Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1720년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

ctatu magno de Eucharistia Cap. s. ait: Sed ide

adoramus Imagines nude ut signa , Deum autὸν debemus , quantum suscimus adorare . Et instar conceditur ergo quod Imagines, Reliquiae , O sacramenta funt cum prudentia adoranda. Idemque docet in Decalogum Cap.XV. Hanc yoannis se vicies in quibusdam Articulis Fidei cum Ecclesia Romana consensionem candide fatetur Guillelmus cave iuratus licet Ecclesiae Romanae hostis i Appendice ad Historiam Literariam, Saeculo Vmcles fano pag. 3 q. ubi , postquam longum Ioannis mcless texuit elogium , haec subditi ut alios enim articulos taceam, 'oannes Volci us in Expositionibus Orationis Dominicae, Omboli Apostolici, ErDecalogi , quas perlegi MSS. Purgatorium saepὸ numeris admittit; in Tractatu autem de Spirituali Praelio m. diluci ac prolixὸ docet; preces Sanctis offerri, ut ipsi pro nobis interpellent, monet; Septem

Sacramenta enumerat, animasque in Purgatorio posistas Ecclesiae militantis precibus juvari praedicat. Quae

cum ita sint, mirari prosecto subit, qua frontei haeretici Lutherani & Calvinistae glorientur patrocinio Ioannis Uvissessi, quem certissime constat in multis Fidei Articulis quos ipsimet impro hant ac detestantur cum Ecclesia Romana consensisse . Sed mittamus illos Haereticos, qui suam quidem habent, quam jactitant, antiquitatem,sed antiqui illius serpetitis progeniem. Suos habent Patres, sed quos φ Flagitiosissimos Haeresiarchas.

Ecclesiae Catholicae iudicio constanter praedamnatoS, quorum Haereses ab Orco revocant. Hos venditant prodromos ac praecursores suos, his

Fidei parentibus gloriantur, liorum se gregale.

192쪽

ECCLESIASTICA. a 73

& asseclas proh tentur; Orthodoxos autem Patres, venerandos primaebae fidei testes,canino dente lacerant, conculcant, execrantur, cane pejus &angue odio traducunt, aut eorum testimonia

sophisticis argutiis eludunt, vel quod satis lepidum est, in suas partes, obtorto collo, pertrahere moliuntur, & ex illis ad suos stabiliendos errores consecutiones deducunt, quas, mehercle, admota centum juga Bovum trahere nunquam

possent, D. Fuitne Vvictessiana Haeresis ab Ecclesia saepius profligata , & a multis Catholicis Uoin ribus impugnata ἰ M. De Conciliis , in quibus confixa est

ictessiana Haeresis, commodius agemus in proximo Colloquio. Hic de Academiis , quae Ioannis Micles erores proscripserunt, pauca dicemus . In primis, Universitas Oxoniensis, quae

principio haud parum Uvicusto favebat, postea publicis suis Literis declaravit , propositiones illius Haeresiarchae communi suffragio Doctorum in Theologia & jure Canonico fuisse damnatas . Hanc damnationis doctrinae icles sententiam

ab Universitate Oxoniensi latam refert uassius Auiaus Tomo vi. Historia universitatis Parisiensis Pag. 4 9. 66Q. , & 6I3. Sacra etiam Facultas P Tisiensis errores Ioannis Voluessi Censorio stigmate inussit, sicut indefordus in libro contra Uviclesiillas edito, Ioannes Cochlaus libro I. Historia Hvitarum testantur . Denique, Academia Pragensis errores icless atro carbone no lavit , cum primum illius Haeretiarchae libri in Bohemiam a Petro Parne Anglo, V victem ita , at

193쪽

lati essent, jamque in illa regione serperet haee Haeresis. Sed quod singulari observatione dignum est huic errorum Ioannis Volciso damnationi , quae ab Academia Pragensi facta est anno MCCcCvIII. interfuit Ioannes Hus , eamqui

suo calculo approbavit, quamvis postea UvicleLfianam doctrinam hauserit, palamque in Regno Bohemiae es derit, ac late propagarit, ut mox

ostendemus. Ea de re egregium testimonium sprofert Ioannes Pretibram Boliemus , quondam .Huisitarum haeresi infectus, in libro , quem anno MCCCCxxv I II. edidit , De Professone Fidei catho-lisae ct errorum revocatione , ubi haec habet: D8m profiteor veraciter, quia antὸ annos viginti Magi uer Ioannes Hus cum Magistris σ Doctoribus Nationis

Eooemicae , ex pleno consilio suo O consensu unanimi, nullo ut dicebant ) contradicente , reprobarunt, refutarunt, publicὸ prohibuerunt eoram omnibus manifesu istos Articulos Ioannis VCicles Erc.

