Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1720년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

vis illa Controversia, quae eodem Saeculo Parochos inter &Religiosos Mendicantes circa administrationem Sacramenti Poenitentiae seu circa fidelium Confessionem tempore Paschali faciendam oborta est. Conquerebantur Religiosi Mendicantes , quod Parochi Confessiones fidelium, lViris Religiosis, secundum formam Clementinae sDudum, approbatis, tempore Paschali factas , ipsis Sacerdotibus Parochis iterandas esse assererent. Ex adverso Parochi succensebant Religiosis Mendicantibus , quod ab Ecclesiis Parochialibus

frequentandis Parochianos avocarent, ac se prO- Priorum Sacerdotum nomine , quibus , juxta Ca- - nonem Concilii I v. Lateranensis Omnis utriusque

Sexus, semel in anno facienda sit Confessio, etiam intelligendos praedicarent. Ad hanc dirimendam Controversiam Summi Pontifices complura Saecu- l. XV. ediderunt Diplomata, quibus jus assertum Religiosis. Mendicantibus fidelium Confessiones tempore Paschali excipiendi approbarunt, & authoritate Apostolica confirmarunt. In primis , Alexander H anno millesimo quadringentesimo nono propugnatas a nonnullis quasdam goannis de Posiaco, cujus in superioribus Colloquiis jam meminimus, Assertiones, & alias recens adjectas, confixit Diplomate, quod incipit: ugnans in exce sis . Novae illae Assertiones erant: I. Confessus fratri admisso informa, Dudum . tenetur eadem peccata

in numero iterism Curato Confiteri: II. conclusiones

Ioannis de Posiaco damnatae per Joannem XXII. sunt lsatis verae: σ ὰ quocumque Literato susscienter pose

sent teneri. III. Statutum Joannis XXII. editum , Vaselectionis, est irritum . inane, quia, cum illud fecit,

erat

492쪽

erat haereticus. IU. Stante Statuto , omnis utriuiaque Sexus , nec Deus, nec Papa de potentia sua potest facere . quin confessus Fratri Mendicanti admisso, ite rum teneatur confiteri suo Curato. V. confiso Fratribus admigis facta, est dubitabias er incerta . Qua propter omnes tenentur dimittere ineertum, sic solum confiteri fuis Sacerdotibus curam animarum babentibus , sub poenae peccati mortalis . VI. Quamvis Fratres admissi habeant auctoritatem absolvendi audiendi Confessiones; tamen populus subjectus no habet potestatem accedendi ad Mendicantes admissos , sine licentia Proprii Sacerdotis, O Fratres petentes Privilegia pro Confessionibus audiendis, O Sepulturis habendis, sunt in peccato mortali, O excommuni cati: Et υmani Pontifices talia Privilegia concedentes Mendicantibus , aut iisdem confirmantes , sunt in peccato mortali, O excommunicati. VII. Fratres non funt aut fuerunt Pastores, sed fures, latrones , cir lupi . VIII. Sacerdos curatus, dans licentiam Mendicantibus audiendi confisones , magis dispenso eum Statuto, omnis utriusque Sexus , quam Paps Fratribus dans licentiam, juxta formam Decretalis , Dudum . Hos Articulos erroneos , & sacris C nonibus contrarios proscripsit is lexander V. Pontifex Maximus , statuitque , ut si quis deinceps illos asserere , aut in scholis vel alibi glossare , defendere .

seu tenere aut pradicare prasumpserit, tanquam με- reticus sit censendur, excommunicationis sententiam incurrat ipso facto, d qua nisi per Summum Pomiscem , praeterquὰm in mortis articulo, non possis absolvi. Eosdem Articulos ab Oglexandro V. conixos , paritὀr damnavit Eugenius IV. Diplomate

quod incipit: -felicis die xv II. Κω

493쪽

lend.Februarii anni McccxLvI. & Constitutionem Bonifacit GH. super Cathedram et ac goannis XXILDecretalem : Vas electionis , in gratiam Fratrum Mendicantium editas , confirmavit. Ejusdem causae Religiosorum Mendicantium adversus Parochos patrocinium susceperunt alii decimi quinti Saeculi Romani Pontifices Nicolaus V. Callixtus ImSixtus Inquorum postremus anno millesimo quadringentesimo septuagesimo tertio, pridie Ka-Iend. Septembris Constitutionem edidit, FF. Minorum Privilegia continentem, quae Mare Ma-Pum nuncupari solet, qua Ioannis XXm Eugenti In & Nicolai V. Decreta de non iteranda Confessione Fratribus Mendicantibus facta co firmat , & advelsus eos, qui contrarium asserue

