Defensio Arnaldina siue Analytica synopsis libri de correptione et gratia quae ab Arnoldo, doctore sorbonico, edita est an. 1644 ab omnibus reprehensorum vindicata calumniis ..

발행: 1700년

분량: 834페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Defenso Arnaliana, constituendam minime valet. Ita eos argumentari necesse est qui negant alios Deum salvos esse velle, quam qui salutem reipsa con a In pri- sequuntur. Ex quo liquet non is

mam por' viter errare a Valentiam , cum

ly. BonaVenmram , Scotum, alios. puncto a. que nonnullos qui Voluntatem generalem negant, sola voce aissentire ait a caeteris. Nam etsi concederent gratiam esse communem omnium ε, quia tamen &

praedestinationem gratuitam esse confitentur & perseverantiae donum , quod omnino necessarium

est ad salutem, dari ut solis, ita

electis omnibus : hinc inter eos&dissentientes alios de tota re est, non de voce quaestio. De solo nomine quaestio esset, si rejecta praedestinatione gratuita, sublata gratia efficaci non alia auxilia ad mitterent quam quae plenissime sufficiant, Sc quae quicquid ad a gendum necessarium est complectantur. Sed de his iterum alias. EX

102쪽

s se Analytica Ρηρ s. 73 Ex his omnibus patet quam

fri ola sit Abbatis argumentatio. Venio jam ad locum, quem Velut praecipuum ψ& tanqUam causae susceptae cardinem ipse in cae- verorum capite locavit.. Sumitur ex l. de Spiritu delitera cap. 33. vult autem Deus omnes homines salvos erit, se in agnitionem veritatis venire i non sic tamen ut eis adimat liberum a Lirium, quo vel bene vel male utentes

justisme judicentur. Equod cum si,

in deles quidem contra Dei volu tatem faciunt, i cum ejus Evangelio non credunt : nec ideo tamen

eam vincunt, verum si os fra dant magno se summo bono , malisque paenatibus implicant , opem iuri in Appliciis potestatem ejus, cuinque contemni Jansentanos qui verba haec Pelagianorum esse non Augustini respondeant. Ex

jus in donis mi ricordiam contem runcLocu celabrem aCatholicis citari ait Abbas, ab iisdem C

103쪽

quo Consequens est Catholicos non esse qui ta praeclari loci nulla ratione habita voluntatem gen ratem ab Augustino nuspiam agnosci pronunciant: ita Vasquestum aliosque quamplurimos haereticorum loco haberi oportere. Sed audiendus quoque est

Petavius qui tom. I'. l. X. cap.

q. n. 7. superiori Augustini semientiae stib)icit : quibus verbis indicat non solum intra se occultam

habere voluntatem Deum, qua

vult omnes feri salvos s es rei a salvi non ni, liberi ipsorum

arbitrii culpa sed etiam extrinsecus aliquo eam Agno effectoque prodere : quae es invitans, alliciensique gratia. Nam si nihil reprobis preloneretur , quod vel amplecti liabero arbitrio possent, vel rejicere e non possent in eo bene vel male uti libero suo arbitrior nec ob ita lud , quod oblatum erat , repudiatum ac rejectum justissime judicari. . . . Hanc amem ejusmori

104쪽

sve Analytica Syno s. 7se se voluntatem ; eique phe omnia potentiae detrimento homines resisere demonstrat subinde aptissimo

exemplo , quod ad rem nostram magnopere conducit. Ita voluntas Dei semper invicta est, ait; Vin- Ceretur autem si non inveniret quid de conatomptoribus fac rei r aut ullo modo possent eu

dere quod de talibus ille constituit. Qui enim dicit, verbi gra

tia : Volo ut hi omnes servi mei operentur in vinea, M post laborem requiescentes epulentur: ita at quisquis eorum hoc noluerit, in pistrino semper molat: vid tur quidem quicumque contempserit , Contra voluntatem Domini sui facere r sed tunc eam vincet, si & pistrinum conte nens effugerit. Quod nullomodo fieri potest sub Dei potestate. Si ergo uis es voluntas illa Dei, qua vult omnes si vos face re , voluntati isti, qua pater sam lias servos suos epulari vult, o a

Melegeaea

August. ilitem.

105쪽

s Defensio Arealdina,

labore quiescere : prorsus gener sis est, or ad omnes pertinet. Nec tamen absoluta est : uti nec illa , qua paterfamilias nullo excepto, labori servos omnes vult incumbere: quiescere vero , ac letari, nonnis conditsonate. Haec ille. Vide mus an ex Augustini verbis v luntas generalis necessario comcludi possit, ut Abbas & Petavius persuadere conantur.

