장음표시 사용
471쪽
qua in boe Sacrificio latent, contemplationem excitarentur. Has ergo solemnes Millae caeremonias ,
quarum nonnullae ab ipsis Apostolis, aliae ab Apo- dolorum Discipulis institutae , aliae a Summis Pontificibus, vel ab Episcoporum Conciliis additae sunt; pias & utiles esse, probant communis naturae sensus, quae homines religiosos esse docet, Veteris Legis Auctoritas, & Apostolica Traditio, Ecclesiaeque toto orbe diffusae perpetuus & constans usus: Harum o aliarum ejusmodi Disciplinarum , Inquit Tertullianus in libro de Corona , se legem expostules Scripturarum , nullam invenies et ditio tibi praetendetur auctrix, consuetudo confirmatrix , O fides observatrix . Milonem traditioni, O
consuetudini, O fidei patrocinaturam aut ipse perspicies , aut ab aliquo , qui perspexerit, disces. .ihus Tertulliani verbis confutatitur Hetretici Luthe rani & Caluiniitae , qui contra solemnium Missae
Caeremoniarum apparatum eo solo nomine declamare solent quod huiusmodi Caeremonias Script Ta Sacra nec praescribat, nec observari Jubeat . Sed Haereticis repono cum Tertulliano: si nulla scriptura determinavit, certὸ consuetudo roboravit , qua me dubio de Traditione manuvit , multisque exempli Sibidem probat antiquissimus ille Scriptor , plures in Ecclesia esse observationes , quae sine ullius scriptura instrumento, solius Traditionis Titulo, ετ exinde consuetudinis patrocinio vindicantur . Singularum
Caeremoniarum , quae modo in peragendo Missae Sacrificio adhibentur in Ecclesia Latina, significationem si scire aveas , consule illos Authores , qui de Ritibus, & Ossiciis Ecclesiasticis scripserunt, sed Praecipue Cacdinalem Bona in lib. Rerum Li
472쪽
rurgicarum , de S. Thomam, Doctorem Angelicum. 3. parte suae Summae Quaesi. Lxxx III. Art. IV.
D. Iam probe intelligo, Haereticos, qui negant , Mistam esse verum & proprid dictum novae legis Sacrificium , a perpetua omnium Ecclesi ruui recessiile doctrina, eosque non alia rationi Contendere , incruentum Missae Sacrificium injuriam irrogare Sacrificio Crucis , nisi quia volunt, Christum per Sacrificium Crucis ita satisfecisio Pro nobis , ut modo nec poenitentia, nec Sacrisi cium Missae, nec bona opera ad aeternam salutem consequendam sint necessaria, sed sat superque sussiciat Fides in Christum Mediatorem , quam is iam Fidem non solum homines justificare dictistant Haeretici , sed etiam mordicus pertendunt, hanc Fidem justificantem nullo , quamvis gravissimo peccato, excepto Infidelitatis, seu Apostasiae a Fide peccato, amitti unquam posse, adeo ut Fornicarii, Adulteri, Homicidae &c. dummodo ' cre dant in Christum Mediatorem, nullam justitiae, amicitiae Dei, & salutis aeternae iacturam faciant . Ex quo pestilenti dogmate, ut saepius me monui sti, sequitur plane omnino totius Doctrinae Moralis Christianae integrum exterminium.Sed misi hoc Capitali Haereticorum errore, quo nullum religioni ac pietati infestius excogitari potest, ex PendamuS nunc , obsecro te, rationes , quibus Sae-iculo XV. adducta fuit Ecclesia Catholica, ut Laicis, atque etiam Clericis non conficientibus communionem sub panis tantummodo specie porrigendam esse decerneret.
