De caussa efficiente dissertatio Andreæ Spagnii Florentini e Societate Jesu

발행: 1764년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

seu vIrtutes operandi, ut videre est apud Damascenum i , quae doctrina nulla est, quando in natura ipsius creata nulla sit virtus quicquam principaliter agendi.

a 1. Octavo proba iur ex creatione animae rationalis, quae

non jam amplius Creatio, hoc est solius Dei effectus dici debet,

sed etiam hominis ; Nam sic arguitur . In tantum homo dicitur efficere sibi hanc cognitionem, vel illam volitionem , in qua tum Deus ad praesentiam talium determinatorum objectorum , statuit efficere hominem sic cognoscentem & volentem , nihil ipso homine interea efficiente: sed etiam statuit Deus ad praesentiam hominis constituti in tali circumstantia, in qua dat op ram generationi, vel ad praesentiam corporis humani, quod in

ventre matris sufficienter sit organi Zatum , statuit, inquam , eia sicere animam rationalem : ergo homo aeque dici poterit efiiciens animam rationalem, ac dicatur efficere cognitiones, aut volitiones : ergo anima rationalis inepte dicitur creari, seu esse solius Dei essestum .a72. Nono probatur magis determinate contra rigidos occasionalistas q. 197. J. Creatas substantias spirituales esse causas solum ocasionales , & non principales suorum mel actuum spirituali iam , importat vel contradictionem , vel materialismum e Utrumque repugnat : ergo illae non sunt caussae solum occasi nates , sed principales suorum mel actuum . Maior probatur. Causa occasionalis dicitur q. i6a: , quae dat Deo occasionem agendi: ergo vel in hoc quod est creatam substantiam spiritualem dare Deo occasionem agendi suas cognitiones vel volitiones, venit verum aliquod operationis genus, jamque , ut supra etiam q. r6o. observavimus , sequitur contradictio; hujus enim operationis erit caussa principalis, ipsa creata substantia spiritualis, quae ex hypothesi nullius operationis erat nisi causa occasionalis : vel non venit verum ullum operationis genus, sed dicitur dare occasionem Deo illas agendi eo modo , quo in the

tro, ut contra illos dicunt Busserus ab Io: Wolfius & saepe saepius Mibnitius ca), Deus ex machina venit in circumstantiis iam

V a ante

162쪽

is 6 DE CAUSSA EFFICIENTE

ante determinatis ς iamque sequitur Materialismus : Nam ipsae quae dicuntur substantiae spirituales , sunt quid iners , & unice pas

suum , ct a Deo solo motum , ut haec vel illa praestet: ergo. Leibnitius iterum iterumque dixit, ulterius urgeri .posisse rigidos occasionalistas , ostendendo quod si Deus sit unicum agens, facile sit devenire in sententiam Spinosis, quod Deus sit unica substantia , ct creaturae sint solum modificationes transeuntes hujus substantiae : i) Doctrina, inquit, eausarum oceasionalium pserietilosis eonsequentiis obnoxia est . Taσtum enim abes , ut Dei glorium augeat , ut potIur rebus creatis in nudas Divinae unias subsantia moti eationes evanescentibus; ex Deo facturam eum Spinos .ideatur ipsam rerum naturam. Idem jam antea visum fuit S. Augustino, qui postquam dixit, a) Sie Deus adminifrat omnia, quae creavit , ut etiam ipsa proprios exercere, agere motus sinat, statim

