Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1720년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

ait enim:Itaque quicumi; manducaverit panem hunc, wel biberit Calicem Domini indignὸ,reus erit Corporis Sanguinis Domini. Nullum igitur ex Λpoliolo Paulo extat praeceptum divinum, quo omnes omnino fideles teneantur percipere communionem

iub utraque specie . . D. Christus his verbis rearnem filii hominis , O biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis, voluit haud dubie, ut non solum carnem ejus manducemus, sed etiam ejus sanguinem bibamus , idque faciamus in memoriam ipsius Passionis . At, necdum pland intelligo, qui fieri possit, ut fideles bibant Sanguinem Christi, dum Eucharistiam sub una tantum specie panis sumunt. Nec pariter capio, quo pacto Eucharistia sumpta sub una dumtaxat specie panis possit esie memoria Passionis Christi, cum Mihil in ea sit, quo adumbretur Sacrificium Crucis , in quo sanguis Christi a Corpore fuit separatuS , quod certe nulla plane modo contingit in Eucharistia, quando sub una tantum specie panis percipitur . Haec , si placet , quae nondum plenὰ assequor , crassiori minerva expone.

M. Haec facile admodum perspecta habere Poteris, si in memoriam revoces duo fidei capina, quae Catholica Ecclesia omnibus credenda Proponit i Primum in hoc situm est, quod totusae integer Christus non minus sub una Eucharistiae specie contineatur, quam sub duplici. Christus ii quidem in hoc Sacramento non solum n his suffcit carnem suam divinitati conjunctam, sed etiam sanguine .& antida insormatam. Quo sita

482쪽

ECCLESIASTICA. 663

fit, ut fideles , qui Eucharistiam sub una specieis

panis percipiunt, per eamdem actionem non tantum carnem Christi manducent, verum etiam per concomitantiam, ut loquuntur Theologi,Sanguinem & divinitatem sumant, nullaque per subtractionem speciei vini gratia, quae ad saluten necessaria sit, defraudentur . Alterum fidei caput in hoc sistit, quod in unaquaque in individuo spe ete passio Christi Domini adumbratur , quia , ut superius diximus, species Eucharistiae seorsim Consecrantur, & per verba consecrationis, quae sunt adinstar gladii spiritualis , Christi corpus &sanguis a se invicem mystice separantur; nec necesse est ut Eucharistia sit Sacramentum, quod perfectὰ exterius repraesentet palsionis Christi mysterium, sed satis est ut fideles , qui ejus sunt participes, ejusdem mortis meminerint, quam , sumpta etiam sola specie panis , facile in suam memoriam revocant, certissime credentes , icorpus recipere, quod pro se ipsis a Christo Servatore nostro Cruci confixum est. Id totum illustrare juvat exemplo baptismi, qui nunc per infusionem datur, & quem haeretici eo modo administratum ultro fatentur esse verum iiovae legis Sacramentum . Et tamen baptismus per infusionem collatus non perfecte exterius repraesentat

passionem, sepulturam,& resurrectionem Christi, quae tantum perfecte adumbrantur in trina immersione , ut post Sanctum Thomam docent omnes Theologi, quibus hac in re ipsi met haeretici non refragantur. Sic pari quoque ratione Eucharistia uib una tantum panis specie sumpta vς-rum est Sacrameutum, licet persecto non reprae sentet

483쪽

sentet passionem Christi, ac subinde fideles , qui

communicant sub una dumtaxat specie , Eucha ristiam percipiunt, ut Sacramentum est, sed non

ut Sacrificium est; quia Eucharistia, quatenus Sacrificium est, perfectam mortis Christi repraesentationem exhibet perrutriusque speciei, panis& vini, sumptionem , quae fit per duas distinctas

actiones, elum scilicet & potum . Sacerdotes itaque, dum sacris operantur , Euchartitiam percipiunt & ut Sacramentum, & ut Sacrificium est. Caeteri vero fideles, qui tantum sub una specie communicant , Eucharistiam sumunt ut Sacramentum est, sed non ut Sacrificium. D. Tam luculenter demoostrata hactenus, nullum prorsus extare praeceptum divinum , quo

