De caussa efficiente dissertatio Andreæ Spagnii Florentini e Societate Jesu

발행: 1764년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

operum Eruditorum Bastages ad annum pariter r696. 13 , &1698. Quibus conjungi possunt , quae habentur in Aetis Lipsiae ad Septembrem anni r 697. a , & illa , quae scripsit ad Arnaidum, epistola data Venetiis anno 169o. inserta in monumentis Literat rae collectis a Des moleto 3 , & multa alia, quae deinde de hac ipsa re dixit in sua Theodicea .

Brukerus testatur Leibnitium jam inde ab anno 1689. de hacharmonia cogitasse : at Foucherius in epistola ad Lethnitium imserta in Diario Parisiensi anni 16ys. cf) dicit systema harmoniae, quod sibi jam communicaverat ante decem annos & amplius, novum non accidere . De illo meminit Guillelmus Κingius in suo libro de Origine mali O, quem tamen anno I7oa. edidit: &Joannes Bernoullius in epistola ad Leibnitium data anno i 699. dicit alios eodem modo jam olim de eadem re cogitasse:

inquit, Diarium Parismum anni I 636. Amplecteris sententiam pra- ordinationis tamquam elegantissimam , Deo dignissimam . me δεες-tentia nos omnino nova mihi videtur . Fumdem fere in modum a nostro Domino Braunio saepius explieari audivi , O ni fallor eontiuetur in ejur Idistemate Theologieo . Ego quoque similiter fere rem cone i.

213. Contra Harmoni stas plura obiecerunt Foucherius Can nicus Divionensis in Diario Parisensi 8 , Petrus Bayle, &Frauciscus Lamy. His respondit Lei itius tum in citato Diario, tum alibi, &. Lamyo determinate in eodem Diario anni i7o9. 9 . Harmoniae hujus egregiam dedit impugnationem etiam Fortuna tus a Brixia ciω . Contra eamdem scripsit Io. Petrus CrouZastri , quod noverim , opuscula : alterum anno I 37. sub titulo, Exom n de P Hsui de M. Pope: alterum ann. 17 r. inscriptum Troite de ι' E fit baisai, : & alterum anno 1743. inscriptum Re fςηiρπ . Rursus contra Leibnitium citantur To nemine, Staba

lius s ε Ting. de Orig. mali cap. s.seca

122쪽

Iius, Goto redus Walterus, Ruardus Andala, & Trevolitani ad annum praecipue I 737. articulo r. Februarii. Horum objectiones collegit Bulfingerus in Commentatione hypothetica de Harmonia praestabilita edita anno I a 3. Est tandem Voltaire i qui Anglos generaliter, di singulariter Neuvionum , Lohem, 2 CIarxem dicit insignem de hoc systemate contemptum demonstrasse .gi . Pro Harmonistis praeter Wolfium in sua Psychologia tum Rationali, tum Empirica, propugnatorem ipsius praecipuum , C tantur Israel Theophilus CanZius , qui Philosophiae Leibnitiana er Omanae usum in Neolagia per praeeipua Fidei eapita demonstrare aggressus est, opere saepius edito inter haereticos, ct Romae jam proscripto a sacra Indicis Congregatione: Et Christianus Κortholtus in quarto Volumine Epistolarum Leibnitianarum a se edito .

SENTENTIA IL

ars. Ecunda Sententia tribuit rebus corporeis. ut sint in causae essicientes accidentium dumtaxat: substantiis vero spiritualibus tribuit posse essicere aliquas substantias inferiores . Hanc A vicenna Saracenus docuit, ut resert S. Tho mas locis supra q. asio citatis , qui dicitur statuisse a Deo creatam fuisse substantiam unam intellectualem nobilissimam , quam Colchodeam appellavit: ab hac vero creatam aliam inferiorem: a tertia creatam quartam , ct ita deinceps usque ad ultimam, &omnium infimam , cui tribuit essectionem formarum substantialium in rebus corporeis in sensu Peripatetico , illarumque con servationem : Deo interea nihil eorum , quae in hac terra fiant sciente , ct otiose supra Coeli cardines habitante . Avicennae conjungendus est Averroes Maho metanus, Commentator Aristotelis , qui simili modo in hoc deliravit, inquit Cardinalis Ptolemaeus a , quo Auctore occasionem hujus erroris desumpserunt ipsi ab illo , optimi caeteroquin sensus effato , quod saepius Aristoteles usurpavit, Opar Natara es opus intelligentia Mnerrantis . Eadem doctrina , si fides detur Aristoteli, tradita etiam

est a Platone, qui statuit substantias inferiores fieri a substantiis quibusdam distinctis a Deo , ct immaterialibus, quas appellavit ideas , quam Platonis opinionem S. Thomas 3 vocat stulti