subjungit, quamvis enim nibii esse possit sine istio , non tamen fune ulla, quod ipse, quasi diceret tribuendo 1bli Deo omnia quae videmus , inferri omnia esse ipsum Deum . a 3. Decimo probatur contra eosdem . Dicere cognitiones, di volitiones animae fieri a solo Deo , & non ab ipla anima, sicuti a sola causa externa fit motus in lapide prius quiescente, est dicere animam esse paris efficaciae ad agendum ac lapidem, sive ani mam esse ens dumtaxat passivum : sed hoc tollit omnem dilis rentiam spiritus a corpore: sixe omnem substantiam spiritualem saltem creatam : ergo ipsa anima facit sibi suas cognitiones , divolitiones . 274. Undecimo probatur contra eosdem . Ideo non potest anima nec ulla creatura quicquam facere, quia solus Deus conservat omnes creaturas . ct quidem non secundum attributa ipsarum specifica , S essentialia , sed etiam individuales ipsarum determinationes talis cognitionis, vel alterius modificationis : sed falsum est solum Deum conservare creaturas secundum illas inmdividuales determinationes, quas ipsa etiam creatura sibi faciat , , ut patebit in solutione hujusmodi objectionis : ergo . 27s. Duodecimo probatur contra eosdem . Ideo anima non posset facere suas sibi cognitiones. & volitiones , quia isti actus animae singuli essent totidem entia habentia suam propriam elati tatem. uno verbo totidem substatutae: Atqui actus animae non sunt substantiae, aut entia praedita propria entitate , sed sunt mo

163쪽

dificationes dumtaxat animae : ergo anima potest facere suas cognitiones ,& volitiones . Major continet causalem , quam satis quidem aperte assagnavit olim Malebranche r): lllam vero deinde perquam apertillime asseruit Boursi erils quidam, mortuus Parisiis a uno i 748., qui, ut aliunde constat, fuit Auctor illius mali. & prohibiti operis in duos tomos satis diffusos distincti De ι Amon de Dieu Iur Ies ereatures, Parisiis editi anno I idi. eamque statuit tamquam basim , & fundamentum totius oneris Culus propositum est suadere, Deum ibium auctorem omnium' actuum animae nostrae; sicut jure concluditur, semel quod actus animae sint totidem substantiae, quippe sbius Deus f h. ara. ' test producere substantias, aut entia praedita propria entitate . Autlior hic egregie impugnatus fuit ab alio Anonymo , Qui tamen aliunde cognoscitur , ct est Rodulphus du Terere Sol mortuus Parisiis sub initium anni 176 i. libro , cui titulus Le, UIO-sophe extra vagant dans Ie risite de ι'Action de Dieu , edito Bru-

xellis anno I 6 I.

Probatur itaque minor. Si actus animae essent totidem sub-

suid is pes , sequerentur haec a cognitiones, ct volitiones esse quid perfectius - - ientelatiam esset substantia seri uri subst tiae vitales , & aliquo ct anima esset quasi basis lapidea, vel quasi arbor hasi a Viventia superimposita illi noti '' arbore . Secundo T,. iubst/ntiam simplicem , si cognitiones. & volitiones ipsius sint partes et sentiae animae, & quasi

h A et 'im* sobst3ntia adaugeatur : vel ista, is ' b. - Qim H identificari simul inter se, ct cum anu' st ab anima realiter distinctae, ut

2: - .s dicit Bourserius, cum

ea it -- eL'- servat ipsius impugnator iE,Eh. hὰ T N 'Myy0 Tertio sequeretur , animam ipsam , dici cognitio-

, eu producere enita praedita propria entitate, adeoque Deum esse

164쪽

esse auctorem omnium peccatorum , cum omnibus aliis consecquentiis , quae hinc inseruntur pugnantibus cum Attributis Dei, Justitia maxime , Veracitate , & Bonitate: ergo actus animae non1hnt entia praedita propria entitate , sed sunt modificationes

dumtaxat animae.

276. Decimo tertio probatur determinate contra molles Occasionalistas , qui q. ao8. tribuunt spiritibus creatis, ut animis nostris, vim volendi, cognoscendi tamen , sive , ut alii ni, ideas emciendi negant. Sic arguitur: Anima nostra ipsam et em-cit per Alversarios appetitiones suas ct aversiones : Ergo ipsam et pariter essicit tuas ideas . Probatur consequentia . Tam appetitiones, ct aversiones, quam ideae , sunt modificationes mentis: ergo si primas anima ipsa essicit, essicit etiam secundas. Si ultimum antecedens concedatur, & negetur consequentia; proferendum est discrimen , quod inter illa sit . Sunt qui dii crimen istud dicunt in eo esse, quod ellectio volitionum per ipsam metanimam innitatur veritatibus revelatis , secus vero essectio cognitionum. 2Date nVira , inquit Bayle apud Leibnitium G, propugnatum es, animam nHiram ese Iuletium mere passivum sensationum , ae taearum , per Utionumque doloris , voluptatis edie. mod F idipsum ad τυlitiones nondum fuit extensum, id accidit prompter veritates revelatas . Sed imprimis haec responsio facit veritates revelatas non solum esse supra rationem , sed etiam contra rationem, quod falsum est, ut alibi demonstratur : supponit enim responsio vi naturalis rationis demonstrari, quod non possit anima actus ullos nec cognitionis nec volitionis facere. Deinde si , ut decet, habendae sint prae oculis in omni re veritates revelatae , etiam cssicientia cognitionum per ipsam mei substantiam spiritualem illis innititur , ut passim Sacra Scriptura 'insinuat, quae etiam damnat illos , qui nolunt intelligere, ut be

