De caussa efficiente dissertatio Andreæ Spagnii Florentini e Societate Jesu

발행: 1764년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

in rebus creatis vim emciendi entitates aliquas, adm I serunt causas creatas posse esse aequalis perfectionis cum suis effectibus, ct las causas aequivocas q. t 7s. opus habere perfectio ire majori, ac sit in illarum est ectibus . Multo autem magis est contra Materialistas , ct illorum ducem Epicurum vel Lucretium, qui homines & animalia, primitus producta docuit a Terra vi Solis fermentante , donec ea evadente sterile cessavit hujusmodi animalium perfectorum generatio , alia remanente per traducemipibrum propagatione, ut alibi ci dico . Est rursus contra il-Ios , qui usque ad haec nostra tempora visi sunt propugnare animalia quaedam imperfectiora produci ex materia putrescente , ni ranas ex terra aspersa per aestatem' pluvia improvisa , ct rursus quasvis arbores, quas anima quadam vegetativa statuebant informari , produci a semine nulla anima praedito , sive actu non vivente. Est tandem contra Franciscum Redi, qui credidit ca insecta illa, quae in gallis quercuum , in foliis arborum , & intra ipsos fruitus nascuntur, nasci ab eadem illa virtute , per quam plantae, & ipsarum fructus nascuntur et Quam sententiam timens ne respueretur , propterea quod animalia dicuntur

esse in diverso genere, & quidem perfectiori , quam sint plantae, dicit quando hoc reputetur absurdum , se non vereri affirmare in ipsis plantis etiam esse animam senstivam et Quare multa etiam ex Poetis congerit pro hac nova in plantis anima adstruenda. Sed hujusmodi effugium est aliud absurdum , tum quia prorsus gratuitum , tum quia evidenter inutile ad propomtum ς nam hoc saltem evidens est, quodvis animal habere talem animam , & sui constructionem, quae evidenter perfectiora sunt quibusvis plantis. ass. Probatur prima propositionis pars . Causam primam Deum evidens est superare in perlaetione quamcunque rem ab ipso creatam : immo cum Deus sit infinitae virtutis, & perfectionis, necessarium est, ut quicquid extra se faciat, longe ab ejus perfectione distet. Quod vero pertinet ad causas secundas sive principales q. s. , sive instrumentales q. 78. , hae non possunt. ut insta suadebitur, aliud quam modificationes emcere, quae sunt evidenter quid longe imperfectius persemone ipsius causae: ergo nulla est causa physica nec pincipalis nec instrumentalis, quae non superet in persectione suum effectum. . a s 6. Confirmatur primo auctoritate , ac primo philosopho-

152쪽

1 6 DE CAUSSA EFFICIEN TE

rum : Eo , inquit Balbus Stoicus apud Tullium ci , quae esse

νant aliquid ex sese , perfectiorem habent naturam, quam ea , qua ex iis efferantur . Secundo S. Augustini dicentis a : Omae quod

eiens majus est, quam id quod emeitur: circa quam authoritatem, ne ea sibi adversetur , dicunt Peripatetici eam intelligi debere, vel tamquam loquentem de solis causis aeqni vocis, quod arbitra . rio dicunt, vel si etiam de uni vocis quis dictam velit, dicunt in eo quod e flectus habeat dependentiam a causa, ct non viceve sa, semper salvari essectum parem non esse causae, cum ceter quin . possit esse par in absoluta, & intrinseca sui perfectione, quod dicunt ex praejudicio systematis ipsorum dantis creaturis vim agendi plusquam solas modificationes. Secundo confirmatur ex eo quod communiter soleat aestia mari perfectio causae ex perfectione effectus, ct vicissim essectus praestantia ex illa caussae . Ex quo facta sunt illa quasi principia, qualitas effectus arguit qualitatem causis : ct causta dignitas causati arguit dignitatem . Tertio confirmatur ex illis axiomatis, Nemo dat, quod non habet : Res magis nobilis a minus nobili uon potest pro ei: de quibus dicere cum Redio 4 , Io me ne Io hesse , aut cum Philippo Bonannio s , Philolbphi esse ad trutinam ea revocare, ut constet in quo sensu sint usurpanda, est communi hominum sensui se opponere , ct illa nequicquam conari ex axi matum albo deIere . Sed si essectus esset perfectior sua cauisti. illa daret, quod non habet: Ergo effectus nequit esse perfectior sua caussa.as . Probatur secunda pars. Causa ut quo q. m Plus producti in uno corpore naturali est motus alterius corporis : sed motus productus in uno corpore a motu alterius , pomtest esse aequalis Derfectionis cum illo , scuti accidit in corpo re elastico transfundente quodammodo totum suum integrum que morum in aliud corpus : ergo causa ut quo potest esse aequam Iis perfectionis cum suo essectu .as 3. Primo obiicitur contra primam partem . Saepe unus

