Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1720년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

Romano Pontifici , utpote Spirituali omnium, Christianorum Patri,debentur. V. Principi Laico

tributa & stipendia soluuntur, eique hujusmodi debentur subsidia, quia justitiae in sitis ditionibus servandae invigilat; igitur potiori jure Romano Pontifici, qui universae Ecclesiae praeest, &qui tam justitiae,quam Disciplinae toto in Orbe Christiano custos est & vindex , majorum judex & arbiter causarum, subsidia quaedam , seu Annatae, debentur , quo possit ferre regiminis onera,& pu-hlicis Ecclesiae necellitatibus pro viribus prospice-

Te, quibus certe , vacuo aerario, consulere minime posiet. His & aliis rationibus Prosper Fagna slocis mox a me laudatis invicte probat, Annatas jure optimo esse debitas Romano Pontifici, ibidemque diluit omnes Objectiones Scriptorum tam Haereticorum, quam quorumdam Catholicorum , qui in illas invehebantur, earumque exactionem Simoniacam & illicitam esse asserebant. Legi etiam potest idem Prosper Fagnanus in Commentario in Librum I. Decretalium, De Pactis, Capit cum pridem , ubi quaerit, utrum Annatae in Romana Curia licite exigant ut,& sine labe Simoniaeη cui quaestioni breviter respondet, Annatarum e actionem esse licitam & sine ulla Simoniae labe fieri , quia Annatae soluuntur non pro collatione beneficii Ecclesiastici, seu provisione, sed solum pro fructibus primi anni beneficiorum vacantium, qui pro dimidia spelant ad Sedem Apostolicam ex justissimo titulo reservationis,quam Romani Pon tifices pro tanti ossicii, laboris, & dignitatis sustentatione sibi fecerunt. Unde solutioni Annata Tum, quam exigit Camera Λpostolica non pro ullo

502쪽

ECCLESIASTICA. 683

ullo jure Spirituali, aut Spiritualibus annexo, sed pro fructibus mere temporalibus,ad se legitime pertinentibus , nefas est ullam simoniae, aut turpis lucri notam inurere . Ob emergentes Saeculo XU. gravissimas Ecclesiae necessitates, concesserunt aliquando Pontifices Romani Principibus Christianis, ut Decimas, vel certam pecuniae Summam ex omnibus ditionum suarum Ecclesiis colligerent. Eugenius IV. centesimam reddituum Ecclesiastico ruin Hispaniae , Angliae, Franciae, & Delphinatus anno MCCCCxxx I. concessit Regi Cypri, ut obsides Sullano AEgypti datos, cum ex ipsius carceribus dimisius est, liberaret . Concellit itidem annoMcCccxLID. At bono Aragoniae Δ: Siciliae Regi subsidium ducentum mille florenorum auri per duos annos ex Ecclesiis ditionum suaru percipiendum . Nicolaus V. anno MCCCcLI I I. vindicandae a Turcarum tyrannide Constantinopolis desiderio flagrans , Sacrani Lxpeditionem indixit, ad eamque promovendam universo Ecclesiae Clero Decimas imposuit. Callistis IIL anno MCcCcLvo. a Carolo VII. Galliarum Rege obtinuit, ut Sacrae pariter Expeditionis contra Turcas causa, Decimas omnibus Galliarum Sacerdotibus imponeret, ut constat ex Epistola ejusdem Summi Pontificis , qua Carolo VIL gratias agit,edita Tomo I v. Spirilegii pag. 391. Plus II. in Mantuano Conventu anno McCCcLIx. Decimam generalem , indicto bello

Sacro, ab universalis Ecclesiet Clero solvi decrevit, consentientibus Christianis Principibus . Saec lo XV. cusa fuit in Galliis Pragmatica Sanctio, sea carolina OUitutio , quae nihil aliud est, quam ce

lebris illa Cotiliitutio in Bituricensi Coacilio sub

503쪽

Orolo VII. Galliarum Rege anno McccCXxxv III. . edita ac promulgata, quaeque xx II. continebat

articulos, di eo potissimum tendebat, ut Regni Beneficiorum Collatoribus ordinariis sua relin-: querentur conserendi rura: Ut Cathedrali vacante Sede , a Ciero sive Capitulo eligerentur Episcopi , & ut Reservationes particulares, de gratiae expectativae abolerentur. Viguit aliquandiu in Galliis haec Pragmatica Sanctio , sed tandem post obitum Caroli UILejusque succetarum Ludovici XL caroli HIL & Ludovici XII. sublata est per Concor-ν datum Gallicum anno MDxv I. initum inter Leonem X. Romanum Pontificem , & Franciscum LChristianissimum Galliarum Regem. De hoc Concordato Gallico plenius disseremus in Colloquio sexto in Historiam decimi sexti Ecclesiae Saeculi

