장음표시 사용
141쪽
utero meo apparasis , neque enim ego sipiritum O animam donavi vobit , or vitam, o singulorum membra uos ego ipsa compegi, se
a M. Occasione hujus objectionis percurram hic de Generatione Animalium diversas Philosophorum sententias, ex quibus multas fusius persequitur Maupertullius i , qui anno 17s9. dies . Julii Basileae obiit, dum Berotinum rediret. Prima sententia est veterum quorumdam . Hi , supposita commixtione seminalis liquoris utriusque genitoris maris , S seminae, vi entitatis cujusdam, quam vocabant facultatem gener tricem, putabant se intelligere originem animalium . Aristoteles autem in solo maris semine vim producendi animal, in illo vero foeminae , nutrimentum ad incrementum laetus , vel ut ipse ait materiam, sicuti a mare formam , repetebat . Explosa jam est haec sentetitia, quia dum recurrit ad usm generatricem, vel rem in eisdem tenebris relinquit ac prius , . vel falsitatem edocet, si vim illam velit esse entitatem aliquam particularem, sicuti Peripatetica Schola opinatur. a 4 i. Secunda sententia sit Harveyana . Harveyus Medicus Caroli I. Magnae Britanniae Regis , celebris propter detectam sanguinis circuIationem, veI potius propter eam redditam apud vulgus ipsum certam; Nam gloriam detectionis Cogrossius a Leniet convenire Academiae Patavinae , cujus alumnus fuit Har-veyus sub celebri Hieronvino Fabricio, vulgo dicto Acquapendente z Honoratus vero Fabri sibi attribuit dicensnem sanguinis docueram ct quidem publice Lugduni, ut testantur Trevolitani aliquot annis antequam liber Harvaei manu
ἐπ meas incideret , eamque tum ex variis experimentis , tum etιam
ratione a priori demonstraram . Algarotto interea, qui hoc a
no I 764. Pisis obiit, mirum visum est , quonam modo haec aliquo tempore ignota suerit: putat enim s eam palam to
ties apparere, quoties novimus e vulnere , seu vena aliqua secta, usque ad mortem sanguinem erumpere : At quoniam ex hoc argumento concluderetur etiam vinum in doliis circulare , cum illis perforatis videamus violenter illud effluere , mirabuntur
alii de sua admiratione . Melior est coniectura Gulielmi Guth-
142쪽
ries, qui in sua de Anatomia antiquorum differtatione , quam addidit suae Anglicae Versioni librorum Tullii de Natura Deorum, arguit ci cognitionem hujus circulationis intercidisse , cum inν dubia apud veteres videatur fuisse, quod colligit etiam ex illo
Tullii a Sanguis ad eor perlabitur, a eorde autem in totum comptis distribuitur per venas admodum multas . Harveyus, inquam,
cum multum , ac diu in hac de Generatione disquisiitione studuerit, quid alii sentirent, exquisierit , observaverit , ct confin laverit , tandem generationem animalium dixit accidere modo simili illi, quo ideae a mente producuntur , & ferrum acquirit
magneticam virtutem ex conjunctione eum magnete . Ad ideas enim cerebrum requiritur , & ad prolem procreandam matrix,
quam in his circumstantiis mollem reddi sicut cerebrum deprehendit . Reiicitur , quia hoc certe non est quicquam, quod intelligi
possit, pronunciare, sed in mero verborum sonitu acquiescere . et a. Tertia sententia est eorum, qui ex ovo omnium ani malium originem statuunt esse . Antiquissima est haec sententi Pro ea citatur Aristoteles dicens 3 . Non temere existimatum est, terrigenas ex ovo emersisse , ct alibi - . Conceptus, priusquam partes ejus distincta situ , est veluti ovum membrana chvolutum . Plutarchus cs . Nullum , inquit , animalium genus expers est ori ginis ex ovo. Et Hippocrates, vel quicunque sit Auctor libri De Natura Pueri aperte ortum ex ovo tribuit hominibus. Sed recentius haec sententia robur accepit a Faloppio , qui detectis corporibus quibusdam circa