rint, tanquam de Haro sui ctos , ab Episcopis ,& Fidei Inquisitoribus agi jubet. Haec fuit constans Summorum Pontificum XV. Saeculi mens de jure, quo potiuntur Religiosi excipiendi fidelium confessiones etiam tempore Paschali. Ueriam, haeclis, non obstantibus tot Romanorum Pontificum Decretis, Saeculo XV. finita non est, sed et identidem repullulanti finem tantum Saeculo XVI. imposuerunt summi Pontifices, quorum Decreta , ut exitum istius Controversiae exploratum habere possis, hic breviterr indicabo . Leo x in Constitu tione, quae incipit: Dism intra mentis arcana, quae in Concilio Lateranensi v. Sess. x I. lecta & appr

bata est , perspicud declaravit , eos qui Fratribus Mendicantibus consessi iunt, Canoni Omnis utriuseque Sexus , satisfecisse e Plist, inquit Summus ille Pontisex , per eooem Episcopos, O Pralatos s

494쪽

di Sacramenti peritia dumtaxat examinari: talibuseque praesentatis admissis , vel etiam indebitὸ rectistis confitentes , constitutioni, quae incipit, omnis utriusq; Sexus, quoad Confessionem dumtaxdt, satisfecisse censeantur. Anno millesimo quingentesimo quadragesimo nono Paulus IIL licentiam gener tem Patribus Societatis Jesu concessit audiendi fidelium Confessiones, nullumque omnino tempus excepit, nequidem Quadragesimale, aut Paschale, vel articulum mortis. Diplomate, quod incipit: Ex Clementi, dato anno MDLv. Privilegia Fratribus Minoribus de observantia ab Eugenio In Meolao V. N Siato In super audiendis Fidei tum Confessionibus confirmavit. Clemens VIII. anno MDxCI I. Constitutionem edidit, qua praecipit Archiepiscopo Cameracensi , & Episcopo

Atrebatensii, ut Parochos in ossicio contineant,& ne prohibeant plebem sibi subditam quominus

Regularibus tempore Paschali confiterentur e Praesenti nostro Decreto , inquit , saxeimus iitere Saeularibus chrim Fidelibus universis , liberὸ Missas audire , effre. Et tam dictis Fratribus est Presbyteris dicta Soeietatis , quam aliis Privii statis pradictis, quibus id . Sede Apostolica ino. tum est , idoneis tamen O ab Ordinario approbatis , peccata sua , etiam ad/adragesimali in Paschali , ct quovis alio tempore confiteri licitὸ posset dummodo tamen iidem Saeulares Christi Fideles Sacramentum Eucharistia die Festo Paschalis usurrectionis in pro pria Parochia ab eorum Parotho sumant. Haec summorum Pontificum Saeculi XVI. Decretis in gratiam Religiosorum Mendicantium' editis novum

Tobur addiderunt Pontifices , qui Saeculo. XVII.

495쪽

Romanam Ecclesiam gubernarunt. orta siquidem anno MDCxLv. inter Henricum , Burdegalensem Episcopum, & Regulares Controversia de audiendis Fidelium Confessionibus tempore P schali , Innocentius X. post: maturam a sacra Congregatione Cardinalium Interpretum Concilii Tridentini causae discussionem habitam, pronui tiavit , licere Regularibus, Apostolica Privilegia habentibus , Fidelium Confessiones audire a Dominica Palmarum usque ad Dominicam in Albis inclusive , deditque ea de re Constitutionem septimo Idus Februarii, quae incipit et Exponi n his Oc. idem sanxit Alexander VII. anno MDCLIx. Salend. Februarii in Censura quarumdam Pro positionum ab Illustrissimo Episcopo Andegavensi ad Sedis Apostolicae examen transmissarum . Denivae clemens X. Constitutione , quae incipit: Suprema, data Romae x I. Kal. Junii anni MDcLxx. declarat, segulares simpliciter ab Ordinariis approbatos posse in Diae cesi Episcopi approbantis , quovis anni tempore, etiam Paschali, O quorumcumque etiam infirmorum Confessiones audire absque nulla Parorborum, vel ipsius Episcopi licentia. De qua tamen Confesone teneri diectos uligiosos eorumdem infirmortim Parochum illicis certiorem reddere . Et hoc

posse illis ab Episcopo, sub poena suspensionis i Deviatate audiendi confessiones praecipi: Suscere tamen , ut certioratio bujusmodi fiat saltem per Scriptura apud ipsum infirmum relinquendam,in eos , qui dictis 'ligissis simplicitis approbatis Paschali tempore confessi fuerint constitutioni, qua incipit: Omnis utriusque Sexus quoad confusionem dumtaxit, fatisfecisse censen ta . Summo rum Pontificum

