Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1720년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

Theologicis, Magicis, Cabalisticis, nonnullae si specta oe haeresim sapientes visae ellent Episcopis, Maliis Sacrae Theologiae, & iuris utriusque Professoribus, quibus illarum examen demandaverat Pontifex. Nullam inde tamen labem contraxit Ioannes Picus Mirandulanus , quia praedictas Conclusiones gratia tantum Scholasticae Disputationis, ac sub Apostolicae Sedis correctione disputandas publicaverat,di tales demum se eas habiturum professus fuerat, quales per Summum Pontificem iudicarentur: jurejurando promittens, se cuicumque Declarationi, quam ipsum Innocentium Um. Pontificem Maximum super hoc facere contingeret, lubentissime assensurum . Hinc yoannes Picus

Mirandulanus, misso Philosophiae studio , castiori Theologiae totus incubuit, Christianae Religionis

veritatem adversus Iudaeos & Mahumetanos tutandam suscepit , praesertim vero impiam ac ineptam Astrologorum gentem aggreisus funditus debellavit. Deo,& Sacris Litteris jugiter vacans

Ioannes Picus Mirandulanus , decreverat, relicto lsaeculo,in ordine FF. Praedicatorum totum se Deo lconsecrare, sicut testatur ejus ex fratre Nepos Ioannes Franciscus Picus Mirandulanus , qui illius Vitam edidit, Patruo suo doctrina non impar , &ipse egregiis Iucubrationibus non minus, quam nobilitate illustris. Obiit Ioannes Picus Mirandu- llanus annOS natus xxx II. Florentiae, xv. Kalendas lDecembris anni MCcCCxcI v. quo die Carolus VIIL

Galliarum Rex, eamdem Urbem ingressus est . Inhabitu FF. Praedicatorum, quem suscepturum Prisdem voverat vir ille , non min S pietate , quam doctrina conspicuus,sepultus est in Ecclesia Sancti Marci

392쪽

Marei. De Francisco ai vvere, natione Italo , Pa

tria Savonensi, ordinis FF. Minorum, qui postea ad Summum Pontificatum provectus, Sixtus Irisuit appellatus,plura jam diximus in Colloquio II. agendo de Romanis Pontificibus. Quaproptgr, hic referre lassiciet opera ab eo edita, dum adhuc

Cardinalis esset. Scripsit Tractatum De Sanguine risti: alium Tractatum De potentia Dei contra errorem cujusdam Carmelitae Bononiensis, assi r-mantis , Deum sua omnipotentia damnatum hominem salvare non posse . Uterque Tractatus prodiit Romae anno MCCCCLxx I. Λlios insuper duos Tractatus, quorum unus est De futuris contingen tibus, alter De Conceptioae Beatissima Virginis, memorat Lucas B diagbus in libro de Seriptoribus ordinis Minorum, eosque in Bibliothecis Italiae adhue MSS. affer vari ait. Aggressus est etiam idem Sirius dum adhuc Cardinalis esset. Opus adinmodam n essarium ἰ ostendere enim annisus est ram 'tionibus quidem, O non vulgaribus, Thomam Aquinatem,de Scotum in Sententiis eonvenire Eeὸt verbis disserre viderentur,ad tollendas discordias,in alterca riones, quae ob hane rem inter utrumque ordinem quotidiὸ nascebantur r tanta enim integritatis babebatum in doctrina, ut bule uni ex eatu Cardinalium ad fidem pertinentia potissimam committerentur . Verba sen:

Plutina in vita manuscripta eiusdem Summi Pontifieis Sixti M. Sed de celebrioribus Italiae Saeculi xv. Scriptoribus satis hactenus dictum sit. D. Clarissimos Scriptores, qui ob singula rem eruditionem Saeculo XV. nomen suum in Hiserinia posteris commendarunt, in quarta Classe collocasti, de illis itaque iuxta praescriptum o

A a 3 dinem

393쪽

dinem hic breviter disserendum nobis est . . M. De Scriptoribus , qui Monasticae , aut Regulari vitae addicti Saeculo XV. Hispaniam doctrina illustrarunt, in sequentibus Classibus, in quas illos distribuimus, opportunius dicturi, qu tuor dumtaxat celebres hic proferam Hispaniae Scriptores, qui in Classibus proxime sequentibus locum habere haud possunt. Hi porro sunt Paulus a Sancta Maria , Hierondimus a Sancta Fide,pbonsus Tostatus, O Iacobus Pereeius, quorum Opera toti orbi notissima paucis verbis indicabo. Et primo quidem, Paulus d Sancta Maria, natione Hispanus, Secta Judaeus, nobilitate , opibus & doctrinae laude , in ea Gente facile Princeps, ad Christianam Fidem lectione operum Sancti Thomae Aquinatis conversus est . Carthaginensis primum Episcopus creatus , deinde ad Burgensem translatus fuit, unde illi Burgensis cognomen adhaesit. Hispaniae Regibus charissimus ibit , &scrinio Regio Praefectus , multa prudentiae , industriae fideique sus in hoc obeundo munere egregia specimina dedit. Sacras Litteras, in quibus versatissimus erat, illustravit tum Additionibus notabilibus ad Postillas Nicolai de Lyra , tum Seru- rinio scripturarum duos in Libros diviso . Obiit die xx Ix. Augusti anni MCCccxxxv.ac tres reliquit filios, quos in Iudaismo procreaverat, videlicert