matricem , quae veilculis abundarent albicanti plenis liquore, censuit in iis contineri totidem ova , dc ipsam albicantem materiam ovum esse dixit, quod quoties a semine maris talem motum exciperet, ut in matricem de Volve-- Tetur , in qua ad suam maturitatem cresceret, toties ovum foecundatum dici deberet. Litire plures retulit observationes , quae hoc systema suadere videntur: Mery contra alias refert , quae suspectas faciunt illas Littrari. Utraeque reperiuntur ad annum I or. in Commentariis Academiae Regiae Parisiensis . Graasius alias que favent,atUereheyen alias contra,quae opponuntur, retulit. Recentissime Thomas Need ham. de quo inferius redibit sermo , credidit se demonstrasse animalia non nasci ex ovo ex eo,
143쪽
quod, ut refert Joannes de Turre i , viderit eodem modo nasci animalcula illa , quae Microcos pium detegit in liquoribus . in quibus perstiterint in infusione carnes animalium, etiamsi prius 1 xtam partem aquae ebullientis supra ipsos effuderit. & diutius 1 uia pra cineres calidos phialam , in qua positi erant, retinuerit:
quod satis credit esse ad corrumpenda omnia ova . Verum huic equidem argumento non acquiesco ; Nam ova calore intelliguntur corrumpi, quando igniculi illa pervadant, non vero qua do illa interius non penetrent: propter tenuitatem autem ovorum illorum, de quibus hic est sermo, & tenuitatem etiam caloris re
spectu totius fluidi, non potest assirmari ingressus iste particularum ignis intra illa . Quare potuerunt illaesa ab illo subsistere. Praeterea dato etiam animalcula illa microscopica non nasci ex ovo , quonam modo fit transitus ad hanc consequentiam, ergo nulla animalia nascuntur ex ovo . a 43. Sententia autem haec de ortu animalium ex ovis non e
dem modo ab omnibus, qui illam sequuntur, proponitur . Sunt primo, qui ova ista successive in feminis existere docent ex vi pa ticularis mechanismi, quod est in illarum organico corpore. Sunt secundo, qui ovum illud, quod marem contineat, volunt continere illud solum individuum : at ovum illud ,quod foeminam contin eat, innumeras in infinitum generationes docent in se includere . Corpus enim animalis, ut hominis nascentis , per ipsos nouest aliud nisi explicatio & evoIulio quaedam machinae ejusdem Corporis ultra omnem imaginationem exiguae, jam praeexistentis in ovo, quas machinas Deus in prima Mundi creatione omnes construxit, ct in prima omnium matre Eva condidit, a qua in alias steminas derivatae sint . Ex quo haec sententia , quae amplian da est etiam ad progagationem plantarum, appellatur de involucris , sicuti etiam ea, de qua mox dicam. 244. Hanc placuisse S. Augustino contendit Hyacinthus Tonti in sua Augustiniana de rerum erectione sententia laudata a Tre-VOltianis a . Recentius illam propugnant Auctores Angli Historiae universalis ex versione Italica facta Neapoli, quae pluris habetur illa facta Venetiis ca). Pro qua arguunt Primo , Nisi admitta
latur praeexistentia omnium animalium in ovis inclusis in prima foemina cujusvis animalium speciei, productio novorum anima lium esset creatio facta ab ipsismet animalibus generantibus, di DS ferens
144쪽
ferens soIum in eo, quod creatio a Deo facta fuerit vel subito ,
