Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1720년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

runt Episcopis in Concilio Basileensi congregatis is

qui eis potestatem secerunt sub utraque specie communicandi, ea tamen lege , ut aliter agenteunon damnarent, & Communionem sub utraque specie omnibus promiscue fidelibus a Christo D mino praeceptam esse non assererent. Sic pax confecta est, eatiumque publicum Instrumentum , di ctum compactata. Hoc tamen foedus recusarunt

alii Hussitae, dicti Thaboritae, & Orphani . Immo , Hussitae, dicti Callixtini, foedus, quod in Concilio Basileensi inierant, cito abruperunt, quippia qui ad situm ingenium redeuntes, Communionem sub utraque specie omnibus adeo necessariam esse pertenderunt, ut pueris recens Baptizatis Calicem porrigerent, invitos quoque & non postulantes ad calicem adigerent, & his , qui illum suscipere renuebant , Sacramenta Ecclesiae, Sepulturam , publicosque honores per injuriam adimerent. Ill serissimus D. Boguet, Episcopus Meldensis, ostendit loco superius a me laudato, Hussitas, dictos Callixtinos, excepto Articulo de necessitate Communionis sub utraque specie, in aliis Fidei doctrianae Capitibus cum Ecclesia Romana consensisse .mam consensionem cum nonnulli ex illis aegerrita serrent, contra Ecclesiam Romanam, sub specioso novae resormationiS obtentu, latrare coeperunt, Summi Pontificis authoritatem ac Prim' Tum negarunt, Missae Sacrificium, tanquam sacrilegum ritum, repudiarunt , Transubstantiationem, Purgatorium , preceS pro Defunctis, cultum &invocationem Sanctorum exploserunt, Baptismum extra suam Sectam collatum, nullum & irritum esse dixerunt, unde eos, qui suae Sectae nomen dare yyle-

212쪽

volebant, denuo baptiZabant . Hi a Callixtino-xu in societate sese omnino separantes , novam anno MCCCCLxvII. Sectam conflarunt, dictique sutae

Fratres Bobemi, qui Joannis Hus discipulos se gloriabantur, quique postea amplexi sunt errores Lutheranorum , di Zuinglianorum, quibusctim anno MDLxx. in Concilio Sandoinirensi in Poloni foedus ac societatem inierunt. D. Necdum , ut candide fatear, capio, cur Ioannes Hus , qui, ut mox observasti, Transu, stantiationem, ut fidei dogma, admittebat, Joan

nem iri um, qui Transubitantiationem aperte inficiatus est, plenis buccis laudaverit, & habuerit tanquam Martyrem, & veritatis Magistrum ζCur etiam Calliaetini, Discipuli Ioannis Hus, qui , sicut itidem observasti, excepto Articulo de necessitate Communionis sub utraque specie , in aliis fiadei dogmatibus cum Ecclesia Romana consentiebant, eumdem Wielestium, cujus impiam doctrinam improbabant, velut Martyrem , & eximium Evangelii praeconem, summa veneratione prosequerentur ἰ Cur denique Fratres Bohemi , qui Mis.

sam , ux sacrilegum ritum, rejiciebant , & Tran- substantiationem negabant, gloriarentur, se Dum cem ac Magistrum habere Ioannem Hus, eumque ceu Martyrem, & Bohemiae Apostolum venerarentur; quem tamen certissime c stat Transubstantiationis dogmatis. assertorem fuisse, eumque Mis, iam ad extremam usque vitae suae periodum, ut sit in Ecclesia Romana, celebraile, sicut ex coaevis Scriptoribus, ex luculentis testimoniis primorum

discipulorum Ioannis Hus , & ex libris ipsius, qui adhuc extant, mavisesto probat ipsemet La Metue,

213쪽

Pseudo. Minister Calvinianus , in sua Historia Eu charisia, quam nuperrime legebam,Part. 2.Cap. I9. Pag. Α8q. Hunc, ii placet, nodum di sibive. M. Antilogias, quibus Ioannes Hus, ejusque Sectarii se se implicabant, morari haud debes, cum hic sit proprius Haereticorum caracter , ac geniuS, sibi nunquam constare,& una manu destruere,quod altera adstruunt. Putat tamen illustrissimus Dominus Bossuet , Joannem Hussum, ejusque discipulos, dictos Callixtinos, quamvis a Joanne Wicles in dogmate de Transubitantiatione recederent, eum nihilosecius ut Martyrem coluisse, eo quod ad illum excusandum dictitarent, Omnia, quae Ioannes Wicisus contra hoc dogma de Transubstantiatione dixerat, aut scripserat, non assertive, sed disputationis ergo, Scholasticorum more, ab eo dicta scriptave futile. Similiter , Fratres BOhemi, qui MisIam, Transubstantiationem, aliaque Fidei dogmata , quae constantes Joannes Hus professus

