장음표시 사용
511쪽
Bernardinus eiusdem ordinis, magni tunc nominis , ac pietatis, doctrinaeque Vir, sed praecipuci Sanctissimi nominis 'Uu cultor & amator. Hic patria Senensis, Monasteria Fratrum Minorum, quos ab antiqua Sancti Francisci severitate sensim descivisse aegre videbat, ad veterem disciplinam revocare sategit, indeque Franciscanis, qui huic Sancti Bernardini Reformationi adhaeserunt inditiam est Observantinorum nomen, ad discrimero Fratrum Conventualium ejusdem ordinis, qui in
recepta jam vivendi forma juxta privilegia & dispensationes a Sede Apostolica concessas perna nere voluerunt. Extant Sancti Bernardini praeclarae res gestae a diversis Authoribus conscriptae, quae ingentium ab eo editorum miraculorum , occopiosissimorum, quos e suis fervidis per totam Italiam praedicationibus colligebat, fruetuum sunt evidentissima argumenta. Obiit hic Sanctus ordinis Franciscanorum reformator, & ardentissimus atque efficacissimus Concionator anno MCcccxLI v. Aquilae in Vestinis, sive, ut nunc vocant', in Apretio, ubi adhuc ejus corpus integrum visitur. Fuit a Nisolao V. tu Sanctorum numerum solemni ritu anno MCCCCL. relatus. Ejus vitam ab Auctore coaevo descriptam refert Surius
ad diem xx. mensis Maii, omniaque opera direbus Sacris & pietatis ab ipso edita prodierunt Parisiis anno MDcxxxv I. cura &studio F. Joannis de la Hadie Franciscant. Eodem tempore , quo reformationi ordinis Sancti Franci et incredibili zelo incumbebat Sanctus Bernardinus, ordinem Sanctae Clara seu Monialium ordinis Sancti Fran-
inciparileg resormavit B coleta βυleta, Virgo
512쪽
Clarissa, Corbejae in Picardia nata, quae ad Sanctum illud perficiendum opus, usa est potissimum consilio P. Henrici de Balma Confessarii sui, Viri
morum integritate praestantissimi, sicque contigit , ut uno eodemque tempore in Ordine Sancti Francisii, pari ardore Sanctus Bernardinus Virorum , & B. Coleta neminarum reformationis c ram susceperint. B. Colatam, ob miraculorum merita, ossicio Ecclesiastico a suis coli Clemens VIIL concessit, di Paulus V. confirmavit. Extat apud Surium ad diem v I .mensis Martii Vita Beatae Colera, in qua legitur, S. Vitacentium Ferrerium, ordinis Praedicatorum, motum visione de illa
divinitus habita, ex Hispania in Galliam venisse ut ipsam inviseret, quod sane hujus Virginis Clarisiarum Reformatricis laudi ac praeconio plurimum confert . Prodierunt etiam Saeculo XU. duae Congregationes Reformatae , quarum una dicitur Congregatio Lombardia , Cremae per Grego-ritam secchium Papiensem, S Gregorium Cremonensem anno McCCCxLI v. instituta , quae eminet inter Congregationes reformatas Eremitarum
ordinis Sancti Augustini. Altera Congregatio, Bursfeldensis appellata , initium habuit in Monasterio S.Matibiae apud Treveros, cujus Abbas tum temporis erat Ioannes Redius, insignis pietatis Vir , qui auctoritate Apostolica ex Carthusiano factus Benedictinus, Monasticam vitam secundum Regulam Sancti Benedicti instauravit. Hujus Resormationis Decreta gurUtidiae primum annoMccCcxxxv. suscepta sunt, unde haec Congregatio Bursfeldiana fuit nuncupata. Est autem Burdeldia exiguum Dioecesis Moguntinae Monasterium, cuius
513쪽
jus exemplum secuta Germaniae , & Gallo-BeIgii Nonasteria sese huic Congregationi adjunxerunt. De hac Congregatione Burs Didiana legendi sunt Trithemius in Chronico Spanhei mensi , & Miraeusin.Originibus Monasticis lib. a. cap. 2 3.& 26. Iairi in Colloquio v I. in Historiam Saeculorum XI II.& x Iv. observavimus, Regulam , quam B. Albertus , Patriarcha Hierosolymitanus , tradidit Carmelitis , fuisse ab Hagone d Sancto Curo Tituli Sa ctae Sabina Presbytero Cardinali, Ordinis Praedicatorum,& a R illelmo, Anteradensi Episcopo, au ctoritase ah Innocentio In sibi commissa, declaratam, correctam , mitigatam , eamque mitigationem ab eodem Pontifice esse confirmatam Diplomate dato Lugduni Kalendis Septembris anni MCCXLvIII. At, praeter illam primam Regulae B. Alberti mitigationem, aliam ejusdem Regulae relaxationem, seu mitigationem, Saeculo XV. Obtinuerunt Carmelitae ab Eugenio IV. Pontifice Maximo , & qui eam ex eodem ordine hactenus observant, Mitigati Carmelitae nuncupantur. Qua de re extat ejusdem Pontificis Constitutio da ta XV. Kalendas Martii anni MCCCCxxx II. Tomo I. Bullarii Romani. Denique, Saeculo XV. hoc est,