123쪽

tiam . Ordinalis Ptolemaeus dicens ci Alexandrum de Ales

Parte a. quest. I. existimare, quod in elementis Mundi λnsita sit a Conditore, natura quaedam rei,s diserens ab elementari , simplex

incorporeo , ut possit esse priπeipium substantiae , videtur mihi sectatorem Platonis in hoc facere Alensem . Sed equidem nouinveni haec verba citato loco, & inter alia , quae cum illis saltem prout inant, componi non possunt, lego haec in illa quam v cat Resolutione a , Corporalium ct Spiritualium anteum est pri

cipium , scilicet Deus : ..telligendo tamen eorporalia machinam hane Mundi ea Oroam p seeus A aut pro mundano conversatione , aut pro seculi amatoribus sumamus. Eamdem enim vero Avicemnae opinionem, Haereticis Simonianis, Menandrianis , Archon-

Ciacis , Patricianis, & Paternianis sic tribuit S. Isidorus Hispalensis Episcopus 3 : Simoniani dicti a Simone muleae diseiplinae porito docent ereaturam non a Deo, sed a virtute quadam superna ere tam . Menandriani a Menandro mago discipulo Simonis nuneupati , qui Mundam non a Deo , sed ab Angelis factum esse seruit . . . Archoneiaci a priseipibus appellantur , qui uniτersitatem , quam Deus condidit, opera esse Arehangelorum defendunt .... P triciani a quodam Patrisio nuneupati sunt , qui subsantiam hum na carnis a Diabolo conditam dicunt . . . Paterniani a Paterno quodam exorti , qui inferiores eorporis partes a Diabolo factas opinantu .ai 6. Recentius secundae huic sententiae aliquo modo circa e

dem tempora suffragati sunt duo Angli philosophi , Henricus Morus, ct Radulphus Cudvvorthus Morus enim in suo Enebiridio Metapb eo, quod anno 16 i. Londini edidit, Phaenomena naturalia, ut loquar verbis Jo. Christophori Sturmii illum impugnantis , reducit ad principium quoddam spirituale, ct incorporeum per universum Mundum permeans , principium Hylarchicum ab ipso appellatum , quod corpora & partes materiae certo consilio & ordine ad certas leges , cum ratione &arbitratu quasi suo disponat, nisi impediatur: quod gravia su-Per leviora violenter collocata , ad ima prudenter deportet: quod Oceanum nunc ad litora emoveat, nunc in altum Iedum eat : quod stellas in Coelo moveat : quod nubes fabricet, pluvias profundat, magneti serrum admoveat, caeteraque naturae effecta omnia cum ratione , deliberatoque consilio producat,

124쪽

H8 DE CAUSSA EFFICIENTE

& sic , concludit Sturmius, Ph Pam Seientiam omnem ineffabili

compendio, uno oris anhelitu exhaurit. Cujus commenti funda

mentum cum sit , Mechanice non posse ullum Naturae phaeno menon explicari, necesse est illud sponte sua evanescat, positis contrariis demonstrationibus, ex quibus jam melior Physica tota componitur . Cudvvorthus vero in suo Idistemate Intellectu

ii, cujus extat Anglica editio Londini anni 16 8. , di quod Latine deinde a Laurentio Mossiemio redditum, Jenae prodiit a