fuerat, aperte negabant; eum tamen ceu Magistrum S Martyrem venerabantur, quia dicebant, Joannem Husum coepisse dumtaxat Ecclesiae reformationem , nec ullum esse dubium , quin ea Fidei dogmata, quae ipsi negabant, improbaturus fuisset, nisi ad rogum, antequam susceptam Ecclesiae reformationem perficere potuisset, damnatus fuisset. Sic Fratres Bohemi, Sacrificii Missae, ae Transuti- stantiationis dogmatis osores, colebant tanquam Magistrum & Martyrem Joannem Hussum , quem tamen ultro fatebantur Sacrificii Millae & Trans ubstantiationis toto vitae suae tempore defensorem fuisse. Verum , mittamus illos Haereticos , qui per suininam intiniam Jo aem mssum, pὲ Opugna

214쪽

torem dogmatum, quae ipsim et detestabantur , Sanctorum Martyrum Fastis adscribebant. D. De V viciessistarum, & Hussitarum Har- resibus satis hactenus dixisti. Alias nunc percurramus Haereses , quae Saeculum Ecclesiae decimum quintum infestarunt. M. ' Inter Haereses , . quae Saeculo XV. emerserunt, duae spurcissimae fuerunt, quas hic indicasse adunde lassiciet. Primam Haeresim, dictam Adamitarum , de qua egimus in Colloquio quarto in Historiam trium priorum Ecclesiae Saeculo rum exsuscitavit circa annum McccCxx. quidam Pthardus nomine, qui ex Gallia Belgica, transmisib Rheno, per Germaniam in Bohemiam s.

cum penetrasset, non parvam mulierum, virό-rumque plebem praestigiis. delusit, suosque sectarios , quos nudos incedere juist, Adamitas vocavit , & occupata Insula quadam amne Lutaico cincta, Filium Dei se dixit, de Adam nuncupavit . Connubia his sectariis promiscua erant , dumque aliquis inter illos libidine incensus i

mulierem exardescebat, eam manu prehendebat,& Sectae Principem adiens et in bane, inquiebat, spiritus meus concaluit . Cui respondebat ille rue, crescite , O multiplicamini, in replete terram. Flagitiosam ac propudiosam illorum Sectariorum vitam exhorruit Zifha, Dux quamvis sceleratus Hussitarum, qui Thaboritae dicebantur, duct que in eos exercitu, & expugnata Insula, quam occupaverant, Adamitas omnes gladio delevit, duobus tantum reservatis , ex quibus illius Sectae superstitionem cognosceret. Multas ejusdem impurae Sectae mulieres ultricibus flammis addixit

215쪽

Zfha , quae, ut refert a meas Disius cap. I. riae Eohemicae; ita sua malitia & obstinatione perseverantes, metu supplicii deterritae haud fuerunt , sed potius ridentes, cantantesque flammarum incendia pertulere.. Alteram Sectam non minus turpem & obscaenam Saeculo XU. conflarunt Guillelmus de Hilder-nissen Sacerdos Monachus , & M idius Cantor , Laicus , ambo ex Belgio oriundi. Afferebat primo hinnidius, se esse Salvatorem hominum , qui per ipsum visuri Christum essent, sicut per Chri sum , Patrem. Secundo , Diabolum , omnesque

homines salutem aeternam tandem consecuturos. Tertio, Actus carnalis copulae,delectationes Par

disi vocabant ambo illi spurcissimi Haeretici, &sine peccato exerceri docebant. Quarto, Omnes actus nefarios ad divinam referebant voluntatem. Quem errorem nostris temporibus renovarunt Quietistae. Quinto, Tempus Veteris Legis , tem -

fuisse Patris ajebant, Tempus novae Legis Filio ; tempus proximum, quod Elia tempus appellabant, Spiritui Sancto attribuebant. Sexto, Ora- . tiones , Jejunia , Ecclesiae praecepta, Castitate in , ' & Continentiam aversabantur, nullamque in mundo Virginem esse effutiebant, praeter unam , cui Sapientiae nomen. Circa Purgatorium quoque & Infernum contraria Ecclesiae dogmata propugnabant. Praeter illos crassissimos errores, alios sequentes docuit Guillelmus de Hilderni sen . Asarmabat siquidem primo, quidquid agit homo, illi

non cedere ad salutem vel damnationem; quod Passio Christi satisfaceret pro omnibus. Secundo, Λsterebat, hominem exteriorem non maculare

