De caussa efficiente dissertatio Andreæ Spagnii Florentini e Societate Jesu

발행: 1764년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

esse simul in actu & potentia . Quod tamen non sequitur in sententia voluntatis nostrae agentis simul di recipientis suas volitiones ς quando enim illas via untas de facto agit, est circa eas in actu secundo , non vero in potentia; & contra dum nec recipit , nec agit, est in potentis in non in actu .a8 3. His positis, sic contra illos arguitur . Uoluntas in ordine ad alias volitiones , quae non sunt appetitio finis, est etiam per Adversarios causa illarum principalis: ergo voluntas etiam in ordine ad appetitionem finis est illius causa principalis . Consequentia tenet, tum quia fundamentum , propter quod hanc a voluntatis causalitate excludunt, nullum q. 28 a. est: tum quia, si ideo excludunt illam, ne simul sit voluntas agens S patiens ς excludendi sunt propter eamdem causam multi alii actus, quos voluntas elicit sine alio praevio alitu , qui sustinere possit rationem agentis , quandoquidem voluntas recipiens illos actus est in ratione patientis, cujusmodi sunt actus desiderii, vel complacentiae, vel simplicis amoris objecti primo cogniti, &rursus e cludendi sunt omnes actus mere spontanei , qui nunquam CX intentione praevia fuis existunt , cum haec intentio nunquam

habeatur

et 84. VasqueZ ci laudat duo quae sequuntnt argumenta pro

hac propositione , quae tamen mihi non videntur opportuna . Primum sic habet: Impossibile est amorem , quo nos aliquid diligimur, o nobis πon produci: ergo impossibile es cognitionem , qua ali quid cognoscimus , a nobis e lentibus non proeedere Utriusquσenim eamdem esse rationem absque ulla eontroversia omnes fatentur . Antecedens autem sic probat: De ratione amoris es , ut sit voluntarius ς Voluntarium autem es, quod proeedit a prineipio intrinsem

ex doctrina Arsotelis : ergo impumile est a solo Deo amorem in no bis pro ei . Sic enim non proeederet a prineipio iurrinseco . At Adversarii, qui negant illud antecedens, respondebunt Probationi negando minorem , nihili facientes authoritatem ArisOtelis , & totum ratiocinium accusabunt de petitione principii . 28 S. Secundum argumentum est hujusmodi : a Per euπixio-πem homo , aut Angelas attendere dieantur ad rem eignitam: attex rio autem manifeste indieat eonatum ejus, qui attendit: ergo cogo

rio necessario postulat proeedere ab ipso eu noscente; nam serere silentioxem siliquam esse posse fixe eonata attendestir es manifeste

172쪽

r66 DE CAUSSA EFFICIENTE

abuti signifatione ipsa poeis . Nec dissimiliter pro amore , seu volitione arguere intendit. At Adversarii negabunt minorem indignantes de argumento desumpto a voce, quam vel dicent per errorem popularem habere praedictam significationem , vel aliam eidem tribuent, quae suae ipsorum sententiae non officiat.

Objectiones generales contra causalitatem

cujusvis creaturae.

a 86. OT faciunt Adversarii objectiones, ut mirer Leth- .l nitium dixisse ci) Causarum Oeeasionalium Isiems esse plenam opothesibus , quas natio ratione fulciri fatentur ipsius Arebitecti. Verius alibi ca) dixit, nullam adductam esse, quae

solida sit. Illae reducuntur ad duas classes 4 Prima est earum, quae contendunt nullam creaturam esse causam enicientem ullius rei: altera est earum, quae determinate pugnat contra causalitatem attributam creatis spiritibus circa suos actus spiritu