Sic P vicissem , ejusque errores damnarunt celebres Academiae, quarum tamen Censuras ac d

Orinalia Suffragia haeresiarcha ille, quamdiu vixit , summa arrogantia contempsit . Cum enim quidam ei objicerent, quod neque Universit tum Decretis, neque Collegiorum, seu Ecclesiarum Cathedralium Sanctionibus pareret, contracta fronte, adductisque labiis respondit: vn

vestates, Studia Generalia, Graduationes, Collegia ,

in Magisteria in eisdem esse vana gentilitate introducta, in tantism prodelle Ecclesia, quantum Diabolus prodesse solet. Collegia quoque Cathedralium Ecclesiarum, atque Academiarum appellitare selebat : Castra Cainitica. Obiit Ioannes Uvi-clest us

194쪽

ECCLESIASTICA. 17s

elessus pridie Kalendas Ianuarias, seu die xxx I.

mensis Decembris anni MCCCCLxxx Iv. cum antihiduum, seu die S. Thomae Cantuariensis Archiepiscopi & Martyris memoriae consecrata, paralysi percussiis fuisset, & in sua Parochia Lutervvortii in Dioecesi Lincolniensi sepultus est , donec justa Concilii GeneraIis Constantiensis exhumatus ocexustus est, ejusque cineres in profluentem ablecti . Innumera pend Opera a se latino, aut vulgari idiomate conscripta reliquit Joannes Uvicussus, quae adhuc in Bibliothecis Angliae delitescunt, &quorum partem longe maximam recenset Baleus Centuria VI. De Seriptoribus Britannia Cap. I. Te -

statur etiam Guillelmus Cave Saeculo Vviclessano suae Historia Litteraria, se plurima Ioannis Uvicies iopera partim in lucem edita , partim manuscripta suis oculis usurpasse , quorum Indiculum ibidem subnectit. Verum , quod maxime observare debes , libros & Scripta omnia Iounnis Uvicus Alemni Edicto Mobardus H. Angliae Rex die xx III. mensis Maii anni Regni sui x I. seu anni McccLxxxv III. ubicumque in Regno & ditionibus suis inveniri possent, ad Consilium suum deferri jussit, ignibus tradenda, & illa a quovis subditorum suorum servari, legi, describi, vendi aut emi prohibuit, vel damnatos Uvicies errores propugnari sub pina carceris. Hoc solemn Mehardi Regis EdiAum refert Henricus de Κηπbton, Canonicus Leicestrensis, libro v. De Eventibus Anglia, Scriptor coaevus, quo nemo melius Historiam V victessianam descripsit, quique Historiam suam ad annum usque Mcccxcv. deduxit. Nec sbium Mobardus II. Sed etiam Henruus IV.

195쪽

a 76 HISTORIA

& Henricus V. Angliae Reges , grassantem Uvicle sanam Haeresim suis Ediciis acriter insectati sulit,oninemque adhibuerunt operam, ut haec pestilentissima Haeresis toto Regno exterminaretur,

sicut testatur Nicolaus Harpsfeldius in Historia V victessiana Cap.xv I I. Quae cum ita sint, satis, ut ingenue fatear , mirari haud possum, qua fronte nunc Scriptores Angli Ioannes Baleus, Guillilmus cave, & Thomas Tamesius, Vulclesiam, ejusque doctrinam, toties a Regibus Angliae, ab Epitc pis, & Conciliis in Regno Angliae celebratis pro-sigatam, laudare, approbare. ac publicis editis

Scriptis vindicare audeant, quos inter , Thomam Iamesium non puduit prolixam Apologiam Anglico sermone ingratiam adornare, ac publica luce Oxonii anno MDCvIII. donare, in qua totus in id incumbit, ut ostendat, summau esse Dogmatum Vriclessanorum cum hodierna Ecclesiae Anglicanae doctrina Concordiam . Quasi vero , magnum sit Ecclesiae Anglicanae decus , se

se post Schisma, quo sub Henrico VIIL Angliae Rege ab Ecclesia Romana, cui hactenus indivulsa adhaeserat, fuit separata, turpiter fidasi e infestis Ioannis icili Dogmatibus, quae antea Angliae Reges, & Anglicanae Ecclesiae Praesules in Conciliis congregati tanquam haeretica fuerant execrati. Ecquid, amabo, ex ea apud hodiernos Anglos Fidei immutatione colligi potest, nisi eos ab avita Majorum suorum fide descivisse, & nunc

omni vento doctrinae agitatos, non Evangeliorum, sed fidem temporum sectari ἰ Sed si hodierni Angli scire avςant, quid de Uviclesso, ejusque doctrina sentire debeant, legant, non recentiores