216쪽

interiorem . Quem errorem Quietistae laostri tem- Poris adoptarunt. Tertio asebat, Deum esse t tibique in lapide , in membris humanis , in Inser. , no, sicut in Sacramento Altaris . Quarto , Nega-ὶ bat Resurrectionem mortuorum , eo quod dice J ret, eam in Christo factam esse , cujus membra sumus, cum Caput sine membris non surrexerit. Hos, aliosque non minus absurdos errores Guillelmus de Hildernissen ejuravit coram Petro de -- liaco Episcopo Cameracensi, & Priore F F. Praediis catorum Conventus S. Quintini in Picardia , reticae pravitatis Inquisitore, die xII. mensis Jusnii anni Mccccx II. illosque deinde Cameraci , ω Bruxellis publice revocavit. InfeliCiorem sortem nactus est Hermanus Rusipvicb, alter Saeculi XV., haereticus , natione Batavus, qui in multos erro res olim lapsus , palinodia cantata, perpetuoi carcere damnatus fuerat anno MCCCCxcix. sed inde evadens, & in priorem vesaniam relapsus , pejores quam antehac blasphemias evomuit, Ob quas Hagae tandem captus ab Haereticae pravitatis

Inquisitoribus, traditus est saeculari Magistratui ,

ac vivus exustus anno MDx II .Hic autem execraudos istos sparsit errores. Primo, afferebat, gelas 2 Deo creatos non esse . Secundo, .animammul cum corpore interire. Tertio , nullum esse Infernum. Quarto, materiam, ex qua elementa facta

sunt, non esse a Deo factam, sed ipsi eoaternam . Quinto, Christum fuisse stultum ,-simplicem, phan- easticum , aeseductorem hominum; damnasse univerint sum mundum ,'neminem salvaste . Sexto, quacum que christus gessis , humano generi, O recta rationi

se contraria . proin quo ipsum Omnipotentis Din

217쪽

198 HIs TORIA

Filιum non esse . Septimo , Mosem a Deo modo Cisi. lbili legem pion accepisse, nec facie ad faciem cum eo llocutum . Octavo, Fidem nostram fabulosam esse , fatuum Scripturam , ficta Biblia , delirum Evangelium. Nono , Eoangelium falsum esse , qu)d qui pο-

tuit creare mundum sine Incarnatione, eumdem quo- que salvare sine Incarnatione potuerit. Has detesta-hiles blapheinias protulisse non contentus scelestus ille haereticus , voluit etiam moriens certum insa- iniae suae praebere argumentum. Ad rogum quippe .

damnatus, & ad Palum jam alligatus, laeto hilari- lque vultu ad populum conversus , ait, se Christia-

num natum se , sed iam a Christiani o descisisse , I iquod Christianos amenti mos judicaret. l l

D. Hujus delirantis Haeretici, suoque pede talios metientis blasphemiae, non alio quam ignis it supplicio expiari ciebebant. Sed istos infames,

& omnium scelerum, libidinumque maculis no- , latos haereticos relinquamus, di errores aliorum i Haereticorum, qui Saculo XV. prodierunt, per-

Curramus. ε

M. Silentio hic praetermittere haud possum , aliam turpissimam, quae Saeculum XV. infestavit, iHaeresina Fostariorum, qui ita fuerunt nuncupati , quod in fossis & speluncis nocte convenirent, & promiscua libidine, more brutorum , se commiscerent. Hujus propudiosae fiat relis, quae in Bohemia praesertim grailata est, me mittit Trithemius , in Chronico. Spanheimensi his verbis: His temporibus multiplicati fuertini Haeretici in Bohemia , qui vulgo Fostarii nominanthr, propterea quod in fossi occultis speluncis nocte convieniant,turpitudinem sine disserotia personarum, more besiarum, eaercentes τ .

218쪽

ECCLESIASTICA. I99

qui Eeclesiam Dei oe Ministros ejus eontemnunt, Sacramenta irrident, infinitos scaturientes errores. cre-l scit boe nefandissimum hominum genus , oe mirum I in modum quotidia augetur , in tantum, quod numerus eorum major novemdecim millibus fuit inventus. Sed σ nobiles , atque potentes quamplures in Regno Bohemia ad eos turpissimos Haereticos declinarunt, Zquibus unus, chri tophorus nomine , Vir nobilis es dives, quadraginta florenorum millia inter eosden Haereticos pro eleemo ona distribuens, unus ex eis factus est . Postea , describit idem Author superstitiones & execrationes, quibus illi Haeretici eos initiabant , qui nefariae illorum Sectae nomen d bant: Micumque , inquit, in illam feerelam intromitti societatem exoptar, primum aliquo celebrante Catholiso Sacerdote Ecclesiam ingreditur , in stans: in angulo , .eιsecreto aliquo loco per totam Musan Qerba quaedam contumeliosa quae nos propter insim mos exprimere non decet γ contra Sacramenta loqui tur sub silentio , cum intenti ne sibi d docente propo-