homo i Tuli. de Nat. Deor. num. sapag. mihi Ir . S. August. lib. 83. cinastion.

quaest. 2.

153쪽

homo generat aIium melioris ingenii, at hue adeo perseeliorem; Ergo potest causa physica esse perfectior suo effectu. Respondeo, distinguo antecedens . Unus homo generat alium melioris ingenii, ita ut non sit causa physica illius ingenii, concedo antecedens ς ita ut sit causa physica illius ingenii, nego antecedens , ct consequentiam . In hominis generatione per aIium hominem anima generantis est causa principalis , corpus vero ejusdem est causa instrumentalis physica illius transfusionis materiae , quam de suo generans tradit genito, dc ex qua in eiu bili modo coagmentatur corpus hominis geniti , atque in hoc terminatur tota causalitas hominis generantis ex dictis q. a 39. ;Nam, quod spectat ad animam, quae genitum jam corpus in format , certum est ex Catholica doctrina , esse solius Dei creatoris effectum . in eo igitur, cujus homo generans invenitur es, se causa , ct ex quo generans dicitur, nihil habetur , quod se. peret ipsius perfectionem . Quod autem processu temporis evadat ipsius filius doctior , vel appareat esse melioris ingenii , hoc non dependet ab ipso generante ut physica causa , cum hoc dependeat a libero cuiusque arbitrio , ab exercitio in studiis , a vitae rei gimine, & aliis causis quotquot sint, quae habitum corporis iae in reddunt, quo anima ipsi coniuncta facilius utatur ad operationes sibi proprias exercendas, donec ipsi conjuncta est , as9. lnstatur. Admittuntur passim a Philosophis inter res Creatas causae univocae, & homo generans hominem adducitur in exemplum hujus causae: sed causa univoca est illa, cujus effectus est aequalis perfectionis cum sua causa : ergo potest una causa physica esse persectionis aequalis cum suo essectu . Respondeo, transeat major, & distinguo mino: Causa univo- ea est , cujus es tus est aequalis persectionis cum sua causa .uxta Peripateticos, concedo minorem; juxta alios, nego minor: mct consequentiam . Quotquot igitur fatentur nullam causam secundam quicquam enicere nisi modos, dum causam univocam

nominant, intelligunt significare ex dictis q. t s. causam efficientem talis rei, quae est aequalis quidem perfectionis ac ipsa est, sed cujus ipsa non est, nisi causa partialis . Atque hoc modo ge

nerans hominem erit ipsius causa univoca .

26O. Secundo obiicitur. Semina animalium , ct plantarum tsunt caussa em ciens aliorum animalium, S plantarum : sed semina animalium & plantarum sunt imperisAiora ipsismet produ ctis animalibus, & plantis i Ergo non omnis causa ediciens est Per Dctior suo enectu. - T a Resp.