196쪽

tiores scriptores Anglos, qui rerum novandarum cupidi, & Sectae suae praejudiciis mater affecti, antiquos Haeresiarchas ab Ecelesia Catholica damnatos suas in partes trahere adnituntur; sed Iegant coaevos suOS Scriptores Anglos, qui de Wielem, ejusque doctrina scripserunt: legant suorum Regum Edicta , & Decreta.Conciliorum. quae conintra I iclestium , ejusque do 2rinaM in Anglia fuerunt convocata: Iegant denique Illustrissimum Dominum Boguet, Episcopum Meldensem , in Miasoria Variatisnum Hareticorum , & dominum De in .

Varillus, Historiographum Gallum, qui Haeresiarcham Ioannem Wiclessum nativis coloribus depinxerunt , ejusque Haereseos Historiam ex genuinis Actis, & supparibus Scriptoribus collectania, accuratissime descripserunt . Hos Scriptores si hodierni Angli legere non graventur, omni procul dubio Ioannis , ac pestiferam ejus doctrinam publice execrabuntur. Sed utinam id optare & non frustra sperare liceret. DL Fuitne extra Regnum Angliae propagata

haec pestilentissima Wiclessistarum HaeresistM. Joannis Uicles Haeresim ex pestilentissimis illius libris hausit Joannes Hur Presbyter , Min Academia Pragensi Magister Artium , deinde

Rector, eamque in totum Bohemiae Regnum invexit. Plura Ioannis venenata Scripta secum in Bohemiam , velut pretiosum thesaurum , attulerat Petrus Psue V victessista , ex Anglia profugus, quae cum legi silet Magister , natione Boliemus, Vir peracri ingenio, lingua diserta, Dialecticas subtilitates in deliciis habens, & pe- restinarum opinionum studiosus investigator, Am. UL H cunq

197쪽

confestim Vvictessianum ebibit venenum, eoque plurimos in privatis congressibus infecit , quamvis hujus Haereseos virus palam effundere non auderet, eo quod ipsemet interfuisset & subscripsisset deliberationi, & solemni Sententiae, qua Pragensis Academia quadraginta quinque Ioannis icles Articulos tam in Comitiis Generalibus Universitatis, quam in Comitiis Facultatis Theologicae, & in Congregatione totius Nationis Bo- heinicae in Domo ad Nigram Rosam celebrata

proscripserat, eisque haereseos notam inusserat. Verum , postea Joannes V, ut est Haereticorum ingenium, insolentior factus, Wiclessicum venenum , quod animo hauserat, excusio omni rub re , propalare coepit, cumque esset sermone potens , multa in suis Concionibus ex libris Voleloe in medium protulit, asserens in eis omnem veritatem contineri, seque vehementer optare in ea

Ioca, poliquam ex hac luce migrasset, proficisci, ad quae Uviclus anima pervenisset, quem virum fuisse bonum , Sanctum , Cceloque dignum non dubitaret. .in, impia illius Haeresiarchae Dogmata Calamo propugnavit Joannes Hus , aliquot ejus perniciosis libris in linguam Bohemicam translatis , quos ad potentiores Laicos , instar magni cujusdam muneris, mittebat . Errorum suorum Ioannes Hus nactus est socium sibi similem Hierondimum Pragensem, gente itidem Bohemum , Artium Magistrum acutissimum , & in concionibus , quas ad populum magno cum plausu habe-hat, eloquentissimum . Utriusque pestilentem doctrinam arrectis auribus exceperunt incauti Bo-hcmi, eorum conciones turmatim frequentantes . l

198쪽

His Clerici plerique aere alieno gravati, sceleribus ac seditionibus insignes , nec non odio & livore perciti, quod pinguia Sacerdotia consequi haud possent, se se adiunxerunt , & in Ecclesiam

Romanam latrare coeperunt. Hic non abs re erit

observare, hunc Hierondimum Pragensem , qui sese in disseminanda in Regno Bohemiae Uvictessiana Haeresi Ioanni Hus socium praebuit, antea una cum eodem Joanne Hus subscripsi ila Sententiae, quam

