Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1720년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

hoe credidit; sed hic' in herum perfidus , roauni Gutem burgio, nobili ac opulento , cuique jam aliquid

de Mentelii invento suboluerat, totam rem palam fecit, atque paLIo cum eo inito , quod Argentorati j copum se asecuturos desperarent, Moguntiam inde se recepere, multum lucri ὸ compendivi Arte sibi polliciti . In hoc Chronico , ut vides, exprimitur nomen Auctoris , nempe Ioannis Mentesii, annus Typographiae inventionis , seu annus MccccxL. locus quoque non praeteritur , nimirum Argentinae Urbs , ubi inventa est Λrs Typographica, di Moguntiae civitas, ubi perfecta est. Vero igitur quam simillimum est , Ioannem Mentelium , patria Argentoratensem , Artis Typographicae

inventorem fuisse , cui tamen cum tanti sumptus non luppeterent, ut Ossicinam Typographicam Argentinae statim erigeret , Gutemburgius , quem, ut mox diximus, perfidus Ioannis Mentelii famulus Artem Typographicam edocuerat, Moguntiam delatus , prius ibi hanc Artem publice exercuit , indeque multorum animos pervasit opinio de Arte Typographica a Joanne Gutemburgio Mo-guntiae adinventa . Nicolaus Serarius, Scriptor Societatis Iesu, dubius haeret, nec quidquam certi pronunciare audet de loco, di primo Inventori Artis Typographicae. Sic enim libro I. serum Moguntinarum cap. 36. & seqq. ait: An Argentoratenses fuerit artimii hujus Auctor , itemque an inibi de hoc aliquid aut cogitarit, aut etiam tentarit tmihi haud satis liquet. Interim potuit aliquis domo

Argentinensis , σ civitate tamen Moguntinus , aliquid A Uenrina cultare , atque conari, hocque idem

ipsum Mogunt, jam in lucem offerre,atque perficere.

452쪽

Denique , quia; citra causam , idoneosque At Itores , non est qu6quam facιle mendacii arguendus, cre dat qui volet illi Urmanti.' Ars I pographica, quae novis subinde ad inventionibus illustrior progressu temporis reddita est, in Galliam , Italiam, Hispaniam , Angliam ,& Poloniam sib finem Saeculi XV. illata est. Pri-ilaus tamen, qui Graece excudere coepit,fuit Aldus Manutius , qui circa annum MD. Ossicinam Venetiis instituit, & Typos etiam Hebraicos primus in hac arte adhibuit, cum antehac Typographi, si quae Graeca , vel Hebraica vox in manuscripto Codice , quem excudebant, Occurrisset, vacua illic spatia relinquere solerent. Litteras itiden Italicas, quas Cursimas vocant, Aldus Manutius inveniste dicitur, eique debet Respublica Litteraria tot Sanctorum Patrum , & Scriptorum Graecorum elegantissimas Editiones. Praeter Alduno Manutium , Graecas Litteras tum Sacras, tum Prophanas insigniter suis Praelis promoverunt tres alii celeberrimi Typographi, videlicet Rubertus Stepbunus , Ioannes Hobenius, & Guillelinus Morerusius , quorum primus, seu Rebertus Stepbanus , filius Henrici Stephani, natione Gallus, patria P

risinus a Francisco I. Rege Christianissimo, Typographus Regius constitutus, Uir fuit Litteris LM tinis , Graecis, & Hebraicis admodum eruditus , ex cujus ossicina, quae vulgo Stephanea appellari solet, prodierunt Graece Sanctorum Patrum Opera , tam splendide, nitide & emendate excusa ;ut sola typorum elegantia quemlibet ad eorum lectionem alliceret & invitaret. Fertur etiam, eumdem Stephanum solitum esse, singula folia, Tom. E e anteis

453쪽

antequam exirent in lucem , pςrlegenda , hic illic per plateas , certis locis assigere, adjuncto pretio illi, qui quaedana Typographiae vitia detexistet . Alter Typographus , ieu Joannes Frobentus, natione Germanus , patria Basileensis, nullis vigiliis , nullis laboribus , nullis denique impendiis pepercit , ut, ad rem Litterariam ad uvandam, eximios Authores ornaret, nitide & fideliter ornatos publica luce donaret. Guillelmus Morel-tius, patria Caletensis, & dypographiae Graecae Calliarum Regis post Hadrianum Turnebum Praefectus , accurata Linguae Graecae peritia insignis suit , de in Graecorum Patrum operibus , utroque Sermone Graeco S Latino excudendis , tum Characte ruin Eulchritudine, tum Editionis perfectione caeteros Galliae d ypographos longo post i intervallo reliquit, ci ad invidiam provocavit . Mitto alios pene infinitos , praecipue recentiore STypographos, de quibus peculiari capite agit Bernardus Malincrotius Dillertatione Historica De Arte Tnographica pag. 9 I. Dicam tantum obiter,in Regia Parisiensi Urbe aliquot etiamnum reperiri insignes Typographos , ex quorum ossi-

