Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1720년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

hortati, ut id quod restabat in materia de Sacramentis , simili perficeres studio oe diligentia , quod te fecisse gaudemus , O tuuis studium utile oe salutare ,

Ecclesiae commendamus oec. Alia Thomae Vsaldensis Opera recenset Joannes. Baleus iii libro El.ιβrium Seriptorum Majoris Britanniae Centuria v II. cap. 84.

D. Nihil igitur, us video, tibi superest dicendum de Scriptoribus , qui statuni vel MOnachalem, vel Regularem Saeculo XU. amplexi, doctrina & pietate Ecclesiam illustrarunt. M. Mane tantisper. Supersunt adhuc tres eximii Scriptores Regulares, quos , utpote Clericos, seu Canonicos Regulares ordinis Sancti Augustini,ad Classes Illustrium Scriptorum Monachorum,&Religiosorum ordinum Mendicantium revocare minime potui. Hi porro sunt Laurentius 'ustinianus, Thomas a Kempis, & Gabriel BieLPrimus , seu Laurentius Iustinianus , patria Venetus, dignitate Patricius, Canonicus fuit Regularis Ordinis Sancti Augustini Congregationis Sancti Georgii in Alga, & post triginta annos in Reg Iari vita exactos, Venetiarum Episcopus ab Eugenio In invitus licet, constitutus est , ac deinde

Patriarchali titulo ac dignitate anno McCCcL. a colao V. donatus, Patriarchae honorem ac Iura

primus Episcopis Venetiarum Urbis patriae suae intulit. Complura Astetica opera, & Spiritus Sancti unctione perfusa scripsit, sive ante susce pias Episcopales infulas, sive post adeptum Praeiulatum,& Patriarchatum,quae omnia prodierunt

Basileae anno MDLx. Lugduni anno MDLXVIII.

yenetiis anno Mucvi. Obiit Laurentius Iustinia μ

442쪽

nus die v III. Ianuarii anni MccccLv. aetatis suae xxxiv. & a ciemente UIL Pontifice maximo anno MDxxxv. in Sanctorum album relatus est ob praemclaras, quibus in terris fulsit, virtutes, quas inter potissimum eminebant germana & infucata in Deum pietas, prodiga in pauperes Charitas, summa humilitas , maximus Religionis Zelus , Malia praestantissima Dei dona,quae legi potiunt ii ejus Vita, quam Bernardus Iustinianus , illius nepos , eleganti stylo descripsit . Sancti Laurentii Iustiniani vitae Sanctimoniam, modumque dra

Rebus Asteticis scribendi plaud imitatus est Nomas a Xempis , sive ἀ Campis, modico in Dioecesi

Coloniensi oppido ad Rhenum oriundus, unde illi cognomen adhaesit, quamvis Hemerebis, hoc est, Malleolus, nomine familiae appellaretur. Ordinem Canonicorum Regularium Sancti Augustini Congregationis Uvindesimensis in Monasterio, quod in Monte S. Agnetis, Virginis & Martyris, prope S ollensem civitatem in Dioecesi Ultrajectensi situm est, professus, ea vixit innocentiae , de Sanctitatis opinione , ut plurimi ejus videndi Maudiendi gratia , e remotioribus etiam locis, certatim ad eum confluerent . Sermo illi omnis de Deo & Sacra Scriptura erat . Nunquam otiosas, semper vel lectitabat aliquid, vel in communem usum scribebat, vel pro instructione Fratrunt a commentabatur. Nihil in Mystica Theologia adeo abstrusum latebat, cujus perfectam intelligentiam divino collustratus lumine non esset, assecutus . Scripsit Chronicon Monasteri Sancta Agnetis r sermones XXX. ad Novitios gulares ἰ Sermones M. ad Fratres o utili ia

443쪽

mas contiones Meditationes , seu orationes de Passione Domini, numero xxxv I. Soliloquia Animae dTractatus de Disciplina Claustralium:De Fideli Dispen- ffatore t De tribus Tabernaculis et De Ele Catione men- ltis ad inquirendum summum bonum:Spiritualia Exer- ieitia Religiosiorum, aliosque Tractatus Asteticos ,& Vitas quorumdam Piorum,scilicet Gerardi Magni,& Discipulorum , primorum Fratrum Vite communis. Non desunt etiam periti Critici, qui Thomae l. Rempis, ceu vero ac legitimo Authori, asserunt ac vindicant utilissimum , in tota Ecclesia summo omnium consensu receptum & frequentatum , atque in omnes pene linguas conversum De Imitati ne Christi opusculum , quod tam ess caciter ad