anno MCCCCLxv I I. Sanctus Franciscus Paulanus in
Coenobiolo prope Paulam fundamenta jecit Ordinis Minimorum, qui humilitate , quam ipso nomine profitetur, vere magnus dici debet, re ob arctissimam Disciplinae Regularis observantiam, ac summam, qua erga omnes diffunditur , charitatem , toto orbe Christiano clarissimus existit. Hunc nascentem ordinem Sixtus IV. Pontifex Maximus confirmavit sub nomine Eremita
514쪽
rum Sancti Francisci, plurimisque ornavit privilegiis , Constitutione , quae incipit , Sedes Apostolica , data die xx III. Maii anoni MCCCCLxx Iv. Hunc ordinem confirmarunt etiam sequentes Pontifices Romani, praesertim
Alexander re qui aussit, ut hic Ordo deinceps appellaretur ordo Fratrum Eremitarum Fratris Francisci de Paula. Humilitatem, Charitatem , & austeram Vitae observationem ita coluit Sanctissimus ille Institutor , ut & alumnos suos Minimos vocari, & pro totius ordinis Insigni, seu Stemmate , nomen Charitatis gerere voluerit, eosque quarto voto adstrinxerit, quo tenentur cibis Quadragesimalibus toto anni tempore vesci, excepta gravi infirmitate di ex Medicorum consilio. Tres Regulas condidit S. Franciscus ά Paula , Fratrum, Sororum , & Tertii Ordinis utriusque sexus, quae Omnes a Sede Apostolica consi riuatae fuere , ac praesertim a Julio II. pluribus Constitutionibus paulo ante S. Francisci obitum , & postea ab ejus successoribus . Avitam Disciplinae Regularis observan- 'tiam adhuc studiose retinent hujus ordinis Religiosi, qui virtutum fragranti odore peccatoreS ad poenitentiam alliciunt, jugi corporis mortificatio ne noctu diuque Deo inserviunt, & Ecclesiam doctrina , & pietate, haud parum illustrant, sectantes vestigia majorum suorum, qui eruditione re sanctimonia conspicui sese totos Ecclesiae utilitat, huS devoverunt, suaque omnia dicta ac gesta soliti erant condire ac temperare suavitate charitatis, quae , juxta Apostolum Paulum, omnia suffert, omnia sperat, discordias aversatur , non quaerit aquae sua sunt, sed quae resu Christ, atque de singu-
515쪽
Iis bene mereri studet. Poteris aliquando , si tibi per otium liceat, lectitare praeclaros Ordinis Minimorum Annales , in quibus tam S. Francisci a
Paula , quam caeterorum Fratrum , totiusque Ordinis egregia pietatis, necnon doctrinae exempla ici documenta accurate referuntur .
D. Rem sand mihi longe gratissimam faceres , si S. Francisci d Paula, Sanctissimi Minimorum ordinis Institutoris, cui, ex voto a Parentibus meis nuncupato, sui a teneris annis consecratus , heroicas virtutes ac res praeclare gestas paulo su-sius hic describere velles, ut novis additis stimulis mea magis ac magis inardescat pietas erga S. illum Patronum , quem impense colo, & cui secundum Deum incolumitatem meam ac bonam corporiSyaletudinem lubentissime acceptam refero. M. Apud Paulam,Calabriae oppidum , post longam Matris sterilitatem, ex voto facto Deo, ScS. Francisco Assisiati, natus est S. Franciscus dictus de Paula, qui post actam in summa puritate pueritiam,& in solitudine asperrimo victu adolescentiam,ad natale sotu reversus, oratorium in fundo Paterno extruxit, & adiunctis sibi aliquot sociis , novum instituit Religiosoru ordinem.Fuit Saec. sui Taumaturgus,qui stupendis claruit miraculiS,quo rum illud in primis celebre memoriae proditum
est, quod a Nautis rejectus, Siciliae fretum, st rato super fluctibus pallio, cum socio transmisit . Summis Pontificibus, Regibus, Principibusque , ob sanctitatis famam longe lateque diffusam fuit
acceptissimus,& omnium gentium commendatio ne celebratus. Ludovicus M. Galliaruin Rex, gravi morbo detentus, Franciscum de Paula ex Calabria
516쪽
