장음표시 사용
381쪽
demia, cὰm pertinaci duorum Pontificum dissidio dilacerari doleret RFmanam Ecclesiam, neutrum agna.
scendum esse Rui persuasit. Pro bac sententia, cum alii, tum Brevis coxa in primis accerrimὸ pugnavit. Destitutus a Francis Benedictus seu Petrus de Luna Regnum Ecclesiastico Interdicto supposuit. Epia scopus Parisiensis omnium sussragiis electus Joannes Brevis coxa , munia tamen Episcopalia Parisiis exercere haud, potuit , eo quod Henrico LP Anglis Regi,qui, sicut in primo Colloquio ostenis. dimus, tunc Lutetiae dominabatur, gratus no s. esset. .apropter,ad Episcopatum Gebennensem translatus est , ac paulo post obiit. Multa scripsit Opera, quae adhuc Parisiis extant MSS. partim in Bibliotheca Coenobii S. Victoris, partim in Bibliotheca Regia , partim denique in Bibliotheca Majoris Ecclesia Parisiensis, quorum Catalogum lege sis apud. Joannem Launojum Fae. Parisiensis Theologum in Historia Regii Navarrie omnasii pari. 3. lib. I. cap. 3. pag. M a. & sequentibus, &apud Casimirum Oudinum in Supplemento Scriptorum Ecclesiasticorum pag. 68I.& seq. Alter insignis Theologus . Facultatis Parisiensis , fuit Gerar- .dus Machetus , qui in Collegio itidem Parisiensi Navarrico Theologiae operam, dedit , & anno, . aCcCCxI inter Doctores Theologos Fac. Parisiensis adscriptus est. Carolo UL Galliarum Regi carissimus fuit, & ab ejus Aula vix unquam recessis. Factus tandem Episcopus Castrensis anno. MCCccxLi Obiit die xvii. Julii M.MCCCCxLv III is Eum praeditum fuisse moribus modestis; gravibus, & a Saeculi vitiis abhorrentibus , testatur vir
382쪽
II 6. & I I9. Eum etiam valuisse facilitate conscri-hendarum Epistolarum probat Codex MS. eom plurium illius Epistolarum , immo plusquam . qua eringentarum, quas ad diversos scripsit, qui Codex asservatur in Bibliotheca S. Martini Turonensis. Consule Iomnem Laundum, qui harum plurimarum Epistolarum Synopsim exhibet in Historia 'gii Navarra Gymnasii pari. 3. pag. 3q.& sequeni libus. De eodem Gerardo Maebeto agunt FF.Sam-
marthani in Gallia christiana Tomo a. pag. oo. in Episcopis castrensibus , de Casimirus Oudinus in Supplemento Scriptorum Ecclesiasticorum . Denique a Gerardo Maebeto sejungi non debet a nidius caselerius Cameraco oriundus, qui etiam in Regio Navarrae Collegio magna cum laude Theologiam docuit,& Magisterium in Facultatς Parisiensi adeptus, Cameracensis Ecclesiae Decanus creatus est. Ad eum extant plures Gerardi Matheti Castrensis Episcopi Litterae, in quibus nunc vir abundantis sapientiae , σ exemplaris virtutis , Sacra Theologia P rofessor , nunc profunda Sapientia σε canonica vi tutis vir ,sanctissimorum eloquiorum Professor clarissimus vocatur. Intersuit . idius Carlerius Concilio Basileensi, in quo, suscepta Legatione Pragam
ad revocandos in communionem Ecclesiae Haereticos Hussitas , laudabilitὀr se gessit. Multa luc bravit opera, sed pauca in lucem prodierunt .Ejus MSs. operum, quae habentur in Manuscripto Codice papyraceo Bibliothecae Collegii Na-varrici, Catalogum exhibet yoannes La Hus in Historia Regii Navarrae Gymnasii pari. 3. lib. a. cap. q. pag. 38O. & sequentibus quae typis fuit
excusa Parisiis anno Μ- xv M. apud. Vrduam
383쪽
Edmundi Martini, via Iacobara sub Sole aureo. D. Protulitne Italia Saeculo XV.Complures eruditos Scriptores, qui Ecclesiam atque Rempublicam Litterariam suis lucubrationibus illustrarint tw Italia Saecul.XV. clarissimorum Scriptorum feracissima fuit, deditque insignes Grammaticos , oratores, Historicos, Philosophos,Theologos, & Iurisconsultos. Hic tamen de Iuriscon sultis, necnon de Monachis & Regularibus, qui eodem saecuIo in Italia claruerunt, nihil inseram, utpote de illis commodius in sequentibus classibus, in quas illos ordinavimus, dicturus. Intereelebres Italiae Saeculi XU. Grammaticos locum tenent Laurentius Valla, Franciscus Philelphus, Nicolaus Perotus , Nicolaus Leonicenus, Hermolaus Barbarus , Iulius Pomponius Latus, Ioannes Iovia nus Pontanus , Marcus Antonius. Sabellicus, & --