496쪽

Decreta , quae causae Religiosorum Mendicantium aperte suffragantur , si quis, semoto omnium partium studio , expendere non gravetur , mirabitur profecto , quod Gaspari laenin, Gallicani oratorii Presbyter , in suo commentario Historico O D

gmatico De Sacramentis , Quaestione v. De Confessone, Parag. II. confidenter aflerat, nullam proferti posse Romanorum Pontificum Constitutionein, quae facultatem permittat Religiosis Meudicantibus Confessiones Fidelium excipiendi tempore Paschali absque licentia Parochi, & simul declaret, Fideles tempore Paschali confitentes Religiosis Mendicantibus ab Episcopo approbatis satisfacere Canoni Concilii Lateranensis Omnis utriusque Se aus . Mirabitur , inquam , quisquis hanc praedicti Scriptoris Astertionem audiet, tum quia certistimum est , Summos Pontifices in istius Controversiae discussione secundum Religiosos semper tulisse, sententiam:ad conservanda eorum Privilegia, quae invidi & aemuli obtrectatores , praesertim in Gal--liis , elevare, aut abrogare penitus moliebantur , propensissimani voluntatem demonstrasse , atque jam laudata dedisse Diplomata , ut sensum Cano- . nis , Omnis utriusque Sextis , aperirent, ac Fidelibus palam facerent, Proprii Sacerdotis nomine ita

designari Parochum , ut Episcopus in tota Dioecesi sua, & ubique Chriitianarum gentium Romanus Pontifex , Proprii Sacerdotis nomine ad mentem Concilii Oecumenici Lateranensis Iv. intelligendi sint, qui subinde alios a Parochis Sacerdotes , cum Saeculares, tum Regulares ad audiendas Confessiones Fidelium , etiam tempore Pa

497쪽

que Parochorum i ice nita assumere possunt: Tum quia etiam ab omni veri specie alienum est, Innocentium III. Pontificem Maximum , & quadringen- ros amplius Episcopos , qui hunc Canonem, Omnis utriusque Seaus, in Concilio Lateranensi condiderunt, & approbarunt; Sacramenti Poenitentiae administrationem ita Parochis addixiste ,

ut Romano Pontifici, & Episcopis, quibus Fid Ies , & ipsi Parochi subditi sunt, jus Sacramenti Poenitentiae Fidelibus tempore Pascia ali administrandi adimere voluerint. QEod si semel fateantur

Parochi , Innocentium III. & Patres Concilii Generalis Lateranensis IV. nomine Proprii Sacerdotis intellexisse non solum Curatos, sed etiam Summum Pontificem, & Episcopos,necesse itidem est, ut fateantur,Summum Pontificem, & Episcopos , non solum per se Consessiones audire, sed etiam administrandi quovis anni tempore Poenitentiae Sacramenti provinciam selectis & a se approbatis Sacerdotibus , sive Regularibus , sive Saecularibus committere posse, ac subinde Religiosos Mendicantes a Summo Pontifice , vel ab Episcopis approbatos facultatem habere Confessiones Fidelium excipiendi, etiam tempore Paschali , absque licentia Parochi. D. In tuam sententiam lubentissime descendo, di ad veram pacem in utroque Clero , tam Saeculari quam Regulari, sartam tectam perpetuo

conservandam vehementer opto, ut omnes , cum

Parochi , tum Viri Regulares, ob unam Dei gloriam & animarum salutem in Sacramenti Poenitentiae administratione summa semper consensione collaborent , & obsequia, quae reddunt Eccle-

498쪽

; exigant ad charitatis Regulam, secundum quam facile ista finietur Controversia,quq tamdiu

tantaque animorum contentione disceptata est. Saeniin Parochi sola charitate ducantur , Viros Religiosos ab Episcopis approbatos, zelo salutis animarum ferventes , sibi in Sacramenti Poenitentiae administratione adjutores & cooperatores datos maxima benevolentia complectentur . Similiter,si