phonsum . qui Patri in Episcopatu Burgensi

successit, & Author est Anacephaleosis 'gum in panis; Gonsalvum, qui fuit Episcopus Placentinus, & Alvarum Garsiam, qui familiam propagavit, i & de rebus a Joanne IL Castellae Rege gestis Commentarios scripsit. Hieronomus d Sancta F

394쪽

de, natione itidem Hispanus , & ex Iudaeo Christi ianus, nec non Petri de Luna , seu Benedicti X Medicus , edidit librum de refellendis Judaeorumserroribus, in quo eorum perfidiam non modo ex Propheticis oraculis, sed ex Rabbinorum sententiis refellit. Alium etiam composuit librum ad profligandos Talmudis Iudaici errores . Uterque liber habetur in Bibliotheca Patrum Coloniensi Tomo x Iv. & Lugdunensi Tomo xxv I. Alphonsus status, Doctor Salmanticensis, & Abulensis Episscopus, Vir fuit stupendae memoriae, incredibilis diligentiae, inexhausti laboris, ac rari plane iudicii, qui non modo intima Theologiae adita penetrarat, sed in omni genere Disciplinarum , Philosophiae, Mathematicae, Geographiae, Historiae, ac

Iuris utriusque notitia erat exercitatissimus, praecipue vero in Sacris Scripturis tam Veteris,quam

Novi Testamenti, ad quas dilucidandas grandia viginti quatuor Volumina edidit, praeter varia

Opuscula , quae Tomo xxv. sunt comprehens a.

Fertur etiam, plusquam quadringentos illius libros , dum ex Hispaniis in Italiam praelo destinati adveherentur, naufragio interiisse. Aliquas phonsi Tostati propositiones Eugenius In damnavit, easque noster Ioannes Cardinalis de Turre cremata edito libro impugnavit, quas tamen idem Tostatus Commentario,cui Defensorio nomen

fecit, vindicavit, & Eugenio In Pontifici Maximo porrexit Schedulam,qua se Ecclesiae di Sanctitatis ipsius judicio lubenti demissoque animo subjiciebat. Obiit, non minus pietate, ac Religionis aelo, quam doctrina insignis, anno aetatis suae quadragesimo, Christi vero millesimo quadringente Λ a 4 simo

395쪽

simo quinquagesimo quarto, & sepultus est in Ecclesia Λbulensi , isto Elogio ab Hispaliis d

natus r

ine stupor est Mundi, qui scibile discutit omne.

Deniq; e, diacobas Pereeius, Valentia oriundus,

ex ordine Eremitarum Sancti Augustini, ad Cri- stqpolitanum,seu Chrysepolitanum Episcopatum assumptus, & Dderici Borgia Cardinalis Valentini Sustraganeus,edidie Commentarios in Psalmos& Cantica Salomonis, necnon Libellum contrR Iudaeos de Christo generis humani Redemptore.

Migravit d Vita anno MccccxcI. D. Cum retinuerit adhuc Saeculo' XU. Ecclesia Anglicana antiquam fidem, verum Dei cultum, Patrum Dogmata, Summorum Pontificum& Conciliorum Decreta, facilὰ adducor ut credam , complures eo Saeculo floruisse in Anglia Scriptores, qui moribus inculpati, & doctrina exornati magnam laudem & nominis gloriam

bonis artibus compararunt.. M. Ioannes Pisus in Libro de Illustribus

Anglia Scriptoribus, . tute decima quinta, MJoannes Baleus in Libro Illustrium Seriptorum Majoris Britannia CenturIis v III.& Ix. bene multos recensent Scriptores Anglos, qui Saeculo XU. literis & pietate soruerunt, quique ferme omnes Viatam Monasticam, aut Regularem Disciplinam in Ordinibus Religiosorum Mendicantium , potissismum in Ordine Carmelitarum, professi sunt. Nos vero de Scriptoribus Anglis, qui Saeculo XV. vitae Nonasticae, aut Regulari Dilciplinae fuerunt addicti , in sequentibus Classibus dicturi,illos dum taxat Scriptores Anglos hic reseremus, qui ad