no r733. , inseruit Dissertationem de Natara Genitriee , in qua admittit substantiam quamdam spiritualem i , expertem tamen conscientiae a , a Deo creatam , illique subordinatam, omnia in hoc Mundo materiali artificiose quidem operantem , sed quin ipsa intelligat artem suam eo modo, quo artificiose per habitum sbnat quis , aut canit 3 , quin tamen hic, &nunc de re, gulis artis cogitet, vel illas animadvertat 4 Atque hanc quidem Naturam genitricem diffusam esse per totum Mundum vult, vin tamen excludat alias similes naturas particulares , lsiquae orte sunt 4 : Quare primam illam vocat generalem naturam genitricem. Hoc modo credit se praeclare consuluisse Divinae Maiestati, cui dicit non esse consentaneum omnia, nulla alia re interveniente, machinari & fabricari s). in eo igitur , quod isti naturae det Cudvvorthus productionem omnium rerum materialium, convenit cum Avicenna : sed distat deinde ab illo, quia diversitatem rerum materialium repetit a solis diversis materiae modificationibus. Quam falsa autem sit haec commentatio satis jam intelligitur ex suo illo fundamento pleno erroris circa Providentiam Dei, cujus notione se prorsus caruisse aper te declarat, ut alibi cs dico. Praeter hos, qui accedere vide tur huic sententiae , erit, qui censeat alios nominari posse, quos abunde dabit Cardinalis Ptolemaeus , qui statuit virtutem causi rum secundarum consistere in Entitate distincta a Deo , difraso per omnia eorporea per modum satus sablui i, vivaei simi, quam dicit esse quidem 8 substantiam , non tamen ex ma teris , ese forma eonstantem, sed eorpus simplex . Hanc ipse admittit, quia credit admissam ab omnibus totius antiquitatis Phil

sopbis, ct plurimis ex SS. Patribus, ct plerisque ex modernis

O Id. ibid.

125쪽

Physiologis, inter quos poterant etiam esse citati Angli, quoniam philolaphiam ipse edidit Romae anno' I 696. , verum de his non meminit, sed affatim de aliis. At , ut hanc etiam ab ipso admissam naturam de 3enere corporis , vi sibi indita operantem , reiiciamus, non istum facit illius inutilitas, sed etiam repugnantia taIis substantiae , quae sit quid essentialiter iners, utpote corpus, ct simul non iners', utpote tot ac tanta, immo omnia Naturae phaenomena vi sibi intrinseca operans.

SENTENTIA III.

at . Ertia Sententia in duas partes dividenda est , al-I tera pertinet ad res corporeas, altera ad res sprurituales creatas.

Quod pertinet ad res corporeas, illis, quae non sunt instrumenta artis , tribuit ut sint causae essicientes , & quidem principales ex dictis supra q. lao. non solum modificationum, quae fiant in aliis substantiis, sed etiam entitatum quarumdam, quas vocant qualitates abistulas , S etiam substantiarum illarum , quas vocant incompletas, ct aliter formas substantiales , sine quibus nullum docent haberi posse corpus. Atque , quod mi rabilius est, rebus ipsis corporeis, sive, ut Munt Objectis materialibus tribuit haec sententia c q. ato. ut sint caussae efficientes simul cum intellectu & voluntate cognitionum & volitionum saltem animarum nostrarum, qnas cognitiones , ct alias actiones iidem Peripatetici docent esse formas accidentales sua entitate praeditas; Imaginantur enim nescio quid , quod vocant phantasma , ct communius speciem impressam effluere circum- quaque ex quovis objecto corporeo , & per sensumn canales usique ad cerebrum decurrere . Peripatetiei , inquit Tullius r id pereipi posse Geunt, quod impressum esset a vero , eo modo , quo imprimi non posset a falso . Sic pariter senserunt Stoici, quorum princeps Zeno, ut habetur apud eumdem Tullium dicebat sensationes nasci ca) a quadam quasi impulsone oblata extrinseeus, quam illa φαντα πι- , nos visum appellemus lieet ς atque hanc impulsionem vel potius rem impellentem definiebat juxta eumdem Tullium 3 aliquid impressum , esseesumque ex eo unde esset. Cum autem non possent Peripatetici sistere cum Stoicis , qui