Regulares Privilegia sibi a Summis Pontificibus , Conciliisque in Fidelium Spirituale commodum

concessa,eorumque usum ad unius charitatis finem referant, iis modeste utentur , nec ullum unquam negotium facessent Parochis, quibus ad procurandam animarum salutem vel ut cooperatores dccoadiutores a Summis Pontificibus & Episcopis sunt adjecti, sicque mutuam sibimetipsis opem ferent juxta prudentissimum Ioannis Gersonii, Sacrae Facultatis Parisiensis Cancellarii, Consilium,quod nuper legebam in libro ab ipso edito De Statibus Ecclesiae Consideratione II. ubi haec habet: Status

uter3ue studeat alter alterius onera portare sine contenta one amulatione ne si invicem more cornicum se mordeant, consumantur . Ne praterea surgat foeda opinio Ecelsasticorum apud Laicos Qituperetur minis erium Verbi Dei.Nonne Deus,quas

so,abundὸ dives est pro omnibusinonne pacis es Deus, non divisionis ἰ Denique, quid prodes Pharisaicq contentio de status praeminentia i quid Sanctius est dare operam , ut quis perfectus inveniatur quam si jacens in imis, de perfectione flatus glorietur ι Sed alia, si placet, prosequamur quae spectant Disciplina m Ecclesiasticam Saeculi XV. M. Electiones Episcoporum, de Abbatum

499쪽

Saeculo XV.libere adhuc in Galliis fiebant, Archiepiscopi tamen,Episcopi, Abbates , & alii Beneficiati electi persoluebant Romano Pontifici Tributum temporarium, cui Annatae nomen inditum

est, quod ratione fructuum primi anni, titulo subsidii, solveretur , ut Romanus Pontifex paresset serendis universae Ecclesiae oneribus, quae ipsi gravissima incumbunt, & praesertim ut facilius pos et Imperii Christiani adversus Infideles defensionem suscipere ; subvenire Catholicis Regi-hus , Haereticorum quorumvis perduellium condurationes reprimere; Praedicatores in terras I fidelium ad fines Ecclesiae propagandos mittere ἰNeophytis, & pro Fidei causa exulibus necessaria suppeditare subsidia, & pauperum Urbis ac Ditionis totius Ecclesiasticae levare inopiam. His universalis Ecclesiae necessitatibus ut commodius consulere possent Romani Pontifices, Tributum illud temporarium, seu Annatas Beneficiorum Ecclesiasticorum percipiebant Saeculo XU. dc etiamnum jure optimo percipiunt. Fuerunt tamen nonnulli Scriptores , quos inter censetur Ioaune Laundus,in libro quem edidit De Veneranda FUmana Ecesesia Traditione cirea Simoniam , qui Anna tas, velut execrandum Simoniae genus , perstringere ausi sunt, contra quos Prosper Fagnanus , Vir

Pontificii juris peritissimus, Commentariis in primam partem libri v. Decretallum,ad Titulum,

Ne Praelati vices suas , Oc. 3c ad Caput, Pratered, Annatarum originem , honestatem , aequitatem ac necessitatem multis rationibus probat & tuetur, quarum praecipuas hic subjicere non pigebit. I. Summo Sacerdoti Decimam partem Decima

500쪽

ECCLESIASTICA. 681

rum solvi lex vetus praecipiebat Numerorum cap. xv III. Debent igitur, loco Decimarum, , solvi Annatae Romano Pontifici, qui Summus Novae Legis Sacerdos est, & cujus ministerium longe amplius est ac praestantius, quam legalis Pontificis, qui Sacrificiorum dumtaxat curam gerere tenebatur , & eorum,quae judaicam Religionem spectabant; Romanus vero Pontifex Supremus est totius Ecclesiae Sacerdos, ut in confesso est apud omnes Catholicos. II. omnibus curam animarum gerentibus soluuntur Decimae , quanto

igitur magis Romano Pontifici, qui constitutus est Pastor totius gregis Dominici,& qui omnium

Ecclesiarum curam ac sollicitudinem habet, Λ natae , Decimarum loco, persolvere oportet. III. Ecclesia universalis unum Corpus mysticum est in multa membra divisum, cujus Caput visibile sest Romanus Pontifex, membra autem sunt caetem

rete Ecclesiae per orbem Christianum diffula. Cum igitur omnia membra Capiti subvenire debeant ,

tenentur Ecclesiae Annatas, quae sunt subsidia temporalia, Summo Pontifici conferre. IV. Cathedrales Ecclesiae de Abbatiae fundatae & erectae nota fuere absque Romanae Ecclesiae auctoritate, quae pro pterea omnium Ecclesiarum Mater appellatur, quia

omnes Ecclesiae ex ea prodierunt. λrro, Ecclesiae Romanae sponsus visibilis est Summus Pontifex, Omnium Chrisianorum Pater oe Doctor. Cum igitur Filiis incumbat obligatio Patri naturali subministrandi alimenta, ut ipsa lex naturalis docet, mul to magis Patrem Spiritualem juvare debent Filii Spirituales, eique temporalia subsidia non nego

SEARCH

MENU NAVIGATION