In Germania Saeculo XV. pro Beneficiis tam collativis , quam electivis initum est Concordatum inter Fridericum III. Imperatorem & Nicolaum V. Romanum Pontificem anno MCCCcLvI II. & confirmatum a Gemente VII & a Gregorio XIII. in hoc Concordato Germanico circa Beneficia determinantur quatuor ista potissimum Capita. Primo Collationes Beneficiorum omnium in Curia Romana , vel intra duas dietas ab Urbe , quomodo cumque vacantium , Summo Pontifici reservantur. Secundo, pro electivis Beneficiis relinquitur Cathedralibus Ecclesiis jus eligendi suos Episcopos, & Monasteriis ius eligendi Abbates, MSummo Pontifici jus confirmandi, ita ut, quacum que electione facta, Summus Pontifex eum promovere possit , quem de Cardinalium Consillio digniorem & utiliorem Ecclesiae judicaverit: Si

504쪽

canonica fuerint electiones, Confirmabimus , nisi ex rationabili O elidenti causa, ac de Fratrum consilio de digniori O utiliori persiona duxerimus providendum . Tertio , pro collativis Beneficiis statuitur, ut alternatim ita a Papa & Collatoribus ordinariis omnia sive saecularia, sive regularia conferantur Beneficia, ut a Summo Pontifice mense Ianuario vacantia , ab ordinariis vero mense Februario , dc sic deinceps alternis mensibus, adeo ut Papa Be neficia vacantia conserat per sex menses alternos, qui ideo Menses Papulas dicuntur; ordinarii vero Collatores per sex alternos alios menses.Excipiuntur tamen Cathedralium, & Collegiatarum Ecclesiarum Dignitates, quae semper a suis Collatoribus ordinariis conferendae relinquuntur. Quarto de

nique , pro Dignitatibus, Personatibus, & alus quibuscumque Beneficiis a S. Sede collatis ,

nitur, ut primi anni horumce Beneficiorum redditus , per modum Annata solvantur, excepti S ta men , quae vi expectativae gratiae , vel permutati 'nis causa , fuerint collata, aut quae valorem vigin ii florenorum auri de Camera non excedunt. Hoc Germanicum Concordatum , que reguntur etiam

in Lotbaringia , & in Alsatia Galli, jussu Maximiliani Imperatoris fuit promulgatum Leodii anno

MDxv I II. & Caroli V. Imp. Edicto in Ecclesia C meracensi executioni mandari jussum anno MDLI

vigetque per extensionem, ex speciali indulto, in Ecclesiis Metensi,& Virdunensi , quae Metropoli Ecclesiae Trevirensi subduntur . Rex tamen Chri-' stianissimus Ludoviicus XIn Indultum obtinuit ab Alexandro HL anno MocLx Iv. quod postea a ci

mente IX. confirmatum est anno MDCLxv I II. pro

505쪽

nona inatioiae ad Episcopatus clem, Tullensem,& Virduuensem , necnon ad alia in his Dioecesibus . sita Consistorialia Beneficia, ut videre est apud. Do alium in Specimine juris Ecclesiastici. D. Quam Disciplinam Saeculo XV. circa Episcopos, & Clericos observavit Ecclesia t. Μ. . Episcopi electi Fidelitatem Romano

Pontifici ante Consecrationem suam Saeculo XU.jurabant, qui solemnis ritus etiamnum observa-- tur, ejusque juramenti formula extat in Romano Pontificali,ciementis HILjus u restituto atque edito , juxta quem consecrandus Episcopus a Consecratore interrogatur in hunc modum: Vis Beato Petro Apostolo, cui d Deo data est potestas ligandi ac fomendi , ejusque meario Domino nostro N. Papa I s. sui que Successoribus υmanis Pontificibus , fidem , subjectionem, oe obedientiam, secundum Canonicam Auc oritatem , per omnia exhibere t qui respondet: Volo. Translationes Episcoporum non fiebant Saeculo XV.nisi ob Ecclesiae necessitatem,vel majorem, utilitatem. Residentiam antiquis Can'nibus,& De cretalibus Summorum Pontificum Epistolis imperatam,Observabant Episcopi,eorumque absentia a

grege sibi commisi o,nisi eam Ecclesiet necessitas,aut . gravis utilitas excutiret, magno in vitio habebatur . Plures Episcopatus sive in titulum , sive in Commendam possidere non licebat, vel alia ab Episcopatu Beneficia absque legitima Sedis Apostolicae dispensatione. Contra Beneficiorum pluralitatem Iacobus Cardinalis Papiensis qui Saeculo XV. floruit, elegantem scripsit Epistolam, quae esti quingentesima quadragesima septima, ad Gonea Iam, Cardinalem Maut uanum , in qua haec habet z