gelus Politianus, de quibus hic pauca dicemus Laurentius Valla , Patricius Romanus, & Canonicus S. Ioannis Laterani, fuit Grammaticus & Οrator facundissimus, Graecae & Latinae Linguae peritissimus, sed acris ac supra modum mordacis ingenii , qui nec Grammaticis, nec Theologis sui Saeculi peperci eosque acuto calamo & acerbiore Dio perstingere non dubitavit.Ea Censoria libertate innumeros sibi conciliavit inimicos, a quibus ad Inquisitionis Tribunal delatus , in carcerem trusus est, ac pro haeretico damnatus. Alphonsi Aragoniae Regis precibus ignis poenam quidenti eVasit, erroribus tamen publice Guratis, in cla Bro re. Praedicatorum virgis privatim. Neapoli
384쪽
tiarum Lingua Latinae, alia scripsit non spernendae Lectionis opuscula , quibus nomen suum ad notitiam posteritatis cum laude transmisit. Obiit Romae Kalendis Λugusti anni MccccLxv. & in Basilica Lateranensi sepultus. Franciscus Philelphus , patria Anconitanus , Intinas Graecasque Literas docuit Bononiae , Romae, Florentiae , Patavii, de Mantuae. Plurima scripsit & stricta & soluta oratione, multa etiam transtulit d Graeco in Latinum
sermonem. Obiit Bononiae anno MCCCCLxxx I.Nicolaus Perotus, natus Saxoserrati in Umbria, raecas Latinasque litteras, quas perditi docuit, api primὰ callebat. Pobbium , gravilsimum Historiarum Scriptorem, Latinitate donavit, ediditque etiam Commentarios Lingua Latina, qui excusi sunt B sileae anno MDLi. Ad Archiepiscopatum Sipuntinum provectus e vivis excessit senescente Saeculo XV. Nicolaus Laonicenus natus Vicentiae in Italia anno MCCCCxxv I I I. Vir fuit Graece & Lati-nd doctissimus, & eximius Medicus , qui primus
Graeca Galeni Volumina Latine interpretatus est,& commentariis illultravit. Scripsit etiam Notas in Dioscoridem, Nopusculum, in quo omnibus aegris salutem de vitam restitui polle docet. Varias insuper Epistolas , & librum De Plinii oe aliorum
Medicorum erroribus, pervenit ad annum aetatis suae nonagesimum sextum, & omnibus membr rum ac sensuum ossiciis integer obiit Ferrariae anno MDxx I v. Hermolaus Barbarus ex illustri Bar
barorum apud Venetos ortus familia, bonis Disciplinis & Artibus ingenuis perpolitus, ac praeter ingenii amaenitatem, quae plurima in eo erat, Lit
telis Latinis Graecisque doctissimus fuit. Romam ab
385쪽
ab Alexandro VI. Pontifice Maximo Litteris Invitatus venit,& ab illo Patriarcha Aquilejensis creatus est, sed non multo post contagio pestis Romae saeviente , d vita sublatus est , sepultusque ad portam Flaminiam , quae vulgo dicitur Porta Populi , anno MCCccxcIv. Variae eius Epistolae, Orationes, Praelectiones, Praefationes , aliaque opuscula varitiis temporibus atque locis in lucem prodierunt. Iulias Pomponius Laetus,esias Petrus Calaber dictus, vir fuit antiquitatis & Linguae Latinae puritati studiosissimus , sed Linguae Graecae plane ignarus . Romae maximo auditorum concursu docuit, &septuagenarius obiit sub Alexandro H. Pontifice Maximo. Inter opera, quae edidit, praecipue recensentur compendium Hinoriae FUmana: libellus de Antiquitatibus urbis Misae : liber de Magistratibus Itymanis: liber de Arte Grammatica, & Epistola varia. Inter Primores Saeculi XV. Italiae Historicos . Poetas & Oratores habitus quoque est Joannes Jο- vianus Pontanus , Cereto, Umbriae Oppido, oriundus , & ad omne eloquentiae genus natus. Erat quidem austero sipercilio,& toto oris habitu sub grestis, sed stylo & sermone perpolitus Lectorem rapit placido quodam orationis lapsu , atque ver- horum dulce quiddam resonantium amaeno tinnitu demulcet aures , di in rebus etiam seriis multo cum sale jocatur. Obiit Neapoli sub initium decimi sexti Saeculi, ejusque Poemata, & varia Opuscula prodierunt Venetiis ex otidi officina anno
Mox Ix. N Basileae anno MDLv. Marcus Antonius
coccius Sabellicus , Fabri Ferrarii filius, Romae,Venetiisque humaniores litteras professus, inter Litteratos iaclytum nomen est adeptus. Λ Senatu Veneto
386쪽
neto iussus, ut Reipublicae res gestas litteris malidares, viginti tres libros De 'bus gestis Venetorum
ad Urbe condita ad annum circiter MccCcLxxxvII.