amorem Dei, & ad terrenarum rerum contem

pium movet corda legentium , ut jure merito dici lpossit, ejus Authorem, instar alterius Promethei, scoelestem ignem rapuisse, ad corda nostra divino amore , & Christianae perfectionis ardenti cupiditate inflammanda . Sed, ut cordate fatear, de Authore aurei istius libri De Imitatione christi acerrime inter se etiamnum digladiantur Scriptores , S eruditi Critici. Alii hunc librum tru ibuunt Ioanni Gessen , seu Gersen, Benedictino, Abbati Vercellensi. Alii eum adjudicant Thoma ὀXempis, Canonico Regulari . Alii denique volunt, eum esse genuinum foetum Ioannis Gemonii, Facultatis Parisiensis Cancellarii. Quo fit, ut in tanta sententiarum discrepantia de Authore libri Deo Imitatione Christi nihil certi assirmari possit, ut letarius constabit ex his , quae in proximo Collo- lquio de eadem Controversia inter P P. Benedicti- l

444쪽

poribus ventilata dicturi sumus. Obiit Thomas a Rempis anno MCCcCLxx I. aetatis suae nonagesimo secundo, ejusque corpus, ut narrat Papebroebius in Conatu Chronologico ad catalogum Rimanorumis Pontidicum , non sine prodigiis repertum est dira xI II. Augusti anni MDcLxxx I I. Canonicorum Re .gularium ordinem , praeter illos duos , quos mox memoravi , eximios Scriptores Asteticos, haud

parum Saeculo XV. singulari doctrina illustravit. Gabriel Biel, natione Helvetus , aut, ut alii volunt , Spirensis , Theologiae Doctor , & in Academia Tubingensi Profestor publicus, ab Eberardo Comite Witembergensi, qui Academiam istam

anno MCCccLxxv I I. fundavit, evocatus, ut Theologiam & Philosophiam accepto stipendio edoceret. Hanc Cathedram Tubingensem per plures annos magno cum honore rexit, ediditque doctissima in quatuor sententiarum libros Commentaria Sermones De Tempore , De Deipara , O De Saactis per totum annum: Tractatum De Monetarum potestate simul σ utilitate, & alia quaedam opuscula . Non nulli Scriptores tribuunt eidem Gabrieli Bielo Ex positionem Canonis Missae, quae tamen, ut proba bilius censent periti Critici,revera parentem habet Enelingum Brunsvicensem, paucis a Bielo omissis, nonnullis additis aut mutatis, quod quidem ipso in calce operis ingenue profitetur. Obiit Gabriel Biel anno MCCCCxcv. non vero, ut quidam Ajunt ν

D. Pervenimus tandem ad ultimam Ili strium Saeculi XU. Scriptorum Classem , in qua lo

cum habent periti Iurisconsulti, seu hi, qui Iustam Civile, quam Canonicum, & Pontificium do

445쪽

ctissimis commentariis enuclearunt, a quibus nos breviter expedire debemus, ut praesenti Colloquio, ne longius excurrat, finem imponamus M. Iurisconsultorum , qui Saeculo XV. excelluerunt, agmen ducet Petrus De Ancharano, sic dictus ab Ancharano Farnesiorum Castello , ubi natus est. Baldum , insignem Iurisconsultum, Magistrum habuit , & Ius Pontificium magna cun sui nominis fama Patavit, & Bononiae docuit. Collegium pauperum studiosorum Bononiae instituit , quod ejus nomen etiamnum retinet. Obiit circa annum Mccccxv. Sepultus Bononiae in Ecclesia FF. Praedicatorum, & Epitaphio cohonestatus , quo praedicatur tanquam Canonis speculum civilis cir ebora juris. Egregios Commentarios reliquit in Decretales, Sextum, & Clementinas . Petro Deo Ancharano coaevus fuit, & doctrina perinde insignis Antonius De Butrio, Bononiensis , qui scripsit in Decretales, & Clementinas, item Consilia, & duo 'pertoria , unum in Iure Canonico , alterum in jure Civili. Obiit anno Mccccv III. Iisdem pene temporibus floruit Franciscus De Zabarellis , qui ex Sabadinorum Bononiensium stirpe natus Patavit, ibidem Ius Canonicum interpretatus est,atqu

inter sui temporis profestores maxime enituit, Mob divini humanique iuris peritiam singularem cum eximia morum probitate conjunctam, a anne XXIIL Pontifice Maximo Archiepiscopus Florentinus, ac postea Cardinalis Tituli SS. cosma Damiani creatus est, missusque ab eodem Pontifice Legatus ad Concilium Constantiense, ubi ὀ Vita