154쪽

a 8 DE CAUSSA EFFICIENTE

Respondeo, nego majorem. Vera enim Philosophia docet s mina ista esse ibium causam materialem , sive id ex quo fit ansemal, S planta , dum semina illa sese explicant, & augentur per mechanismum Deo auctore dignum .a61. Tertio obiicitur . Aristoteles 1 ct quam plurimi deinceps Philosophi admiserunt putredinem esse causam eisicientem aliquarum plantarum, & animalium; Nam propugnarunt dari, ut aiunt, generationes ex putri, quas etiam spontaneas, & aequi vocas dixerunt. Ita celebris est generatio apum ex piatrescentibus tauris, quam admiserunt veteres tum Graeci, ut Aelianus a Plutarchus, ct Galenus: tum Latini, ut Varro 3 , Uirgilius, Ovidius , Plinius , ct alii : tum recentiores tam Philologi ,

quam Philosophi. Ita Jo. Oricellarius non solum hoc de api, bus asserit, sed addit: E mille mostrἰ rettἰlἰ, ed alat; ,

me quando it ealdo ι' umido corrompe, La Natura Ioverebia at Mondo erea.

Idem dicunt Petrus Crescentius , Ulisses Aldrovandus, Fortunius Licetus, Hieronymus Cardanus, Thomas Moufetus, Joan nes Jonstonus, Franciscus Osualdus Grembs, Thomas Bartholinus , Franciscus Folli , Philippus Jacobus Sachs . Athanasius Nirker, Honoratus Fabri &alii cum his citati a Francisco Redio s) . lta similiter bombyces ex juvenco putrescente , qui per viginti dies foliis mori nutritus fuerit, provenire affirmant Ab drovandus. Gassendus . Honoratus Fabri, & ad imitationem Virgilii totum id descripsit Hieronymus Uida apud Redium c6 Ita ranas ct multa animalia. quae per aestatem maxime Post iu gentem aliquam pluviam ex improviso in campis, ct compitis pParent, post plures veteres infiniti, ut idem Redius dicit, recentiores assirmarunt, inter quos est post Redium Joannus Goe

d rtus apud Trevoltianos 8 in sua historia insectorum edita

Aelian. lib a.HIstor. Animal. Plutar. in vita Cleomenia.

GaIen. lib. An Animal sit id quod

an utero est.

ι Varro lib. s. ct a. de Re Ru

155쪽

anno I m. Ita vetus, ct recens narratio est generari Crabrones ex equorum cadavere, Scorpiones ex cancris truncatis , ct humi sepultis, Angues ex medulla putrescente hominis , aliaque hu

jusmod i , quae congerit Ovidius ci γ, & multo magis Philippus

Bonanias magno apparatu authoritatis , rationum , experimen . torum . &obl ervationum propi gnans generationem ex putri in suo observationum libro circa viventia ca), quod iam pridem, nec perfunctorie fecerat in alio suo opere Reereatio mentis , choeuit ca : Atqui putredo non est perfectior ulla planta corpore organico , ct multo minus ulla animali , corpore animator ergo non omnix causa essiciens est perfectior suo et laetii. Respondeo nego majorem; Qui enim putredini tribuerint es.se causanx materialem objectarum generationum, fuerunt utique multi, qui vero. illi tribuerint eis: etiam causam essicientem , vix aliqui reperientur , quorum erit purgare se ab iusta accusatione,

quae contra i psos iam facta est ex alibi dictis, quod sententiam

doceant Atheisticam . Illi qui putredinem assumunt ad summum ut causam materialem, ex mihi notis , sunt qui sequuntur. S. Thomas exponens citatum Aristotelem , tribuit causal talem hujusmodi generationum virtuti corporis coelestis cs . In animalibus, inquit, oe plantis, qua generantur sue semine exputrefactione propter suam imperfectionem , sumit ad eorum productionem agens universie, scilicet virtus corporis eaelestis , ma teria disposita , idemque saepe repetit 63, & alibi determinat ista corpora coelestia dicens cra, Animalia ex patrefactione generatGo' plantae, O eo Ora mineralia assimilantur Soli , Stellit, quo-Fum virtute generantur . Plura alia Ioca, in quibus S. Thomas vel idem. docet, vel aliud praeterea, quod adhuc minus faveat

obiicientibus. suggeret Fertariensis in suis Commentariis ad I bros contra Gentiles c8 . SuareZ fuse de hac re disputans tandem statuit 9 gener thoues istas fieri immediate a Deo , quae est sententia S. Augustini