Ies. Dicam primo de primis objectionibus , ad quas pertinentillae supra q. I sq. sblutae .a87. Primo obiicitur . Agere principaliter , ct dependere in agendo a superiori agente repugnat: ergo siquae creaturae agunt quid principaliter , agunt sine dependentia ab alio: sed quod creatura agat sine dependentia ab alio, nimirum Creatore, a surdum est, ct ut tale habetur vulgo , utpote derogans Divinae Authoritati, Perfectioni, & Efficacitati: ergo . Respondeo, nego antecedens; nam haec nomina Causa princi palis , & Causa independens apud quosvis non occasionalistas lia bent significationes Ionge diversas iam datas q. s. & is 9. Ex quibus fit, ut vera quidem sit haec propositio, omnis causa independens in causando est causa principalis; non tamen vera si haec reciproce , omnis causa principalis est causa independens in causando . Quod autem addebatur injuriosum esse Deo , tribuere principalem ei icientiam creaturis etiamsi intellectualibus , non solum non sequitur in hac sententia, quin immo sequitur opposi tum , cum magis hoc modo eluceat tum efficacitas, tum bonitas Divina, quae & per se potest quicquid vult , ct vim aliquid prin cipaliter ediciendi communicare potest intimae etiam creatura

rum c d Leibnlt.Essa I deTheodi paria. Idem.de Natura in Actis Lipsi

173쪽

rum aliquarum naturae ς Nam ut recte Plato dixit Q, Deus, , livore non tangitur, neque ulli invidet. 288. Secundo obiicitur . Si potest aliqua creatura agere quid principaliter, & simul dependere in ipso actionis suae exercitio a superiori agente, unus ideinque effectus poterit esse a pluribus

smul causis.

Respondeo, concedo ; nihil enim in eo est repugnantiae, Smulto minus inveniri ulla repugnantia potest , ubi causae illae plures sunt diversi ordinis q. iii . , di aliqua ex ipsis alteri ementialiter subordinata .i37. 28 . Tertio obiicitur . Si creat arae sunt alicujus essectus causae principales, cum ejusdem effectus Deus etiam simul sit causa, ct quidem immediata , ut alibi ca ostenditur; sequitur dicendum , Deum minus agere, cum agit cum his creaturis , ac ageret , si solus ageret; sed hoc arguit in Deo impersectionem: ergo. Respondeo, permitto majorem, & nego minorem cum enim non ex indigentia , aut impotentia agat Deus cum creaturis, sed ex libera, &prudentissima applicatione suae virtutis ad exercitium creatae vis activae, qua harum creaturarum naturam ornavit , nul Ia potest ex hoc , quod Deus cum illis agat, argui in ipso imperfectio. Quare etsi in sensu formali, ut Munt, hoc est prout sonat major facti argumenti, iure concedi illa debeat: attamen ut animadvertit SuareZ 3 , relinquitur Iocus etiam contrariae; affirmationi, si major illa consideretur secundum ea, quae eadem praesupponit, Deum nimirum & effecisse ipsam causam secundam , eique vim principaliter agendi communicasse, & deinde cum ipsa agere, quicquid illa agat. in quo sensu praesuppositivo affirmari contra debet, plus Deum agere efficiendo aliquid cum causis secundis , quam si se solo omnia efficeret is 29 . Quarto obiicitur . Deus. agendo simuI cum creaturis, dicendus est non agere cum efficacia sussiciente ad habendum effectum illum is Respondeo utique non agere cum flifficiente virtute in omni venere causae efficientis ex dictis supra j. ia 6. , sed agere cum sufficienti virtute in genere causae primae universalis c I. 129. ν quae vult etiam creaturas aliquas capaces agendi. 29r. Quinto obiicitur. odvis creatum habet einentiaIem dependentiam a solo Deo; cum sine Deo esse nequeat, & sine quo cunque alio esse possit: sed siquid creaturae possent principaliter

174쪽

168 DE CAUSSA EFFICIENTE

emcere , illud aion haberet dependentiam a solo Deo: ergo non esset aliquid creatum ; ergo nihil esset . Respondeo, distinguo majorem, quodvis creatum , quod habeat propriam entitatem , habet essentialem dependentiam a solo Deo, conc. maj. Quodvis creatum , quod sit modificatio aliqua , adeoque propriam entitatem non habens, habet essentia. Iem dependentiam a solo Deo , nego majorem et excipi tamen debent modi, qui ad ordinem supernaturalem pertinent, qui pa riter saltem aliqui a solo Deo dependere dicendi sunt. Et concessam tu. , nego consequentiam .