vel brevissimo tempore , illa vero animalium intra diuturnum . tempus. Sed respondetur negando assumptum . Arguunt Secundo , Generatio cujusvis animalis est opus aristis & rationis admirabilis : Sed haec non habent locum in brutis, utpote naturae non intelligentis , &ne in homine quidem, utpote actu non intelligentis hanc construmonem: ergo generatio cujusvis animalis non est opus aliorum animalium . Sed negatur major, si sermo sit, non de causa remota , quae est Divinus Artifex, sed de proxima & immediata , quae consistit in actione illa generantium animalium , quae determinat motum mechanismi particularis apti ad concretionem novi corporis organici . Arguunt Tertio , Eva creata est cum iis organis propriis foeminarnm , quae sunt & dicuntur sedes ovorum : ergo prima haminum generatio prodiit ex ovis a Deo iii creatione primae foeminae inclusis : Atqui in singulis foeminis primae hujus generationis erant pariter similes ovorum sedes cum suis ovis; ergo etiam ista ova continebantur in prima foemina, & ita porro in infinitum . Sed respondetur , concedo antec., & Omitto conseque iitiam, quae certe legitima non est , quandoquidem potuit Eva esse creata cum organis aptis ad continenda ova, quae pro-
ceta temporis formanda essent vi mechanismi proprii corporis organici, non quae actu in illis essent. Sed nego minorem sublum-Ptam, quae est mera petitio principit. a s. Qitaria sententia est eorum, qui originem animalium ducunt ex animalculis in liquore seminali viri ab Haris herio, Levvenhoe kio, aliisque observatis. Quare origo haec in hujusmodi sententia tribuitur tota viro , & foemina dicitur esse dumtaxat Iocus proprius & destinatus ad alendum & conservandum hoc vivens usque ad transformationem ex vermi in novum animal juxta speciem generantium . Hanc vero transformationem expli-Cant per analogiam ad illam, quae in aliquibus animalibus ut papillionibus observatur, qui tales laiadem fiunt post notas mei morphoses ex vermi in nim pham , & ex hac in vivens alatum . Cum innumerabilia sint haec spermatica animalia iisdem observatoribus testantibus, & unus plerunque fiat homo; raro enim G mini nascuntur, attamen non terrentur aut hores hujus sententiae a tanta naturae prodigalitate . Similia namque exempla in arboribus ut quercu proferunt, quae etsi multas glandes producat, ViX tamen una, aut altera aliquando fit nova quercus, Pereun
145쪽
tibus reliquis & in piscibus, qui vim innumerabi Iem ovorum deinponunt, quorum dum unum piscis evadit, multae interea my- Tiades pereunt. Uereheyen visus est suis observationibus favere
huic sententiae , ct contra opponi Harveyus: Eamdem Geom yus publice propugnavit Parisiis anno i7o4. & exposuit in latino opulculo, quod Andryus Gallice reddidit, magnifice laudatum a TrevoItianis G . Sed recentissime illam aperte exclusit Bussonius Volumine a. 1hae Historiae naturalis apud Joannem de Turre a negans esse animalcula , quae in fluidis quibusvis, iis etiam , in quibus macerati aliquamdiu fuerint flores & frondes , per Microscopium observantur moveri; & contendit esse moIeculas organicas, quae motus mechanicos ex viribus expansionis , aliisque
jam cognitis in natura patiuntnr . At hujusmodi impugnatio est prorsus importuna. Non enim potest universaliter dici quod ipse haluit, quandoquidem observationes aliorum & ipsius Thomae Need hami, qui ipsi Bussonio socius fuit in multis istarum , reserunt apud ipsum de Turre 3 videri in multis fluidis microst pio subiectis innumera, quae praeseserunt motum spontaneum , hoc est per omnem directionem , sepe etiam cum regressu , &mutua in sui occursu devitatione .a 6. In hac interea sententia, simili modo ac in antecedenti, dicitur Deus in primo animali, ut in Adamo collocasse omnes in infinitum homines, quin immo in quolibet fortasse ex praedictis animalculis contineri alia in infinitum eiusdem speciei auimalcula. In quo habetur alius modus , quo aliqui propugnarunt sententiam de Involucris . Inter quos est Ualisnerius qui tanta id fecit contentione, ut multos Rayo teste in suis Physic theologicis sermonibus cs in sententiam suam traxerit, inter quos