156쪽

rso DE CAUSSA EFFICIENTEstini dicentis ci , feeit in Caelo Auelam , ipse Deit is terro

Fortunius Licetus in Iibro de Spontaneo Viventium ortu apud Bonannum a , Cabatus, & Κircherus admittentes in Plantis animam vegetativam , & in Brutis animam sensitivam, quas animas in sola materia crediderunt consistere , statuerunt gener'iones istas oriri ex eo , quod particulae vegetabiles, aut sensi livae dissipatae huc illuc a corporibus, uniantur tandem in aliqua Proportionata materia iuxta exigentiam . quam Deus ipsi harum parcicularum naturae indidit: 3 inquit Cabaeus , eum Di

ritus vegetabiles ex quoeanque aeeidente uniuntur eum materiali proportionato cossurgit vivens , ita quoties spiritus animales uniun

rur pariter eum fixo proportionato statim Ar Animal; tamen πeque σου generandam vegetabile, neque ad generandum Animal sumit quaelibet eo unctio , sed debent eo angi O. tales Diritus,inin ta ro copia ct tali modo . Iisdem pene verbis rem explicat Κir- herus , cujus systema, quandoquidem Trevoltiani cs dixerant illud fortasse esse falsum, sed esse Diis ingeniosam, Reau murius 6 impugnavit. Manelius cum aliis simile quid dicit in suis disputationibus super primam sectionem problematum Aristotelis ad Problema decimum sextum, in quo agitur de productione pedic lorum , expresse animadvertens putredinem esse solum causam materialem , non vero eiscientem et ea enim, inquit es quid destructivam , non quid eompositivum . Alii generalius rem explicarunt per virtutem quamdam es formatricem , ut Munt, atque propagativam , vel insitam qui bus, is animalibus, ct plantis etiam imperfectis, vel dispersam per totam terrae & aquae molem, quae ad praesentiam convenientis caussae materialis non caret suo essectu . 26 a. Quod pertinet ad appellationem ii Iam generationis spontaneae, di aequivocae attributam objectis generationibus , e illa non infertur putredinem creditam fuisse causam illorum es ficientem . Spontaneae enim dicuntur generationes illae respectu terrae, ad exclusionem illius caussae, quae consistit in semine re

Ο S. August. In Psalin. 148.

157쪽

eondito in Ioco sibi convenienti: ci Dieantur, inquit S.Thomas, quasi sponte nasci , quia pro aeuutur ex terra sine semine per illam similisadinem, quo dieitar aliquis sponte sacere illud, ad quod ab extrinyeeo non indueitur. AEquivocae vero , quia in causis ab iis Philosophis stabilitis, Coelo, Stellis, aliisque non continebantur formaliter perfectiones, quae in illis habebantur generationibus; haec enim est communis notio effectus aequivoci, sicuti contra uni voci dicuntur illi, qui proveniunt a causa , quae eamdem se maliter rationem cum ipsis obtineat. Ceterum quas ipsi nondum deprehenderant uni vocas in quibusvis plantis ac viventibus caui sis, invenerunt jam in plerisque diligentiores Recentiorum o servationes. a 63. Sic Mazχolius Bolanicae Professor in Senensi Academia propagationem fungorum & tuberum per semen novis recenter observationibus ca illustravit . bic ex suo ovo nasci Fulicarum speciem quamdam , quas Anseres Scoticas vocant compertum est observante Ioanne Denisio in suis monumentis artium S scie tiarum apud Diarium Literatorum, quod Nazarius Romae dabat ca ad Novembrem anni i6 a. , di Deusingio in sua de Anseribus Scoticis Dissertatione contra tot illos citatos a Petro te Brun , qui ex navium putrefactione illos nasci putaverunt. Sic Ostreae, & Testacea sua ova deponere, ex quibus species pro pagatur , observarunt Steno, S. Martinus Lister citati a Bonanno s) . Sic Ranae & alia insecta post pluviam aliquam aestivam exiliunt late per campos, quia coguntur e suis caveis, quas aqua implevit erumpere, quemadmodum in Laponiae montibus species quaedam murium ex simili causa referente Huetio 6 apparet frequens post aliquam tempestatem . Sic circa multa alia insecta obiervavit Franciscus Redi praecipue in hac re nominandus , cui Eschinardus dedicans tomum primum sui cursus physico-mathematici gratulatur , quod novam de ortu Insectorum Philosophiam invexerit, , illam omnium fere meutibus insitam de ortu ex putri opinionem pene deleverit. Hoc certe tempore tamquam dogma verae Philosophiae habetur innixum rationibus non dubiis, quas