hrIa ad se mitti a Sixto In Romano Pontifice lin- petravit,eam in spem erectus, fore ut ejus precibus prolixiorem vitam adipisceretur . Franciscum venientem summo honore in genua procidens exce- ipit Rex Christianissimus , eique ac Fratribus Caenobium extruxit ad Plesiacum Parci prope Turonum . Philippus Grainaus, qui Francisium de Paula viventem adhuc in Galliis vidit, eum velut iam ctitatis & prudentiae miraculum commendat in Historia quam edidit Ludovici XI. lib.6. cap. s. ubi ait, ipsμm Virum Sanctum vulgo appellatum, d Rege Christianissimo accersitum , venire noluisse absque Summi Pontificis diuissui facultate . Nunquan se Qidsse hominem viventem , qui magis sandu viveret, in quo magis appareret quod Spiritus Sanctus loqueretur per os ejus. Licet clericus aut literatus non esset, satis ei fuisse Italicam Linguam suam ut se admirabilem redderet. Illum Neapolim transeuntem , honoratum Qistatum d Ilege er filiis ejus fuisse ceu magnum aliquem Legatum Apostolicum, cum ipsisque locutum velut hominem in Aula educatum. Inde Minmam transeunte ab omnibus Cardinalibus visitatum. ς' triplici vice audientiam habuisse apud Summum
Pontificem, solum eum solo egisse , in prπὸ ipsuma assidere jussum trium quatuoroe horarum spatio, quoties ad ipsum accessit. Ludovicum XI. ingenua ante eum procubuisse , orasseque ut vitam sibi prorogaret. Illum autem respondis quod vir sapiens respondere debebat. Addit Cominaeus, sepe eum se audivisse coram sege disserentem , adstantibus Magnatibus in Primoribus Regni, O visum fuisse divinitas inspiratum circa ea, qua dicebat, commonebatque . Hoc locupletissimum Philippi ciminci, probrissimae si- m. I i dei.
517쪽
dei, & coaevi Historici testimonium abunde suffita lcere debet ad plenam, suisque omnibus numeris
absolutam commendationem virtutum S.Francisis
de Paula, qui annis & meritis plenus , vitae sanctitate illustris, & miraculorum magnitudine alia lque frequentia clarissimus ad Deum migravit Turonis in Gallia quarto Nonas Aprilis, in Parasceve Paschae, anni MDv II. aetatis suae anno nonageis isimo primo. Eum Leo X. Pontifex Maximus, ro- 'gatus a Francisco, Galliarum Rege , & ingentium miraculorum , quae tam in vita, quam etiam post mortem edidit, fama ubique volitante excitus, in Sanctorum album retulit anno 1iDx Ix.Hanc Sancti lillius viri omnium votis exoptatam Canonietatio- lnem incredibili laetitia exceperunt Reges Chri- 'nianissimi, qui subinde non aliter quam Patremis nostrum S. Francisium auditi sunt nominare , & ut palam facerent, qua in veneratione nomen ejus , memoriamque haberent, quoties S. Francisci de Paula nomen proferrent, toties Rex Caput reverenter discooperiebat, Regina vero humiliter inclinabat. Jullit etiam Francisius, Rex Christia- inissimus, monetam cudi, quae ex una parte em-giem suana, ex altera S. Franciscum de Paula reprae- 'sentaret, cum hac Inscriptione: ugia Stirpis Propagatori. At, proh dolor i nefandi Haeretici Calvinistae , verae virtutis & pietatis osores, Sacrum lB. Francisci de Paula Corpus , quod post quinqua- ginta quinque quietis ejus annos integrum ac in-
corruptum fuerat anno MDLx I I . repertum , tarta- ireo sacrilegio igne combusserunt, ac totam Galis lliam tam charo ac pretioso thesauro per summam iimpietatem privarunt. Plura de S. Francisio de
518쪽
Paula,Ord. nis Minimoruin Fiindatore,lege sis apud Henschenium, &. Papebrochium in Supplemento Historico Actorum S. Francisci de Patua ad diem II. Aprilis. Inter i eligiosos ordines , quos Saeculo XV. aut peperit, aut reformavit Ecelesia , locum etiam obtinere debent Congregatio Eremitarum Discalceatorum ordinis S. Augustini, de ordo Monialium in honorem Conceptionis Beatissima: Virginis Mariae institutus. Congregationi Eremitarum Discalceatorum initium dedit Baptisa Poggius , qui pietate ac doctrina apud Carolum VII. Galliarum Regem , & Galeatium Mariam Uorciam, Ducem Mediolanensem , spectatissimus, primum Genuae Conventum instituit, sicut refert Agustinus Iustinianus , Nepesinus Episcopus,lib. v. Historiae . Haec Congregatio a Sixto IV. Pontifice Maximo fuit confirmata , uti testatur Odoricus
nialium , in honorem Conceptionis Beatissima Virginis Mariae, Toleti in Hispania nobilis Virgo Lusitana, dicta Beatrix 4 Silva, fundavit, eum qui , rogante Uabella Hispaniae Regina,Innocentius VLI.