506쪽

het et congeries hae Sacerdotiorum , ad quem usum sunt in domibus Sacerdotum Si ad necessitatem parantur , audiamus admonentem Apostolum et Habentes alimenta O quibus tegamur, bis contenti simus, Si ad eupiditatem explendam , etiam ejusdem increpantis voeem intelligamus t Mortificate avaritiam, quae est Idolorum servitus et quia non potestis, inquit Salvator, Deo servire & Mammonae. Sin vero ad luxum vita pompam , idem quod Chana neae responsum nobis sciamus : Non est bonum sumere panem filiorum & canibus mittere a 'cense vero mecum coacemvatarum adminifrationum quanta sint mala , quantisque nos intolvant eriminibus . Defraudamus primo loco Deum gloria justi

obsequii sui: quod enim illi persolvi pluribus ministrantibus oporteret, per unum cogimus fieri.buimvero rit8, quam diligenter pieque fiat, ipsi nos conscii fumus . Pery Prophetam ideo Dominus comminatur et Vae qui conjungitis domum ad domum . ursus debilitamus corpus Ecclesia . Quatuor, quinquera, pluriumve Praesulum sedes occupat unuS a . De ovibus creditis meremur indigne, a quibus, juxta verbum Apostoli, metentes carnalia, nou seminamus

eis spiritualia. Nostrum unicuique sigillatim prac pitur: Cognosce diligenter vultum pecoris tui, tuosque greges considera : in quibus , quod debitores Deo omnium sumus, quidquid perit, animabus no-sris haud dubid perit, reddituris ante Tribunal justi Iudicis, piὸ crediti, sed malὸ administrati operisseverissimam rationem, quam nescia reddere, in tenebrax cxteriores ejicientur, ubi fletus erit σ dentium stridor. Adde publicum odium merito ex tanta insani in no1 comparatum . Lamentari Ecclesias vides ,εμοέ

507쪽

his cumulis egenorum panes eripimus ; dolere populos, quod veneranda Pastoribus loca plena nunc mercenariis vident: Clamant, non esse nos memores paupertatis antiquae, propter quam creCit Ecclesia : non

videri discipulos Christi, qui de crastino vetuit esse sollicitudinem, O duas vestes habentem dare alteri non habenti praecepit: omnia ad privatam pompam luxumque referri, quodque multorum esse oporteret, injusta dispensatione ad unum aliquem redigi: Anima autem tam esse curam exiguam, quam magna essc poris . Hoc, longiusculum licet, Iacobi Cardinalis Papiensis testimoniuin hic exscribere necessariuin elle duxi, ut inde intelligeres, spiritualem' polygamiam , seu Beneficiorum pluralitatem Saecul XV. sicut & in aliis praecedentibus , proscriptam ac prohibitam fuisse Clericis,quando unum ad vitam honeste sustentandam sufficit,nec subest . aliqua necessitas, aut Ecclesiae utilitas plura Beneficia possidendi. Episcopi, & Beneficiati bonorum Ecclesiasticorum dispensatores tantum , . & non domini Saeculo XV. censebantur , eisque vetitum erat, ne ex redditibus Ecclesiae consanguineos, familiaresve suos locupletarent, aut illorum causa bona Ecclesiastica distraherent, aut dissiparent. Clerici Iurisdictioni Episcoporum ita Saeculo XV. subditi erant, ut ad saeculare judicium trahi non possent, sed eorum causae aClites a solis Episcopis componerentur . Denique,

Clerici ab exactionibus, vectigalibus, publicisquα oneribus erant liberi, & his , qui tum doctrina,

cum pietate digniores erant, Beneficia confere

bant Episcopi, ad quos solos de jure pertinebat Provisio, seu institutio Beneficiorum Ecclesiasti-

508쪽

ECCLESIASTICA. Oscorum, quamvis tamen Patroni, etiam Laici, ius haberent aliquem ad Beneficia sui jurispatr natus Episcopo , seu loci ordinario , praesentandi. D. Monasticae Disciplinae, quae saeculo XU. viguit, priusquam praecipua capita percurramus, Rogo te , ut in medium proseras Religiosos illos ordines, quos eodem Saeculo peperit, aut resormavit Ecclesia. M. Inter Religiosos ordines, quos saeculo XV. peperit aut reformavit Ecclesia, primum locum , habita ratione temporis, obtinet Congregatio Sancta Iustina , ita dicta a Monasterio Sanctae 'ustina apud Patavium. Huic Monasterio Gregorius XII. praefecit Abbatem Ludovicum Barbum, Patritium Venetum, & Congregationis Canonicorum Sancti Georgii in oesta Moderatorem,