migravit anno MccccxvII. aetatis suae Lxxv I I I. vela

446쪽

egregia in Decretales , in Clementinas Commentaria reliquit, ac de Horis Canonisis librum,alterum de Schbmate , & de Artibus liberalibus, & Naturali Philosophia quaedam opuscula. Citari solet sub titulo Cardinalis. Hunc Franciscum De Zabarellis in studio Iuris Canonici Bononiae Magistrum habuit Nicolaus Tudeschus , Catanae in Sicilia natus , &Ordinis S. Benedicti Monachus, qui Senis, Parmae, ac tandem Bononiae, assignato Octingentorum aureorum stipendio, jus Pontificium magna cun laude interpretatus est . Dein , ad Archiepiscopatum Panormitanum promotus , hoc nomen retinuit , ac vulgo Panormitanus dici solet. A Felice

Antipapa creatus fuit Cardinalis , sed postea a Nicolao V. succestare Eugenii Irim ea dignitate confirmatus. Ejus commentaria in Quinque Decretalium libros , O Clementinas , septem Tomis edita habentur. Tomus octavus complectitur consiliata, quaestiones subtiles , Practicam in Curia observari solitam,& repetitionem in Caput per tuas extra de Arbitris , nonus Tomus comprehendit Thesauram singularium in jure Canonico Decisionum . His novem Commentariorum Tomis sus Canonicum illustravit, aliaque Opera edidit Nicolaus Tude-Jchus , qui a juris Pontificii Interpretibus saepe sub Panormitani, vel sub uno Abbatis nomine citari solet. Obiit celebris ille jurisconsultus Panormi, mense Iulio anni MccccLv. Floruerunt eodem Saeculo XU. tres alii peritissimi Iurisconsulti, videlicet Ioannes Francisius Pavinus, Ioannes ab mola ,& Ioannes Antonius d S. Georgio. Primus, seu Joannes Francseus Pavinus, civis & Canonicus Patavinus , in Sacra Theologia haud parum versatus, cura

447쪽

cum per aliquot annos Ius Canonicum in patria docuisset, Romam a Paulo II. Pontifice Maximo accitus est , & Palatii Apostolici Causarum Auditor circa annum McCCCLxv I. factus , in Joannis XXII. & aliorum Pontificum Extravaganter

commentaria scripsit, aliaque composuit opuscula De Oscio oe potestate Capituli Sede vacante: De Decimis : De Charitativo subsidio : De Visitatione Episcopi &c. Romanae quoque seta Decisiones diligenter collectas in unum volumen redegit. Decessit Romae, sepultus in Ecclesia, quae dicitur Hra Coeli. Ioannes ab Imola nomen sortitus est a patria , Romandiolae civitate , quae Olim Forumscornelii, nunc Imola dicitur. Patavii, Ferrariae, ac tandem Bononiae Ius Canonicum & Pontificium interpretatus est, & in utroque jure adeo excelluit, ut ejus opiniones prae aliis recipiantur, magisque utriusque juris Doctoribus probentur. Extant in jus Canonicum ipsius Commentaria ad tres Decretaliam libros , ad sextum Deeretalium, clementinas ; praeter consilia sepetitiones quasedam . Abiit e vivis Bononiae anno MCCCCxxxv I. &apud FF. Praedicatores sepultus est. Tertius,quem laudavi, Iurisconsultus , seu Ioannes Antonius dS. Georgio, Placentinus fuit, & Patricius Mediolanensis, qui anno aetatis suae vigesimo octavo Ticini Jus Canonicum profiteri coepit, dein, Praep situs fuit Ecclesiae S. Ambrosii apud Mediolanum a der ipsi inditum Praepositi cognomen. Ab Innocentio VIII. Pontifice Maximo , ob doctrinae, ac sanctitatis famam, Auditor Sacri Palatii, ac Referendarius Apostolicus a postea Alexandrinus

in LongobM 4 Episcopus, ac tandem annis

448쪽

MCCCCxcI II. Pres byter Cardinalis est renunciatus iub titulo Sanctorum Nerei & Achillei. H hentur eius Commentarii in primas duodecim Causas Decreti, cujus & primam partem interpretatus dicitur, quemadmodum & clementinas . Extat etiam ejus Interpretatio in Quartum Decretalium .