ad Eucharistiam sub utraque specie percipiendam adstringantur fideles, ut non possim, quia deplorem caecitatem Haereticorum, qui magno , ted inani studio sese torquent, ut ejusmodi praece pium in Sacris Scripturis expiscari possint. Sed missis Haereticis, quorum errorem jam abunde confutasti; rogo te, ut tria breviter dissolvas dubia, de quibus viros eruditos inter se disceptantes nuperrimἐ audiebam . Primum est , utrum Laici in prioribus Ecclesiae Saeculis usque ad duodecimum passim & ordinarie publicis in conventibus Eucharistiam sub duplici specie sumpserintlAlterum est, utrum Ecclesia quondam Legem tulerit de communione sub duplici specie sumenda Postremum est, an possit Ecclesia hisce temporibus concedere Laicis usum Calicis , & utrum ea concessio expediret lM. Ut haec tria a te proposita dubia breviter

i Dil,

484쪽

ECCLESIASTICA. 66 s

vit8r dirimam, a primo exordiar, circa quod duo observare sufficiet, quae jam in praecedentibus nostris Colloquiis obiter indicavimus. Primum est, fideles ab incunabulis Ecclesiae ad duodecimum usque Saeculum, etiam Laicos,in publicis Conventibus passim de ordinarie sub duplici specie communicalle , eam tamen praxim sensim sine sensu Saeculo XII Lexolescere caepisse in multis Occidentis Ecclesiis, sicut Sanctus Thomas, Doctor Angelicus,qui extremam diem clausit anno MCCLxx I v.

aperte docet 3.part.quaest. 8O. Art. I a. ubi quaerit, utrum liceat sumere corpus christi sine Sanguineis t& assirmativam tuetur sententiam hoc argumen' to: Sed contra est multarum Ecclesiarum usus , iα, quibus populo communicanti datur Corpus tarissisismendum, non autem Sanguis. Et in Corpore aristiculi ait: In quibusdam Ecclesiis observatur ut populo Sanguis sumendus non detur , sed solum d Sacerdote fumatur. Hanc tamen praxim sumendi communionem sub utraque specie semper observarunt, & etiamnum observant Graeci, apud quos non Clerici modo,sed de Laici, qui communicant, dum celebratur Liturgia, utramque speciem sumunt. Praeterea, Observare debes, irrepsisse Saeculo Ecclesiae septimo qaem iam abusum apud nonnullos Sacerdotes Latinos , qui intilina alacro Sanguine speciem panis Laicis communiis cantibus porrigebant, sed eum abusum a quarta

Synodo Bracarensi anno DCLxxv. habita Canone secundo coufixum esse his verbis: Illud vero,quod pro eo lamento Cominuuionis intinctam tradunt Eucbari iam populis, nec boc prolatum ex Evangelio testimonium recipit, ubi Apostolis corpus suum

485쪽

in Sanguinem commendavit. Seorsi m enim panis seorsum Calicis commendatio memoratur. Nam

intinctum panem aliis tarsum prabaisse non legi mus, excepto illi tantum discipulo , quem intincta lucella magistri proditorem ostenderet , non qua Sacramenti huius institutionemsignaret . Hic abusus Saeculo septimo proscriptus, iterum Saeculo XI. prodiit, sed a Pasicbali II. Pontifice Maximo, & a Concilio Claromontano sub urbano IL annoMxCv. celebrato compressus, mox apud Occidentales evanuit, viget tamen septingentis abhinc annis apud Orientales , qui fideli populo utramque speciem in cochleari commixtam exhibere consueverunt . Alterum quod spectat dubium, an videlicere Ecclesia aliquando legem tulerit de sumenda communione iub utraque specie t Respondeo, nullam in quatuor prioribus Saeculis extare legem, qua Ecclesia fideles adegerit, ut dum solemni terr & intra Missarum solemnia communicarent , utramque sumerent speciem . Id constat ex duplici facto historico. Primum contigit, Sancto cir Uiamo Sedem Constantinopolitanam occupante , & a Sozomeno libro 8. Historiae Ecclesiasticae cap. s. his verbis enarratur: Uir quidam sectator haresis Macedoniana, ejusdem Secta uxorem habebat. Hic cum Uoannem de sncera religione disserentem fortὸ audisset, doctrinam amplexus , in uxorem quoque ut Fbi consentiret, hortatus est . At

illa, quoniam notarum mulierum solita consuetudine eaptiva teneretur , ut maritus quamvis admonuissetfπὸ, nibit tamen proficeret. 2Visi , inquit ille ,