qui collapsam in eo Regularem Disciplinam fel, citὰr instauravit, di ordini Sancti prim istinum splendorem in Italia conciliavit circa a num MCCcCvIII. Haec celebris Congregatio dicta est etiam Cassinensis,eo quod praedicta ordinis Sancti Benedicti in Italia reformatio , ac exacta. Monasticae Disciplinae observantia maxime vigeret in Monasterio apud Montem Cassinum ex quo

innumeri prodierunt Monachi doctrina & pietate conspicui . De hac Sanctae Iustinae , seu Cassinensi Congregatione plura legesis in Historia Caenobii Sanctae Iustinae,de apud Maurolicum in Mari Oce

no omnium Religionum , & apud Aubertum Miriraeum in Originibus Benedia iras . Prodiit eodem anno McCCCvIII. altera Congregatio Canonico

rum Regulariim Sancti Salvatoris lacus

509쪽

prope senas , instituta a Stephano Senensi, ordinis Eremitarum Sancti Augustiui; qui, ut vidercieit apud Henricum Spondanum ad anu. MCCCcv I x x. Num.XIX. mutato, auctoritate Gregorii XII. Pontificis Maximi, habitu , Canonicus regularis effectus est, ejusque opera coaluit haec Congregatio, quae primum ab Ecclesia Sancti Salvatoris , quae est in Silva Ilicum ad lacum Civitati Senensi vicinum , nuncupata est Congregatio Sancti Salvatoris Silumlaeus , sed postea a vulgo Seopetinorum Congregatio dicta est ab Ecclesia Sancti Donati de Scopeto Florentiae sita, quam Martinus V. huic Congregationi Sancti univit. Congregationem illam confirmavit Gregorius XII. Nonis Aprilis anni Mccccv III. cujus ea de re Constitutio edita est in Bullario Romano. Regulam Sancti Augustiat his Canonicis tradidit idem Pontifex. voluitque ut sub albo Scapulari Rochetum, superius autem cappam grisei coloris lanae mordentis , instar capparum Conversorum Chariusiensium gestarent. Eamdem Congregationem gratiis ac privilegiis amplissinais auxit, atque exornavit bullus II. Conititutione, quam dedit anno MDxII. quae incipite Inter caeteros , & extat in Tomo I. Bullarii Romani. De ista Congregatione si plura scire desideres , consule Gabrielem Pennottum lib. 2. Hinoria Tripartitae cap. 3I. sequentibus. observat Spondanus , nonnullos referre hujus Congregationis initium ad Pontificatum Gregorii XI. sed eos similitudine nominia fuisse deceptos, cum certum sit, eam solum cce pide sub Pontificatu Gregorii XII. Congregatio

.ancti uter dimi de Fesulii, quae a

Beato

510쪽

Beato Carolo filio Antonii Comitis Moviuranelli Dioecesis Sarii natis in Romandiola anno

MCccLxxx. fuerat inchoata , ad Regularem Professionem secundum Constitutiones Salieti Hieronymi nomine insignitas ab Innocentio VII. adis

milia & approbata est anno MCcCCv. confirmata etiam a Gregorio ML anno MCCccxv. Regulam is

Sancti Augustini deinde Eremitae huius Congregationis amplexi sunt, approbante In qui Generalis Praepositi eligendi facultatem ipsis conCesiit, multis gratiis ac privilegiis Congregationem cumulavit Constitutione data v I i. Kalendas August i anui MCCCCxLI. Celebris erat Sa culo XV. Congregatio Fri onaria instituta a Baset bolomaeo Columna, nobili Romano , qui in Monasterio Sanctae Mariae Frisonaria non procul a

Urbe Tusciae, Canonicam disciplinam sub Reg

la Sancti Augustini circa annum MCcCCxCv I. priamum restituit, quae tora deinde in Italia recepta est titulo Congregationis Laιeranensis, a Basilica Lateranensi Romana, ubi restituti per Eugenium C. Canonici Regulares eam rexerunt usque ad tempora dixti In qui eorum loco Canonicos saeculares constituit. In Hispania Martinns metas,

Doctor Theologus, & Monachus Coenobii Petrae in Aragonia, Roma reversus cum aliis duodecim sodalibus , in Monasterio Montis Sion non procula Toleto consedit, ubi veterem disciplinam Ordinis cisterciensis revocavit, & Congregationem sub titulo Sancti Bernardi anno Mccccxxv. instituit, quam Martinus V. approbavit. Reformationem ordinis Sancti Francisci Saeculo XV. hoc est, circa annum Mccccx1x. aggressus est Sanctua

SEARCH

MENU NAVIGATION