396쪽

sequentes classes ablegari haud possunt, quos inter primo loco hi reponi debent, qui grassantentiis in Anglia Issiclessimam Haeresim eruditis libris consutarunt. Thomas Arundellius, ex illustrissima Comitum Prosapia apud Anglos oriundus, ad natalitium familiae splendorem virtutes eximias& singularem adjunxit doctrinam. Factus est primum Episcopus Eliensis, deindὰ Archiepiscopus

Eboracensis, tum Angliae Cancellarius, & tandem Archiepiscopus Cantuariensis . In fide Catholica propugnanda, & in Uvictessiana profliganda haeresi multum laboravit. Commentarios edidit in Librum Sapientiae, & Explicationem Passionis D mini nostri Iesu Christi, obiitque anno MeccCxv.cbardus GrasPalus, natione Anglus,& Doctor Ac demiae Oxoniensis VulcIessianam Haeresim acriter etiam oppugnavit,quippe qui,testemisma Waldensi in suo aiEaniorum fasciculo, unus fuit ex duodecim Doctoribus , qui sub Thoma Arundellio, Canutuariensi Archiepiscopo, 'oannis Iricles errores condemnarunt. Multa de Historia, & de vitis. argumentis partim versu, partim soluta oratione scripsit, ut videre est apud laudatos Pii eum, de

Baleum, qui etiam testantur, eum filisse virum pietate & doctrina celebrem, Poetam non sperne dum, elegantem oratorem , Philosophum ac

tum , Historicum insignem, & Theologum solidddoctum. Mebardus Suelisbamus , natione Anglus,

Sacrae Theologiae Doctor. & Proseor Oxoniensis, ejusdemque Academiae Cancellarius, electus p riter fuit cum aliis undecim Doctoribus ad ex

minandam Haeresiarchae Ioannis Visus doctrinam. dc ad suam Censuram de ea ferendam, IN

397쪽

3 8 HISTORI A

hrumque scripsit contra quosdam los, di diversa alia Opera , quorum Catalogum

texunt Baleus & Pitseus, asteruntque, eun fuiste virum pietate, vitae integritate, morum candore, castitate, temperantia, modestia praeditum, di charitare in proximos, magnoque divinae gloriae zelo serventissimum. His Scriptoribus Anglis. qui Saeculo XV. in Miclusi errores calamum acue runt, accenseri itidem ciebent Guillelmus Berton, Oxoniensis Cancellarius, Ddolphus Strode ex Mar- . tonensi Oxonii Collegio ; 'oannes Suassanius , &βι ephantis Patringtonius , Menevenses Episcopi, Robertus Uvaldebie Eboracensis Archiepiscopus, bertus Alingtonius Oxoniensis Academiae Cancellarius, Joannes Luecus, Doctor Oxoniensis, qui sub Thoma Arundellio Archiepiscopo Cantuariensi

Censor designatus est operum Ioannis sei gessi, de

ex his erroneos articulos collegit ducentos sexaginta, quos Concilio Londinensi damnandos proposuit; pluresque alii Angli Scriptores,quos lon- .gum est et hic percensere, de de quorum operibus, doctrina & pietate late disserunt Baleus Pliseus. Regnante in Anglia Saeculo XV. Henrico m. isto. tutile litteras in Λnglia, & a diversis multa Col- Iegia iis addiscendis erecta esse in Civitatibus &Academiis Oxonii R. Cantabrigiae, scribit Pobdorus ad finem libri xxvi. Historiae Anglicana,& inter illos, qui eo Saeculo magnum in Anglia litteris i

crementum dederunt, maxime commendat Ioan nem coletum, patria Londinensem, & Decanum Ecclesiae APauli ejusdem Civitatis,qui, ut ait,men iis virtute M vitae integritate ornatus, apud suos

Anglos alter pene Apostolus Paalus habitus est.

398쪽

Magnificam Londini ad Ccemeterium Paulinum Scholam erexit, in qua Civitatis instruerentur pueri, & ex suis facultatibus in annos singulos honorarium, seu stipendium constituit, quo Ludi- inagistri bonis litteris juventutem erudientes ominni deinceps tempore gratuito docerent. vixit Joannes Coletus usque ad annum MDx Ix.quo multis virtutibus Christianis clarus obiit, ac non pauca a se scripta reliquit opera , quae recensent Baleus, natione Anglus, qui librum edidit de Seriptoribus Britannicis in novem Centurias digestum,& Ioannes Pliseus, natione itidem Anglus , qui illustrium Anglia Scriptorum Catalogum per singulas aetates diitributum contexuit. Hos itaque duos Auth res Anglos, qui eo de argumento data opera de copiosissime diiterunt, potissimum consulere dein bes, sit plura scire aveas de Viris illustribus , qui saeculo XV. doctrin a & pietate Angliam nobilitarunt, variisque editis operibus eruditionis lavin

