장음표시 사용
421쪽
ut ad hanc Synodum venitet. Obiit Vincentius Ferrerius veneti in Britannia Minori anno MCCCCx I x. & a Caliuo IIL quem futurum Pontificem praenunciaverat, Sanctorum Faliis adscriptus est die xx Ix. Junii anni MCcCCLv. Scripsit Sanctus Vincentius Tractatum de Vita Spirituali, Tractatum consolatorium in Fidei tentationibus: Tra ctatum de Fine Mundi: varias ad diversos Epistolas, & alia opera, quae partim edita sunt, partim adhuc MSS. in Bibliothecis adservantur. Circumferuntur Sancti Vincentii Ferrerit Conciones de Tempore , in de Sanctis tribus Voluminibus comprehensae, quas tamen, ut editae sunt, ipsius esie,aegre 'adducor ut credam , maxime cum in his concio- Ilibus citetur interdum , non sine aliqua honoris praefatione S. Vincentius Ferrerius, quod certe
non sapit summam illius Sancti modestiam. Addo etiam multas in his Concionibus ostendi minutias , quae ob levitatem , sublimi Sarim Vincentia
Ferrerit ingenio parum digna dignoscuntur. Verum, cum noster Sixtus Senensis in sua Scriptorum Ordinis Praedicatorum Bibliotheca tres Tomos Sermonum Sancto Vincentio Ferrerio attribuat his verbis : Uincentius Valentinus ex ordine Praedicatorum declamator suo tempore omnium celeberrimus, scripsit in Lentiones E vangelicas , qua per singulos anni dies in Ecclesia leguntur,Sermonum Tomos tres, qui inter Sermonarios Scholasticos primas habent, non in eam velim descendere Sententiam quorumdam Criticorum , qui omnes illos Sermones
Sancto Vincentio Ferrerio abjudicant, sed potius standum esse censeo judicio nostri Seraphini Thoma Miguel, Valentini, qui in Vita Sancti Viscentii
422쪽
Ferrerit novissime a se edita, asserit, hos o innes Sermones non manu Sancti Vincentii Ferrerit , sed Auditorum,qui ex ore dicentis reportarunt,fuisse scriptos, adeoque mirum non esse, quod in his interdum non sine aliqua honoris praefation laudetur Uincentius Ferrerius , & nonnulla minus Iimate & accurate scripta inveniantur. Vitam Sancti Vincentii scripsit Petrus Ranzanus, Panormitanus, ordinis Praedicatorum , postea Lucerinus Episcopus, quam Hensibenius, & Papebrochius ex MS. Codice ediderunt in Actis Sanctorum ad diem v. Aprilis . Gabrielem Baristam, Natione Apulum , Ordinis Praedicatorum insignem Theologum, & alios nonnullos ejusdem ordinis, inter eximios Saeculi XV. Concionatores refert & laudat noster Ambrosius Altamura in sua Bibliotheca Dominicana, quos tamen ipse silentio hic omnino praetermittam, quia , ut candide fatear, in his,
quae nunc extant Gabrielis Baristae , de aliorum
hujusmodi Concionibus, passim inveniuntur nugae, ineptiae, facetiae, inconditi sales, novi conce-
plus ex Scriptura,ex SS. Patribus contra apertam illorum mentem, summa vi & obtorto collo tracti, qui tamen concionandi modus condonari debet illius Saeculi ruditati, quod his similia admittebat in Concionatoribus , etiam tunc temporis clarissimis . Verum, hanc, quae in concionibus Saeculi XV. invaluerat, barbariem & infantiam , feliciter Saeculo sequenti, seu XVI. ab Ecclesia depulerunt viri ordinis FF. Praedicatorum gravi ili- mi ex eloquentilii mi, Ludovicus Granatensis , Frauciscus Forerius, & Joannes Baptista Lanuga , qui Artis recte concionandi Regulas praescripserunt, &
423쪽
