Defensio Arnaldina siue Analytica synopsis libri de correptione et gratia quae ab Arnoldo, doctore sorbonico, edita est an. 1644 ab omnibus reprehensorum vindicata calumniis ..

발행: 1700년

분량: 834페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

oe Analytica Synepsis. 30 Sancti J mi , doctissimique Ecclesie

Doctoris expositionem appellant. Assertionum auctorem conVenire aiunt & cum Catharino, qui impudenter scripserit talibus obffis lacerari , o destrui verbum Dei r& cum Erasmo, qui generatim pronunciaverit nusquam a veteriatas peccatum esse magis, quam in veris atque germanis Divinarum Scripturarum proferendis intelligemriis, Dando contra haereticos veritatem prop*gnabant Catholici, Qua quidem opinandi temeritate delicentia novos haeresibus damn tis aditus aperiri testantur ε, α tametsi aliae sint apud Augustinum interpretationes non imis probandae; hanc ipsam tamen , quae is adversariis maxime pe- crux , cum Apostoli sententia congruere , ut Augustinus primum, deinde Prosper, Fulgendus denique probavit.

402쪽

Argumenta septem adversius inte=pretationes Augu nianas pro ponuntur es solvuntur

ARgumentis siex M amplius

Augustinianas interprotationes impugnari solere obse vatum est a Loraniensibus Duacensibus, qui generatim tam tummodo respondere dignati singula contempserunt.

Argumenta septem Alvares Dominicanus in libro s'. de A xiliis Disput. 33. proponit ac dis. solvit. In singula breviter excurram, magis ut ne quid neglexin se videar, quam quod disput

tionem uberiorOm mereantur.

Primum est: omnes ΔΙ homines & Angelos Deum ad vitam aeternam ordinasse, S in manu consilii sui reliquisse, ut adju-Vanta gratia vitam consequi pocsentat vellent; quam reVera consequerentur,

403쪽

tem sequerentur. Cur autem non sequantur, nec assequantur om-

nes, ipsorum culpa est, non Dei. Omnes ergo singulos Deus vult salvos esse : nec restringenda est Apossoli sententia, ut ab Augustino restringitur. Respondet Alvares Deum Voluntate Consequenti quae est proprie voluntas , solos electos ad vitam ordinasse : voluntate antecedenti caeteros. Quae recponsio non satis convenit cum doctrina Augustini, qui volunt tem antecedentem funditus ignoravit ; nisi voluntas antec dens confundatur cum tertia

ejusdem interpretatione, ut ab Alvare confunditur ibidem n. a. & ab aliis compluribus Tho- mistis quos postea citabo. Erit accommodatior ad Augustini principia responsio ; si dicamus homines M Angelos in prima institutione ad vitam aeter-

404쪽

Wι Defensito Amatana,

nam ordinatos esse ι & auxiliis omnibus ad retinendam justitia, charitatemque , quam accepe rant ; necessariis instructos. Erant omnes in manu conssilii sui. Caeteris per liberum arbitrium perseverantibus, ut Augustinus docet, peccavit magna Angelorum pars, & in aeternum periit:

lapsi is quoque est primus homo,&. in eo tota ejus posteritas. Idcirco omnibus creationis suae praerogativis .exutus est Adam ,& omnes ejus posteri. Voluntas vitae largiendae erat condition ta : hoc est, Deus condens hominem voluit omnes salvos esse,

si in justitia accepta perseVer rent ε, perseverandi potestatem fecit, collatis plenissime iis omniabus quae ad hoc sufficerent, sicut tota ex ejusdem nutu penderet conditio. Amisit justitiam Adam, culpamque posteris trans. misit, & omnes justitia, grati que omnibus praeparata fraud

405쪽

vit. Hinc Aetiun est, ut voluntas illa Dei generalis, quae per tinebat ad omnes ac singulos homines in Adamo innocente spectatos, minime pertineat ad homines lapsos, & in Adamo lapso reos paterni sceleris. Sin Deus omnes ac singulos, etiam quatenus lapsi in Adamoreo spectantur, salvos nihilominus velle dicitur: cur ergo, ut eadem argumentatione utar, qua

Augustinus saepe usus est ; tot

pueros vel in uteris matrum mortuos, Vel etiam CXtra uterum morientes damnat, quibus nulla industria humana subvenire potuit cur tot infideles quotidie pereunt, qui de Christo, a quo solo est salus, nihil audiere,

nec audire potuerunt Quid ergo, an in manu comsilii nostri non sumus omnes ξ Sumus prbculdubio ; cuin adulti omnes peccent liberrime. Neque ideo tamen consequens est,