a47. Utraque sententia tam de ovis, quam de Animalculis . contra illos quidem, qui dicunt vel suspicantur Mundum hunc cum suis generationibus esse ab aeterno, probatur impossibilis, quia ex eo necessario insertur primos ilIos homines ab aeterno creatos habuisse infinitam magnitudinem, ut ostendit Cheyne 7 :
contra vero illos, qui Mundum in tempore fictum tenent, neu-S a tram
146쪽
tram probari posse impossibilem assirmant ipsarum propugnatores apud Bumerum O , quia demonstratur divisibiIitas materiae in infinitum, quod argumen in m videri potest vehemen inter promotum a Dodarto in Commentariis Academiae Paria
Reiicitur tamen utrumque systema, Primo ex eo, quod evidenter appareat utrunque genitorem marem & feminam concurrere ad generationem , plus quam haec systemata permittant. Nomne enim laetus, praesertim qui nasciantur ex animalibus diversis specie, ut muli ex asino & equa prognati, utrumque generantem e primunt Secundo ex eo , quod per recursum ad divisibilitatem infinitam materiae , non tollitur penitus Objectio desumpta a mon-srosa magnitudine corporis tribuenda primis parentibus continentibus in se omnes in futurum homines. Quod est contra sententiam communem , quae non solum vult ex pluribus argumen . . tis, quae retulit Derhamus 3), naturalem hominum staturam fulta semper eamdem, sed ipsos etiam primos homines statuit fuisse decora quidem proceritate spectabiles , non vero gigantes, nec immanis illius staturae , quam 1bmniarunt Talmud istae , &alii apud Anglos Historiae Universalis Auctores 4 , quorum illi, qui mediocrem magnitudinem Adamo concesserunt, parem fecerunt cubitis nongentis . Certe de Gigantibus tamquam de re nova primo meminit S. Scriptura s) multiplicato iam genere humano. Propterquam causam improbabilis censetur illorum opinio, qui illud Josue 6 -maximus ibi inter Evaeim situs est, interpretantur de primo homine. & dicitur ab interpretibus nomen Adam ibi, vel non esse nomen proprium , sed idem quod homo, vel si sit, significare non primum hominem , sed unum ex posteris gigantis Evac . Tertio reiicitur ex eo, quod exemplum tot seminum , & ovorum brutorum , quae cum numquam novae Plantae aut Bruta sint evasura , tamquam deperdita conside- Tantur, omnino inutile est ad tollendam objectam inutilitatem, seu ut Niev ventilius dicit absurditatem tot animalculorum , quae nunquam homines fient; Nam nulla est absurditas in eo, quod Pauca sint semina, quae plantae sant, quandoquidem manifestum
147쪽
est haec non produci a plantis eo praecipue fine, ut illarum spe- Cies conservetur vel propagetur , sed ut sint in alimentum viventium , quod idem dici tuto potest de ovis brutorum contra
id , quod ce alet Didacus Revillas in Epistola ad Fridericum dei Verme in Collectione Callogeriana r . Quare illa, quae non
fiunt plantae, non sunt frustranea , at Lustranea adhuc sunt animalcula illa, quae homines nunquam evadent . Praeterea se tentia ipsa Brutorum & Plantarum productionem explicans per recursum ad involucra non solum non est caeteris praeserenda, sed etiam est posthabenda, ut alibi ab ostendo. Quarto rei, Citur ex eo, quod si anima illa , quae in ovis vel animalculis ponitur , cum sermo est de generatione hominis, dicatur esse rationalis, inciditur in sententiam de praeexistentia animarum , quae alibi ostenditur 3 repugnans; sin autem dicatur irrationalis, vel duae animae erunt in singulis hominum : vel irrationalis dicenda est in nihilum redigi ad infusionem rationalix, vel in alia comin Tarenta abeundum , quae subjacent magnis difficultatibus . a 48. Quinta sententia conjungit systema ovorum, & vermium seminalium docens , illud ex tot animalculis, quod ovum opportunum ad suum incrementum , ct