cinis Veterum praeclara monumenta, cum Graeca, tum Latina e tenebris eruta, blattarum & tine

rum imperio erepta , pulcherrimis Typis, & magna adhib ita cura, prodierunt in lucem , necnon cloetissima recentiorum Galliae Scriptorum Upera, Praesertim Petavit, Sirmondi, Coserat, combuisii, Goari, Labbei, Cotelerit, Dacbιrii , Mabillonii , Huetii, 1 boma sint, Lemien , & Sanctorum Pa

trum tam Graecorum, quam Latinorum Editio-

uos, quas stupenda, plaue cura ex indefessa dili-

454쪽

gentia adornsru ut eruditi minii Patres Benedictini Congregationis S. Mauri. D. Optandum sane esset, ut horum , qtios laudasti, praestantissimorum Typograptiorum in edendis libris curam ac diligentiam nunc presto pede sequerentur hi, qui eamdem Artem exercendam suscipiunt, quorum tamen , ut probe nothi , haud pauci sunt,qui lucro solum ac qugstui inhiantes, Typographiae suae Correctores quidem adiuO- vent, libris praelo parandis invigilaturos, sed Viros ignaros & vili pretio conductos, qui levi, quod ajunt, digito, rem suam oscitanter agentes , in causa sunt, cur libri innumeris mendis a capite ad calcem scatentes in lucem protrudantur, cum tamen haec provincia corrigendi libros , qui praelo parantur, his maximer demandari deberet , qui non minus doctrina , quam prudentia & integritate praestant. Sed de origine, progressu ac perfectione Artis Typographicae , ex qua in Rempublicam Litterariam nunquam interitura gloria redundavit, satis hactenus diximus. Nunc domum me consero, ubi per aliquot dies in meo Museolo, ad parandum labili memoriae subsidium. brevem describam Catalogum tot illustrium Saeculi decimi quinti Scriptorum, quos in praesenti Colloquio laudasti, quique suis moribus , doctrina,eruditione,& praeclaris monumentis Eccletiam ornarunt, illustrarunt, unaque nomina sua aeternitati consecrarunt. Sedulo etiam annotabo Castigatiores librorum , quos lucubrarunt viri clarisiimi, Editiones , ex optimis MSS. expressas ,&in ossicinis clariorum Typographorum excusas

ut videlicet pollivi diligentius ab eo declinaro E e vitio,

455쪽

vitio, in quod frequenter impingere solent mei similes , seu juniores , qui primoribus dumtaxat labris Historiam Eccclesiasticam degustarunt, & in stadio Theologico sunt minus exercitati. Hi quippe in libris antiquorum Scriptorum in usus suos comparandis, nulla cura, nulloque Editionum habito delectu , arripiunt quidquid prima statim seopte se se illis offert. Quo fit, ut non sine gravi sumptus, & quod pretiolius adhuc, ipsius temporis dispendio, Editiones antiquorum Scriptorum quotidie terant imperfectas, mutilas, interpol tas , vitiis & erroribus scatentes, quaeque a recto veritatis tramite illos abducere possunt . Haec omnia cum accurate pro meo modulo in ordinem digessero, ad tuas aedes, modo boni consulas ,reditum maturabo , ut te de Doctrina, & Disciplina tam Ecclesiastica , quam Monastica, atque de morali Christiana Saeculi decimi quinti disierentem attento animo auscultare possim. Horum quippe notitia omnino necessaria ςst Clerico , qui Ecclesiae commodo, animarum saluti, venerandae antiquitatis cognitioni, dc Historiae Ecclesiasticae studio gnaviter incumbere cupit.