Pragensis Academia tulerat contra x v. Articulos

Ioannis Uvicles , ut ipsi jure merito exprobrat

Scriptor coaevus Ioannes Ocblaeus Libro I. HAiori emstarum , his verbis et Si diligentius quis discutiat hanc rem, inveniet Hieron um tuum circa Uvicies idoctrinam urque quatὸrque , ut ait Poeta , permum f. Primo quidem Pragae , quando ipse anuo Iw8. quadraginta quinque articulos Uviclassi simul eum ceteris publice damnavit, tum ut Magister universitatis , tum ut membrum Bobemicae nationis Bis igitur aut

ter eam doctrinam sub initium damnavit Pragae , siciliacet in Collegio Caroli , in Μgra rosa, O in Praetorio . Taceo de ea damnatione , qua a Professoribus Theologica Facultatis facta fuit, quia non reperiqeum illius Facultatis membrum fuisse . paulo post,

maxime asseruit, in praedicavit seditiosi mὸ eumdem doctrinam, nec puduit eum cum sociis suis contra Doctorum Consilium in articulis objectionis suis dicere, iniquam , injustam, ac temerariam esse s fuisse quadraginta quinque Articulorum condemnationem oe probibitionem. Husus itaque Hierondimi Pragensis , & aliorum duorum ejusdem farinae hominum nequissimorum , Iacobelli Misenensis , &Petri Dresdensis societate devinctus Ioannes Hus,

199쪽

late per totum Regnum Bo hemicum diffudit Ha resim, quae ab ipso dicta est flaresis Hustarum . D. Qui potuit tam facile haec Hussitarum Haeresis per totum Regnum Bohemicum propagari lM. Haeresis Hussitarum per totam Regnum Bohemicum fuit facile propagata, tum quia id temporis acerbissimi Schismatis incendio Romana conflagrabat Ecclesia; tum quia etiam in Bohemia regnabat Vmncestaus, qui fuit etiam Occidentis Imperator pessimus , utpote cui, sicut in primo Colloquio diximus, vinum, caeteraeque obscaenae voluptates dominabantur magis , quam ipse subditis . Turpissima encestat Gesta, ob quae Imperio fuit abdicatus , Tomo a. Germanicarum Part. 3. pag. I 8 o. describuntur his verbis: Controversias porro , bellaqlie, quae , probdolori Germaniam , aliasque Sacri Imperii terras misere afflixerunt, O pessumdederunt, atque etiam num pessumdant, nihil unquam curae habuit . Hinc praedationes, incendia, O latrocinia orta adeo finestis usque hodie incrementis, ut nulli Clerici, neque Laici, neque Agricola , neque Mercatores, neque Viri, neque Mulieres , sive Terra, serve Mari tuti .ersentur . Templa , Coenobia , Domus Sacra, quas Sacrum Imperium manu asserere, atque. tueri decebat, rapinis O incendiis patent, O ad interitum rediguntur . Eo res abiit, ut quivis contra juris aequi rationem , alium pro arbitrio tractarit, ac etiam tractet , absque ulla Sacrae , spretaeque diu Imperialis auctoritatis reformidatione , sicut-locus

conveniendi quempiam , ubi nomine iuris defensio in patrocinium suscipiatur, planὸ uxoretur . Denique

200쪽

quod horrendum immane dictu cum propria ,

tam aliorum facinorosorum, quos secum habet, manu, reverendos Sacrorum Antistites , Sacerdotes, O Spirituales personas , O alios itidὰm plures bonψae notae homines contra juris normam, secus quam omanorum segem decebat, neci dedit, aquis submersit, igne cremavit misi rabilitis, atque truculenter peremit . Qua quidem memorata, aliaque multa gravia facinora , atque damna adeo divulgata sunt'palam nota, ut excusari, vel celari nullatenus queant. TOt pravis moribus imbutus Uvencestaus, propagationi Haereseos Ioaanis Hus in Regno Bohemiae occasionem dedit . Concessit quippe ad petitionem Ioannis Hus , ut in Pragensi Academia , quae ab initio in quatuor Nationes erat divisa Bohemican videlicet, Saxonicam , Bavaricam , & Polonicam , praeemineret, & caeteris anteferretur Natio Bohemica , ipsaque una tantum in Academia juris haberet, quantum reliquae aliae tres simul junctae . Ea novitate offensi Professores trium illarum Nationum Pragam reliquerunt , & una

cum quinque suorum discipulorum millibus Lipsiam trium dierum itinere a Praga distantem . adiere, ubi novam Academiam , faventibus Lantis gravio Thuringiae, & Marchione Misnae, religiosissimis Principibus, erexerunt. Tunc Ioannes Hus votorum suorum compos, facile totam Academiam Pragensem , inde que Bohemici Regni populum suis erroribus, qua libris editis, qua di, sputationibus, qua concionibus in secit. D. Numquid ad compescendam illam graia fantem in Regno Bohemiae Hussitarum Haeresim , Minnem suam curam ac Pastoralem vigilantiam

SEARCH

MENU NAVIGATION