126쪽

rro DE CAUSSA EFFICIENTE

Materiat Istae erant, in hac doctrina ; ulterius procedentes statuerunt species istas impressas,statim ac ad cerebrum pervenerint, peractionem animae illas percipientis habitu quodammodo materiali exui , ct indui spirituali , easque sic reformatas vocant species expressas , seu species intelligibiles . Sola hujus non intelligibilis doctrinae narratio satis esse potest , inquit Bumerus:

i , ut ab illa caveamus. Interea quoniam res corporeae simu cum potentiis animae, causae actuum animae dicuntur ; amrmantur consequenter esse illorum caui e partiales , a quibus docent cognitiones & volitiones recipere sua attributa disserentialia, quae aliter appellant specisicativa unius cognitionis ab alia , sicuti a causalitate potentiarum animae dicunt recipere attributa generiisca . ita Sylvester Maurus, qui hanc sententiam propugnat ca) Objectum , inquit, speei ut eognitiones , ct alior actus intenti uales tamquam tribuens illis ultimam differentiam speeseam ς pote tia vero non tam spee eat, quam genereizat, utpote tribuens sola praedicata generies : Et alibi intendens probare, objectum esse causam cognitionum dicit 3 Inductione constat, omnem eognitionem

proeedere ab objecto tamquam a patre , a potentia, in qua etiam recipitur , tamqtiam a matre . . . Hine est ut cognitio intellectiva

oeetur conceptus mentis .

ai 8. Sententia haec a saeculo xt. usque ad tempora Galilaei S Cartesii, dici potest habuisse pro se quotquot fere sunt Philosompni. Tamdiu enim systema Peripateticum alibi impugnatum, quod sententia illa imbibit, dominium Academiarum retinuit. Atque ut Peripatetici sortiores in tuenda sua hac doctrina evade-zent , adscenderunt ad remotiora etiam tempora, & in rem suam Conati sunt detorquere antiquiores quosque vel Philosophos vel Patres , ut videre est apud SuareΣ s) , qui profecto formas nec substantiales , nec accidentales in sensu Peripatetico admiseruat, ut Iuculenter probat Fortunatus a Brixia 6 . at 9. Uenio ad substantias spirituales creatas . Istis tertia haec sententia tribuit ex nuper dictis esse causas partiales suorum metactuum . Rursus tribuit agere in aIios spiritus , & em cienter causari diversas etiam in corporibus modificationes, negat tamen posse essicere alias sibi simiIes substantias , quia cum spiritualis

substa cc Bassi. DaIti des prem. verit.

x Μaur. Quaest. Philosoph. lib. I.

ε) A Brixia de Qualit. Corpori

Prop. II. a pag. 3 O.

127쪽

substantia non habeat compositionem ex duabus incompletis su stantiis , quemadmodum Munt ipsi habere corpora q. iaci. , sed simplex sit , non aliter potest existere , quam per cre tionem , quae soli Deo propria etiam ab hac sententia affirmatureme. Negatur praeterea s piritus quosvis creatos, non exclusis ipsis Angelis, ut communiter statuunt Theologi apud Maurum 1 posse essicere ullam entitatem materialem , sive haec sit forma substantialis , sive qualitas ab Iuta , quia cum vis illarum activa limitata sit, non potest id essicere, quod in se ne eminenter qui

dem continet, quemadmodum dicunt a spiritu creato non contineri ne eminenter quidem entitates corporeas. Quamobrem in ferioris conditionis in hac sententia videntur esse creati s piritus ipsemet incalescente camporum luto , & simo ς huic enim tribuitur esse causam partialem tot tantarumque formarum substantia- Iium , quot in genere vegetabilium numerantur , cum nulli interea creato spiritui detur, ut emcere possit ne eam quidem forinmam, quae vile foenum , aut insipidam cucurbitam constitueret: Ceterum, quod pertinet ad secundam hanc partem , ea , etsi illata sit ex principiis, quae omnia admitti nequeunt, incidit tamenia veram sententiam, de qua jam dico.

SENTENTIA IV.

