Defensio Arnaldina siue Analytica synopsis libri de correptione et gratia quae ab Arnoldo, doctore sorbonico, edita est an. 1644 ab omnibus reprehensorum vindicata calumniis ..

발행: 1700년

분량: 834페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

sse Analytica Syno s. ''rior, praeceptum non implet, adimplendum tamen per se nititur;

animum praeparat e, urget ut Vel

impleamus, vel orando postulemus quod nobis deest, & nobis deesse sentimus. Ideoque sen

per verum est caritatem illam imperfectam inspirari, ut mam data impleantur: quamquam nostra culpa sive arrogantia animi, ut in Petro, nonnunquam est inutiliS.

Caeterum ad probandam Ar-naldi definitionem ex aliis Augustini libris testimonia potius assiimpsi, quam ex L. de Correptione & Gratia, quem Amal-dus potissimum respexit; ne Atabatis tergiversationibus locum darem. Nam quod Augustinus a gratiam DeiperJesum Chrsum, qua sta homines liberantur a ma

lo , , Me qua nullum prorsus μ

Me cogitando, sue volendo es amando sue agendo faciunt bonum:

non solum ut monstrante ipsa quid

682쪽

6 o Defensio Amalaina, faciendum sit mant f verum etiam ut praestante ipsa faciant cum dilectione quod munt: appellat inspirationem bonae voluntatis atquc a In DU- operis ; hoc Abbas negat alteri tot IDAE P. convenire quam efficacissimae. Locus tamen alte ; In quo omnia gratiae Christi genera distinctate continentur, Cogitation bo- , nae, voluntas sive amor boni,

actio, & perfecta liberatio ; ad refellendas Abbatis calumnias Scprobandam Arnaldi definitionem sufficit apud aequos judices. Nam haec omnia gratiae genera cum Augustinus inspiratione bonae

et oluntatis se operis concluserit ;Arnaldus primum tantummodo membrum, quod & latius patet,& ad omnia gratiae genera ac- commodari potest, hoc est, ad caritatem imperfectam,quae cum opere nondum conjungitur, Ut ad perfectam, quae semper comjungitur , expressit: alterum omisit minime omissurus, si ut Ab-

683쪽

e Analytica Syno s. 6 ibati placet, non aliud voluit gratiae genus, quam efficacissimum& cum actione ipsa semper coi junctum indUcere. Hactenus proprium ac Verum propositionis Arnaldinae sensurii spectavi: nec tamen propositionem ipsam, ut ab Abbate vertitur , gratiae Uufficienti nocere propterea concesserim. Id pleno jure sumem Germanus noster

probat se Sophistam esse , non Philosophum, plusque se in declamationibus frivolis , quam in usu hominum S legibus rationis humanae versari solere. Quid enim frequentius occurrit& apud Philosophos SC apud caeteros homines, quam definitiones rerum sumptae, Ut Vocant ,

ab actionibus specificis 3 Homo definitur natura sentiens& ratiocinans : Philosophus, is qui rerum causas exquirit; concionator, qui Dei verbum in templis explicat de Christianos ad virtu-

684쪽

6 1 Defensio Amafrina, tem palam hortaturi: Archite ius qui aedificiorum rationem disponit: Latomus, qui exequitur : Musicus, qui ad numeros canit ; ut alia id generis infinita omittam. Si quis definitiones is tas idcirco reprehenderet, quod nihil aliud, quam actioneS CXpri mant , easque nec herpetuas neci immutabiles : & quod homo non desinat esse , vel Architectus , vel Latomus, vel Philosophus, Musicusve , aut Concionator ,

deretur velut ineptus M lium me consuetudinis expers. Ergo

idem judicium ferendum est de propositione Mnaldina , vel de

aliis quibus vulgo utimuς , ut cum dicimus gratiam esse donum Dei quoddam gratuitum, per quod mandata Dei, ut par est. implentur. Tum enim, ut in superioribus exemplis gratiam definimus per actionem ejus specificam s quae est usitata rerum

685쪽

96is Anal tica Suno s. 643 definiendarum ratio, magis Abbati Molinistie probanda, cum de gratia agitur, quam caeteris Theologis, cum sussicientem ab efficace sola Dei praescientia discernant Moliniani, non re& natura ; naturas quoque soleant exprimere, ut alii, per actiones

ecificas- Nec magis ex ista definitione concludi potest gratiam semper esticacem esse, quam exsuperioribus hominem semper sentire & ratiocinari t Philosophum causas rerum semper e quirere ι Musicum semper canere ; vel Architectum semper alicujus aedificii rationem designare& exequi Latomum ι vel Comcionatorem Christianos in Templis perpetuo exhortari.

CApuae VIII. De Amaldi propositione secunda.