ne agant .

Sita autem ipsum antecedens negetur , imprimis occurrit novum hoc argumentum. Appetitiones, ct aversiones sunt modificationes animae, quod vel dant Adversarii, vel coguntur dare Per ea , quae nuper c f. a s. dicta sunt: ergo modificationes animae sunt etiam tuae ideae. Praeterea si modi animae non essent ipsius ideae, essent aliquid, quod propriam entitatem haberet, ct quidem necessiario inhaereum

tem ipsi animae tamquam subjecto , adeoque essent verae qualita

tes Q Leibait. Estai. de Theodie. par. . num. pag. mihi ενε.

165쪽

tes ab Iutae, quemadmodum eas esse propugnant peripatetici: ergo ideae a o imae per Adversarios sunt qualitates peripateticae; Nam praeter substantiam , modum substantiae, & qualitatem ab- lutam nullus Philosophorum aliud ens existens umquam excogitavit . si absurdum id reputant, absurdum etiam est negare ideas esse modos. Quod si contra, absurdum illud non reputant, admittant ulterius necesse est , posse animam esse cognoscentem per ideas , quas ipsa non effecit, quod communiter a suis ducibus Peripateticis negatur. Licet sit controversis, inquit Suare Z i) an de potentia aosoluta possior bi actus cognitiones &volitiones costituere potentias animae in actu seruori , si ab eis

est efiive non fiast; tamen sultem est eertam , ex natura ret non posse bominem euusseere , vel amare his actibus , nisi eos sistendo eisdem potentiis, quibus cognoscit , vel amat. 277. Decimoquarto probatur determinate tum contra illos ,

qui q. aio. ) voluntatem, prout distinguitur per rationem ab intellectu, negant esse causam enicientem suarum volitionum &nolitionum tum contra eos , qui universalius animam nolunt esse adaequatam causam essicientem neque cognitionum neque volitionum , demonstrando ea , quae ipsi q. ar 7. Saro. J proferunt tamquam causas partiales , vel nihil esse , & gratis confingi. ves se habere dumtaxat, ut conditiones, ct praerequisita aseasdem .

Ac primo quidem Intel Iectus non potest esse causa volitionum , tum quia actio intellectus est actio in ipso met intelle stuim manens. nec transiens in aliud subiectum a se distinctum, eo modo quo distinguitur saltem ab ipsb voluntas : tum quia si intellectus est causa volitiones emciens , nullum absurdum esset dicere , in te lectus vult , amat, odit . quae inaudita sunt : tum quia cum intellectus sit causa necessaria , ut alibi ca) ostenditur , et sent pariter necessariae volitiones omnes utpote ipsius essectus ,& nulla esset humana libertas a necessitate , quod non solita faIsiam, sed haereticum est . Cui ruinae libertatis a necessitate , si

effugium quaeratur, dicendo voluntatem esse partialem causam volitionum sitarum, labefactatur totum argumentum , quo con tendebatur esse potentiam aliquo vero modo passivam ,