Sanctorum Patrum gravitatem & eloquentiam o revocarunt, quos nunc hi, qui in Ecclesia celebriores Concio natores audiunt, sequi & imitari gloriantur. Addo etiam, ejusmodi conciones,quae nunc sub nomine Gabrielis Barista editae circumferuntur, vel fuisse interpolatas, vitiatas & adulteratas, vel ab eo nunquam fuisse lucubratas . Sic enim de Gabriele concionibusque sub ejus nomine editis aequalis ei, aut saltem suppar Lease luer asserit in Descriptione Italiae Regum, Editio- lnis Italae pag. 2oo. Latinae vero Niliandri pag. 37 . tibi loquens de Barulo oppido, vernacule Barista, lin quo putat ortum habuisse, indeque cognomen ltraxisse Gabrielem Baristam, haec habet: Nomen shujus oppidi per universam Italiam Gabriel Ordinis Praedicatorum eruditus atque disertus homo valde illustravit, qui nostris temporibus diu eum immenso lanimarum fructu Sacra docuit . Edita sunt typis ieonciones aliquot illi inscripta , quibus eo viro certὰ inibit potest esse indignius r nam ab imperito quodam lmihi tum juveni noto fabricatae sunt, qui ut decorem 'Operi ineptissimo quaereret, falsum Gabrielis nomen praetexuit. Sunt in iis multa, quae longὸ bonestius jomitti, quam scribi debebant, ut, qui leget optimὸ lcognoscere poterit. Haec recentiorum Contionatorum
gratia commemorare volui, quo non sine judicio versandum in iis intelligant, ne quas continet ineptias Ufendicula ipsi praeferentes indocti ac rudes ha- lbeantur. Haec Leander , Ordinis Praedicatorum o lac curatissimus Historicus,comperta sibique certa refert, quae si Theophylus Ronaudus sub Petri a Valleclausa nomine latens,eique similes tanti iper lattendere voluistent , Gabrielem Baristam non ita i
424쪽
forte dehonestassent . His Concionatoribus ordinis Praedicatorum quatuor adjungam ejusdem ordinis Authores, qui de rebus Λsteticis, seu de Vita Spirituali scripserunt, & tuta, vera, ac vici
niora saluti docuerunt. Primus est Petrus Aura
rus, natione Gallus , qui Author est Libri Gallice scripti, cui titulus est : Scintillae Divini Amoris , a quo si semoveas verba jam temporis diuturnitate antiquata, nihil ardentius ad inflammandos igne divini amoris animos legi potest. Alter Scriptor, est Alanus de Rupe, qui edidit Psalterii Mariani compendium, librum de Miraculis S. Rosarii dec. tertius est Michael Franciscus , natione Gallo Flander, patria Insulensis, Rosarii Beatissima: yirginis cultor ac propagator , cui haec tribuuntur opera: Quodlibeticae Decisiones de . II. Doloribus Beata Maria Matris Dei: quodlibeticae Decisiones De Confraternitate Sancti simi sarii Beata Maria rConfraternitas Dolorum Beata Mariae : Clavis cellarii divinae O humanae Sapientia r De Abusibus Musicorum , seu de vanitate sequentium Curiam , qui liber, teste Miraeo cap. 8. De Scriptoribus Eccl. Sa- si XVL extat MS. apud FF. Praedicatores Insulenses , Commentarium etiam in Antiphonam Salve ugina composuit idem Author . Postremus est Leonardus Matthaei, vulgo de utino cognominatus, eo quodUtini, quae Civitas est perantiqua ditionis Venetae, in Ducatu Foroliviensi, & ab anno Mccxx II. Patriarchae Aquilejensis Sedes, natus sit, & ibidem ordini Praedicatorum nometa dederit . Insignis fuit Concionator totaque celebris Italia, qui & Florentiae coram Eugenio Iriplurimas hibuit auno Mccccxxxv. dc coram Aula
425쪽
Romana conciones; Venetiis quoque & Utini pluribus annis magno populorum plausu & fi iactu praedicavit, erga doctrinam S. Thomae maxime affectus,cuius Scita Sermonibus suis ut fundamenta ponit, iis superstruens,& aeque intellectum
docens ac movens aflectum. Ejus cum laude meminerunt hi,qui de viris illustribusOrd. Praedicatorum scripserunt, quos inter Leander eum appellat Virum excellentissimae doctrinae & ornatissi
mae vitae,ac circa annum MCCCcLvI II. florentem.