edidit, obiitque septuagenarius turpi morbo confectus anno MDx I. Ejus orationes XIL Epistolarum Libri XII.Varia Poemata,vitaque Opera Historiam, aut Grammaticam spectantia excusa sunt tum Parisiis, tum Venetiis. Angelus , dictus Politianus , a Monte Politiano , Hetruriae oppido , loco natali suo, fuit Canonicus Florentinus, Graecae Latinaeque Linguae peritissimus. Grammaticus , orator, re Poeta insignis, Graecas Litteras docuit Florentiae magno Auditorum confluxu. Festinante Fato. ει cum maximo Musarum dolore ereptus est, cum vix quadragesimum quartum aetatis suae annum attigisset, anno MCCCCxCI v. Eius opera, elegantis-ssimo stylo scripta, variis in locis & temporibus publica luce fuerunt donata . Hi sunt celebriores Grammatici, Poetae,& oratores , qui Saeculo XV. nomen sibi in Italia feceruntanterHistoricos Scriptores , qui eodem Saeculo Italiam illustrarunt,
Primus ordine censetur Theodoricus Niemus , Clericus Lucensis, & Litterarum Apostolicarum A breviator, qui Historiam annorum xxxv II. descripsit libris quatuor, quorum tres priores sunt De Schismate universali, quartus vero inscribitura Nemus unionis . Caute tamen legendus est ille His
storicus , eo potissimum nomine quod Pontifices tempore Schismatis Romae, vel Avenione sedentes Passim discerpit , atque acerrime insectatur , quamvis tamen sese haereseouae Schisinatis hostem infensiissimum prodat.Obiit Constantiae tem-Pore concilii anno MCccCxv I. Joannes Franci tua
387쪽
Ponius, Brandolinus, vel Bracetolinus cognomi mistus, Florentinus, Historiam Florentinam scriptit,& Litterarum Apostolicarum sub Eugenio In &Nicolao V. Scriptor disertissimus fuit. Obiit anno
MCCcCLIx.aetatis silae Lxxx.In eodem Historiae Florentinae argumento versatus est Leonardus Brunus,
Aretinus, ab Aretio Tusciae oppido,ubi natus est, cognominatus. Scripsit quippe libros xi I. Historia Florentinorum, & alia opera ad Historiam , &Grammaticam spectantia , & varias Epistolas ;cumque esset Graecae & Latinae peritissimus, multa ex Graecis in Latinum sermonem transtulit. Historiam itidem Florentinam eodem Saeculo XV.concinnavit Barabolamaus Scala, Florentinus, eamque libris xx. complexus est ab origine Urbis usque ad annum MCcccL.Sed morte praeventus, quinque tantum libris extremam manum imposilit, obiitque anno McCCCxv II.In describenda Mediolanensi Historia excelluerunt Saeculo XU.duo Itali Scriptores, Corius , Mediolanensis , & Joannes Simoneta , Calaber. Primus scripsit Chrontea Rerum Mediolanensium . Alter composilit libros xxx I. de sebus Gestis Francisci Uortia Mediolanensium Ducis . Denique, quatuor egregii Scriptores Itali de Historia Saeculo XV. optimὰ meriti sani , videlicet Blandus Flavius, naas Sylvius, Platina,&. Jacobus Mensbona,de quibus pauca hic attingere ac delibare lassiciet. Blandus Flavius, ForOliviensis , Eugenio In aliisque Pontificibus Romanis a Secretis & Epistolis, scripsit Roma Triumphalis libros x. Pio II. Pontifici Maximo dicatos rinstaurata libros tres Eugenio IV. inscriptos: Italia illuserata libros octo et Historiarum Decades
388쪽
tres ab anno Christi cccc. ad annum MCEccxL. Obiit Romae pridie Nonas Iunii anni MccCcLvIII. de in caeli, ante introitum Templi sepultus
cum Epitaphio, quod ei quinque ipsius filii posuerunt. ab eas bivius, postea ad Summum Pontificatum provectus, Pius II. dictus, natione Thuscus suit, Patria Senensis. Vir undecumque doctissimus , orator, Poeta, Historicus,Phblosophus, & Theologus insignis, litteris, eloque tia, ingenii dexteritate & prudentia nulli secundus multa scripsit opera, quae variis temporibus atque locis excusa sunt, ipsius tamen Historia Amsriaea, quae ad annum usque MeCcCLVI I I. pertinis sit, hactenus inedita servatur in Bibliotheca Vinis dobonensi, unde ejus editionem pollicetur Petrus Lambecius in Catilogo propriorum operum pa-gin. 38. Platina,quem alii Bartholomeum,adii Bapi sam appellant, patria Cremonensis, vel, ut