29 a. Sexto obiicitur . Solus Deus conservat singulas creaturas singulis momentis : ergo solus Deus est causa singularum actio- mim creaturae . Probatur consequentia: solus Deus conservans singulis momentis creaturas est solus conservans illas singulis momentis , non solum quantum ad substantiam entitatis illarum, sed etiam quantum ad omnes illarum individuales determinati nes , ut talis motus, talis cognitionis : ergo si solus Deus conservat singulas creaturas singulis momentis , QIus Deus est causa singularum actionum creaturae. Probatur ultimum antecedens, quia quod pertinet ad substantiam entitatis creaturae , implicat creaturam conservare se ipsam; hoc enim importaret ipsam existere, antequam existat: quod vero pertinet ad suas individuales determinationes , quas habet singulis instantibus, probatur primo , quia implicat rem singularem & individuam conservaria solo Deo , secundum praedicata universalia generica, specifica, & propria, ct non secundum praedicata individualia , quemadmodum implicat rem singularem creari a solo Deo secundum speciem, & non secundum quod est singularis. Secundo , quia implicat uno eodemque instanti Deum solum conservare aliquid secundum entitatem , ct singulares ipsius determinationes , &non esse illum solum , qui facit determinationes istas, sed illas fieri etiam ab ipsa creatura: Nam nec est amplius solus conservans determinationes , nec amplius est unum idemque instans C si creatura cum suis determinationibus, non est nisi per conservationem Dei, & simul est faciens determinationes suas. Facta objectio vocatur a Malebranchio ci) demonstratio

Hara, quod nec corpora, nec animi, nec Angeli, nec ino nes quicquam e Sciunt. 1llam adhibet Mironus sulpra q. 2 8.

citatus a) . Eiusdem vim impense extollit Baylas apud Leibnitium ad Valebr Estiret. r. cur Ia Meis ca Nemolia de Trevoux. Irox.

175쪽

tium t , Jo: Christophorum Wolfium &Jaque Iotium , qui jure

observat ca) illam esse potissimum fundamentu m occasionalist rum, & quidem rigidorum. Reipondeo primo contra Malebranchium determinate , &molles Occasionalistas, concedo antecedens, &nego consequentiam cum ejus probatione , Vel probationibus quotquot adducat, donec enim ipse ibidem concedat animae vim faciendi sibi volitiones suas, non poterit unquam , si secum cohaereat fateri legitimas esse probationes illas, quae siquid probent, probant nevolitiones quidem suas fieri ab anima . Respondeo secundo contra omnes Occasionalistas, distinguo antecedens . Solus Deus conservat singulas creaturas singulis momentis., quantum ad entitatem instrum , & quantum ad ilIas determinationes , quas ipse solus facit, concedo antecedens : quantum ad illas determinationes, quas ipse simul cum creatura facit, nego antecedens , ct consequentiam . Probatur alibi ca) ab ipsis creaturis, quae agunt suas determinationes , easdem directe etiam simul cum Deo conservari. Ad probationem , concedo primam partem antecedentis,& nego secundam cum consequentia. Deus quidem solus est, qui conservat substantiam creatae entitatis , sed quando in ejus intrinsecis attributis sit facultas operandi ipsi indita a Deo , jam

non est Deus solus conservans creaturas, quantum ad determinationes istas, quae procedant etiam ab actione creaturae. Quod pertinet ad ulteriorem probationem , concedo illam , quae pro bat partem, quam concessi, nego vero illas, quae asseruntur adprobandam secundam partem negatam.

At dicebat iAdversarius in prima ex istis probationibus .implicat rem creari a solo Deo secundum speciem, & non secundum singulas individuales determinationes : ergo implicat rem conservari a solo Deo secundum speciem , & non secundum individuales determinationes . Respondeo, concedo antecedens , & distinguo consequens et implicat rem non conservari a solo Deo secundum individuales

determinationes, quarum creatura non sit causa efiiciens, conmcedo consequentiam : quarum etiam creatura simul cum Deo concurrente sit causa essiciens, nego consequentiam. In quo ca-

176쪽

t o DE CAUSSA EFFICIENTE

su paritas nulla est; nam quod dicitur de creatione implicat, quia creare dicit novitatem essetidi ipsius rei, quae cum non possit exi, stere nisi ut singularis, necesse est ut Deus 1 olus dans illi primum esse , det ille solus pariter primas illius determinationes , dc atis tributa omnia individualia ; at conservare non dicit novitatem essendi, immo excludit istam novitatem . Quare potest, qui conservat esse , quod in se habet potentiam agendi, illud conserva in re ipse 1blus secundum substantiam suam , & non esse ipse solus qui faciat, ct conservet illas determinationes , quae debent fieri etiam ab ipsa creatura. Ubi observandum est , quod creatura primo operans istas determinationes non potest dici aliter, quam illas operans ; neque enim dici potest illas creans , quia creare dicitur de productione entitatum, & non modificationum: neque dici potest conservans , quia conservare non dicitur de eo, quod primo habet suum esse, sed quod praesupponitur jam habuisse.