M. Iustis causis de gravissimis rationibus saeculo XV. permota fuit Ecclesia Catholica, ut
473쪽
Laicos , atque etiam Clericos non conficientes , sub panis tantummodo specie communicaret . . Prima ratio petitur ex reverentia , quae huic Sanctissimo Sacramento debetur, & cui aliter quam per subtractionem Calicis consuli haud poterat . Periculum quippe erat, ne pretiosiis sanguis e Dsunderetur solemnioribus praesertim Festis prae Communicantium copia , & plurium senum , debilium,rusticorum parum cauto concursu, in quo, quantacumque a Ministris, qui Calicem porrigebant , diligentia adhiberetur, vix tamen sanguinis effusio poterat impediri, cui malo , si accidisset, nullum poterat apponi remedium . Altera ratio desumitur ex Abstemiis, aut aliis, qui non sine nausea vinum hauriebant ex Calice, qui pluribus jam oblatus erat, inter quos haud pauci 'occurebant mucosi, salivantes, excreantes, hali- ,
tu foetentes, impuri, inculti, aut etiam quibus dam morbis affecti, qui vel nauseam intolerabilem cum periculo vomitus in aliis sanioribus succedentibus, sed plerumque contagiosas aegritudines progignere poterant, ut contingit in Hecticis, Plitisicis, Dysentericis, Leprosis, & Lue venerea infectis. Tertia ratio colligitur ex antiqua Ecclesiae praxi, secundum quam infirmis Communio sub una tantum specie panis dari solebat, ut evincunt exempla Serapionis senis, & S. Ambrosii Episcopi Mediolanensis , qui in ultima vitae periodo constituti solo pane consecrato, non vino donati fuerunt, sicut de Serapione testatur Dion ius 'aaudrinus in Epistola ad Fabium Antiochenum , t quam Eusebius lib. 6. Historiae Ecclesiast. cap. 4
uoscribit, & det S. Ambrosio narrat in illius Vita
474쪽
Paulinus, eius Diaconus . Hinc in Veteribus monumentis solius corporis Christi sub specie panis, non vero eius sanguinis sub specie vini fit mentio, quoties agitur de infirmorum Communione. Veteres etiam , cum de Vasis loquuntur , in quibus peracto Sacrificio servabatur Sacro-Sancta Euch ristia, non calicum meminerunt, sed vel pixidum , Vel vasorum, quae vel in turrium, vel in columba rum speciem elaborata erant. Et sand, cum spe cies vini, si vel aliquibus diebus servetur, accescat& corrumpatur , conveniens non erat, ut san
guis Christi sub specie vini conservaretur ἔ α haec causa est, cur etiamnum Graeci in sola speciopanis conservent viaticum pro infirmis, quod semel tantum in anno parant: conficiunt Gracorum Presisteri Eucharistiam inquit incudius libro 3, de Sacramento Eucharistiae cap. 33. feria quinta Sanctioris hebdomadis in memoriam coena Domini, ut habeant maticum pro infirmis per totum annum . Non inficior tamen, panis & vini speciem infirmis aliquando fuisse antiquitus dispensatam,qua do videlicet mox a Sacrificio peracto Viaticum infirmis dabatur; nec mirum: tunc enim opus non erat ut species vini diu servaretur . Sed hoc non impedit, quominus tum apud Latinos, tum
apud Graecos vigeret consuetudo servandi pro i firmis Viaticum sub sola specie panis consecrati . Quarta ratio ducitur ex Infantibus, quibus mox a baptismate Eucharistia sub sola specie vini por rige itur juxta vetustissimum Ecclesiae morem . qui etiam labente undecimo Saeculo adhuc obtinebat apud Latinos, sicut testatur Hugo 2 Sancto Uictore lib. I. cap. ao. ubi haec habςtr Paeris re
475쪽
cens natis idem Sacramentum in specie sanguinis est 'ministrandum digito Sacerdotis,quia tales naturaliter Ingere possunt . Eadem praxis constanter apud
Graecos permansit, ut referunt Leo Allatius, multique alii authores, qui de Graecorum ritibus scripsere , omitesque Christiani Orientales solam vini speciem infantibus una cum Baptismate &Confirmatione dispensant. Quin , & pueris ratione fruentibus Eucharistiam sub sola specie panis liuisse tam in Ecclesia Occidentali, quam Orien- ltali aliquando dispensatam, aperte probant varia lutriusque Ecclesiae monumenta , quibuS constat, parvulos impuberes, qui Scholas frequentabant, interdum esse advocatos, ut superstites fidelium communioni particulas certis diebus in templis . ederent. Hujus consuetudinis meminit Evagrius,
qui sexto Saeculo floruit, libro Historia Ecclescap. 3 3. his verbis: Vetus fuit consuetudo constantinopoli , ut si quando multa admodum particula puri immaculati Corporis Christi Dei nostri superes sent , pueri impuberes, qui Scholas frequentabant,
accerserentur, easque manducarent . Testatur quoque Nicephorus libro 17. Historiae Ecclesiasticae cap. lvigesimo quinto, se, cum puer esset, saepius in Ecclesia Constantinopolitana Eucharistiae reli- lquias comediste. Quintam rationem suppeditat Domestica Communio, quae tum in Oriente, tum in Occidente pluribus Saeculis jugiter obseryata est, & ex qua invictissime probatur, Veteres Chri-Blanos , saeviente maxime tempore persecutionis, extra Sacrificii tempora, sub sola panis speciolumpsisse Sanctissimum Elicharistiae Sacramentum.