278. Venio ad speciem intentionalem . Haec juxta seos propugnatores dividitur in speciem impressam , & sl eciem ex-

166쪽

16o DE CAUSSA EFFICIENTE

ma aeuidentalis, quae .el ab Obiecto derivata , vel aliunde eo parata , vim habet determinandi , juvandi que poteπtiam eoen fitilam ud elieiodam eognitionem talis objecti . . Species autem

expressa dicitur alia forma, seu entitas accidentalis quidem , sed spiritualis, educta ab intellectu creato ex specie impressa, quand quidem haec, qualido provenit ex obiectis materialibus , necessi rio materialis est , quare oportet, inquit SuareZ et , ut elevetur ad superiorem ordiuem , fiat immaterialis ad hoc , ni ipsa sit

intelligibilis , & objectum per ipsam . Porro species haec dicitur destinata ad existendum in ipso intellectu , cui se uniendo loco obiecti, quod ipsi uniri non potest, supplet ejusdem vices, & simul cum intellectu est causa immediate efficiens cognitionem cujuscunque obiecti determinati : Atqui non dantur hujusmodi species intentionales ; non quidem impressiae, quia objecta crea ta quaecunque sint non possunt producere ullas entitates q.& multo minus objecta materialia, a quibus determinate dicunt imprimi in nobis hujusmodi species intentionales : non vero spe cies expressae, tum quia hae dependent a speciebus impressis, quibus deficientibus , & impossibilibus, hae quoque deficiant necesse est: tum quia similiter anima non potest producere ullas entitates,& multo .minus entitatem materialem , qualis est species impressa , transformare in spiritualem , qualis est species ex prella: tum quia sine hujusmodi specie expressa salvatur cognitio & v Iitio substantiae pure spiritualis : Ergo species intentionales non

possunt esse ullo modo causae neque cognitionum , neque vomlitionum

Doctrinam hanc de necessitate specierum in nobis impresesarum ab objectis ad hoc , ut possimus illa cognoscere , sunt qui extendunt etiam ad entia creata pure spiritualia , quae Vocant Intelligentias; contra quos similia valent argumenta. Alii ve ro huc non procedunt, sed dicunt, Intel Iigentias cognosce re per ideas sibi innatas . De utraque sententia sic meminit SuareZ 3) . Probabile est , posse unam inteli entiam quan tum ex se es, sese objective aliis manifestare , suique speciem eis imprimere . auod si nune id non sistunt, ideo est , qui omnes babent a prineipio speetes substantiarum omnium per se ἐπ' /DDi, S paulo supra, aperte inclinavit in i rimam ex his sen'

167쪽

tentiis , repetens dissicultatem , quam habemus cognoscendi ipsam mei animam nostram unitam nostro corpori, ex eo quod in statu unionis ipsa non imprimat in semetipsa speciem sui, sive in phrasi illorum temporum, ipsa sit intelligibilis non actu, sed solum potentia ci Anima, inquit, rationalis seipsam di illime rognoscit, quia est forma materialis eorporis , in quo aliquo modo δε- fit a perfestione rerum actu intelligibilium .a79. Venio ad cognitionem obiecti, quam effective concurrere adactus voluntatis, & appetitiones quascunqtie docet Soncinas ca) S multi Theologi citati a Vasqueet 3 . Marsilius restrinis git hanc sententiam ad solas volitiones, quae non sunt liberae a necessitate, putans omnem actum , cujus voluntas sit causa enficiens , esse absolute liberum a necessitate . At cognitio obiecti in vera Philosophia non est nisi modus quidam animae: S modi se soli n equeunt esse causae essicientes ullius rei, quippe non ha-' hentes ipsi propriam entitatem , ne possunt quidem habere vim sibi propriam, S proinde sunt solum conditiones , sine quibus non est entitas illa, cuius sunt modi, potens proxime quicquamessicere, scuti non est voluntas proxime potens ad volendum illud, quod non sit cognitum . Rursus si cognitiones essent causae essicientes volitionum , certe essent causae illarum necessariae& non liberae; nam libertas a necessitate non potest esse in cognitionibus , nisi per extrinsecam denominationem in illas derivatam a voluntate, cuius imperio aliquando existunt: ergo nulla ullibi in substantia intellectuaIi esset libertas a necessitate . Tandem si a cognitione essicerentur actus voluntatis , non solum nullus illorum esset liber a necessitate, sed ne esset quidem spontaneus: siquidem ut actus sit spontaneus, requiritur , ut eli- citus sit ab ipso appetitu , non a facuItate cognoscendi , vel alio quovis principio ipsi appetitui extrinseco . Atque hoc modo con vellitur opinio Marsilii , cujus etiam fundamentum , quod in classe actuum elicitorum a voluntate snt soli actus Iiberi a necessitate, negatur, eiusque falsitatem optime vasqueZ s) evincit. a 8O. Dices: Multi Patres dicunt amorem procedere a scientia X di no-