M. Id si feceris, dilectissime Discipule , sat scio , post paucos dies & tibi serio gratulaberis ,

quod studia tua , faventibus Musis , feliciter succedant, & mihi gratias ages , qui saepius monuerim , ut animum inducas, amare studia, quae licet initio nonnihil habeant molestiae,tamen assuetudine dulcescunt, multumque habent admixtum mellis si paululum in ea processeris . Magnam, mihi crede, in studiis taediorum partem cito supera- his, si ad ea curam, amorem di assiduitatem

456쪽

ΕCCLESIASTICA. 637

attuleris, sed praecipue si frequenter verseris inter Viros eruditos , quorum quotidianis confabulationibus quampluriina cognitu digna minimo labore perdisces. Optimus ille quidem, qui paret recta monenticis qui nec per se sapiat, neque mente reponat Ex aliis audita, Hr undique inutilis hie est.

COLLOQUIUM VI.

De Doctrina, Disciplina tam Ecclesiasisa. quam Monasica, ct Ethica Cbrisiana Saeculi Q

MAGI. V Utherani, Calvinistae, 'aliique hujus sTER. st temporis heterodoxi solent pere ri a funimam impudentiam calumniari

Ecclesiam Romanam , dictitantes, antiquam fidei doctrinam circa duo potissimum capita saeculo decimo quinto fuis e ab ea immutatam. At enim, inquiunt illi Haeretici, Ecclesia Romana definivit Saeculo XU. contra Uviclessistas , praeter Sacrificium , quo Christus idem Sacerdos & Victima. . semetipsum in Cruce Deo Patri obtulit, aliud admittendum atque credendum esse incruentum Musa Sacrificium verum, proprium , & propitiatorium pro peccatis nostris. Contendunt autem, hoc dogma , quod etiamnum firmiter credit Ecclesia Romana, non solum recens fuisse invectum, sed etiam injuriam aperte irrogare Sacrificio,

457쪽

pretioso Sanguine suo plenissiliae ac susscientissime satisfecit pro peccatis nostris . Secundo, acrii ter iidem haeretici invehuntur in Ecclesiam Romanam , eo quod communionem sub utraque specie, quam jure divino omnibus promiscue fidelibus necessariam esse pertendunt, Saeculo XV. Laicis denegandam esse decreverit, & Hus sitas, aliter sentientes, haereticos pronuntiaverit. Ad has confutandas Haereticorum calumnias immensa non minus mole , quam eruditione volumina lucubrarunt Polemici Ecclesiae Romanae Doctores, qui sole clarius demonstrarunt,semper in Ecclesia Romana viguisse , ac sartam tectam fuisse conservatam Fidem puram , primaevam sApostolicam ; publicum Divini Numinis cultum integrum & illibatum; omnia Veteris Ecclesiae Sacramenta, ac Sanctorum Patrum Dogmata nullis quaesitis coloribus fucata,nullis novitatibus aucta vel interpolata, sed pura,sincera, simplicia, qualia olim a Christo Domino instituta , ab Apostolis tradita, in Conciliis contra Haereticos vin- . dicata, ad nos usque imperturbata temporum serie suerunt propagata. Post tot itaque in lucem editas Polemicorum Scriptorum eruditas Iucubrationes, possem ipse jure merito putidas illas ac saepius decantatas Haereticorum calumnias hic surda aure praeterire. Verum, cum in hocce CONloquio , juxta praescriptam methodum, de ctrina Ecclesiae Saeculi XV. disserendi nobis .nus incumbat, non abs re erit, in referendis istis Haereticorum calumniis hic paululum

immorari.

D. Quibusnam argumentis Polemici The

458쪽

logi evincunt , semper in Ecclesia Catholica creditum fuisse , Missam esse verum , proprium, propitiatorium pro peccatis nostris Sacrificium ἐM. Bene multa ex Sacris Litteris, ex Conciliis , & ex Sanctis Patribus, cum Graecis, tum. Latinis , Theologi Polemici desumunt argumenta, quibus invicte adversus Heterodoxos probant, Fideles ab ipsis Apostolorum temporibus ad praesens usque Saeculum constanter credidisse , Missam esse verum & proprie dictum novae legis Sacrificium . Infinitus essem, si singula argumenta hic inserere vellem . Sussiciet ex multis pauca seligere, quae rem plane conficere videntur. Primum,S, mea quidem sententia, essicacius argumentum petitur ex unanimi omnium Ecclesiarum tam Orientis , quam Occidentis consensu , quem repraesentant antiquissimae Liturgiae, quas ad celebranda in Altari tremenda Religionis Mysteria omnes Ecclesiae hactenus adhibuerunt, & in quibus millies sit mentio oblationis , immolationis, Sacrificii, Sacerdotum, Altarium , Sacrorumqura Vasorum . Quae omnia aperte probant, universie Ecclesiae semper persuasum fuisse, Missam esse verum & proprie dictum novae Legis Sacrificiun . Porro recensentur inter has Liturgias Ecclesiarum Orientalium ea , quae Sancti 'acobi Apostoli nomine inscripta est ; ea, quae sub Clementis I. Papae nomine in Lib. constitutionum descripta est; ea, quam Dion us Areopagita cap. III. Ecclesiastica Hierarchia magnifico stylo describit. Quae sane antiquissimae sunt. Item Liturgiae SS. Bosii