sita , quibus post finem Misse completis , Musica magni

eorporis advolat, pennarum strepitu significans , se adesse praesentem, oris introitum petit , at vera mox , ut ille os suum aperuit, ingreditur illa , oe ho-: - mo spiritu diabolico impletur, Gisiturque in ea Sectas doctus mirabiliter astutus. Verum psi Musiam illam, non Daemonem, sed Spiritum Sanctum esse eonfirmant, i qui in eoo , ut veros Apostolorum imitatores , scis in die Pentecostes, tu illos quondam descendens , eruditos faciat oeconstantes ; in reverὰ non constantes , sed pertinaces fiunt, nec ullis tormentorum generibus d suis erroribus ad rectam fidem reduci unquam potue νος aenςris humani

219쪽

hostis, miseram illam gentem deludebat , decipie- lbat ,& in ea turpissima Haeresi adeo confirmabat, sui nec disputationibus nec suppliciis ad Catholicam fidem revocari posset. Sed, missis illis impuris & obstinatis Haereticis , breviter nunc expendamus errores , quos nonnulli in Galliis Saec Io Ecclesiae decimo quinto procuderunt, quosque Sacra Facultas Parisiensiis Censuris confixit. D. Percense, quaeso , juxta ordinem Chro- nologicum , illos errores in Galliis Saeculo Ecclesiae decimo quinto sparsos, una cum censuris, quibus a Sacra Facultate Parisiensi fuerunt proscripti . M. Pluribus erroneis propositionibus, quas Saeculo XV. confixit Sacra Facultas Parisiensis, occasionem dedit acerrima illa aemulatio, quae extitit Parochos , seu Presbyteros Saeculares, inter& Religiosos Mendicantes. Parochi siquidem, suae iurisdictionis retinendae tenacissimi,Religiosis Medicantibus negotium facessebant, & ne juribus ac Privilegiis, quae ipsis Romani Pontifices conceste Tant, fruerentur , omnem conatum N industriain adhibebant. Versa vice, Religiosi Mendicanteo pro defensione juri una ac Privilegiorum suorum . 1irenue decertantes , Patochorum jura impete- hant, eorumque jurisdictionem pro viribus ele- svabant. Inter illos, F. Joannes de Gorello, Ordinia FF. Minorum, anno MccCC v III. in Actu, ut vo Cant , Vesperiarum , quem in Academia Parisiensi propugnavit , has quinque propositiones uendas suscepit. Primo , quod Sacramentum Poeni tentiae nihil agit in habente gratiam Virtute Sacra i cyti , quia siacramentum P eniichtiae non respisio prin s

220쪽

ECCLESIASTICA. 2 Ii prinespalitir, nisi: expulsionem culpae. a. Quod debiιὰ

ronfessus non potest obligari, ut iterum confiteatur eadem peccata. 3. Quod Curatis non competit , ut tales sunt, praedicare, confessare , extremam uncti nem dare, Sepultura dare, Decimam recipere. q. Fratribus , seu Alligiosis Mendicantibus competit princiat palius, .el essentialius praedicare , Confessiones avis dire , quam curaris . I. Rod curatis habentibus, susscienter aliunde , non licet recipere Decimas ad 1 rusum proprium , immo sacrilegium committerent . Has quinque Propositiones damnavit Sacra Faculistas Parisiensiis die a .mensis Ianuarii an.Mccccv I II. is coegitque praedictum F. Joannem de Gorella ad Palinodiam decantandam, ut videre est apud Elafit suis pulatim Tomo v. Historia unioersi iis Pariis sensis ad annum MCCCCVIII. pag. 189. I9Ο.& I9 I. Nonnulli alii Religiosi Mendicantes Joannis de Go-σello vestigiis insistentes, atque Parochorum Iuraec Hierarchiam Ecclesiasticam labefactare molientes, ab eadem Sacra Facultate Parisiensi fuerunt damnati; videlicet Ioannes Sarraetin, ord. FF.Pretindicatorum, anno MCcCCxxx. Nicolaus quadrigarius , ordinis Eremitarum S. Augustini. , anno MCCCcxLII. Joannes Bartholomaus, Ordinis FF.Mis norum, anno MCCCCLI. Meunier, Ordini l FF.Praedicatorum anno McccCLxx. Joannes Magella ordinis FF. Minorum, anno MCCCCLxxx I I I. On

cilium etiam Basileense damnavit septem proposi; tiones, quas quidam ex ordinibus Mendicantium

l Religiosi homines in Taurinensi praesertim dc

Astensii Dioecesibus anno uccccxLIII. docuerant ac praedicarant, quarum prima his verbis conce-

SEARCH

MENU NAVIGATION