religione mihi consors fueris, nec in vita .communi

ne posthac erit. Ibi mulier , data fide se id facturam,

486쪽

eum ancilla quadam , quam fidelem arbitrabatur , de hac re communicat, eamque sibi ad fraudem faciendam marito sociam adjungit. Itaque tempore comis munieationis intelligunt autem qui Christo sunt initiati quid dicam illa quod acceperat, contineas, velut oratura procubuit. Famula autem interim astans furtim porrigit id quod manibus adveniens ferebat; quod quidem simul ac dentibus admotum fuit, in lapidem induruit. Tum mulier timore consternata, ne quid sibi gravius eveniret, ob tantum miraeuialum in se divinitus editum, cum festinatione ad Episcopum Sanctum Joannem Chrysostomum) aeis currit, se ipsam indicat, ac lapidem ostendit, qui

manifesta vestigia morsus , sed materiam ignotam inusitatum quemdam colorem referebat, cismque profusis laebomis veniam impetrasset , eum marito deinceps concors vixit. Subdit etiam Sozomenus isi cui autem hae verisimilia esse non videntur , testis est ipse lapis, qui etiamnunc hodie inter Constantinois politanae urbis cimelia conservatur . Ex hoc facto historico liquet, nullam eo Saeculo, quo tam insigne contigit miraculum, obtiauisse Legem Ecclesiasticam, quae fideles ad utriusque speciei communionem adigeret. Si enim extitisset hujusmodi lex, certe Macedoniana illa mulier nullo pacto potuisset communionem simulare, nec ulla arte declinare calicem,quem Diaconus offerebat, ubi primum fideles exceptum maiiabus panem ori admovissent. Alterum factum historicum petitur ex simulatione Haereticorum Manichaeorum , qui in quinto Ecclesiae Saeculo in Occidente grassantes, ut Catholicorum invidiam & Imperatorum iram declinarent, irrepebant in caetus fidelium,

487쪽

Sacram Eucharistiam sub una tantum specie pa- lnis sumebant, & ab specie vini omnino abstinebant, rati vinum esse a principio malo , sicut deis illis Haereticis te stantur S. Leo Papa I. Serm. q. in Quadragesima, & Gelasius I. Porro , si ante tempora Summorum illorum Pontificum Leonis & lGelasii extitistet aliqua lex Ecclesiastica, quae om- lnes omnino fideles obstrinxistet ad sumendam utramque speciem, dum solemniter in templis communicarent, nulla ratione Manichaei Euch ristiam sub una tantum specie panis sumentes, impietatem suam occulere potuissent, sed potius

eam aperte prodidissent, quippe qui palam infre- sgissent legem Ecclesiasticam de sumenda conamu- ' snione sub utraque specie, ac subinde in infidelitatis, seu haereseos, qua erant insecti, suspicionem confestim venissent. Hinc, ad facilius detegendam hanc sacrilegam Manichaeorum in sacris Mysteriis simulationem, Summi jam laudati Pontifices Leo L. Se Gelasius I. legem in quinto Saeculo. tulerunt, qua jussi sunt omnes fideles utramque speciem, panis videlicet de vini, publicis in Syna. xibus sumere, ita ut quicumque deinceps a vini ispecie abstinerent, ex Eccletia velut Manichaei ieiicerentur. Haec autem lex de sumenda communione sub utraque specie, quam Leo L detegendae Manichaeorum haeresis causa, tulit circa annum

ccccxLIII. quamque Gelasius I. anno ccccxcv I.

'confirmavit, obtinuit in Ecclesia occidentali, quandiu serpsit Manichaeorum haeresis, sed ea semel extincta haeresi, haec lex in desuetudinem abiit contraria fidelium praxi, cui non intercesserunt Praesules, quod scirent, hanc legem a Sum- imis s

488쪽

ECCLESIASTICA. 46

mis Pontificibus Leone L & Gelasio I. fuisse latam disciplinae tantum & IEconomiae causa,hoc est, ad larvam haereticis Manichaeis detrahendam, eo rumque detegendam in divinis Mysteriis simulationem a. Ad tertium denique dubium, an videlicet possit Ecclesia hisce temporibus concedere Laicis calicis usum , & an ea concessio expediret , & ce deret in bonum Ecclesiae ἰ dico, nullum esse dubium quin possit Ecclesia etiam his temporibus Calicis usum indulgere Laicis, sicut olim post Synodum Constantiensem illum concessit Laicis in Regno Bohemiae & locis ei adhaerentibus. Pa tres Concilii Tridentini jus , de quo agitur, Ecclesiae competere profitentur Sessione a I. Cano ne q. ubi ad petitionem Legatorum, qui nomine Imperatoris,ac multorum Germaniae Principum, necnon Caroli M. Galliarum Regis postulabant, ut calicis usus Laicis concederetur, quod nempς magna affulgeret spes, fore ut heterodoxi, si eum Synodus indulsisset, ad unitatem & gremium Ecclesiae redirent, respondent his verbis: Duos .ero articulos alias propositos , videlicti an rationes , quibus Sarictψ Carbolica Ecclesia-adducta fuit