SLcundam propositionem ab

Abbate notatam, confiXa

que jam repraesentavi : quod per

686쪽

a In Epist.

gratiam Deus in nobis operetur melle se perficere: unde consequenses, eum gratiam non accepisse, qui

nec vult, nec operatur. Ita Ar-naldus in loco quem nOS ante produXimUS.

At , inquit Abbas, spropositic-

nem hanc uti certum ratamque habetis , vestras notas tales e sed cor- teor, quales esse debuerunt. Quiabus verbis insinuat gratiam sufficientem, quam maxime a Benedictinis labefactatam este quo ritur, Arnaldi propositione violari . Si enim gratiam non ac pit, qui nec vult, nec operatur: nulla

igitur est gratia sussiciens. Fuit ista, ut opinor, Abbatis praestantissimi ratiocinatio. Sed quam infelix sit hominis indocti conjectura, facillimum

est ostendere. Nam ut in rigido verborum sensu, quem semper ille sectatur, inhaereamUS : -pro positionem posse integra, salu queThomistarum sententia dat

687쪽

nari nego, qui ut supra observatum est ex Alvare, gratiam proprie sufficientem nullam agnoscunt, quae rei agendae voluntatem saltem imperfectam non inopiret, nec largiatur. Ita apud COS qui nec vult, nec operatur, is nullam omnino gratiam , sive sufficientem, qua bonum velle incipimus, sive efficacem, qua plene volumus & agimUS, accepit. Sic Abbas propositione Arnoldi damnata damnat simul Scholam Thomisticam ; Arnal - doque & Thomistis damnatis vel nudam rei cognitionem pro gratia sufficiente admittit, quae est opinio Pelagii refutata ab A gustino, rejecta a reliquis Patriabus ac Theologis, proscripta demum a Conciliis: vel gratiae QCficientis , sive motionis genus quoddam invehit ridiculum de insanum , quod in nobis sit ,

. nec sentiatur tamen , aut per

cipiatur : ideoque prorsus inutu

688쪽

Defensio Amaldina, Ie, sive ad volendum, sive ad

agendum.

Temeraria M praecipiti censera non modo Scholam Thomis ticam Abbas, verum etiam Augustinum ipsiim confixit, cujus az degra' notissimum est illud: qui novit

' quod eri debeat non facit, nondum a Deo didicit secundum gratiam , sed secundum legem ; non secundum sipiritum , sed secundum Δ-b Ibidem. teram. Et postea. b riuando Deus ει δ', docet non per legis literam, ρή per Spiritus gratiam: ita docet, ut quo quissue didicerit, non tantum cognoscendo videat, sed etiam volendo Vppetat, agendoque perstat. Multo minus Arnaldus dixit, quam hic ab Augustino dicitur. Arnaldi propositio: qui nec vult,

nec operamr, gratiam non accepit; caritatem inchoatam, quae cum bona voluntate semper ex Augustino conjungitur , nondum vero cum actione s nequaqua

CXcludit: propositiones Augustu

689쪽

a P. 17st.

ni videntur excludere. Si ergo Jansentanus est Amaldus, qui Caritatem inchoatam non excludit; consequens est, Augustinum mutito magis J ansentanum fuisse, qui exclusit, si verba pressius accipiantur. Plus Arnaldo quoque ante Jansenium natum Lovanienses

fuere Iansentani, qui in justiis

catione censurae suae cap. XI.

a pluribus Augustini testimoniis confirmant gratiam Christi non esse interiorem suasionem is excitationem , quam Pelagius admittens a proprio dogmate legis ac doctrinae non recessisse dicitur ssed eam , quae persuadet , secumque assert animi consensum es obedientiam. b Vult ergo Augusinus, b Ibidem inquiunt , in eo proprie dolatri P δ7ι Christi gratiam, quod ultra suasoriam quamcumque excitationem ipsum etiam con sentire se credere specialiter operetur ; nec in eo solum quod suadeat, verum etiam

690쪽

cui aperti me dicit, persuadeat. Ibi em. Ut inde sit perspicuum, neminem 7 - omnino quantumlibet excitatum intus es foris, habere Christi prae-- vexantum Iratiam , de qua potiss-mum fuit cum Pelagio certamen , nis credat atque consentiat, nec si sit solummo b , verum etiam persuasus abscedat. Unde se alio εἴ i is bis em libri loco dicit: μ qui ag ' noscit quid fieri debeat δί non' secit, nondum a Deo didicit fe- ' cundum gratiam , sed secundum ' legem; nec secundum Spiritum, v sed secundum literam. Haec illi: quorum censuram dc justificationem censurae a Lovaniensium aemulis impugnatam Schola S. Thomae velut suam acerrime Vindicavit , delatam ad Tribunal Pontificium Summus Pontifex' absolvit; δc temerarios accusa tores pene damnavit. Ouam multo potiori jure damnandus esset propositionis Arnaldinae reprehensor Abbas, cujus accusatio

SEARCH

MENU NAVIGATION