I V sq. r. a. disp. 36. cap. as

168쪽

1εa DE CAUSSA EFFICIENTE

& notitia: Sic passim loquuntur Augustinus, Bernardus , &Richardus a S.Victore ci .

Respondeo, Patres eo modo loquentes non statuere amorem,& quemvis actum voluntatis procedere a cognitione, tamquam

a causa em ciente: Quare non solum nihil vetat, sed ratio etiam postulat , ut eo modo non intelligantur . Objectum , in quod voluntas inclinatur est finis, seu ut Munt causa finalis, aut obiectiva, circa quam voluntas versatur, & cognitio talis objecti est quasi approximatio hujus sinis ad ipsam voluntatem; & quatenus sine praevia ista cognitione non potest agere voluntas , ideo dicitur voluntatis actus procedere a cognitione, tamquam scia

Iicet conditione, non vero tamquam causa .

agi. Venio ad objectum . Hoc ex nulla parte eme inter eau fas essicientes cognitionum, sic suadetur primo. Ideo objectum etiam materiale est causa activa cognitionum Spiritus creati, vel quia movet potentiam cognoscitivam imprimendo illi speciem , vel quia per speciem concurrit ad actum, quae sunt rationes quas affert SuareZ et , vel quia objectum assimiIat sibi cognitionem , quae est tota hujus rei probatio, quam assert Maurus cs , vel quia h ic constit intima experientia , quae est ratio adducta a Sylvano Regis supra q. aai. citato . Atqui prima & secunda ratio laborant fallo supposito ex dictis q. a 8. . Tertia vero

non potest dici, tum quia permissis cognitiones esse entia praedita entitate propria, gratis asseritur objectum active assimilare si-hi cognitiones, cum ad hanc inter objectum , & cognitionem,s militudinem emciendam sussiciens causa possit esse ipsa facultas animae, sicuti sum ciens causa , quae essicit similitudinem in te Cedentem inter arborem , & eius imaginem expressam in tabula, est solus pictor: tum quia petitur manifeste principium , dum probatur obiectum esse causam , quae essiciat ex parte cogniti nes , quia est illarum causa efficiens; quandoquidem hoc tandem sibi vult, dicere obiectum esse causam em cientem partialiter co-guitiones , quia it Ias sibi assimilat: Quarta tandem ratio est non solum gratuita, sed etiam ita falsa , ut retorqueri possit ad probandam cor tradictoriam propositionem , & dici intima expe-Tientia constare animam , &non corpus esse causam essicientem idearum: ergo . Rursus

Richard. tr. de Contemptu Mu . di pari I. cap. O.

S. Bcraatd. lib. de Iateriori dono

num. 17. pag. 3 s.

Maur. inaest.Philosoph. lib. r. quaest. a. in corp. pag. milii Ia.

169쪽

Rursus omisso argumento de modo vel impossibili , vel ine plicabili, quo objectum distans ab anima, ct etiam materiale producere possit actus animae, illud satis est observare, objecta all- quando esse solum imaginaria , & nondum realiter existentia, ut cum quis eligit sumere pharmacum nondum compositum ς &aliquando esse meras negationes, ut cum quis refugit mortem, tenebras, aut aliud quodcunque malum : sed id quod in re non existit, aut nihil est , nequit esse causa efficiens ullius actus positivi, qualis est omnis cognitio & volitio: ergo nequeunt objecta hujusmodi esse causae efficientes hujusmodi cognitionum & volitionum : ergo neque ullum aliud objectum est caussa essiciens ut

lius actus animae .