Hic de Hierosmi Savanarola Ordinis Praedicat rum Patria, vita , moribus, gestis, obitu , de operibus late disserere animus erat, sed habita deinceps, ut prudentiae lex exigit, praesentis temporis ratione,consultius duxi omnino tacere, donec opportuniori loco & tempore quid de Hier umo Savana rota, ejusque operibus sentiam, ore l& calamo candide profiteri valeam . De illo ita- lque ordinis Praedicatorum Scriptore nunc tempori serviens penitus silebo , quia ejusdem artis est apid tacere & apte dicere , sive, ut ait sapie tissimus post homines natos Salomon cap.III. Libri iEcclesiastis : Omnia tempus babent, & est tempus tacendi O tempus loquendi. Sed de Concionat ribus ordinis Praedicatorum, sicut & de aliis Vitae Asteticae Scriptoribus, plura lege sis apud no-Bruin Ambrosilui de Altamura in Bibliotheca Dominicana, & apud illos , qui data opera disserunt de Viris Illustribus ordinis Praedicatorum. lD. Alios Saeculi decimi quinti celebri 'rdinis FF. Praedicatorum ScriptoreS tum is Historicos, iii in Scripturae Sacrae , vel Theologiae Μ.ralis Interpretes breviter percurrere debe mus
426쪽
mus, ne in his plus iusto immorando, nobis saetemporis non suppetat ad disserendum de caeteris Viris Illustribus, qui eodem Saeculo in aliis Religiosiis ordinibus summa cum laude florue- Inter Dominicanos Saeculi XV. Historicos Scriptores locum habere debent Petrus zanus, Ioannes Annius Viterbiensis , & S. Antoninus, Archiepiscopus Florentinus. Primus , seu Petrus I anzanus, PanormitanaS, praeter Vitanis
Suἡm mucentιi Ferrerit, edidit Annalium Libros Lx I. de omnium fere Gentium Rebus, ex quibus nunc superest dumtaxat ultimus , qui extat inter Hungaricarum Rerum Scriptores, & dividitur in Indiculos xxxv I. Quae enim sequuntur, non Petrι Mugani sunt, sed Sambuci. De linit quippe Ranaanus in bello inter Matibiam corvinum Hungariae Regem, & Frideνicum IIL Imperatorem. Liberalibus prope omnibus disciplinis claruie Petrus Mna anus. Erat quippe orator & Rhetoe eximius atque Poeta, Historiae peritia & Sacrae doctrina Theologiae praestantissimus. Λ Sixto M.
Pontifice Maximo anno MCCCCLxxv PII. Luceris
nus Episcopus promotus Ecclesiam suam eximie ornavit, multis affecit, ditavitque pretiosis ornamentis, Sacrisque vestibus, organis atque donariis . Cleri sui, gregisque mores ad Sacrorum Cari nonum regulam induxit, egenorum sublevavit inopiam, omnibusque curae tuae subjectis pastor& pater amantissimus carissimusque ad obitum afuit, ac meritis & aetate gravis ex hac moria tali luce ad aeternam piissime convolavit annoMccccxcra. Multa posteris Scriptorum m m
427쪽
menta reliquit , quae a Viris eruditis Impense laudantur. Alterum, quem laudavi, Historicum
Scriptorem , Ioannem Annium , natione Italum ,
patria Viterbiensem , & sacri Palatii Apostolici
Magistrum, nonnulli impensd laudant, tanquam acerrimi judicii Censorem,Historiarum Omnium, quotquot sint, vel fuerint, exactissima cognitione celeberrimum, Antiquarium praestantissimum, vetustissimarum omnium rerum sagacissimum indagatorem , & inventorem admirabilem, Guiaque in Berosim Babylonium , Metasthenem, seu potius Megasthenem Persam , Moethonem AEgypti una, Philonem Judaeum , aliosque multos antiquissimae vetustatis Historicos Commentaria magnis praeconiis efferunt. Verum, ipse candide s
tebor , nostrum Ioannem Annium fuisse quidem
eximium Theologum, peritum Historicum , L tine , Graece, Hebraice , Chaldaicae, & Arabica eruditum , in Scriptura sacra versatissimum, ut probant Commentaria, quae scripsit in Psalterium di in Apocalypsim, eum tamen deceptum fuisse , ac plures in errorem abduxisse , dum commentialia Antiquorum , quos mox laudavi, Scriptorum, aliorumque ejusdem farinae Authorum Opera , quae bona fide , sed inaccurato examine , aut mavit , vera ac sincera esse, Commentariis illustravit, praelo commisit, publicaque luce donavit. De his fictitiis a Ioanne Annio editis antiquis Authoribus lege sis accuratam Censuram Volaterrani libro x Iv. Anthropologiae , Ludoviei Vives , lib.6De tradendis Disciplinis, Melchioris Cani lib. x I. De locis Theologicis cap. vi. Antonii Augusti Α
Riquitatum Dialogo xi. Benedicti Pererit in Danie-
428쪽
tem, Antonii Possevini libro xv I. selectae Bibli thecae Sectione Iv. Id autem sedulo observare de bes, quia multi posteriores Scriptores, Ioannes Driedo, Nauclerus, Valerius, Ioannes Lucidus, Michael Medina , Sixtus Senensis , & aliij ora tes Ioannem Annium fuisse deceptum , & ipsit decepti sunt, imposueruntque illis, oculatis licet, A thotes illi ficti Anniani ementito nomine pro deuntes . Caeterum , sese parum veritatis studi sum Censorem praebet Theopbilus Rinnaldus , Scris utorum Dominicanorum acerrimus insectator, dum in eo, quem scripturivit, libro De Immunita tibus ortaeorum perfricta fronte asserere ludet , Ioannem Annium non modo deceptum, 1ed deceptorem, falsarium, & impostorem fiuste , eumque de industria haec supposititia antiquorum Scriptorum opera in lucem emisisse, ut & alios ipso deciperet, quod unum scelus falsariorum est Minterpolatorum . Certe, Ioannem Annium nullus .