459쪽

daica, qua Nestoriani & Jacobitae, per Syriam, AG lsyriam, Persidem, Indiam, alia ite finitimas Asiae regiones dispersi utuntur: Coptica , quam Alba nasius Kircberius in suo Prodromo Copto veterem AEgyptiacam esse docet: Obopica , Armenica,& Maronitica, seu Maronitarum. Q in , & ia bra- 'ham Echellensis in suis Notis ad Catalogum Hebe- dies, pag. I 34. ait, apud Orientis Christianas Gentes numerari supra quinquaginta Liturgias, partim communes, partim proprias singularum Gentium , & ex his extare penes se triginta &unam, quas recenset. Plures etiam Christianorum orientis Liturgias enumerat, ac doctissimis Dissertationibus & Notis illustrat Eusebius IV naudotius , Linguarum Orientalium peritissimus, in ea, quam nuperrime, seu anno MDCcxv I. Parisiis edidit, Collectione Liturgiarum Orientalium . Jam vero , quod spectat Occidentalem , seu Latinam Ecclesiam , certissime Constat, eam semper credidisse , ac docuisse , Missam esse verum & proprie dictum novae Legis Sacrificium , ut videre est in Sacramentario Gregorii Magni, Pontificis Maximi, in vetustissmis Ritualibus Mbbani, Amalarii, alafridi Strabonis &c. in Missa Ambrosiana , quam Sanctus Ambrosius, Archiepiscopus Mediolanensis, suae Ecclesiae, & aliis Liguribus praescripsit, quaeque etiamnum in Ecclcita Meuiolanensi celebratur: in Missa Moetarabica , quae , ut observavimus in superioribus Colloquiis , in usu fuit apud Hispanos ab initio quinti Saeculi usque ad Gregorium VIL Pontificem Maximum , quo praecipiente Romanum Ritum susceperunt: Denique

in veteri Missa Gallicana, quam Mitiae Moaarabicaea

460쪽

ECCLESIASTICA. qqIl ,

cae similem mille probat doctissimus Cardinalis

Bona lib. I. Rerum Liturgicarum cap. x II. Ex hac

ergo constanti utriusque Ecclesiae Orientalis &Occidentalis consensitone manifeste colligitur, hanc fuisse perpetuam omnium Fidelium doctrinam, Missam esse verum & proprie dictum Legis novae Sacri licium. Credibile quippe non est, hoc

Dogma , si novum esset, di errorem contineret,

sicut effutiunt Haeretici, fuisse in universam Ecclesiam inductum , nullis contradicentibus Episcopis, sive Graecis , siue Latinis , nullis reclamantibus Doctoribus, Clericis, Monachis, & Theologis, sed omnibus alto somno oppressis, & in utramvis aurem dormientibus. Incredibile etiam . est, hoc Dogma de incruento Missae Sacrificio potuisse unquam Graecis post Schisma Photii probari , si revera novum esset, & Saeculo XV. in Ecclesia Latina pro sum , sicut obstrepunt moderni Haeretici, Graecos tamen post Schisma Pbο- tii , immo & Saeculo Ecclesiae Saeculo XV. ide uia. de incruento Missae Sacrificio sensisse, quod censebant Latini, pluribus momentis demonstrari potest. Primo, quia-Pauologus, Graecorum Imperator , & cum ipso Orientales Episcopi Flois rentiae per biennium commorati sunt, adfuerunt Concilio Generali,quod in ea Urbe Eugenio Papa IV.Praeside celebratum est, ac subinde perspectum habuerunt Latinorum de Sacrificio Missae Dogma . Nec Latinos quoque latere potuit, quid de . eo ipsimet Graeci sentirent. At nec Graeci Latinis , nec Latini Graecis circa illud Dogma quidquam molestiae crearunt. Secundo, orientales, '

qui aderant Mncilio Florentino saepius intra Min

SEARCH

MENU NAVIGATION