Dices . Actus voluntatis sunt diversae inter se speciei: alius enim est ast us, quo quis desiderat honores, di pertinere potest ad ambitionem: alius quo desiderat divitias , & pertinere potest ad avaritiam : & vulgo etiam dicitur actus specificari ab objectis : Et certe quidem yon possunt speciem suam recipere a voluntate; sed non potest intelligi, obiecta tribuere speciem actibus voluntatis , nisi vel sbia objetia , vel objecta simul cum voluntate sint causiae essicientes illorum actuum : ergo . Maioris pars illa, quod non possit actus voluntatis recipere speciem suam a voluntate, suadetur , quia voluntas in omnibus actibus sibi propriis non explicat nisi actualem inclinationem in id , quod repraesentatur sibi bonum e ergo non potest facere ex parte sua , ut actus sibi proprii, sint aliud , quam inclinatio , non vero quod sint talis inclinati nis species. Resp. cone. primam partem maj., ct distinguo secundam ἔvulgo dicitur actus voluntatis specificari ab obiecto, scilicet fin liter, vel grammaticaliter concedo; active , nego hanc partem, di permissa tertia maioris parte, nego minorem; Nam ex illis etiam, qui tribuunt obiecto causalitatem essicientem respectu cognitionum , negant hanc respectu volitionum , ct motuum quo rumvis appetitus tam sensitivi quam rationalis, sed aliqui reis rente Suareκ r) tribuunt sub hac ratione objecto solam causalitam tem finalem , quia appetitus & actus ejus tendunt in obiectum , ut in finem; alii vero causalitatem formalem, sed extrinsecam di prorsus ignotam , quatenus repetunt ab objecto speciem actus arpetendi : ct quod dat speciem, habet rationem formae; alii dum um, ut Suarea ipse, nolunt objectum respectu potentiae appeti X a tiyae

170쪽

164 DE CAUSSA EFFICIENT s

tivae exercere ullum genus verae causalitatis, sed se habere per modum puri termini. Juxta quam veram sententiani objectum dat quidem speciem actibus voluntatis,quatenus vel ex diversitate objectorum , vel ex fine, quem in ipsis sibi statuit suppolitum volens , desumimus rationem distinguendi & declarandi diversos actus voluntatis; non vero dat speciem actibus voluntatis, qu tenus vel objectum illos ex integro enaciat, vel objectum sui er-

addat gradum specificum gradui generico, quem iis dederit efficiens voluntas . Alia argume uta, quae lautores sententiarum , contra quas

hactenus f. aqq. diximus, proferunt, legi possunt impugnata a Bellarmino i) ct VasqueZ.a 8a. Venio ad Deum , quem reserente SuareΣ ab faciunt solam causam principaliter emcientem illius volitionis, quae dicitur appetitio finis, plures authores ab Caietanus, Ferrariensis ,

Capreolus, S AEgidius , qui voluntati relinquunt, ut sit instrumentum , quo Deus utitur ad illam intentione'. essiciendam, cum qua deinde ipsa per se transit ad emciendas volitiones mediorum . Fundamentum istorum sententiae examinando, statim corruet haec etiam sententia . Illud autem sc proponitur . Implicat contradictionem aliquid esse simul in actu , ct potentia , sive esse simul agens , S patiens circa unum idemque. Sed si voluntas creata emceret ipsa sibi volitionem finis , quae est prima quaedam volitio , quam non praecedit alia volitio, per quam illam faciat, esset simul agens & patiens , sive in actu dc potentia circa eamdem appetitionem et agens quidem , quia illam ex hypothesi essicit, patiens vero sive in potentia , quia illam ipsa eadem recipit: ergo. Sed respondetur, distinguo majorem . Implicat contradieti nem aliquid esse simul in actu & potentia, hoc est, esse simul gens & non agens, vel recipiens & non recipiens, seu patiens

ct non patiens , concedo majorem , hoc est simul agens S recipiens , nego maiorem ἔ ct concessa minori . nego coniequentiam .

Igitur esse in actu vulgo sumitur . ut significans actum secundum, di contra esse in potentia . actum primum , quod opponitur contradictorie actui secundo , ct hoc certe modo nihil potest esse

Ferra r. lib. I. coni. Gent. cap. 18. Capreol. in a. dist. as.

AEgid. Ibi d. quaest. 1.

SEARCH

MENU NAVIGATION