Q. lare , dum ferino est de determinationibus, prout primo hahent esse a creata etiam actione, non restat, quod dicatur creatura in ordine ad illas , nisi operans easdem : secus vero, si sermo sit de continuatione istarum determinationum etiam per actionem creaturae, circa quam continuationem dicitur defacto conservari illas etiam a creatura .

Quod pertinet ad secundam probationem , ex iis quae dicta sunt, patet illam negandam esse, nec posse urgeri, aut decIarari nisi incidendo in litem circa conservationis significationem , quae pariter ex dictis plana salita est . 293. Septimo obiicit Malebranche O . Idea, quae habetur de causa vera , si attente consideretur , est idea , quae repraesentat quid Divinum : ergo nulli creaturae tribui mitest esse cau

sam veram .

Respondeo, nego antecedens. Nam idea causae verae generaliter consideratae est idea Entis , quod quid efficit. In quo conceptu , si nihil aliud addatur , nondum animo occurrit idea Divinitatis ς quin immo pro prima naturaliter nobis cognita diversitate inter ens infinitum , ct finitum , intelligimus statim illudens, quod sinitum sit , non habere nisi vim causandi finitam . Quod evidens etiam est ex quotidiana experientia: Multas enim vellemus multarum rerum cognitiones habcre , quibus tamen impares nos esse sentimus . Similiter nullum vel agilissimum saltatorem unquam vidimus se supra humum potuisse saltu eXtollere,

nisi

177쪽

nisi ad paveos pedes, ct hominem vinci in hoc a multis brutis degenere etiam infimo insectorum , quae ad altitudinem centies, dc&plusquam centies majorem suis corporibus aliquando exiliunt. Similiter tandem quivis experitur, a se moveri quidem & impelli poste corpora aliqua, sed iion omnia , ct non nisi ad satis sui tam distantiam, etiam quando vim omnem, quam habet, exeruerit: ergo plus nimio docemur dari veras quidem causas , sed sinitas tum respectu actuum ipsimet cauis internorum , tum respectu actionum transeuntium c s. 8. ), & uno verbo ideam causae verae non esse ideam Divinitatis . Sed si sorte idea haec Divinitatis occurreret audito nomine caussae verae, eadem penitus dissipatur. dc ad solas creaturas limitatur, quando additur expresIE , sicuti in re nostra accidit, causam eis cere solum modificationes , Scquidem. cum limitatione ad aliquas, non ad omnes, quas forte vellet, & rursus cum dependentia actuali ab alia superiori causa ;Nam idea Divinitatis non habetur , nisi in ea causa, quae efficiat quicquid vult, & quocunque modo vult sine ulla omnino depe uia

dentia ab ulla alia causa. Jaquelotius ci simili modo jam olim respondit huic objectioni.

294. Instat, ac probat assumptum sic . Idea causae supremae est idea Divinitatis supremae. & idea caussae non supremae est idea Divinitatis inferioris quidem, sed verae, saltem juxta cogitati nem Ethnicorum , qui causas , seu potentias Veras tamquam totidem Deos colebant: ergo idea caussae verae est idea , quae r praesentat quid Divinum: ergo qui res Creatas dicunt esse causisas alicuius rei, incidunt in Idololatriam : L'οπ peut dire , inquit ibidem , ques le eoeur es oretie, , Ie fond de ι' esprit es Paten. Respondeo primo, nego antecedens ς Nam ne per Ethnicos quidem vera erat haec propositio: Omnis vera causa est Deus: sapientes autem Ethnici cognoscebant etiam illud , quod esset Divinitas, non esse, nec esse posse nisi quid supremum , adeoque istae voces, Divinitas inferior, etiam per illos implicabant contradictionem, non secus ac mens sine potentia cognoscendi, mons sine valle, circulus cum diametris inaeqnalibus, ct similia, ut etiam contra ipsum notavit Arnaldus ca). Respondeo secundo, omitto antecedens , Sc distin. cons quens. idea causae verae est idea, quae repraesentat quid Divinum per participationem seu communicationem aliquam virtutis D, Y a vinae G Iratuel. Systemo de i' A me : c, Arnaud. sue lesysteme de ia