Romanus Pontifex approbavit an. MCcCCLXXXIX.
concessitque, ut sub Regula Cisterciensis Ordinis ,& Dioecesani Praesulis obedientia Moniales Deo servirent, titulo tamen Conceptionis Mariae Virginis veste primum accepta , videlicet Tuni ca & Scapulari albis, ac Chlamyde caerulea serva tis. Sed Beatrice , hujus ordinis Fundatrice anno MCCccxC. De cta, ejus Sodales Sanctae Clara Regulam sub eodem semper Conceptionis Maria
Virginis nomine anno ΜcCcCxcIv. amplexae sunt,
easque demum Iulius II. Pontifex Maximus Fran-
519쪽
ciscanorum curae anno MDx I. commendavit. De,
hoc ordine Monialium Conceptionis Maria Virginis disserit Miraeus lib. v. Monasticarum Origi
D. His Congregationibus , & ordinibus Religiosis , quos hactenus in medium protulisti, adjungere nunc debes Equestres Ordines , si qui
tamen Saeculo XV. fuerunt instituti.M. Priusquam de ordinibus Equestribus , qui Saeculo XV.fuerunt instituti,breviter disseram, praetermittere haud possum ordinem Virginum i ununciationis B.Maria Virginis , quem sub finem Saeculi XV. B. yoanna Valesia , Francorum Regina , Ludovici XL filia, Avarici Biturigum in Galliis instituit. Haec quippe nupta Ludovico XII. Christianissimo Regi, sed postea ab eo repudiata,mum do nuncium remisit . & Annunciatarum B. Maria Virginis ordinem fundavit , quem Summi Pontifices Alexander Iulius II. & Leo X. confirmarunt, ac subinde subsecuti Pontifices Privilegiis auxerunt. Regula, quam sectantur hujus ordinis Sanctimoniales , ex praecipuis decem Virtutibus , quibus Beatissima Virgo Maria in Evangelio commendatur, concinnata est; videlicet castitate, prudentia , humilitate, veritate , devotione, obedientia, paupertate , patientia , charitate,& compassione , & ad illarum virtutum exemplar Sacras illas Virgines informat ac dirigit. Veste utuntur Ieucophaea , seu gris ea, ut vulgus loquitur, in testimonium vitae poenitentis; chlamyde candida, in memoriam Virgineae puritatis Dei-parae Mariae , quam imitari gestiunt; Scapulari rubro tria formam Crucis ante pectus aptato, memoriae Paseiionis
520쪽
sionis Domini assidu8 in meutem revocandae cau Sa. inicia nunciatarinn Virginum ordo, de quo ii brum edidit Mubertus Miraus , late per Galliam , di Belgium propagatus est, multis erectis caeno- biis, quibus , sic Katuente B. Ioanna, hujus Ordinis Fuiadatrice , praesunt FF. Minores, dicti Observantes. Silentio etiam hic praetermittere non pos- Societatem , quam noster Cardinalis de Turrecremata Saeculo XV. Romae instituit sub nomine Beatae Virginis Annuntiata, in qua Calutati puellarum Romanarum inopum sic provida . Consulitur , ut tam his , quae sese Deo in Monasteriis Consecrare volunt, quam illis, quae in Sae culo remanere, & matrimonium inire cupiunt,numerentur Dotes , data omnibus utriusque status optione. Sed veniamus modo ad Ordines Equestres, qui Saeculo XV. fuerunt instituti. Ordinem Equitum Velleris Aurei instituit anno McccCXXX. Philippus cognomento Bonus, Burgundiae Braban
tiaeque Dux . Hujus Equestris ordinis originem atque appellationem alii ducunt ab Tasione , qui in Colchida cum Argonautis profectus est, ut indet
Vellus Aureum adveheret, hoc est, auri gaza m , quod hujus regionis Incolae per rivos e monte
Caucaso dilapium villosis pellibus piscari, quaa retibus, soliti erant. Alii vero istius Equestris Ordinis originem & appellationem accersunt a Gedeone, magno illo Israelitarum Duce, qui, ut legitur in Scriptura Sacra,seu cap.vI. libri Judicum, Vellus primo siccum, deinde rorulentum vidit, intactae scilicet Virginis Araria Simbolum, eoque signo confirmatus, trecentos iussu Dei viros elegit , quibus numerosas Madianitarum copias proin