nutrimentum ingrediatur ; fieri tandem hominem, vel aliud in proi ria specie gene-Tantium animal. Haec Sententia , quae vix dissert a superiori, propugnata fuit referente Derhamo ab Harrisio intuoLexieo Thecluco , verbo Generatio. Reiicitur cum Regnavitio sc , tum ex rationibus nuper dictis ς tum quia animalcula illa esse totidem corpora similis speciei cum vivente , In quo sunt, non solum non suadetur , sed ne vel levem quidem rationem sufficientem pro se habet . Est quidem in multis humoribus, ut aceto & aqua putrescenti innumerabilis innatantium animalculorum multitudo, quae ad mnes suos utique destinata sunt a suo, & omnium Creatore , sed hi fines incogniti nobis sunt. Unus fortasse ex ins finibus est adsviditatem conservandam , vel ad faciliorem reddendum occum sum partium inter se similium, quae invicem uniri debent ad io
mandum corpus Uiveus .a49. Lerinitius 6 huic sententiae non solum iubscripsit, sed illam
D . de Plant. Vegetatione .cia Dissi de Creatione . Derbam. Pbysico. Theolog. B. 4. eb. I . pag. mihi tas.co Regnaure. Eniret. Physiq. 1.
148쪽
illam ulterius etiam promovit, existimans corpora animalculorum illorum conjuncta esse cum sua anima rationali , ct jam inde a primi hominis creatione inclusa omnia in ipso fuisse , ut alis hi co fusius dico. Quemadmodum autem illorum corpuscula non explicantur in corpus humanum perfectum, nisi processu temporis, & fovente matrum utero ἔ ita etiam animam censet manifestare tempore solum debito , ct aucto jam corpore , actus suos nobiliores. Leibnitium sequutus est Duvigerius ca) & που
fius in Theologia Naturali a , ct in Psychologia rationali
primae editionis latinae; nam in ea habita deinde Veronae pe misit expungi, quae ad hanc sententiam portinent. Legi potest huius sententiae 1blida impugnatio tum ex Philosophiae, tum ex Theologiae momentis desiimpta, quam brevi tradit FranciscusCangiam ita s . 2So. Sexta Sententia sit , quam excogitavit Bussonius 6) ἰHic , exclusa illa, quae rem explicat per ova, vel animalcula inclusa in primis cujusque speciei animalibus , recurrit ad quaedam elateria, quae insunt in corporibus animatis , & ad mate- Ciam quamdam organicam , semperque activam. Ope&actio ne elateris vult determinari materiam aliunde semper promptam ad unionem sui cum aliis materiae partibus, determinari inquam ad internam externamque consigurationem , quae respondeat generantibus corporibus .
Reiicitur , quia haec dicere, idem est ac nihil dicere, quod vel intelligi possit , vel falsitatem non includat in activitate attributa materiae. as r. Septima sententia est illa Thomae Need hami Angli, qui postquam audivit ab ipso met Bussonio rationes non acquiescendi ulli ex hactenus excogitatis in hac re opinionibus, post multas coniunctim cum ipso , & seorsim institutas ad hunc finem o servationes microscopicas, ct multas meditationes, conclusit in eo libro , quem Parisis anno 1 so. edidit de novis suis observa tionibus per Microscopium habitis, generationem animalium, di Productionem plantarum provenire ex aggregato substantiarum simplicium per modum certe Nonadum Leibnitii, in quibus constituit elementa corporum , quarum singulae praeditae sint du
149쪽
plici vi, altera expansionis, altera resistentiae . Atque quando vis resistentiae superat vim expansionis , dicit haberi corpora in-
organica ut lapides : cum vero vis expansionis superat intra ce tam gradum vim resistentiae, oriri vult vegetabilia , ut Planatas: cum tandem magis augetur praevalentia vis expansivae, existeare vult animalia, quae spontaneo motu feruntur, & sentiendi vim
praeseserunt. Quare, ut ait Io. Maria de Turre referens & impugnans hujusmodi systema ci)-, -tas , ct Sensatio , in hoc systemate fectus causarum Ampliciam, qua divem