S. Thom. lib. a. de Anima tex. 3 s. pag. 27. ab MaEE. toa . . collect. opusc. Physic. edit. Lucae anno 17 3. pag. mi

mihi 377. 1J Redi. Esperienete Intorno allagenerat Ioa deal institi.

158쪽

is et D E C AUSSA EFFICIENTE

quas innuit Lesserus cx , uni vocas istas causas in omnibus ge nerationibus haberi. Et quod pertinet ad insecta habitantia in gablis, frondibus, Si fructibus , quae Redii diligentiam effugerunt, ea pariter generari ex aliis similibus insectis , extra controve sam posuerunt ex suis observationibus Malpighius , & Der-

et 6 . instant. Dissicilius est insecta generari ex materia n bium , quam ex materia terrae putrescentis; sed ex materia nubium illa generari suadent reperta post pluvias multa insecta etiam supra domorum tecta ; ergo . Rei p. conc. mai. & nego min. Illa enim ventorum vi ct tempestate illuc translata fuisse probat multis similibus observationi-hus Derhamus ca) confutans Plotum, aliosque , qui parum con siderate eo modo concluserant A

PROPOSITIO XXXV.

α6s. Reatae substantiae spirituales , veIuti an a nom a stra, sunt causae principales suorummet actuum spiritualium . Propositio est contra authores primae sententia: ζ.isi. Primo probatur. Negari non debet sine sussicienti ratione substantiae spirituali creatae, quod intimo propriae conscientiae te stimonio evidenti, & communi omnibus hominibus, nobis pro ponitur quotidie, ct aliunde nullam praesesert repugnantiam, neque perfectionem , quae ipsi substantiae creatae spirituali come ni re non possit : Atqui intimo propriae conscientiae testimonio evidenti, & communi omnibus hominibus, nobis proponitur qm tidie animas nostras esse causas principales suorum mel actuum , neque in hac causalitate, quae animae nostrae, & a pari aliis crea' tis substantiis spiritualibus tribuatur, ulla apparet repugnantias neque perfectio quae ipsis convenire non possit: ergo negari non debet creatas substantias spiritu alas esse causas principales suorum mel actuum.

Argumentum hoc proponitur etiam a Leibnitio 4 : Idem magni sit a Bumero s , propterea quod reducitur ad testim O

nium Q Lesser. Theologia deg Insetri

159쪽

nium propriae conscientiae , quod est omnis ratiocinationis principium . Et Jaquelotius ci) dicit Dubito , an in nostra sit potesta .re suadere sibi , quod e reaturae nihil agoni : Defacto occasionalistae, qui hoc dicunt , fatentur se loqui contra testimonium intin aeconscientiae, quod dicunt se hic repudiare ob eas rationes , quae sunt objectiones solvendae .a66. Secundo prohatur. Negari non potest sine lassicienti ratione, quod detrahit Persestioni Divinae , & determinate Omnipotentiae : sed nullam creaturam , ne spiritualem quidem posse agere detrahit Persectioni Divinae , S determinate Omnipotentiae , quam vult non posse facere nisi creaturas inertes: Nam ut ait S. Thomas, cujus est hoc ratiocinium ca) Perfectio effectas, qualis eerte est virtus agendi, determinat perfectionem eaussa : erisgo negari non potest sine lassicienti ratione creaturam , ne spiritualem quidem posse agere : Atqui haec ratio sufficiens nulla affertur , ut constabit solutione objectionum: ergo . 26 . Tertio probatur cum laqueiotio ca . Plus est dare re-hus , quae non erant, ut ement , quam dare, ut possint agere Convenienter ad suam naturam : sed dedit Deus rebus , quae non erant , ut essent: ergo potuit etiam dare, ut agerent convenienter ad suam naturam. Atqui omnia quae videmus urgent nos,