ut communicaret Laicos,atque etiam non celebrantes

Sacerdotes , sub una tantam panis specie,ita sint retinenda , ut nulla ratione Culicis usus cuiquam sit permittendus , oe an , si honestis O Christiana ob ritati consentaneis rationibus concedendus alicui veι nationi vel 'gno calicis usus videatur , sub aliquibus conditionibus concedendus sit , er quanam sintilla : Eadem Sancta onodus in aliud tempus, oblata

489쪽

niendos reservat. Consultius tamen duxerunt Patres Concilii Tridentini horumce duorDm articulorum dc finitionem arbitrio & prudentiae Summi Pontificis relinquere , ut videre est in Sessione, in qua haec verba leguntur: Decre vit

Sancta Synodus ) integrum negotism ad Sanctiffimum Dominum nostram esse referendum , prout

praesenti Decreto refert, qui pro sua singulari prudentia id escias quod utile 'ipublica Cirristiana salutare petentibus inkm calicis Are judicaverit . Extat in corementariis 'rom ad JInodum Tridentinam spectantium a clatissimo 'Puteano editis pag. 2o3 . Monitum , in quo Galliarum Regis oratores postularunt a Paetribus Concilii Tridentini, ut nullum fieret praejudicium praerogativae Regis Christianissimi, qui die inaugurationis suae Eucharistiam sub utraque specie sumit: & quorumdam Monasteriorum in Galliis vetustissimae consuetudini, in quibus monachi Ordinis Cisterciensis , etiam non celebrantes, statis quibusdam anni diebus sub utraque specie Communicant . Denique post celebrationem Concilii Tridentini Pius IV. Pontifex maximuS, eo jure

anno MDLx III. usus est, dum Germaniae Episcopis indulsit, ut, servatis Legibus , quas Ecclesia Boliemis praescripserat, Calicem Laicis communicantibus concederent . Nullus itaque dubito, quin pene s Ecclesiam sit jus Calicis usum concedendi , sed hanc concessionem passim expediri non censeo, tum quia vix praecaveri potest effusionis Sanguinis periculum , quod Ecclesiam praese tim movit, ne facultatem communicandi sub utraque specie passim Laicis annueret; tum quia per culum

490쪽

culum quoque esset, ne ea facultate, si passim concederetur, abuterentur haeretici ut Ecclesiae conflarent invidiam , sicut Lutherani sub obtenta eiusmodi concessionis Calicis , quam , ut mox di, ximus, charitas a Pio IV. pro Germanis extorserat, mox causati sunt, agnovisse tandem Ecclesiam Romanam , se contra ius Divinum populi subtraxisse Calicem. Unde, jure merito Ecclesia, ne Lutherani ea calumnia , quam temerarici a su spargebant, incautos deciperent, hanc conmcessionem Germanis factam confestim revocavit .

D. optimo jure Ecclesia Romana Laicis,& Clericis non conficientibus Communionem sub utraque specie nunc indulgere haud debet, non solum ob rationes, quibus Saeculo XV. gliscente Hussitarum Haeresi , adducta est ad subtrahendum Laicis usum Calicis, sed etiam quia, ut recte observasti, Lutherani, & Calvinistae, qui

Hussitarum hac de re errorem exorco revoca runt, ansam & occasionem arriperent Ecclesiam

calumniandi,& ubique clamitandi, antiquam doctrinam de Communione sub utraque specie fuisse Saeculo XV. immutatam , ac tandem aliquando Ecclesiam Romanam agnovisse, se contra jus Divinum Laicis Calicem ademisse . Sed de Doctrina Saec. XV. satis hactenus contra Haereticos disseruimus . Praestat nunc, ut paucis agamus de Disciplina tum Ecclesiastica; tum Monastica, quae e dem Saeculo obtinuit , & praecipua, quae ad utramque Disciplinam spectant, Capita expem

damus a

M. Ad Disciplinam tum Ecclesiasticano, tum Monasticam Saeculi decimi quinti attinet gra-

SEARCH

MENU NAVIGATION