178쪽

1 a DE CAUSSA EFFICIENTE

vinae, transeat consequentia: quid Divinum per essentiam, subdistinguo juxta aliquos Ethnicos, transeat iterum consequentia, juxta Philosophos etiam Ethnicos , nego consequentiani.

Objectiones particulares contra propositionem.

rys. Rimo obiicit Malebranche i . Spiritus etiam no- 1 biliores nihil possunt cognoicere, nisi Deus det cognitionem , sentire , nisi Deus ita illos modificet, ut sentientes vocentur, velle aliquid, nisi Deus illos moveat in se ipsum, nihil uno verbo possunt, nisi id , quod Deus facit ut illi faciant: Ergo non sunt verae causae ullius rei , ne suorum mei quidem actuum . Respondeo, nego antecedens. Quod quantum pertinet ad animam hominis , est manifeste contra cauones quartum, &sextum Concilii Tridentini sessionis sextae : Siquis dixerit Πherum hominis arbitriam a Deo motum , excitatum nihil eooperari 6sentiendo Deo . . . sed velut inanime quoddam , nihil omnino agere , mereque passive se habere, anathema sit: ct in alio, si quis dixerit . . . . mala opera , ita ut hona Deum operari, nou prrmi τὸ

fium , sed etiam propriὸ ω per se, adeo ut sit proprium illius opus non minus proditio Iudae, quam voeatio Pauli, anatbema sit. Bene proinde idem Malebranche ex dictis Γ q. 198. J aliter alibi loquutus est, quasi hanc ipsam objectionem retractans . 296. Secundo obiicit idem . Si anima facultatem haberet efficiendi sibi rerum ideas , ita participaret Divinam Potentiam , ut a Deo aliquatenus independens dicenda esset: Atqui hujusmodi participatio est chimaerica : ergo etiam ea facultas . Respondeo cum Fortunato a Brixia ca) , qui jam olim has ipsas, quae sequuntur objectiones confutavit, nego maiorem ex rationibus supra Γ q. et 8 . J in simili allatis . Contra molles autem occasionalistas f q. ao8. I addo . quod sicuti facultas animae essiciendi sibi volitiones suas , ita est participatio Divinae potentiae , ut ex ea non inferatur independentia ipsius a Deo , atque scuti essentia cujusvis creaturae est participatio Divinae Essentiae, quin idcirco dicenda sit creatura a se existens, & a Deo indopendens et ita pariter in casu nostro discurrendum .a97. Tertio obiicit. Ideae sunt Entia realia, ct spirituaIiadi propterea dubitari potest , an idear, quibus corpora percipiun

179쪽

tur, sint corporibus nobiliores , ct perfectiores : ergo qui a sserit animam habere facultatem emciendi sibi ideas , asserit ii abere facultatem essiciendi entia forte nobiliora , & perfectiora m undo. quem Deus condidit , quo nihil absurdius . Antecedens probat,

quia ideae sunt quid intelligibile: ergo non sunt nihil , & sunt

quid magis reale ipso universo , quod videmus. Respondeo, nego ultimam antecedentis partem ς Nam ideae etiamsi sint entia realia , ct spiritualia; attamen non sunt entia

praedita entitate sibi propria , & de genere substantiae ex dictis sq. 27s. J, sed sunt entia de genere modorum, qui sunt quid

imperfectius ente quovis , quod sit substantia etiam corporea . Ad probationem igitur concedo antecedens, & primam cons quentiae partem , sed nego secundam, quam miratur Bumerius i potuisse serio proponi : occurrit enim statim ad eius salsitatem adgnoscendam intelligibilitas motus, rotunditatis, & omnium m dificationum, quin inde inferatur alia realitas, quam quae modi propria est. Contra molles autem occasionalistas ineptitudinem argumenti demonstrat haec retorsio. Uolitiones animae sunt entia