Excessit ex hac vita anno MCCCCxcIII. CaeterOSalios Saeculi XV. peritos Iurisconsultos indigitare dumtaxat, eorumque Opera hic breviter indicare sufficiet. Andreas Barbatius, seu Barbatias, natione Siculus, scripsit Commentaria in Decretales, de Clementinas , aliaque composuit opuscula , quae Parisiis & alibi edita sunt. Obiit circa annum,

ΜccccLxxx II. sepultus Bononiae apud S. Petro

nium. Philippus Francus, Perusinus, in patria jus Pontificium diu profestus, deinde Ticinum evocatus , magna nominis fama claruit circa annum MccccLx. Extant ejus in Decretales, & Sextum erudita Commentaria. Molphus, ex clarissima stirpe Florentiae natus, ibidem Jus Pontificium interpretatus est, egregiumque commentarium in Decretum edidit, necnon Tractatum De uris. Inter

claros Antonii Butrii Auditores , fuit Dominus 2 Sancto Geminiano,qui Bononiae publicus Iuris PO tificii Professor, scripsit commentaria in Decret Ies , in Sextum,ejusque feruntur Consilia , sive 'sponsa , de Repertorium iuris. Claruit sub finem , Saeculi XV. Nicasius Midanus, Mechliniensis , qui licet a quarto aetatis suae anno oculis captus esset, Theologiae attamen Lauream in Academia Lovaniensi consecutus, di in Coloniensi Universitate Iuris Doctor inauguratus , Leges Caesareas , quas nusquam legerat, sed audiverat tantum, ita me moria

449쪽

43o HISTORIA

moria complexus est, ut eas ex tempore recitaret , di interpretaretur . Commentarios edidit in iv. libros Institutionum 'usiniani, & obiit Coloniae anno MccccxcII. Postremo, Felinus Sandeus,

ex nobili Sandeorum familia Ferrariae natus,ibi de iri primum docuit Ius Pontificium ; poma Pisis Ius Civile interpretatus est, tanta eruditionis laude,ut ob insignem Iuris scientiam Romam ab Innocentio VIIL Pontifice Maximo evocatus, Rotae Senatui Praefectus sit, mox Referendarius Apostolicus, ac demum Episcopus Lucensis factus. Obiit anno MDI II. & praeclara reliquit ingenii sui Monumenta , praesertim Commentarium in quinque libros Decretalium, & varia opuscula utrumque Ius, Civile di Canonicum,spectantia. Hi sunt celebriores Saeculi XV. Iurisconsulti, quos inter annumerari etiam debent Joannes De Turrecremata , Car dinalis , Ordinis FF. Praedicatorum, & υbertus Gaguinus, Ordinis Sanctissimae Trinitatis Praepositus Generalis, Iuris Canonici Doctores praestantissimi, quorum tamen hic nullam mentionem

fecimus, quia eis jam locum dedimus in superioribus classibus illustrium Scriptorum saeculi decimi quinti. Hic sub finem nostri Colloquii, de Arte Typographica, quae in commune rei litterariae commodum, & ad publica luce donanda Illustrium Scriptorum opera, Saeculo decimo quinto inventa,sensim sine sensu omnibus suis numeris tandem absoluta evasit, breviter disserere meditabar, sed,

ne diutius te detineam, alias ea de re sermonem instituam aD. Non te profecto dimittam, nisi prius

450쪽

exposueris exordium ac progressus Artis Typographicae , quae unicum est contra tineas & blataeas, omnis eruditionis inimicas , remedium, &eadem opera indicaveris hujus utilissiniae Artis Inventores , qui certe gloria, quam merentur , Carere nequaquam debent. M. Typographiam , quae cum omnibus Ueterum inventis facile certare potest ; originem in Germania Saeculo XV. habuisse communis est Scriptorum sententia. Hinc de hoc nobilissimo Germanorum Invento ait Philippus Beroaldus;

O Germania muneris repertrix,

nihil utilius dedit vietustas; Libros scribere quae doces premendo . Laurentius etiam Valla Artis Typographicae Inventionem Germanis acceptam reteri his Versibus: Abstulerat Latio multos Germania Libros, Nune multὸ plures reddidit ingenio . Et quod .ix toro quisequam perscriberet anno ,

Munere G 'rmano conficit una dies.

Verum, licet inter omnes ferme conveniat , ' Artem Typographicam in Germania sumpsisse si exordium , incertum tamen est, an Moguntiae, vel Argentorati haec Ars fuerit adinventa. Probabilius , mea quidem sententia, est , hujus nobilissit mae inventionis gloriam Argentoratensibus debitam esse . Id quippe liquido evincitur ex MS.Chronico Argentoratensi, in quo haec legunturi verba: Anno Christi Mccccx L. praeclara humanos generi utili a Ars Tnographica primum in lucem, idque Argentorati, prodiit, Auctore Ioanne Mente ..1 Iio . Cui cum famulus esses Yoannes Gansfleisch, Mo- guntia oriundus, ejus conjcientia ac sidei negotium hosi

SEARCH

MENU NAVIGATION