Defensio Arnaldina siue Analytica synopsis libri de correptione et gratia quae ab Arnoldo, doctore sorbonico, edita est an. 1644 ab omnibus reprehensorum vindicata calumniis ..

발행: 1700년

분량: 834페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

ni. Potavit verba refero. SL Deus, R inquit ille , impii mortem, id est damnationem, sisteritum non vult, necesse est ut melit flutem. Et Mox. Ide techielis locus, cui miles s t com ιres alii , non illam. duntaxat solici dicti sententium exes it , quam spe Augustinus incutacat ; omnes se os esse Deum velle,

quia nemo nisi ab ipso fit famus :

sed etiam alteram, quae vendibilior si ut omnes homines pro eo dixerit, atque quovis ex genere, xu, conditione o ocio : non autem de Agulis. am expositionem fateor accommodari pos. Sed ei micism Ezechielis alter ober pit locus. Nam si non omne s s gulos umst famos esse Deus: vult ergo perire, re mori. Et fu o du

xerisse non mortem velle moram

num , o impiorum. Id enim de corporum morte nonpotest intelligi quam in justis etiam vutit, se im-- mutubisi voluntate decrevit. diu RU

412쪽

a Matth.

IS. I. .

37o Defensio Arnaldina, re necesse es ab ea salutis impera

riendae voluntate omnium secerni neminem. Eamdem vim habet illud etiam Christi. Sic non est v luntas ante Patrem vestrum, qui in Coelis est, ut pereat unus doepusillis istis. Non temere vianor , assi et aliquis nultam in illa puerorum turba , quae tunc oblata

Domino est , ni raedestinatam seriecturm sese. Non enim credibile ad es: se es longe verisimilius

reprobos aliquos in eo fuisse num ro : quorum interitum ac damn tionem neque voluerit Deus, se ut ab ea liberaret, hoc es, ut alvaret mundum; unigenitum suum m si in terras. Padunt apud Alvarem ii quorum ante facta est mentio, illud Christi: b quoties volui con Sare Isios tuos quemadmodum gallina

congregat pullos suos sub alas , se noluisi ' Cui Augustinianas i

terpretationes posse accomm dari negant,

413쪽

e Analytica Syrius . 37IUt gratis concederem quicquid magno labore conantur cf. sicere, quid consequens sit non video. Esto , primae interpret tiones duae locis objectis non bene conveniant. Quid si tertia Convenit, quam Estius, quam Sylvius, quam Bannez, & e Tho- mistis complures alii probant,

& Ezechielis loco accommodant : poteritne concludi voluntas generalis Sed ne duabus quidem prioribus repugnare loca objecta Pe-tavius essicit, cujus argumenta-tio nihil est quam inane & ridiculum sophisma. Aliud est paucissimos salvos velle ; aliud caeteros peccare, & in peccato perseverare velle. Nam de hoc uno in Ezechielis tribus sententiis agitur & in aliis id generis, ut singulas inspicienti constabit. Quod Petavius dissimulans ridicule probat non agi apud Ezechielem de morte corporiS; aga

414쪽

37a. Dufensio Arnatana, turne de peccato vel de perseverantia in peccato, penitus ta- . cet : quorum neutrum Deum. a. a Vonstat apud omnes. is linat. Neque enim erga peccata, 3 ut O flam ait Belluminus,haistpositive vel': i. le qui nclused ne live non velis rnon habet Deus positive velle pecca tu , quia bonus es ustus est..... Non habet etiam positive nolle , quis Omnipotens es, neque esset Omnia potens, fieret aliquid. . . . diuod ipse meri nollet Non minus itiquet Prophetam ad peccatum . . aut perseverantiam in peccato respicere. Deus or3o vult aliquia salvos esse, qui salvi erunt :hoc est nulla habita ratione futurorum operum certos homines ad gloriam singulari miserico dia ab aeterno designaVit: caeteros nec peccare vult, aut si pe eaverint , perseverare in peccato, quae perseVerantia proprie est mors impii: nec eos nisi praeviso peccato sive originis, sive pro-

415쪽

prro damnari. Nam g ex Jov-timus es, justus de nostro. Quam- νὸfurrere. obrem peccati vel permansionis earnia citin peccato voluntatem nullam habet; poenae quoque nullam per se se : quia punire non cons. tituit nisi exigente peccato, cujus , ut dixi, nullam habet voluntatem. Sophisma Petavii jam patoto Confundit ille res disjuntactissimas & pro re eadem sumit .

aliquos peccare Deum non velle , seu nolle, o eos Deum aisos esse melle. Neque enim concludit quidpiam, nisi sic cogatur argumentatio. Qui non Vult mortem,

hoc est, peccatum impii ; add mus, si placet, nec per se se po

nam ejuslem aeternam, Is impios omnes vult silvos esse: quoniam idem plane est non velle alicujus peccatum, sive perseVerantiam in peccato : vel per se sonon velle poenas cujusquam aeternas ; & velle ejus salutem a ternamia Atqui Deus non vulc