2ao. Uuarta, & vera sententia tribuit creaturis spi- .ritualibus esse posse causas emcientes principales modorum dumtaxat, qui accidant tum ipsorum substantiae, tum corporibus sibi debite proximis, & signate animae hominis pro statu suae unionis cum corpore , tribuit esse causam principalem earum motionum, quas ip sum experimur facere juxta imperium animae. aa I. Creaturis vero corporalibus tribuit esse causas emcie, res quidem, sed instrumentales modorum dumtaxat , qui acclindunt aliis corporibus a se distinctis , & sibi de bite proximis ,& signate corpori hominis pro statu suae unionis cum anima , tribuit vel posse esse caussam instrumentalem earum cognitio- num , quas experimur sequi ex impressionibus factis in his vel illis organis sensoriis, hoc vel illo modo . De hac credo causaliotate instrumentali corporis in animam , loquitur Petrus Sylvanus Regis, dum docet ca corpus hominis, & alia extra homi-ὶ nem

Q Regi. Usag. d. Raison. lib. I.

128쪽

raa DE CAUSSA EFFICIENTE

nem corpora sensibilia, esse causas secundas emcientes idearum nosti arum , ct etiam causas exemplares, animam vero non esse illarum causam essicientem , sed solum materialem: quo loquenm di modo intelligit, opinor, per singularem terminorum abusum animam non eme causam instrumentaliter essicientem cogniti

nes, ct esse illarum subjectum . Atque hinc colligit jure tribui

ideas toti homini, quia, cum homo sit compositum ex anima &corpore, inveniuntur ideae convenire utrique parti .aaa. Interea tamen ex iis, qui, quod spectat ad corpus unitum cum anima, pret certo habent animam agere in corpus, sunt qui post Tourneminem in ancipiti relinquunt , an corpus vicistim agat in animam,& animae ipsius actionem in corpus, cui unitur, dicunt non esse quocunque modo , sed imm mediate quidem in spiritus animales corporis , & mediate in omnia ipsius membra . Hi igitur volunt commercium animae in statu unionis cum corpore consistere in eo, quod anima ex sua intrins ca constitutione incumbat continuo ad conservationem organicae corporis machinae, quando in illa est inclusa. Atque cum machinam istam corpora externa diversimode assiciant , ct mutent , animam dicunt animadvertere istas mutationes, & hinc sibi acquirere cognitiones aliorum corporum , ct illas quae dicuntur sensationes, ex quibus deinde ad intellectiones assurgit, de similiter dicunt nasci in illa per mutationes corporis, naturalem passionem delectationis , si illae taIes sint, quae faciliorem reddant animae actionem conservativam corporis; doloris vero si dissiciliorem , quas passiones ipsa auget, mitigat , variat promut in se reflectat . Anima in hac hypothesi describitur similis citharaedo, qui organum aliquod musicum jam aliunde factum reddit magis vel minus bene resonans pro sua constructione , quin organum agat in Ipsum, prout citharaedus est . Verum ne sit assisiens anima suae machinae , sed ipsam vere informans, dicitur unaquaeque anima creari a Deo talis, ut non possit convenire nisi illi determinato eorpori, ita ut sicuti corpora humana, etsi sint sub eadem specie, disserunt tamen singula a singulis, ita etiam animae. aa 3. Systema istud unionis animae cum corpore per actionem non mutuam inter utramque substantiam vocatur systema physici influxus , seu Commercium Tournem ianum, quia illud Tou nemine in Actis Trevolitanis ci per modum tentaminis conjecturalis primum proposuit, di juxta sibi oppositas dissicultates

129쪽

PARS TERTIA. 123 primo ci per Bel montium, secundo ab per Montignyum dein

ceps amplius declaravit ca) . Rusdem synopsim profert Bert hol-' dus Hauser concinnatam ex illis , quas jam olim dederant Falch& Daniel Stalder ab ipso Hausero citati. Jo. Christophorus Wolfius cs putat nulli placere posse , primo quia TOurnemine cum Catholicis , ct plerisque Acatholicis aperte dicit animas creari a Deo pro singulis corporibus , secundo quia nescias quomodo , videt in eo systemate laesam libertatem animae, quae sunt profecto obiectiones ineptissimae. At illa quidem alicujus momenti videtur , quod dominium animae in corpus , ct ejus quasi primaria sollicitudo de ipsius

Conservatione non appareant talia , qualia haec sententia videtur postulare: Nam anima ex continua nostra experientia nullo modo allicitur a quavis mutatione seu impressione , quae fiat in multis corporis partibus, neque illis ullo modo apparet dominari.

