Defensio Arnaldina siue Analytica synopsis libri de correptione et gratia quae ab Arnoldo, doctore sorbonico, edita est an. 1644 ab omnibus reprehensorum vindicata calumniis ..

발행: 1700년

분량: 834페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

liberum arbitrium in veritate suerunt. R Sis o hominem fecit a Ibidem. cum libero arbitrio. . . . Ideo bea- -δ' tum, non mori, =ni Θ-

rum non eri in sua potesate esse sentiebat. In quo flatu recto ac flne vitio, se per ipsium liberum arbi

trium manere voluisset. . . . Acciperet illam merito hujus permansionis beatitudinis plenitudinem, qua oS. Angelisunt beati. Sanctos jam per liberum arbitrium perseVcrare nuspiam dicit. Contra, υ b ἰῆ/ής ipsis relinqueretur voluntas sua, ut in adjutorio Dei , sine quo per verare non possent, manerent svellent, nec Deus in eis operaretur ut vellent f inter tot se tantas tentationes in mitate sua voluntas ipsa succumberet, or ideo perseverare non possent, quia de cientes infimmitate nec vellent, aut non ita vellent infirmitate voluntatis ut possent. Subventum est igitur infirmia tali voluntatis humanae, ut divina

gratia indeclinabiliter o insupera-

632쪽

vo Defensio Arnuuina, biliter ageretur ; ct ideo, quamvis

infirma, non tamen desceret, neque adversitate aliqua vinceretur. . . . Fortissimo itaque permisit

facere quod vellet: infirmis sermavit, ut ipse donante invictis equod bonum est vellent, o hoc δε- sierere inmiιtissime nollent. Auxilium efficacissimum & , ut appellatur ab Arigustino, invictissimum, insuperabile se indeclinabile facit ut jam Sanctis perseverantibus

non relinquatum voluntassea: sive,

quod idem plane est, ut Sancti jam per liberum arbitrium perseverare simpliciter non dica tur. Angelus bonus ab Augustino & sepe Si simpliciter dicitur nec aliter in toto libro uspiam )perseverasse per liberum arbitrium. Non habuit ergo gratiam illam efficacissimam & invictissimam, sive auxilium quo: ita solum habuit auxilium sine quo. Neque enim aliud apud Augus

tinum cxtat, quam duplex a no-

633쪽

fυe Analytica Syno s. Isti bis commemoradam, quo nequo. Ex quibus conficitur auxi lium, sine quo, plenissime sufficiens suisse, & tale, ut omnia adaoendum necessaria complecte

retur.

3'. NoVum argumentum ex J V superiori loco depromitur. Auxilium se friens da potestas agem di idem significant. Ut susticlearis, ita quoque potestatis duplex est notio ι Thomistica, & popularis. Thomistica est potestas nuda Msimplex, quae nis1 accedat aliud, idemque necessarium ad agem dum & cum actione semper conjunctum, nihil agit. Popularis est potustas explicata & expedita , quae nulla re ad agendum necessaria caret. Auxilium sine quo Augustinianum, popularem hanc &picn issimam potestatem contulit homini integro de Amgelis , non Thomisticam, ut ex allato testimonio liquet. Nam auxilium,fine quo , perseverandi

634쪽

ss Defensio Annaldina,

potestatem cootulit homini innocenti , quam minime tribueret jam eidem lapso, ut hic Augustinus testatur. Et ideo perseverare

non possent Sancti cum auxilio, sine quo, quia deficientes infirmitate nec vellent, aut non ita ve

sint in mirare volunturis ut possent, Potestas, Dam homini jam lapso minime tribueret auxilium , ne quo, non est Thomistica , cum isto genere auxilii conjuncta , nec ab eo separabilis , ut Tho-mistae confitentur; ergo popularis & plenissima illa, cujus ante memini: hanc igitur ipsam homini innocenti contulit & Angelis omnibUS. 4'. Augustinus , quod inprimis observandum est , Sanctos idcirco per auxilium, quale Adamo concessum est, jam pem

severare non posse ait s quoniam, si solum tribueresur, aut non velunt, aut non ita tellent ut possent. Nam consequens est auxilium ,

635쪽

s e Analytica Syno s. sm Me quo, tale fuisse, ut per illud

solum aut vellet homo, aut Volendi & plene volendi potestatem haberet plenissimam. Si enim ad volendum opus erat auxilio per se essicaci, ut jam opus esse Augustinus testatur; par igitur est hominis innocentis lapsi conditio : nec magis innocens & integer perseverare potuit per auxilium , sine qηρ, quam nos lapsi possemus. Ita inepta plane est Augustini semientia , nisi potestatem Adamiplenam, absolutam & omnibus ad agendum necessariis instructam Confiteamur.

1'. Aliud quoque argumentum ex iisdem verbis conficitur. Ratio sola propter quam ad perseverandum omnino necessarium est auxilium quo , sive per se est co , est summa fractis ja viribus,& instantibus undique tentationum periculis voluntatis nostr

Quint

ratio.