Antiqui Scriptores & Saticii Patres dum hujus modi
476쪽
modi Communionis domesticae meminerunt, solam panis speciem exprimunt, nulla speciei vini facta mentione: Non siet maritus,inquit Tertullianus libro et . ad uxorem, quid secreto ante omnem
tibiim gustes , O si sciverit panem, non credit illum est e qui dicitur. Scribit S. Θprianus in lib. de Lapsis , quod mulier quaedam cum arcam suam, in qua Sanctum Domini erat, indignis manibus tentasset aperire, igne indὰ surgente deterrita est. Asierit S. B silius in Epistola ad Caesariam Patriciam , consueviste Anachoretas, qui saepius in Ecclesiam commode convenire haud poterant, Eucharistiania, deferre in suas cellulas. Gregorius Iozianzenus in Oratione de obitu Gorgonia sororis suae, ait, illam adorasse Eucharistiam,quam privatim asservabat, & confestim eo morbo, quo laborabat, convaluisse . Narrat S. Ambrosius in Sermone diobitu fratr.sui Satyri,eium adhuc Catechumenum,
ne sine mysterio gravi naufragii discrimine periret , ab uno sociorum Eucharistiam precibus impetraste , eamque sudario involutam sibi ad collum alligasse . Ex quibus Sanctorum Patrum testia moniis liquido patet, Veteres Christianos, grassante praesertim tempore persecutionis, Eucharistiam sub sola specie panis, & non sub specie vini, quae diu conservari non potuisset, domum asportasse, ibique communionem domesticam peregiuse. Immo, Autiquos fideles , non tantum in privatis aedibus, sed etiam in Conventibus publicis Se intra Missarum soletnnia nonnunquam sub sola panis specie Eucharistiam sumpsisse, manifesto docet ordo Romanus, ad cujus praescriptum divina ossicia octavo Sinculo δε sequentibus apud
477쪽
Occidentales celebrabantur. Statuit quippd ordo Romanus, ut Feria quinta Majoris Hebdomadae in coena Domini , toto Sanguine consumpto, Corpus Christi sub speciebus panis in diem parasceves reservent, quo, sine Sanguine, omnes in die parasceves communicent. Ix his , quae hactenus adduximus, momentis, perspicuum ac exploratum est, praxim sumendi Eucharistiam sub una tantum specie in Ecclesia olim invaluisse, ac subinde nullum esse praeceptum divinum de sumenda communione sub utraque specie , alioqui si revera divinum extaret praeceptum , quo omnes Omnino fideles ad communionem sub utraque specie obstringerentur, omni procul dubio visi fuissent alicubi Episcopi, Parochi, Doctores, ac pii Monachi , qui nequaquam passi essent, ut haec in Ecclesia invalesceret novitas, qua Sacramentorum Sanctissimum contra divinam legem mancum fieret ac mutilum . Res tanti momenti delata fuisse ead Summos Pontifices , agitata in Conciliis, sicut& in aliis Fidei capitibus contigit, quoties ad versus ea quidpiam novi tentatuin est. Cum igitur nihil horum contigerit in retroactis Ecclesiae temporibus, argumento est,semper omnibus utriusque Ecclesiae Orientalis , & Occidentalis fidelibus persuasum fuisse, nullum extare praeceptum divinum, quo singulis promiscud Christianis incumbat obligatio sumendi communionem sub utraque specie. D. Solent H aeretici, ut saepita audivi, probare Communionem sub utraque specie singulis
fidelibus jure divino dispensari debere, ex verbis Christi Domitii diςςntia cap.va domus: Nisi man
478쪽
ducaverit s carnem filii hominis, O biberitis ejus Sanguinem, non habebitis Gram in vobis Ma thaei capite vigesimo sexto : Bibite ex hoc omnes is Prioribus verbis, inquiunt Haeretici, Christus suae carnis & sui sanguinis sumptionem praecipit sub aeternae damnationis periculo . Posterior vero Christi sententia: Bibite ex illo omnes, eo termino, Omnes , qui universalis est, omnes omnino fideles, sive Laici sint, sive Clerici, complectitur, eisquo calicis usum injungit . Hoc argumentum Haereticis instar prorae ac puppis est, illudque , velut crambem recoctam passim obtrudunt, inculcant, inferciunt;quod tamen a te facili negotio solutum iri non dubito 4 M. Hoc argumentum, quod tantoperὰ mae
gnificant Haeretici, multifariam solvi potest. Et primo quidem, si haec Christi Domini verba: Bibi- re ex hoc omnes , singulis fidelibus Calicis ussin praecipiant, dicant, amabo, Haeretici, quorsu ipsi paruulos , amentes, abstemios, seu illos, qui