de claruerunt. e

D. Iuxta ordinem, quem, in reserendis. Saeculi XV. Scriptoribus Ecclesiasticis, in limine hujus Colloquii praefixisti, ad illos Scriptores

nunc recto tramite pergere debemus , qui eodem Saeculo in Germania celebriores fuerunt, qu rum res gestas maximὰ memorabiles , praesertim ad Ecclesiae , & Reipublicae litterariae statum pertinentes , necnon opera ab ipsis edita notare , & historica narratione perstringer

juvat. . ιM. . Praeter hen8multos celebres Scriptores Germanos, qui Saeculo XU.Monasticam vitam, vel

Regularem Disciplinam. in ordinibus Religioso-

399쪽

rum Mendicantium Prosessi, Ecclesiam doctrina& Sanctimonia illustrarunt; quosque in sequentibus Classibus, in quas illos Ordinavimus, mox laudaturi sumus; suppetunt alii Germaniae Scriptores,qui eodem Saeculo nec vitae Monasticae, nec . Disciplinae Regulari addicti, litteras impense coluerunt, & perdoctis suis lucubrationibus praeci rum apud Uiros eruditos nomen sibi compar runt, de quibus breviter in praesentia, juxta ordinem Chronologicum, disseremus. Circa annum Mccccxx. Theodoricus Engeminus, natione Germanus, Ecclesiae Hildesheimensis Canonicus, claruit , & scripsit Chronicon Chronicorum, seu Chro nicon Universale rerum in Ecclesia & Republica gestarum ab Orbe condito ad annum McCccxx. Prinius hoc Chronicon e tenebris eruit ac publici iuris fecit 2oachimus Ioannes Mactrus Helm stadia anno MDCLxx I. Alter Scriptor , dictus M retus,

Ecclesiae Miseensis Presbyter; floruit in Germania

Circa annum MCccCxLIII. & scripsit Hortulum

β Egina, seu Sermones de Sanctis, & Domini- cales per totum annum in partes AEstivalem de me malem distributos , qui prodierunt No-rimbergae anno MeccCLxxxv II. & Basileae anno MCcccxxxxv III. Huic Scriptori coaevus fuit Potrus De Pilichor, natione itidem Germanus, qui librum scripsit contra Waldensium, quem cum viserii ord. Praedic. opere ejusdem argumenti Gre stris edidit Iagoistadii ann. MDCx III. Verum, illos Germaniae Scriptores doctrina longa operavit Meotius de cusa, in vico Eusae ad Mosellam in Dioecesi Trevirensi natus . Hic quippe in

mimia doctrinae specimen de in diva

400쪽

dit, a quo postea secedens , & Eugenio In Pontifici Maximo adhaerens , ejus authoritatem contrarintistites Bassileenses, qui ei parere detrectabant, acerrime tuitus est. Inter Ecclesiae Romanae Cardinales a Nicolao V. succestore Eugenii anno MCCCCXLvI II. austriptus, deinde Brixiensis Episcopus creatus , maximis Sedis Apostolicae Legationibus in Germania, Gallia, & Anglia praeclare defunctus est. Vir fuit ob summam eruditionem ferὰ pro miraculo habitus, in divinis Scripturis, in saecularibus litteris, & in omni disciplinarum genere diligentissime versatus, Theologorum suo tempore facile Princeps, Philosophus, Rhetor, & Mathematicus celeberrimus , ingenio subtilis ,& eloquio disertus, trium linguarum , Hebraicae,

Graecae, & Latinae egregie peritus, vita & conversatione integerrimus, pietatem cum omnigena eruditione conjunxit, multaque praeclara scripsit opera, quae saepius typis excusatribus Tomis sunt comprehensa, in Editione Basileensi anni MnLx Iv. Obiit Tuderit in Umbria, anno MCCCCLx IV. ejusque corpus Romam translatum sepulturae mandatum est in Ecclesia ejus titulari S.Petri in Vinculis, ut ipse Testamento caverat, pro sua singulari erga gloriosum illum Λpostolum religione . Hunc Nicolaum Cusanum inter Scriptores Dominicanos recenset noster Ambrosius de Altamura in Bibliotheca

Dominicana Centuria tertia ad ann. MCCCCLXIV.

Verum, ut candide fatear, nulla suppetunt prohatae fidei monumenta, ex quibus evinci possit, hunc Ucolaum de eus Familiae Dominicanae fuisse alumnum. Ne quis autem existimet, me quidquam gloriae Familiet Dominicanae inde decerpere

voluis-

SEARCH

MENU NAVIGATION