636쪽

a Ibidem.

, ibidem.

194 Defensio Amaldina, imbecillitas. - quippe ἰ

bertas , inquit, es necessaria aHetersius tot se tantas tentationes . quae in Paradiso non fuerunt, δε-no perseverantiae munita atque s mala , ut cum omnibus amoribus , terroribus, erroribus suis vincatur hic mundus, &c. Idcirco b se in infirmitate vita hujus. ipsis Sanctis relinqueretur voluntas sua, ut in adjutorio Dei sine quo perseverare non possent, manerents vellent, Deus operaretur in eis ut vellent, tot se tantas tentationes insemitate sua volun-

tus ipsa succumberet, o ideo pe

sverare non possent, &c. Ex quo consequens est nec Angelis, nec homini innocenti, quorum erat Vis maxima, nulla plane infirmitas, auxilium quo necessarium

fuisse. Si necessarium non fuit ;auxilium igitur , ne quo, erat plene si fluens , dcc potestatem praesidiis omnibus ad perseveran . dum instructissimam largiebatur.

637쪽

s'. Si confirmatio in bono , sive impeccantia, ut Vulgo appeti, latur, quae est praerogatiVa perfectae & aeternae beatitudinis, in utroque statu naturae innocentis& lapsae ex eodem genere auxilii pendet: tam Angelorum impe cantia appellanda est simpliciter gratia, quam Sanctorum homunum confirmatio. Contra tamen Augustinus prima appellat memcedem meriti, alteram Vero simpliciter gratiam. - uid erit, i quit, liberius libero arbitrio, quando non poterit servire peccato, quae futura erat o homini , scut factus An iissanctis merces meriti 'Nunc autem per peccatum perdito bono merito , in his qui liberantur factum es donum gratiae quae merces meriti futura erat. Cur dicitur mdiu bono merito donum gratiae, quae merces meriti futura erat ;nisi quia maximum est merito rum nostrorum Angelicorum

discrimen ξ Et unde illud dis.

a Ibidem.

638쪽

crimen, nisi ex maxima auxil1otarum di sissimilitudine, quam ante attigerat, & pluribus mox attina Ibid m. git ξ Angeli enim a per liberum ar-b 1ι ..is sionum in veritate et erum to Nunc n. s . vero Sanniis in Regnum Dei per gratiam Dei praedesinatis. . . . pem severantia ipsa donatur, non solum

ut sine isto dono perseverantes esse

non popint, verum etiam ut scrhoc donum nonnis perseverantes t. Caeterum cum Augustinus de

homine integro dc Angelis dis

putat, unius perseVerantiae meminit, quod cum essent in carutate & justitia conditi, reliqua actionum & meritorum series ad perseverantiam quodammodo pertinere videatur. Neque enim perseverat, nisi qui ab omni peccato abstinet: nec ab omni peC- Cato abstinet, nisi qui bene agit& singulas actiones refert ad funem ultimum, nisi demum qui praeceptis omnibus satisfacit.

639쪽

sse Analynca Suno s. I97 Nam qui non bene agit quidquid agit, quique violat praeceptum aliquod, is proculdubio perseverantiam non habet ; ut habet contra qui recte agit in omnibus & singulis praeceptis satisfacit. Itaque perseverantia injusto donum quoddam est generale , quod latissime patet, δί totam reliquae vitae seriem quodammodo complecti videtur. Adversus ea quae de gratia primi Hominis & Angelorum sol ii l. 'ex Augustino diximus , Unum ferme est quod objici possit : 'S. Angelos idcirco ad gloriam pervenisse, quod gratiam multo Uberiorem acceperint, quam qui minime pervenerunx, AVgVsti , t i, rinum testari. R Vi autem, inquit, cilitare

qui cum boni creati essent, tamen c. ix. n. a.

mali seunt mala propria voluntate ,

quam bona natura non fecit. . . aut minorem acceperunt amoris diCini

gratiam , quam illi qui in ejdem persiteruης aut A utrique boni

640쪽

vs Defensio Amaldina,

aequaliter creatisunt, i Wis mala τι- lluntate cadent ibus illi amplius adjuti ad eam beatitudinis plenitudianem , unde se nunquam casuros cem rtissimiserent, pervenerunt. Quae gratia amplior non alia videtur esse, quam per se efficax. Atque hic unus fere est locus, qui aliqua cum probabilitate objici tur. Nam caetera levissima sunt, nec cuiquam in Augustiniana doctrina vel mediocriter versato difficultatem ullam afferre posse existimo. lSed argumentum quod ex si periore Augustini testimonio conficitur, sic occupatum est a

viris doctissimis, qui locum ad aquaestionem propositam nihil at- itinere solidis rationibus compro- barunt, ut inane jam & hebes hvideatur. rem paucis explico.

Augustinus in ea qua tione, et quae est de beatitudine Angelo- irum, multum , diuque laboravit. Omnes conditos esse noverat M t

SEARCH

MENU NAVIGATION