Observandum est inprimis Augustinum hoc in loco de

Apostoli sententia non agere , neque quo sensa salvos omnes Deus velle dicatur,scrutari. Verba Apostoli simpliciter producit nulla interpretatione adhibita.Scriptoris vero sententiam ex iis locis petere, in quibus de reipsa nominatim non agit, quid aliud est quam otio & literis abuti Eatque ut gratis concedatur Apoctoli verba sic usurpari ab Augactino , ut propter orationis circumstantias latissime patere vi-

106쪽

sse Ans rica Synopi s. 77deantair , pertinereque ad omnes& singulos homines , an idcirco Voluntatem generalem admisisse dicendus est, quam postea pluri-hus in locis & distincte & semper exclusit, hoc est, in iis omnibus locis, in quibus de ipsa verborum

interpretatione nominatim agebatur ξ qui tam absurde concludit, is nec tempora considerat, nec circumstantias, nec usta latum morem hominum. Scrip

sit Augustinus librum de Spiritu& litera sub initia quaestionis Pelagianae : hoc est, eodem ipso

anno AI2. quo sive in concionubus privatim adversus Pelagi nos aisputare coepit, sive palam scribere. De sententia Apostolica nulla erat adhuc quaestio.

Sic denique loquimur, sio scrubimus , sic disputamus cum adversariis ut saepe praejudicia

Communia sequamur, cum nihil praesertim nos ad id quod sentimus distinctius explicandum mΟ-

107쪽

8 Defosso Arnaldinat,

vet. Quid in his omnibus cir cumstantiis recta ratio praestrubici Ut propriam auctoris sente tiam magis ex posterioribus scriptis petamus, quam ex prioribus. Nam re eadem diu versata, doctior , exercitatiorque censeri de bet, quam cum ad novam qua Otionem novus accessit. Ut semper ex iis scriptis petamus, in quibus res ipsa agitur , numquam ex aliis in quibus omnino

aliud tractatur. Ut denique siquid in his posteriori meditataeque sententiae contrarium CXCiudit , auctor praejudicia comm nia vel popularem loquendi m dum secutus esse credatur. R gulam hanc ex primis rationis humanae principiis depromptam , constanti perpetuoque s pientium omnium judicio confirmatam sequuntur docti omnes, & quisquis non sequitur, is vel impudens Sophista, vel ridiculus declamator haberi solet

108쪽

e Analytica Syno s. 79 Qua cum ita sint, non video qua ratione, vel quo judicio locus ille de ex primis Augustini scriptis depromptus, in quibus de Apostoli sententia nihil agebatur, nec ulla movebatur quaestio, tot apertis manifestisque tes timoniis rem ipsam dedita opera explicantibus opponatur.

Sed quid tandem est in loco objecto , quod ex communibus Theologorum principiis explicari non possio rDistingui in Deo solet voluntas duplex, altera beneplaciti, signi altera. Quae distinctio ab omnibus Theologis usurpata legi potest apud S. Thomam I. p.

citi voluntas est in Deo. Volumias signi externum quiddam est. Sicut apud nos irati punire consueverunt. Unde ipsa punitio est Agnam irae. Et propter hoc ipsa punitio nomine irae significatur ,

cum Deo attribuitur. Similiter id

109쪽

8 o Defoto Arnaldina, quod solet csse in nobis signum

voluntatis, quandoque metapho rice in Deo voluntas dicitur. Cujusmodi est lex quidpiam Velans , aut praecipiens , exhortatio, aliaque id generis. Quod enim alteri praecipimus , id revera fieri volumus. Quod Deus omnibus praecipit, id non prointerea vult fieri ab omnibus. Velle tamcn dicitur, quia tanquam regulam generalem omnibus promiscue proponit, quam o nes sequi debeant, ut finem praecepti consequantur ; & quominus sequantur omnes, non ipse in in causa, sed propria cujusque perversitas. Quoniam ergo leges divinae, praedicatio EVa gelii, miracula, exhortationeS, beneficia naturalia & externa Dei in omnes ac singulos ad salutem humanam referuntur , Deus omnium salutem velle dicitur , qui ista proponit omnibus, de quominus adhibeantur, pr

110쪽

sme Analytica Syno s. si hibet ipse perse se neminem. De hac signi. voluntate Magister in primo sentent Dist. 4s.cjusque vulgo interpretes , intelligunt illud Augustini : quod cum sis , in Meles quidem contra moluntatem, id est, contra praeceptum Dei faciunt, cum Ius . ivclio re si unt. Quid ergo superiorem proximamque sententiam e vult autem Deus omnes

homines salvos eri , se in agniationem veritatis venire ; non sic tamen ut eis adimat liberum ambitrium, quo vel bene vel male

utentes justissime judicentur: intelligi vetat de voluntate signi,

contra quam infideles, qui Mangelio resistunt, dicuntur agere pNam voluntaS , contra quam gunt infideles, eadem plane est Cilla qua Deus omnes salvos true velle dicitur ; ut evidenter probat tota verborum series ac comnexio. Deus ergo vult omnes

salvos fieri, alios quidem VCE V

SEARCH

MENU NAVIGATION