ut dicamus Deum dedisse hanc potentiam creaturis , ct nihil assertur , quod obstet ita factum este , dicere: ergo ita factum est . Quarto probatur cum eodem Jaquelotio co . Ex G nesi s habemus, Deum postquam creavit Bruta, & Homines , benedixisse illis dicendo, Creseite O multiplieamini: Sed si Deus omnium est auctor , nullus est intelligibilis sensus hujus henedictionis : sin autem creaturae animatae agant, sensus illius intelligitur esse largitio facultatis agendi, vel expeditio ad usum s cultatis jam datae, vel approbatio usus faciendi: ergo, ne impie dicamus nullum esse intelligibilem sensum illius benedictionis , dicendum est , illam aliquid eorum , quod refertur ad la cultatem agendi, significare. 268. Qii into probatur, ex variis principiis Fidei Catholicae . Ac Primo ex libertate, quae cum de Fide sit in nobis esse , cer te corruit, & nulla est, si actuum nostrorum spiritualium causae

V prim

160쪽

1s DE CAUSSA EFFICIENTE

principales nos non sumus . Atque non solum in actibus nostris naturalibus, sed etiam in supernaturalibus , per gratiam scilicet ex Christi meritis nobis datam libere laetis , docent Concilia voluntatem nostram habere talem causalitatem , quae diversa est ab illa , quae reperitur in rebus inanimis , ct proinde principa- Iem, damnate Concilio Tridentino i , qui dicat liberum arbitrium creatum, velut inanime quoddam mere passive se habere . Anonymus Occasionalista , de quo supra q. 162.), argumento ex libertate desumpto respondet ca) illam in sua etiam sententia integram remanere , propterea quod eam dicit consistere in hoc, quod determinatio voluntatis ad amorem cujusvis particularis objecti sit mutabilis per mutationem id earum , a qua dependent determinationes voluntatis , quas tamen ideas in nobis a solo Deo seri ibidem simul dicit. At si talis est in nobis libertas, jam quodvis inanime, ut Iapis habebit libertatem: Nam pari omnino modo determinatio Iapidis ad habendam hanc suit artem conversam ad quodvis particulare objectum est mutabi is per mutationem, quam in ipso quis faciat sit uationis, a quaea determinatio dependet. Quare succumbunt manifeste Adversarii huic dissicultati, nec ullam certe eius solutionem unquam allaturos esse praedixit Gabriel Daniel ca) , usus jam olim contra illos hoc argumento. 269. Sexto probatur ex altero principio Fidei, quod dentur actus peccaminosi, nec ii Iorum auctor sit Deus: sed si homines non sunt causis principales , sed Deus soliis ad praesentiam objectorum infundit in nobis volitiones illas, quae dicuntur malae , sequitur vel malas non esse , vel Deum esse illarum auctorem , ut revera intulerunt ex dictis si .eto ς. Libertini: ergo . Utrumque argumentum desumptum a ruina Libertatis , ct necessitate faciendi Deum authorem peccati adhibent in hac re etiam Banholger Leibnitius, ct Jaquelot. a Q. Septimo probatur ex tertio principio Fidei, definitioni. bus Conciliorum circa Incarnationis mysterium , quibus docemur duas esse in Christo Domino voluntates, & duo principia seu

rum pag. mihi ro I.

Banholger. Philos. Legalis par. a. q. I. num. . pag. mihi εν.

SEARCH

MENU NAVIGATION