam in quotamque exerit dc vibrat, more serpentis, lingua trifex tribuitur apud Syrachidem. Serpens in Genesi dicitur supra

omnem bestiam callidus; cujus pleraque prudentiae Proseruntur argumenta, puta, quod cum senium sentit, quaerat petram,& in rimam se insinuans, pronusque per foramen transire nisus, senectutem , id est, veterem pellem exuat. Appetitus, ut dixi, id videtur unum curare, ut caput servet illaesum. Addunt, cum ad sontem venit ut bibat, ante virus deponere.

In rei veritatem non inquiro; sed opinor serpentem symbolum esse prudcntiae , quod corpus flectendo sese insinuet, & per implexas sentes iter sibi expediat. Pisce nullum est animal foecundius: ita symbolum est -- cunditatis. Partes eius propriae sunt pinna, squama , dc bra chia. Alii vero pinnas&squamas habent, alii utroque carent, vel alterutro. Hinc oboritur piseium distinctio legalis in mundos & immundos. Ji stilicet in lege habentur pro immundis,

quibus squamae vel pinnae destini. Etiam apud Romanos nonnisi squamoses pisces pollucere fas erat. Polluctum vocabant sacrificium vel epulum in deorum honorem institutum. Cetus Hebraeis est pistis maximus. Inter cete alia maiora,

alia minora sunt. Quaedam ex illis papillas habent, quae in

522쪽

co APPARATUS BIBLICUS.

mammis receptae tanquam in vaginis conduntur , unde illas promunt, ut lactent catulos suos. Tales sunt illae lamiae, de r. 1. Q. , . quibus Jeremias loquitur in Lamentationibus. Sed se lamia

nudaverunt mammam , lactaverunt eaIulos suos. In fonte tanta , quod nomen redditur draco, balaena, cetus, serpens. Haec autem

animalia non reperiri solent nisi in plagis remotis tum maristum telluris ita propheta indicabat magnam fuisse solitudinem in Judaea , in quam seccderent illa monstra , & liberheducarent catulos suos. Etiam e cetis alia boant & musiunt, ut balaena ; alia vero gemunt, ut Delphim. Scriptura dicit Deum primo homini adduxisse omnia animantia , quibus propria nomina imposuerit. Bochartus, quem in hoc-ce capite exscribo , ex Hebraeis nominibus, quibus illa appellantur in Hebraeo fonte , ostendere conatur quod Adam habuerit introspectam

eorum naturam, quam Hebraeum nomen exprimat. Conatus

ille in multorum nominum etymologia felicitcr cedit auctorietudito.

I I. De domesscis quadrupeditas. Haec de animantibus in genere: nunc de singulis speciebus . agendum , & primum de domesticis quadrupedibus. Initium

ducit Bochartus supra citatus, & deinceps saepius allegandus, a camelo, qui nomen habet deductum a verbo Hebraeo Gamal, quod ablactare & retribuere significat. Nullum est animal, quod acceptae injuriae memoriam conservet tenacius, vel ultionem persequatur acrius. Camelos olim in Judaea & vicinis . locis fuisse frequentissmos ex Scriptura manifestum est. His homines, sarcinae , cibi, merces, res pretiosae vehebantur ;etiam jungebantur curribus. Horum pili in vestium usum cedebant.Non opus est ut varia camelorum nomina huc afferam . .

Qui celeritate pollent, dromades Graecis appellantur. Sunt qui ter diem conficiant etiam mille & quingenta stadia. Diversis nominibus insigniuntur equi in Hebraeo C Ice. Notum illos diversi esse coloris. Sex equorum colores in ZM . Disitigod by Corale

523쪽

ria recensentur. Equoriam usus erat fere tantum in bello; unde Deus, ctai induxit Israelitas in terram Chanaam, jussit ut subnervarent equos devictarum gentium, ne illarum exemplo confiderent in curribus 5 equis. Vehebantur asinis ipsi Israelitarum magnates. Unde asinus& subjusale saepilis idem sonant. Subiugale autem jumentum illud dicitur quo homines vehi solent. Asinos dc arasse constat ;sed vetabat lex arare bove & asino simul junctis: ad quod allusum putant ab Apostolo. Nolite jugum ducere cum infidelibus; qui nempe quasi diversi generis sunt. Viribus aequales esse de-bcnt qui eidem jugo subduntur. Asini & molam circumagitant : inde mola dinaria , ad discrimen hujus quae manu trudebatur ue 3c ideo dicebatur trusatilis. Prima, inquam, major:

quia circumagebatur ab asino, asinaria nominabatur. Multi inter Hebraeos coeperunt esse in multo usu circa tempora Davidis. Videre est in Scriptura filios ejus solitos vehimulis. Bochartus opinatur antc illa tempora ignotos fuisse in terra Isracl. In versionibus quidem Graecis mulorum fit memtio ; quod ille auctor dicit factum gratis ab interpretibus, &refellit Hebraeos qui mulorum inventum tribuunt cuidam Anae , de quo haec in Genesi leguntur. Ille est Ana, qui invenit -.36. i., . aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebem patris sui.