quod sciam, ante Deopbilum Mynaldum, falsarii nomine suspectum habuit, quamvis non negent viri eruditi, eum deceptum fuisse, quod nemini mirum videri debet, cum necdum ea aetate vigeret Critices Disciolinae studium ad genuina Scriptorum opera a ipuriis & adulterinis secernenda omnino necessarium. Obiit Ioannes Annius sub Pontificatu Alexandri UL & in Ecclesia S. Mari'. super Minervam sepultus est Inter Scriptores His storicos sibi nomen peperit S. 'toninus, Archi piscopus Florentinus, quippe qui Summam Historialem, seu chronicon Tripartitum edidit , cujus Archetypon Florentiae in Conventu Sancti Marci, Drdinia Fratrum Praedicatorum, asservatur .. Pra,
429쪽
ma Pars hujus Chronici res gestas ab scondi
to usque ad Silvestrum I. Pontificem Maximum , & Constanti m Magnum Imperatorem. Altera inde usque ad Innocentium IIL Summum Pontificem, idest , ad annum usque MCxCIx. Tertia exin usque ad Pium II. Romanum Pontificem , & Frideri-
eum III. Imperatorem, hoc est, ad ann.MccccLvin.
complectitur. Nec solum inter Historicos . sed etiam inter Theologiae Moralis Interpretes annumerari debet Sanctissimus ille Antistes, cum Summam Doctrinalem quatuor in partes distributanta composuerit, quae tutissimam salutis viam docet.& ad bene informandos Fidelium mores, diria mendosque Conscientiae Casus saluberrima suppeditat documenta, quae Omnibus animarum Rectoribus prorsus necessaria sunt. Scripsit etiam Sanctus Antoninus librum De eruditione confessorum raeractatum De Censuris Ecclesiasticis, De Sponsulibus in Matrimoniis, & alios tam editos, quam ine-ditos , quos refert noster Altamura in Bibliotheca Dominicana pag. I 83. Familiam Dominicanam , in quam se decennis fuerat cooptatus, tanto a stu colebat S. Antoninus, ut ad Florentinum Archiepiscopatum ais Eugenio IV. promotus , multis rationibus, precibus, & lacrymis, hoc onus mingelicis humeris formidandum, deprecatus fuerit, nec acquieverit,nisi imperio ejusdem Summi Pometificis, additis graviorum Censurarum minis, si parere detrectaret . Paruit quidem Vantoninus, ted ut amissae solitudinis se aliqua spe . aut cogitatione recrearet , non solum vestem sui ordinis, mores, ritus, disciplinamque regularem ad sum
mos juri apte scrvavit, sed etiam ci vem came
430쪽
rae, quam in Coenobio habuerat , secum semper gestabat , quasi libertatis aliquando restituendae pignus. Hinc Magnatum Florentinorum conatibus pro iuribus Ecclesiae invicto animo obsistenti,
cum extrema quaeque mala impii minarentur, extracta suae cellae, quam secum habebat, clave ,
respondit: invitus Praesulatum adivi, sed pro illius tuendis juribus mortem oppetere non formido ,sed nec sperare ausim, mar rio indignus: si redire ad monasterium , prioremque flatum, boc gravi onere deposito , per vos mibi concessum fuerit, immortali me vobis beneficio devincietis . Longior essem si sing las virtutes plane Heroicas , quibus in Episcop, tu praefulsit, summam in Deum pietatem , etasiusimam erga pauperes charitatem, miram modestiam, paupertatem maximam, in restauranda disciplina, & extirpandis vitiis assiduam vigila tiam hic describere vellem , sufficiet si dixerim,
Antoninum , etiam dum adhuc viveret, tantam de se excitasse sanctimoniae opinionem , ut Uco . laus V. Pontifex Maximus de eo dicere soleret .
Antoninum non minuS vivum , quam Bernardinum Senensem mortuum , in Sanctorum album referri meruisse. Obiit Sanctus Antoninus Florentiae an no MecccLI x. aetatis suae Lxx. eique in Ecclesia
Sancti Marci sepulto Pius II. Pontifex Maximus , qui tum temporis Florentiae aderat, magnifica justa persolvit , ingenti concursu populi , mortem sui optimi Pastoris deflentis, cohonestata . Tandem multis in vita & post mortem miraculis clarus , Sanctorum Fastis ab Hadriano n. Pontifice Maximo, anno MDxx III. solemni ritu