realia &spiritualia, quae ipsa sibi essicit: sed ens spiritale est perfectius ente corim reo: ergo anim potest producere Entia persectiora mundo . Quo autem modo se ab his aequivocis illi expedient , expedient autem modo paulo antedicto ; eodem nos modo expedimur .a 98. Quarto obiicit. Si anima haberet sicuItatem producendi ideas rerum , essiceret aliquid dissicilius ipsa creatione ' Asia

simplum sic probat. Essiceret entia realia, etsi de genere modorum spiritalium non solum ex nihilo , quod est creare, sed ex imprelsionibus materialibus , quae per organa sensoria in cerebro fiunt, nimirum ex rebus, quae non solum utpote de genere re-Tum corporearum prorsus diverso, nihil conducunt ad effectionem rerum spiritalium, sed etiam obstant, quod est plusquam creare, sicuti Angelum quidem ex nihilo producere, est illum Creare . at vero Angelum educere ex lapide , est Iuusquam creare ; quia opus est prius lapidem annihilare, ac deinde ex nihilo Angelum creare . Respondeo , nego assiimptum . Ipsius autem probatio in prima sui parte habet incidentem hanc propositionem : Creare si gnificat dumtaxat efficere rem ex nihilo, quam nego. Hoc enim Verbum creare non significat dumtaxat emcere rem ex nihilo , sive

Bussier. Obseruations fur Mais talibus num. s. pag.miui Iebran. ad finem uach. de primia veri

180쪽

1 4 DE CAUSSA EFFICIENTE

sive ex nulla praee xistente sui parte ἰ vel materia, sed praeterea efficere rem , quae sit substantia aliqua, non modus substantiae alicujus , quod obscurius Scholastici significabant dicendo , essicere rem independenter ab inhaesionis 1 ubjecto , clarius vero S. Thomas dicendo I Creatlanem esse emanationem totius esse . Quare dum agitur de productione modorum, illa dicitur effectio, vel modificatio, certe quidem nunquam dicta est creatio ,

inquit Leibnitius ca) contra Baylem, verius hunc cum Male-hranche sic confutando, quam faciat laque lotius cs , qui dicit

non curare se quocunque modo definiatur creatio .

Nego deinde aliud , quod incidenter in secunda probationis parte assirmatur , eos qui ab anima dicunt fieri suas ideas , vel docere fieri ex impressionibus materialibus factis in cerebro, tamquam ex illarum materia, vel necet Te esse, ut hoc doceant, quoties docent fieri ab anima. Numquid cum molles Occasiona listae fatentur animam facere appetitiones rerum corporearum ,

inferri potest illas creare, aut emcere aliquid , quod sit plusquam creare, essiciendo appetitiones illas ex substantia aut modo aliquo corporeo Z Cum igitur anima facit ideas , nihil creat, quia facit dumtaxat modos , faciens scilicet ex vi sibi innata , ut sit diverso modo, ac erat prius ; neque plusquam creat, quia ideas istas non componit ex materialibus impressionibus , nec ex ullo quovis obie Sto , cum non sint nisi suimet modificationes . 299. Quinto obiicit. Pictor nequit emcere imaginem similem animali nunquam a se viso , sive cujus nullam antea habuerit id eam: ergo pariter anima nequit eis cere ideam ullius obiecti determinati , quae est obiecti quaedam imago , si nullam ipsius antea habuerit id eam: ergo sunt objectorum idear in anima sine animae.ipsius emcientia : atqui, si sunt objectorum idear in anima sine em cientia animae, inutilis est facultas, quae ipsi tribuitur emciendi ideas: ergo nulla est haec facultas , Respondeo, concedo antecedens , & nego consequentiam, dccadunt reliqua. Consequentia negatur , quia non infertur e X illo antecedenti; Nam legitima consequentia haec esset : ergo anima pariter nequit emcere ideam ullius objecti determinati,

si praesens it Ii non fiat; Etenim praesentiae animalis, cujus ima ginem pictor essicere debet, vel ideae de ipso excitatae per re miniscentiam ipsius olim risi, quae suppleat vices praesentiae gni

SEARCH

MENU NAVIGATION