vinum haurire non possunt, ab ea excipiunt uni. versalitate , quam his verbis : Bibite ex hoc omes, expressam esse contendunt, cum tamen excepti nem suam ex Sacra Scriptura , quam dictitane unam ac solam fidei regulam, probare non vale ant i Velint itaque nolint, fateri debent Haeretici, hunc terminum universalem, Omnes, restringi deo here. Quinam vero sint ii, ad quos restringi dem heat, aperte nos docet Traditio, quae semper cre
didit, ea lege percipiendi Eucharistiam sub gemina specie panis & vini comprehendi solos Sacer dotes , dum Sacris operantur, idque non obscura Rauere videtur S. Marcus cap. xiv. sui Evangelii,
479쪽
ubi universalitatem termini,onines,de solis Apostolis intelligit, videletet in eis impletum este, quod
Christus his verbis , Bibite ex hoc omnes , praeceperat : Et accepto Calice , inquit S. Marcus, gratias agens dedit eis, biberunt ex illo omnes . Praeterquam quod, Christum praeceptise , ut fideles in percipienda Eucharistia id totum agerent , quod ipse in postrema coena gessit, tam talium est, quam quod maxime . Christus si quidem Eucharistiam coenatis Apostolis distribuit, an propterea injunxit, ut post coenam tantum dispensaretur ἰ Acceptum de mensa calicem sibi Apostoli distribuisse videntur, juxta haec Christi verba Lucae cap. 22. Et accepto Calice gratias egit O dixit: aecipite O dividite inter vos, ergone ob id Laici Calicem sibi ipsis porrigere post unti Non igitur ex ipsa SS.Euch ristiae Sacramenti institutione, quae in post rema coena facta est, sed ex traditione & usu Catholicae Ecclesiae discere debemus quaenam ex iis , quae in ultima coena peracta sunt, Christus praeceperit et
quaenam vero permiserit Ministrorum prudentiae . Secundo, errant Haeretici, dum asserunt, Christum his verbis: Nisi mandueaveritis carnem filii hominis , oe biberitis ejus Sanguinem , non habebitis vitam in vobis, praecipere omnibus fidelibus, ut sumant Eucharistiam per duas actiones dictinctas, esum scilicert& potum; in hoc, inquam , turpissime errant Haeretici, quia ipsemet Christus uni tantum actioni, esui videlicet, praecipuum adscribit essectum, propter quem instituit Eucharistiam:
manducat hune panem,vivet in aternum , Joannis cap. v I. & Discipulis euntibus in Castellum
Emmaus corpus situm sub specie tantum panis
480쪽
porrexit: Et factum est dum Jesus recumberet eum eis , accepit panem ετ benedixit ac fregit in porrigebat illis . Et aperti sunt oculi eorum, . cognoverunt eum, ipse evanuit ex oculis eorum . Nec vim facere debent Haeretici in his verbis:Et biberitis Sanguinem , in quibus verbis particula, Et, potum ab esu distinctum praecipere videtur; nihil, inquam , inde extundere possunt Haeretici, quia haec particula , Et , saepius in Scriptura Sacra non conjuncte , sed disiunctive sumitur , ut, Exempli gratia,
Sanctus Petrus Actorum cap. 3. v. o. claudo , cui restituit sanitatem, ait: Murum O argentum nora
est mibi, idest , nec aurum est mihi, nec argentum. Similiter Levitici cap. 2 o. eodem sensu particula , Et, sumitur ; damnatur nimirum morte, qui Patri , Matrique maledixerit, idest, qui Patri, vel Matri maledixerit. Cum igitur Clitinus, ut mox diximus , uni actioni, nimirum elui, potissim uiri tribuat effectum, propter quem initituit Sacrosanctam Eucharistiam , neceste est ut, juxta morem Scripturae , haec particula, Et, disiunctive sumatur, seu pro particula Vel, ita ut horumce verborum Christi: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis , biberitis ejus Sanguinem non habebitis vitam inis Vobis, hic genuinus sensus sit r. Fidelis, qui nec meum
corpus ederit, nec biberit Sanguinem, vitam aternam non consequetur.Hunc esse germanum horumce verborum Christi sensum palam innuit Apostolus Paulus Epistolae I. ad Corinth. cap. x I. ubi post quam vers. 26. praemisit haec verba: Quotiescumque manducabitis panem hunc O calicem bibetis oec. explicat versu immediate sequenti, hanc particulam disiunctive,seu pro particula Eelelle ius cndauι,