Anicitur quidem ab illis , ut observat Niev ventilius 6 , in quas derivantur nervi ex cereiallo ct medulla spinali, & illas pro imperio suo movet, ut brachia, manus, crura, oculos , aures, os ς at non item illas, in quas derivantur nervi ex cerebro , ut

Cor, Arteriae, Stomachus, intestina, quorum motus, ct functiones neque impediri, neque promoveri certe possunt ex imiterio animae . Rursus multae sunt partes corporis, quae laedi poseiunt, quin anima illarum laesionem advertat, ct sentiat, ut sunt capilli, ungues, ossa, pulmones, cerebrum, & humores .aa . Quartam hanc sententiam jam olim sequuti sunt , iamque propugnant quotquot nec Peripatetici, nec occasionalistae sunt. Atque de antiquioribus, qui negarunt creaturis quibuslibet vim essiciendi ullam entitatem , meminit S. Thomas post Averroem 8 referente Ferrariense . Illorum ratio non appro bata quidem a S.Doctore ex suppositione, quam sequitur, de veritate systematis Peli patetici, attamen legitima , & essicax haec ab eodem profertur . possunt formae , aeeidentia fieri ex materia , eum non habeant materiam partem sui; unde fifiant, oporret quod fiant ex nihilo , quod es ereari. Et quia ereatio soliar Dei est ollio, sequi videtur , quod solum Deus tam formas substantiales,

130쪽

ir DE CAUSSA EFFICIENTE

ars. . De iis autem, qui concedunt creaturis vim faciendi modos rerum , non est quod dicam , si sermo sit de iis, qui post explosum systema Peripateticum scripssiunt. Nam evidens cuique ex illorum lectione esse potest . De illis dici posset tum Philosophis tum Patribus , qui ante seculum XI. Epocham Per pateticae Philosophiae cum sacra Doctrina conjunctae , floruerunt. Hi prosecto, ubi agunt de libertate hominis, palam faciunt se pro fiteri, hominem esse causam principalem suorum actuum . Ubi vero de aliis creaturis corporeis Ioquuntur , illis nihil aliud tribuunt , quam rationem Instrumenti Divinae Virtutis , quod idem

est, ac dicere, illas esse causas enicientes instrumentales dumtaxat. Atque, etsi aliquando tam generaliter res creatas dicant este instrumenta Dei, ut non excludant aperte creaturas saltem intellectuales , attamen exclusae satis intelliguntur ab iis, quae singulariter dicunt de libertate hominis .aa 6. Uidimus supra hanc sententiam q. so. de causalitate solum instrumentali in rebus corporeis relatam a S. Thoma. Eamdem expresse docet etiam Damascenus ci , ubi ait hoc esse Dogma Platonis , quem tu hoc censet praeferendum esse Aristoteli tribuenti etiam meris corporibus efficientiam principalem . idem docet Simplicius ca) . Idem ille quicunque sit, qui Trismegistus dicitur, qui Mundum dixit 3 esse instrumentum Dei, & ab eo semina accepisse, ut omnia producat , quae se mina nihil aliud sunt, quam principia passiva generationum , quae Deus posuit in rebus creatis, & quae , dum in alia corpora actu impingunt , eaque commutant , activa sunt di dicuntur .

Eodem sensu Philo iuxta supra q. 393. dicta , dixit Deum

huic infimo generi rerum permisisse seminare atque gignere. Ex Patribus non est reticendus S. Augustinns, qui sic ait

Corporqler causa , qua magis fiunt , quam faeiunt, non sunt ister eoussas emetentes numeranda , quoniam hoe possunt, quod ex

ipsis faciunt Spirituum violuntates , quibus verbis satis declarat creatis Spiritibus convenire , ut sint causae efficientes, quo nomine ille solas intelligit causas principales: corporibus autem non

convenire ullam huiusmodi efficientiam principalem , sed solum instrumentalem , quo modo habent suum sensum verba illa S. Doctoris, quibus dicit corpora etiam iacere aliquid, & aliquid posse. a 27. Ad

SEARCH

MENU NAVIGATION