Vocem Emim, quam Latinus interpres reddit aquas calidus, putant Hebraei significare mulos. Bochartus contendit nomen

esse populorum fortium , scilicet Emaeorum, in quos impune inciderit Ana, ideo celebratus. Non licebat Judaeis mulorum

procreationem procurare , quia lex prohibebat ne animalia μυ--rs. heterogenea commiscerentur inter se. Tanta fuit sacrarumgum providentia cavenai, inquit Philo, ne homines postuerentur coitu nefario , ut diserte cautum sit ne admittatur ullum animal heterogeneum. HuJusce prohibitionis causam eandem assgnat Theodoretus. Verbi causa , coitum prohibet lex, puta equi &asinae, ne a brutis animalibus ad ratione praedita transeat illegitima commixtio. Foetus autem qui nascebantur ex heterog neis, concedebantur ad esuin & usum , unde non mirum est

Davidem usum esse mulis. Disiligod by Cooste

524쪽

61 APPARA RUS BIBLI CUS.

Elephantes dentibus suis , unde ebur , celebres sunt. In Scriptura autem nullus apparet eboris usus ante Salomonis tempora , qui cum ex India elephantos & multum ebur curasset in Judaeam advehi, grande solium ex ebore sibi e strui jussit, & eburnea palatia, id est, ebore ornata. Did, cit Alexander magnus ab Indis elephantorum usum in bello. Successores ejus, ut Antiochi in Syria , Ptolomaei in AEgypto, in eundem usum adhibuere , ut videre est in historia Maachabaeorum. Ante autem Alexandri tempora in sola India bellis inservierant haec quadrupeda.

Boum frequens mentio dc multus usus in Scripturis. Laudantur tum ob formam, tum o, sortitudinem. His Iudaei utebantur , in frugibus triturandis : inde cima eo temporo os eorum capistrare lex prohiberet , tunc potissimum pinguescebant, vescentes frugibus ad satietatem usque. Proinde Israelitae genio indulgentes comparantur vitulae , quae soli triturae assi levit. Boves adhibuere aratro Judaei , ut caeterae gentes. Usus etiam erat boum in trahendis plaustris. Bovis- foeminae lac utilissimum , ex quo butyrum δέ casei fiunt.

Vituli non solum in cibis, sed & in deliciis veterum H

braeorum erant. Bochartus putat, quod mihi fit verisimile, non arietum , sed bovis cornua in buccinarum usum inse viisse. Arietum enim cornu solidum est, neque cavum-quid

quam habet, in quo flatus recipiatur. Dicit Hebraeorum esset Commentum , Iobel significare arietem : nulliui enim in Scriptura hoc adstruitur ι sed videre est Graecos interpretest per vocem Iobet intellexisse quemdam sonitum buccinae: ita. annus Iobal ille erat qui certo sonitu tubae indicabatur. Illo erpo annus originem appellationis suae non derivat a cornu. arietino , quo fingunt Hebraei promulgatum. Verbum He braeum Iabal idem sonat ac afferro, reducere, ut suo loco dictum est. Afferebat libertatem dictas annus , & veteres possesseres in praedia La reducebat, Boum denique sacco usus erat in sacrificiis... Quaedam sint vocabula, in fonte Hebraeo , quae ovibum capris communia sunt, ut hae voces T dia Seb. Quan-

, quam .

525쪽

LIBER TERTIUS.