416쪽

374 Defensio Arnaldina, peccarum impii , vel ejusdem per

severantiam in peccato, nec per sese poenam soli peccato debita : ergo vult impios omnes salvos esse. Primam propositionem, &id quod ejusdem confirmandae

εausa producitur, velut res Cemtissimas & ab omnibns concessas Petavius si imit ; negant omnes Theologi, quorum sentcntiam hactenus explicuimus: primam quidem propositionem , quia ex negatione, quale est nolle seu non velle peccatum, ridicule concluditur salutis voluntas : confirmationem Vero , quia inter non velle peccatum, sive inter velle per se se poenam aeternam & velle aeternam salutem media intercedit peccati permissio, & decretum de poena ob peccatum sumenda. Pe missio vero peccati, vel decretum de poena ob peccatum si1- menda non est voluntas salutis, nec voluntatem salutis ulla ratio-

417쪽

ne includit. Tota igitur argumentatio Petavit nihil est quam inane & ridiculum Sophisma. Atque hinc patet loca a Pe-tavio &ab aliis objecta nullam peculiarem dissicultatem habere. Nam quae videtur thesse, ea Ce

te non oritur ex primis vocibus nolo mortem impii, ut nOS antC.

probavimus. Si qua ergo est , tota ex posterioribus pendet svolo ut impii convertantur se vivant. Quae propositio assirmans similis est Apostolicae: vult omnes fulvos csse. Quod si huic conveniunt, & recte accommodantur interpretationes Augustini duae: similiter quoque alteri Conveniunt, & recte accomodantur.

Nihil jam Evangelii locum a

Petavio objectum moror, cujus . eadem est ac reliquorum trium ratio.QuamquamPetavius cum QPueris paucis, qui Christum sequebantur , aliquos damnatos csse divinat, ridicule . admodum .

418쪽

3 Defensio Amaldinae, facit: magis adhuc ridicule

cum ex divinatione sua omnes ac singulos Deum salvos esse vel le concludit. Locus ultimus ex capite te

tio & vicesimo Matthaei paulo aliter ab Augustino in Enchiridio , ac Magistro M aliis veteri- . bus Theologis explicatur I ud Christus propterea dicat, quoties volui congregare filios tuos , ω noluisti 3 Quia quotquot Congre-gmerat , ea retinente Congregavit. Si Rex servo suo centum nummos saepe dederit, repugnantibus ministris, renitentibusque', poterit optimo jure dicere, quoties volui servo meo dare ce tum nummos , NI noluistis 3 ita ex similli locutione perridicule Concluderetur voluntatem Regis

saepe irritam fuisse & inanem , ut qui verba Christi objiciunt ,

concludere conantur.

, Quintum est, Deum saepe in scriptinis ad poenixentiam mas

419쪽

e Antilytica syno s. 377los , justos ad perseverantiam ,

omnes ad servandam legem ho tari. Quae exhortationes vanae

sunt, si eosdem salvos nolit. Si

ad coenam aliquem invitem, quem e coena excludere constumero Iudificari videbor , non

serio agere. Respondeo exhortationes diu vinas obesse nemini, prodesse pluribus non modo electis, Verum etiam reprobis : quae tum cum ad caeteros promiscue diriguntur, nec vanae gici, nec tanquam ludificationes spectari pollint, i metsi eos nec ad gloriam, nee in justitiam designavit. Nam quod cereos homines designave

rit, eosque salvos esse velit, boanitatis est ac misericordiar diquod caeteros excluserit, justitiae. N que enim ob aliam rationem exis elusit, quam quia reos fore praevidit sive ob communem cutipam originis , sive praeterea ob propriamia

420쪽

Ut exemplum objectum congruat cum re proponta , sic proponi debet : si aliquem ad coe nam invitem , quem propterea tantum excludere constituero , quod eum minime Venturum , dc propria culpa minime vent rum esse certissime cognovi, Iudificari videbor. Quae propositio sic explicata, ut explicari debet, negatur ab omnibus. Eos Veroqui vocantur sive ad fidem sive ad poenitentiam, sive quos ad

mandata servanda hortamur, propria culpa non credere, permanere in peccato, Vel praecepta Dei violare constat, ut alio j m loco explicui. Accedit Deum M hominem invitantem ad aliquid differre in pluribus. Non late patet , nec la re patere potest hominis invitatio : Deus electos habet in omni hominum genere, gradu condiutione confusos cum reprobis , eosque vult a nobis ignorari,

SEARCH

MENU NAVIGATION