406쪽

364 Defensio Arnaldina,

Ut Deus omnes adultos salvos velit. Ut libere peccet quis, munime opus est gratia: sufficit propria cuique perversitas. Ut salutem consequamur, opus est singulari gratia, quae non datur omnibus, ut Augustinus docet,& alii. Neque ut Deus aliquem salvum proprie velle dicatur, sus sicit gratia quaevis : opus certe est ea, si te qua nemo salvus erit ;vel quae necessaria est ad sal tem consequendam. Ad salutem consequendam necessaria est gratia perseverantiae, quae solis electis datur. Solos ergo electos Deus proprie vult salvos . esse. Caeteros non vult salvos nisi metaphorice voluntate signi, ut

Patres, ac Theolohi, quorum testimonia jam produxi, iterum postea producam, docue-

runt.

Ex his ossicitur ar umentum primum, quod ex ordine homianum, Angelorumque ad .vitam

407쪽

e Analytica syno s. ducitur, nihil pro praesenti rerum

statu conclud re.

Secundum argumentum jam occupavi. Pro omnibus ac finiagulis , inquiunt, orandum elle ea potissimum ratione concludit Apostolus , quod Deus Omnes salvos velit; consequens igitur est, ut Deus omnes ac singulos salvos esse velit.

Jam respondi optimam esse argumentationem Apostoli ; vitiosam & inanem adversariorum. Ut recte procedat Apostoli eonclusio, satis est , si ex omni hominum benere, statu, conditione, gradu aetate & sexu Sancti

rum orationibus ad Vitam quam .

plurimi perveniant, & quinam illi sint funditus ignorentur, quamdiu vivimus. Nam hoc se mel posito, constitutoque semperorandum est pro singulis. Neque

nos impietas nonnullorum aborando deterrere dehsz, cum

sceleratissimi saepissime conver-

408쪽

tantur, & nonnunquam in exatremo mortis articulo. 3'. Inest in Deo, inquiunt , Vera, interiorque actio, qua Deus Velit omnes, ac singulos servare praecepta, si Velint: vel inanis Mludicra est oratio Christi ad Pa. M - trem . a Lat moluntas. tua scut is Caelo or in Terra. Vult ergo pr prie & vere omnes ac singulos vitam consequi, quae tota CX praeceptorum executione usii pendCt. Respondeo Deum id velle vo- .luntate signi & metaphorica, uedocet S. Thomas I. p. q. 19. a.

1L. Similiter id quod sol in nobis esse signum voluntatis, quandoque

. metaphorice in Deo voluntas diciatur. Sicut cum aliquis praecipit se

liquid, signum squod melit illud

meri. Unde praeceptum divinum quandoque metaphorice voluntas. Dei dicitur, secundum illud Matth. i C fiat voluntas tua sicut in Coe-- ,, lo & in Terra.

409쪽

sse Anal tica Syno s. 3s An ergo Deus non vult id

ipsum quod jubet 3

Respondeo cu D Gregorio Ariminensi Deum velle id ipsum quod praecipiti approbando: nolle quicquid vetat; improbando: sive ut loquitur, Velle voluntate compla entia ; nolle voluntate di piscenti.e. Hoc est , placet ei &probatur, quicquid praecipitiose S proponit omnibus tanquam regulam generalem, quam nisi se quancur, boni esse non possint rei quoque displicet M improb

lux quicquid verat; quia hoc malum , illud semper bonum est non velle voluntate, ut appellat, prosecutionis is fulle, quae pertineat ad rerum ipsarum executi nem. Si enim ea ratione vellet, semper fieret, cum omnipotentis voluntas inanis & irrita esse non possit. Hinc patet orationem illam, quam Christus omnibus Christianis proponit, ne vanam esse, nec ludicram. Nam

410쪽

36s Defenso Arnaldina, semper optare debemus, & pii

omnes semper optant, orantquaut praecepta Dei ab omnibus impleantur. Sin contemnuntur a pluribus, in causa est propria cujusque perversitas , non Deus ,

qui quod bonum cst proponit

omnibus : plures gratia sanat, ut praecepta impleant Gaeteros justo & occulto judicio peccare & mandata violare permittit, qui . cujus vult miser r, O quem mali indurat.

Quartum est illud Ezechielis

18. 23. nunquid voluntatis mea es mors impii, dicit Dominus Deus so non ut con errantur a viis suis, or vivat Z v. 23. quia nolo morum morientis, dicit tominus Deus rrevertimini o visite. Simile est illud cap. 33. II vivo ego, dicit Dominus , nolo mortem impii, sed ut converratur impius a via sua ,

o vivat. Negant his Scripmrae locis accommodari posse priores duas interpretationes Augustia

SEARCH

MENU NAVIGATION