quam autem ubique de illis sermo fiat in sacro Codice , non

plura sunt, quae hic praenotare pretium sit. Quaecumque enim proserre possemus , nulli sunt incognita. Oves cibum Sc vestes ministrant. Lanam aulcm lino miscere vetitum erat ἱ quae rcs admonebat Judaeos ne duplici corde essent. Pariter ex capris cibus & vestimenta suppctunt. Ex pilis enim caprarum texuntur vestes. Caprae flant quarum pili pretiosi sunt; inde in Canticis comparantur crines sponsae gregi caprarum, nempe pilis caprarum. Ioscphus & alii sic legerunt textum Hebraeum, ubi Michol filia Sasit statuam sive imaginem in lecto Davidis ad cervical disposuisse narratur, ut putaverint ab eadem Michol suppositum stragulis jecur caprae, quod subsiliret, ut falleretur Saul dum praesentem Davidem crederct, qui vitae suae interim fuga conssidebat. Scilicet tempore Josephi legebatur eabed , id est, jecur ue sed verior lectio est cebis , id est, magnus, quam probavit B. Hieronymus. Cebis sunt pili magni caprarum, quiabus usa est Michol, ut mentiretur capillitiem Davidis. Hoedum in matris lacte non coquendam esse praecipiebat lex, nempe ut doceremur quam humani & aequi esse debeamus erga hominos, qui nobis idni similos ; quandoquidem in bruta etiam lex ea vetat admitti, quae speciem habent crudelitatis. Sic illam legem accipiunt Judaei, ut omne lac cum quacumque carne manducare illicitum putent. Unde illi duos

semper cultros deferunt, unum ad carnes, alterum ad caseum, tribus incisiiris notatum, ut discrimen agnoscatur ; nec carnes

dc lachicinia coquunt in eodem soco, nec in iisdem vasis. De quadrupedis animantibus domesticis supersunt canes MLes, de quibus non rarus sermo in Scriptura. Hodie Judaei ,

ut testatur Cunaeus, quoties de sue loquuntur, non illud nominant , sed patrio sermone dicunt damar acher, hoc est, res alia. Caeterum ob eandem causam sollicitε cavent ne per dies aZymorum vocem panis inter loquendum usurpent. Piaculum immane admisisse cxistimant, qui per eos dies in causa fuerit, ut quisquam de fermento vel leviter cogitet. Consueverant

Iudaei nec ore tenus usurpare ea quae cogitata mentem pol-Iuissent. Fornicatio autem se omnis immunditia nec nominetur in Nnn

v. 3. .

526쪽

,4 APPARATUS BIBLI C U S.

et obis, scat decet sanctos. Canes quidem laudantur quia fideles

sunt & optimi custodes; sed quia gulae dc libidini, etiam in propatulo indulgent,nomine eorum appellantur homines immum di, inverecundi lc voraces.Quin canis licci mansuetus & cicursit, attamen ignotos quoslibet latratu saepe etiam morsu lacessit,

nulla injuria provocatus. His de causis homo vilis & maledicus pro cane reputatur. Judaei non alebant sues; ideo in Scriptura dicitur filium prodigum abi ille in longinquam regionem, ubi porcos pavit. Urbs Gadara, in cujus agro pasccbantur porcorum greges, Graeca fuit, non Judaica. Potissima autem causa propter quam lex prohibebat carnibus suillis vesci, est faeda porcorum sorditudo. Sus multas sordidasque res comedit i volutatur in luto. Hud ergo spectabat ista interdictio, ueso a peccatis atque immunditiis abstinerent Judaei. Sus lutulentum & immundum animal, vcntri semper & pabulo servit. Interdixit ergo Deus, verba sunt Lactantii, ne Iudaei porcina carne uterentur, id est, ne vitam porcorum imitarentur, qui ad solam mortem nutriuntur , nec prodesse pollunt nisi . . cum morte afficiuntur.

III. De feris quadrupedibus. Inter feras quadrupedas primus est leo. Hujus sunt septena

nomina in Hebraeo sontc, pro totidem aetatis diversis gradibus. Scriptura notat illa omnia in leone terribilia, faciem , inces sum , rugitum, ossa, dentes, manum denique , vel digitos aduncos. Primatus intcς- seras ci defertur e caeteris robore praestat. Ferox est Sc ad iracundiam pronus. Habitat in solitu .dinibus ι incolis enim regiones viduat. Inhiat praedae, cui, cum eam arripuit, solce accubare. Impavidum est animal, cedere nescium. Ex his-ce leonis proprietatibus crcbrae Cruuntur in sacro Codice comparationes per se apertae.