alii volunt, Veronensis, humili loco, & inscuris natus est: parentibus, sed cum ingenio subtilis esset& vehemens, eloquio disertus & mulcens , animo constans & validus sicut testatur nubemius in Catalogo Scriptorum Ecclesiasticorum a viris doctis sui Saeculi summo in honore habitus est . Variana fortunam , dum viveret, expertus est . Nam a Paulo II. Pontifice Maximo bonis omnibus spoliatus in carcerem trusus est , indὰ postea a Sixto In liberatus, Vaticanae Bibliothecae praefectus fuit, obiitque Romae peste sublatus anno MCCCCLxxx I. Inter multa, quae edidit, Operata, praecipue commendatur opus, quod scripsit, Dentis manorum Pontificum usque ad Paulum II. ,α Sixto In nuncupavit . Quod opiis Onuphrius
389쪽
Panviinus, ordinis Eremitarum S. Augustini, postea recensuit, doctissunis Notis illustravit, eique adiecit Vitas Sixti In & sequenti una Pontificulnusque ad Sanctum Pium V. cui sitam Platinae operis Continuationem obtulit ac consecra vit. Con-- sulto inter Historicos Italiae Scriptores non percensiri Matthaeum Palmerium , Florentinum, quii praeter libros et v. De Uita civili , S alterum De Bello Pisano , chronicon Prosperi , quod desinit irras anno CCCCxLi v.mille additis annis perduxit usque ad annum millesimum quadringentesimum qua
dragesimum nonum . Hic enim Scriptor cum in
i Arianae Haeresis suspicionem incidisset, & palino diam decantare nollet, temeritatem capite luit, de flanimis exustus est, teste Trithemio in Catalo-
so Scriptorum Ecclesiasticorum , & ex eo Gene-hrardus. Quapropter, inter illustres Saec. XV. Italiae Scriptores locum occupare haud debet. Nonnulli peritorum Saec. XV. Italiae G rammaticorum 'classi accensent Theodorum Gazam, sed hic Scriptor potiori jure in Graecorum Auctorum classe reponendus est , quia patria Thessalonicensis fuit, de solum in Italiam venit, quando is murathes Tur . Carum Imperator omnem victricibus armis Graeciam devastaret. Latinas Litteras in Italia didicit, in quarum cognitione tantum profecit, ut summa felicitate & omnium admiratione Latina Graecὰ, & Graeca Latine verteret, nec pla Dd dignosci postet, an exactius & certius ab eo Latina Graece, an ipsa Graeca Latine verterentur. Opera plurima eruditione plena reliquit, obiitque Romae , quo ex Graecia venerat, anno Christi MCCCCLxxv III. Friderico M. Romanorum Impe-
390쪽
rium gubernante , & Sixto In Summum Pontificatum tenente. Classem eruditorum Saeculi X Italiae Scriptorum claudent tres eximii Viri, Mamylius Acinus , A Joannaes Picus Mirandulanus , dc Francisicus d Ruvere , quorum primus , vir fuit, te Asie Bellarmino in libro De Scriptoribus Ecclesiasticis , peritus non vulgariter tism Saerα Theologiae, tum etiam Platonica Philosophia . Graecae , & Latinae Linguae cultor studiosissimus fuit. Multos Scriptores Graecos, ipsumque Platonem Latinos fecit,
de complura scripsit opuscula, quae a viris doctis cum singulari oblectatione leguntur , & quibus ipse excellentis ingenii sui venam posteris
ostendit. Obiit in patria anno MCcccxcIX. quo tempore Ludooicus a ILGalliarum Rex, Alpes cum potenti exercitu supergressus , bellum atque terrorem in Italiam inferebat . Alter Scriptor, seu Ioannes Picus dictus Mirandulanus, eo quod Mirandulae Dominus, & Concordia Comes esset, ac Princeps, in omnium artium, scientiarum , de linguarum varietate fuit usque ad miraculum excultus . Exacte tenebat Linguas Graecam , Latinam, Hebraeam, Chaldaicam , & Arabicam, suique saeculi ingeniorum Phaenix a viris eruditis nuncu- patur. Juvenili ardore. impulsus Romam venit, tibi Conclusiones nongentas in omni scientiarum genere disputandas annos natus dumtaxat xx Iv. Proposuit. Verum , Innocentius VIII. Libellum complectentem hujusmodi nongentas Conci siones Ioannis Pici Mirandulani damnavit anno MCCcCLxxxv II. & sub poena Excommunicationis
legere prohibuit, eo quod tu his Propositionibus Dialecticis, Phylicis, Methaphysicis, Moralibus,