Reiicitur non solum omnibus illis argumentis , quae evincunt Elementa corporum naturalium non esse substantias simplices per modum spiritus , ct iis quibus probatur essentialis esse omni corpori inertia : sed determinate magis ex eo quod dicere sensationes, quae sunt cognitiones quaedam , esse essectus materiae, sapit Materialismum. asa. Octava sententia Maupertusti statuit cum multis Antiquorum, ut Anaxagora, Alcmaeone, Parmenide, Empedocle, di Epicuro , quos nominat Censorinus ca), & multis Medicis, duce Hippocrate & Galeno, tum veteribus tum recentioribus cum compluribus Theologis citatis a Con imbricensibus 3 , ex utriusique generantis concursu propagationem speciei repetendam esse. d cum de hoc dubitare nolit, modum autem , quo id fiat, fatetur esse nobis ignotum . Cartesio quidem in suo de homine tractatu placuit recurrere ad cognitas motus Ieges. Sed nihil quod satisfaciat, per hanc viam proferri posse Georgius Cheyne plane demonstrat. Adoptat potius Mauperinsius vim attractionis in Chymica iam observatam , di multis aliis argumentis confirmatam . Atque sicuti observatur a Chymicis ex mixtione variorum liquorum fieri conjunctiones quasdam , quae naturae organicas productiones imitantur , ut Arbor Dianae dicta, aliaque prorsus admiranda opera, quae res & substantias cognitas aemulantur, ita simili aliquo modo rem se habere in seminalis liquoris mixtione utriusque agentis imaginatur . Hinc explicatio monstrorum longe melior omnibus, quae hactenus inventa sunt: Nam quando sint in istis liquoribus semianalibus non solum eae dumtaxat partes , quae necessariae sunt ad
150쪽
hominis integram ct perfectam constitutionem , sed muIto abundantiores , & accidat ut hae uniantur ex incognitis legibus attractionis particularis cum sibi similibus : en monstra abundantiora digitis : en gigantes, in quibus numerosiores vertebrae in
as 3. Quae dicta hactenus sunt, valent loquendo de origine animalium, quae plerumque Observantur , non tamen de quibusdam animalium speciebus particularibus , de quibus quaedam quasi miracula generationis narrantur a diligentissimis illarum observatoribus . Exigua illa insecta , quae supra plantas multipliacantur & vivunt, observante Reau murio ct post alios ab ipso citatos , videntur singula ex s e solis generare sibi similia . Polypus aquaticum animal multiplicatiar per eruptionem quasi quorundam ramorum, quae sponte decidunt, di animalia sunt, de . antequam decidant, jam alios ramos sive animalia produxerunt nulla interveniente unius cum altero conjunctione. Est praetem rea animal illud, quod multiplicatur secando illud in partes," fiant partes, tot erunt deinceps animalia. Secas ex parte capitis, cauda suo tempore erumpet in altero segmento, I n vum in altero caput quodammodo exiliet, ita ut historia non solum accedat ad fabulam Hydrae Lerneae, s ed etiam eam superet . Observationem hujusmodi protulit Trembleyus in Transactionibus Philosophicis , & unam refert S. Augustinus ab a se ipse supra modum admirante factam simul cum multis, qui secum idem contemplabantur . Quae in causa sunt ut non appareat, quomodo systema generaIe 'circa generationem animalium a nobis possit
constitui. Quod congruit illi, quod scriptum est 3 ς momodo
ignoras, quae sit via spiritur, qua ratione compingantur ossa ἐν ventre praegnantis , se neseis opera Dei , qai fabricator est
2sq. Mnis causa physica tum principalis tum instrumentalis superat in persectione suum effectum : causa solum ut quo potest esse aequalis perfectionis cum suo effectu. Propositio est contra Peripateticos, qui admittentes u. a 7- in