Pardus est animal leoni simile, nisi quod parvum est , Sepellem habet nigris maculis distinctam. Pardus ad saltum Diuitigod by Cooste

527쪽

LIBER TERTIUS. 4

' valde agilis est, & promptus ad insiliendum in eos quos insequitur; insidiosum enim est animal. Sic a Daniele cum pardo

consertur tertia Monarchia, id est , Alexandri & Graecorum. - . 7. v. s. Alexander licet rcgulus Darium regem Vicit, Fc pernicitate incredibili magnam partcm habitati orbis annis duodecim subegit. Pardi autem maculae significant Gentium, quibus Al xander imperavit, mores diversos. Non omnino constat quid a pardo differant, aut cum pardo quomodo conveniant tygris, lynx, panthera , Sc leopardus.. Multi cum leone lygrim conferunt, quasi sit leonis species, aut animal, exceptis maculis, leoni quam simillimum. Aliis tygris eadem est cum panthera & leopardo. Lynx etiam varia est, aeque ac pardus bc tygris 3 nec dissimilis pantherae. Bochartus pantheram Sc pardum pro eodem animali habet, ut juxta illum disserant solo sexu , aut candore, non genere. Panthera foemina est, cujus mas pardus. Pantherarum autem duplex genus; ut non mirum sit inter illam Sc pardum ab albquibus di lcrimen interponi. Leopardus , ut vox composita nOtat , nascitur ex pardo & leaena. Observat Bochartus vocem illam non ante Constantini magni tempora auditam esse. B. Hieronymus leopardos appellat , qui tantum pardi .

crant.

Ursius animal est villosum, cujus os patulum, in posteri res pedes insurgens , & priorum amplexu seMcans dc conterens quem hostem invasit. Pedes autem anteriores ejus manuum formam imitantur. Inter omnes feras nihil est ursa sae ius, cum perdiderit catulos , vel indiguerit cibo. Lupus animal est rapax. Uespere praedatam se confert. Vespertini lupi dicuntur in Scriptura qui actu praedantur , & saeviores sunt nocte vicina , nimirum quia tota die fame ad rabiem concitati sunt. Hiaena animal est lupo simillimum. Pelle autem &. oculis varia est hyaena. Mille, inqiusto , oculis ejus sunt varietates, sive colorum mutationes. Pellis splendidis coloribus, florum instar distincta est. Quod laremias appetibi v ηνι- , non aliud animal esse quam h nam contendit Bochartus. Juxta Graecos interpretes, vox illa colorum Vari a-

528쪽

tem indicat. Aliis avis est tincta sive varia , qualis est pavin . Vulpes animal notum : vescitur cadaveribus , ideo portio dicuntur vulpium hi quorum in sepulta cadavera in cibum se in L. .. H. relinquuntur. Vulpes delectantur uvis , hinc in Canticis. Capite vulpes , qua demoliuntur vineas. Habitant in selitariis locis ι quin , ut lateant magis , in ipsis terrae visceribus lustra habent sua. Versutas esse & subdolas experimento patet; inde vulpes solent appellari quorum mens versuta 8c subdola est. Si quis quaerat unde Samsen trecentas Vulpes nactus fuerit, quarum caudae illigans b. mpades accensas, messem , oliveta , &vites Philistaeorum exussit, respondebo magnam in illis locis fuisse vulpium copiam ; adeo ut pleraque loca ab illis nomen suum acciperent, ut terra Sual , id est, rema vulpis, urbs Hane Sual, quasi atrium vulpis. Schaal Hebraeis est quod vulpes Latinis. Videtur hoc facinus pervenisse ad aures Romanorum , qui sestum celebravere , cujus meminit Ovidius in quarto Fastorum , in memoriam similis eventus : involutas palea &foeno sinebant per circum discurrere. postquam his admove rant ignem.

Animalia quae in Codice Hebraeo dicuntur olim , habentura Bocharto pro fetibus feris, sicut Isim pro animale quod lupo minus est; luporum enim genus est, brevitate crurum dissimule, velox saltati Onagri, ut nomen indicat, sunt asini seri, sive sylvestres , qui domari non possunt, & solitudine delectantur. Inde homo agor ille est qui ferus, rudis re indocilis est. Cervus habet pedes firmos & agiles , tam in saltu quam incursu ; unde dicitur in Psalmis Deum praeparasse pedes cervorum his qui eius auxilio fugerant ex periculis. Certum est cen vas esse difficilis partus t cum ergo illae pavore perculsae statim enitantur , inter mirabilia tonitruum effecta regius Psaltes

P . 3 v.'. enumerat, quod partum cervarum promoveat. Vox Domini 'a rantis cervos. Tonitru autem appellatur a Psalte vox Dei.

Cervi in pilis δc toto corpore aliquid habent quod mire placet. . Veteres in primis his maxime delectati sunt. Testis cervus ille apud Virgilium, quem pectebat Sylvia, & puro in fonte lo . Diuitigod by Coos e

529쪽

vabat, intexens cornua sertis. Ergo non mirum est si uxor viro suo grata dc accepta vocetur a Salomone cerva amorum. Vocem Axxo quae in Hebraeo sente Deuteronomii legitur , ea .i v. s.

reddunt Graeci interpretes & Vulgatus tragelaphum , id est hisc cervum. Plerique conveniunt Amo esse hirci speciem. Placet Rabbi Salomoni esse nicem, quod animal vernacule dicimus Bouc esuis. In eodem loco Deuteronomii occurrit vox Dison, quam Graeci interpretes & Vulgatus interpretantur pigargum, quod animal est inter damarum aut caprarum Senera. Nomen habet, ut vox Hebraea indicat , a colore suo. cinereo. Pariter in loco citato Deuteronomii appellatur semer animalis quoddam genus. Graeci & B. Hieronymus interpretantur camelopardalim. Est autem hoc animal capite camelino,

collo equino, pedibus, cauda & cruribus bubulis, albis virgulis rutilas maculas distinguentibus, quarum gratia inditum est ei nomen camelopardalis. Ejus posteriora humiliora sunt

anterioribus ι ita ut a Cauda sedere videaturo Collum vero rectum est Sc in altam erectum. Animal rarum est ec sero no- .itum; in iis enim locis procreatur, quae non remota solum, sed tam inaccessa sisnt, ut ea crediderint veteres prorsus esse

inhabitata. Cum ergo parum verisimile sit innotuisse Iudaeis, . tempore Mosis, cur ille animalis ignoti esum permisisset- -- risimilius est zemer capreae esse aliquod genus. Denique in e dem allegato loco Deuteronomii vox jachmur redditur a Graecis interpretibus & a Vulgata bubulus. Sed adverteniadum est olim vocem bubulus non acceptam pro bove fero, uvnunc fit. Capreae genus erat , itaque j chmur capreae aut cervi genus est. Iaal sive in plurali Dalim , alii cervum , alii tamam exponunt , alii eapream aut capreolum, alii Uicem, alii ruricapram. alii tragelapham , alii denique bircumfl-srem. Ex iis quae sacer Codex habet de jaalim, colligitur non aliud esse anima quam ibicem, qui juga excelsiora montium incolit; Gallis καGermanis Boue esain, sive hircus petrae. Rupicaprae rupes quiadem montium incolunt, sed non summo, ut ibex. Ho ceanimal ingentia cornua taboc a capite usque ad nates protens . .

530쪽

g APPARATUS BIBLICUS.

Mirandae pernicitatis est, quanquam oneretur caput vastis cornibus. Ut fugiat venatorem, sese dejicit deorsum ex locis excellis, sed dorsum admovet rupibus,cum defendunt cornua ejus, a capite ad nates producta. Opher sumitur in Cantico Salomonis pro capreae aut cervae hinnulo. Uebi Hebraeis caprea cst ι quam vocem Chaldaei efferunt Tabita. Hinc Tabitha, puellae nomen ubi a Luca Graece redditur , Dorcas, id est , capra. Quaeritur cur in Canticis

Sponsus cum caprea toties conseratur. Rationem fere omnes

InterpreteS reddunt, quia caprea animal sit perspicacissimum; unde Gitecum nomen illi inditum a verbo i quod idem sonat ac videre sed clim haec allegoria Graeci capreae nominis elimologia nitatur, non textu Hebraeo , dc de sponsi saltibus, aut fuga, aut reditu agatur, nihil aliud puto res pici, quam capreae in cursu aut saltu agilitatem: cui limilis sponsi alacritas , & exequendi celeritas ac facilitas, quidquid agat

aut moliatur. Reem vel rem vetustissimi Interpretes monocerotem esse V luerunt , id est, animal unicornu. Multa autem animalia cel brantur unicornia. Praeter rhinocerotem , qui habet cornu in

naso , sunt eoui & asini, boves Indici, quibus unicum corna est in fronte, si fides facienda sit antiquis Scriptoribus. Neque enim ulli visa sunt illa animalia unicornia in India & aliis regionibus , quae navigantibus nunc perviae sunt. A plerisque

monocerotes recensentur inter Chimeras. Itaque Scriptura non fecisset toties sermonem de animali ignoto, nec ab eo similitudines sumeret. Qain nec unum cornu videtur dare animali , quod reem appellat ue loquitur enim de cornibus ejus in plurali. Cum autem dicat David a Deo exaltandum Clle cornu ejus, ut x. reem, supple cornu vel cornua , neces le est ut

animal illud, qualecumque fuerit, cornua excelsa habuerit sundis jure colligitur non esse Rhinocerotem, cujuS Cornu depressissimum. Neque etiam Uri sunt, sive boves sylvestres, ignota animalia in terra Israelis. Ergo reem videtur esse bicornis caprea aut oris. Vocem illam notat Bochartus accedere Disitired by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION