De caussa efficiente dissertatio Andreæ Spagnii Florentini e Societate Jesu

발행: 1764년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

malis, respondet praesentia determinati obiecti , quod anima velit sibi repraesentare : & quemadmodum pictor non efficiet imaginem obiecti sibi nec per sensationem nec per reminiscentiam praesentis ; ita pariter anima non efficiet ideam determinati obiecti, quod convenienti modo non fiat illi praesens. Ad illud quod additur in illa consequentia, ideam esse obiecti imaginem , observat Petrus Silvanus Regis ci ideas ita esse imagines objecti , ut simul sint ipsarmet vitales ejusde incognitiones, secus ac accidit in picturis, quae ita repraesentant oblectum , ut praesupponant dumtaxat in pictoribus, qui illas essecerunt , praeviam illorum objectorum cognitionem , sed ipsae in s e non habent rationem cognitionis. Quod consequentia illa non apparuerit Malebranchio illegitima, in causa fortasse fuit nomen ideae animalis, quod in antecedenti usurpavit, non Observans ideam illam esse ipsius objecti absentis vicariam, ct materialiter solum ideam esse , revera tamen praestare munus reddendi praesens objectum pictori, quod realiter praesens non sit , ut illud repraesentet. Potior similitudo ad exprimendum , quomodo anima efficiat sibi objecti cuiui is determinati ideam , repeti posset a speculo hoc pacto. Speculum repraesentat imaginem animalis sbl praesentis , quin ullam ipsius ideam vel imaginem prius habuerit: ergo pariter anima potest repraesentare Objectum sibi praesens , quin ullam ipsius ideam prius habuerit. Utriusque enim natura ea est , ut ad obiectorum im gines in se exprimendas non requirat, nisi illorum praesentiam, cum hoc tamen discrimine, quod anima vitaliter repraesentat, hoc est ipsa sibi efficit objectorum ideas, quae simul & semel sunt eorumdem repraesentatio S cognitio; speculum autem non ita, sed recipit obiecti impressionem , quae est etiam ejusde in rein praesentatio. Scarella definiens ideam ca) imaginem rei tu men-re delineatam, quam vult praecedere ipsius perceptionem , quiamquit, prius in mente est imago , quam meus tu illam attendat , non solum nimis materialiter sumit similitudinem speculi, cui comparat mentem facientem sibi ideas , sed etiam dum vult animam non esse percipientem nisi per animadversionem ad ideam iam a se factam , vult animam non esse percipientem , dum actu percipit, quod implicat.

3 . Sexto obiicit Bayles apud Leibhitium 3 . Evidens

est, Reeis . Usare de la Raison Leῖhnit. Elial. de Theodi

182쪽

t 6 DE CAUSSA EFFICIENTE

est, causam , quae vere iniciat aliquem effectum , debere illum cognoscere , ct modum, quo ille fiat; sic nemo acu vel coloribus pingit , qui nesciat quid velit pingere , & modum pingendi ; nemo clavi quicquam aperit, qui clavis usum ignoret: Sed evidens est animam nescire , quomodo fiant ideae, Objectorum scilicet imagines Ionge perfectiores, ct expressiores illis,

quas faciunt pictores, nec quomodo fiant volitiones : ergo evidens est animam non esse causam , quae vere efficiat ideas &volitiones . Respondeo, nego maiorem . Illam amrmare est ipsam contradictoriam huic propositioni evidentem dicere . Nomenta autem allata in ejus probatione , non sbium excludunt evidentiam assertam, s ed ostendunt illius falsitatem . Bene illi reponit Lethnitius , ratioeinium Bules es prorsus mirabile . Midjecro necesse est scire semper quomodo fiat id , quod faeimus Z Amsalia . metalla , plantae norunt modum faetendi, quae Detunt angulta olei , ut in aquae superficie rotundetur , Geometriae essσperitam oportebit ξ In ideis igitur faciendis anima est causa em- ciens necessaria, propolito sufficienter obiecto , & similiter ac cauta necessaria , uti speculum , ex nuper dictis, ideas operatur . Circa volitiones autem , ct alias operationes , quas faciunt homines propter aliquem finem , cujusmodi sunt pingere , vel fuere , est illarum anima, vel esse potest causa libera , & tunc praerequirit cognitionem obiecti, quod vult, non tamen cognitionem modi, quo faciat volitiones, ad quas em-ciendas apta est, &ὶ intime novit se aptam esse , quod sufficit. Sicuti ad aperiendum clavi, susscit cognoscere illam aptam esse ad hoc munus. Quare etiam caecus ea aperit, quin sciat illius

structuram, nec quae impedimenta evitet , quos elateres elevet , quae organa urgeat , neque quid sint haec omnia , unquam noverit.

3oi. Septimo obiicitur Si anima ageret ipsa suas cognitiones , & volitiones , opus esset admittere in ipsa principium agendi tales suos actus : Sed tale principium agendi non potest admitti in anima ; Nam non potest comprehendi , quid illud sit : ergo anima non agit ipsa suas cognitiones & vo

litiones. Respondeo, concedo majorem ,& nego minorem . Assumptum quod affertur ad eam probandam verum est; principium enim agendi proprium animae est incomprehensibile, quia incomprehensa adhuc est natura animae , non tamen ex eo infer tur Diuitigod by Cooste

183쪽

tur illud non esse : sicuti ex eo quod Deum, aut Potentiam ipsius non iomprehendamus, nemo sanus infert utriusque existentiam

negandam esse.

3oa. Octavo obiicit BayIes apud Leibnitium ci . Ex eo quod

Intima experientia cognoscamus nos existere , quin intima experientia cognoscamus nos existere dependenter a Deo Creatore , & Conservatore , non insertur nos non existere depende denter a Deo Creatore , & Conservatore : Ergo a pari ex eo. quod nos cognoscamus intima experientia nos cognoscere, &nos velle , quin cognoscamus nos cognoscere, di velle per cognitionem & volitionem a Deo solo nobis inditam ; non potest inferri nos non cognoscere, & velle per cognitionem , divolitionem a solo Deo nobis inditam . Respondeo, concedo antecedens, & nego consequentiam . Disparitas est , quia cognitio experimentalis existentiae ita praescindit a causa existentiae per alium , ut non excludat istam causam, quam paulum meditantes invenimus etiam necessario fatendam . At cognitio experimentalis cognitionis , 2 volitionis, prout fiunt a nobis , non praescindit ab eo, quod nos ipsi mmus illarum causa, immo ita hoc includit, ut implicet contradictionem ipsius exclusio. gos. Nono obiicitur . Cogitare actu , seu cognoscere est essentiale animae : ergo anima recipit a principio sibi extrinseco suos actus. Probatur consequentia. Ideo materia recipit a principio sibi extrinseco motum, quia motus est essentialis materiae : Sed etiam animae est essentiale co noscere : Ergo etiam anima recipit a principio sibi extrinseca suas cognitiones . Respondeo primo , nego antecedens , ex dictis alibi ca . Respondeo secundo, permitto antecedens , & distinguo consequens , recipit ab extrinseco primum actum , cum quo existit, permit.consequentiam : singulos deinceps actus, nego consequentiam . Ad probationem nego majorem, cum illius supposito; utrumque enim falsum demonstratur, ubi agitur de inertia. 3Q4. Decimo obiicitur : Quam plurimi sunt Auctores recensiti a Vasquea ca) , qui propugnant almoues, seu operationes immanenter caenoscendi, edi. appetendi talis esse naturae , ut possint

184쪽

1νη DE CAUSSA EFFICIENTE

infusar non minus videre , cognoscere oppetere dieamur, qga se a nobis e lentibur procederent : Ergo sententia negans crea turas spirituales esse caussas efficientes suarum cognitionum, ct appetitionum non est sententia absurda . Respondeo , concedo antecedens , ct nego consequentiam .

Primo quia iidem Auctores, postquam sibi persua ierunt possea 1blo Deo in nobis produci intellectiones, & volitiones noli ras, per quas nihilominus redderemur vere intelligentes , & vole tes, iaculi per vestem qua statua induatur , vere redditur ve- sita; nihilominus statuunt deinde non ita de facto aecidere in ordine ad omnes saltem operationes animae, quia fatentur in eo casu illas actiones non esse vitales , quod idem est, ac animam mere tunc passive se habere . ci Ex dupliei eapite , inquit Coninck, aliquis actur potest non esse vitatis. Primo, quia ex se ineptus est , qui a potentio vitaliter operante produeatur , qualis est generatio ignis. Meundo quia, etsi aptus sit at ab ejusmodi potentia producatur , tamen defacto ab ea non prodaeitar : taleos Oerbum mentis a Deo suo in nobis prodactam . Negatur secundo, quia praedicta sententia nititur in Peripatetica Doctrina, quae supponit cognitiones , & volitiones ecte formas, ut aiunt, accidentales, sua en titate praeditas , quae retincipiantur in anim , ut ipsarum subiecto, quod est impossibile; nullam enim entitatem producere ex dictis L q. a 34. 3 creatura ulla potest. Ex hac ipsa autem objectione eruitur tandem contra OC-casionalistas argumentum hoc modo . Auctores Peripatetici, qui actus intellectus , ct voluntatis Creaturarum statuerunt esse quasdam qualitates in intellectu , ct voluntate ipsarum productas , statuerunt etiam , s q. a 6. J quando fierent a solo Deo, non esse actus vitales , hoc est creaturam in eo casu merepassive se habere circa illos actus: ergo Occasionalistae pariter, si volunt omnes actus intellectus , & voluntatis creaturarum esse a solo Deo, debent etiam, quod consequens est , statuere Creaturas mere passive se habere circa omnes actus intellectus,& voluntatis : atqui nullus Catholicus assirmare potest nos mere passive nos habere circa plures actus intellectus & voluntatis

185쪽

PARS Q U ARTA. PROPOSITIO XXXVI.

179Reatae substantiae spirituales, veIuti anima nostra, sunt causae principales earum modificationum , quas sine controversia apparet ipsas enicere in subjectis sibi

extrinsecis.

Primo probatur , quia haec casualitas non repugnat. Secundo , quia contrarium opponitur variis principiis Fidei Catholicae . Utraque haec probatio supra s q. a6s. j exposita est. Tertio probatur ex Sacra Scriptura. Illa, quoties homines dirigit, consulit, Iaudat, reprehendit, vel alio modo illos alloquitur, vel de illis loquitur, quod in omni fere pagina

facit, toties ipsis attribuit operationes ilIas, quas faciunt. E dem expressius frequentissime nos docet, Deum nos adjuvare in nostris operationibus, jubetque nos illum invocare non jam ut unicam eorum, quae ex nobis prodeunt, causam etfficientem, sed ut concausam , seu adiutorem i Deus in adjutorium meum intende , & infra a Adiutor meus es tu. 3 adiutor fortis.

Adjutor noster es: in quae Ioca sic dicit S. Augustinus cs .

Nomen adiutoris praeseribit tibi, quia tu ipse aliquid agis: ergo. 3o6. Quarto probatur . Ideo anima vere , ct realiter seu principaliter non agit in corpora, & ne in illud quidem , cui est unita, haec determinando ad hos potius motus, quam illos; tum quia anima, ct corpus disserunt toto genere , ut patet: tum quia non est intelligibilis modus, quo spiritus agat in materiam, illamque modificet. Sed hae rationes nullae sunt. Probatur prima minoris pars cum Bussiero sic 6 . Si ideo anima non potest agere in ullum corpus , quia est spiritus , quo magis aliqua substantia erit persectior spiritus, eo magis incapax erit agendi in ullum corpus , quemadmodum quia sapiens prout sapiens, est incapax faciendi aliquid inspiens , quo magis quis erit sa-Piens , tanto magis incapax erit faciendi quid insipiens ς Sed Deus est spiritus in summo spiritualitatis gradu : ergo, si anima

ideo non potest agere in ullum corpus, quia est spiritus , multo minus poterit agere Deus: ergo Deus nec potuit creare ma-Z a teriam

186쪽

,so DE CAUSSA EFFICIENTE

teriam , nec ilIam potest anni hilare , nec poterit semel creatam materiam diversimode movere , ct modificare, quae sunt apertae absurditates , & blasphemiae . Probatur jam secunda minoris pars. Si ideo anima non agit in ulIum corpus , quia non est intelligibilis modus , quo agat, sequitur dicendum nihil esse eorum, quae a nobis non videntur , nec concipiuntur . Quod ridiculum eodem modo est, ac si cae cusa nativitate ex eo, quod non viderit unquam colores , nec iblos possit animo informare , concludat colores non existere ergo etiamsi differant toto genere anima S corpus, nec sit intelligibilis modus , quo anima unita corpori illud modificet . ct generaliter modus, quo spiritus agat in materiam , tamen

non sequitur animam nostram non modificare corpus , & nea

illud quidem, cui unita est, ct generaliter non sequitur spiri

tum non agere in materiam .

Aliter pro secunda minoris parte sic arguitur . Quaestio de re, an sit, diversa est a quaestione de modo , quo res sit, ct potest nobis suppetere ratio ad concludendum rem esse , &non suppetere ad stabiliendum modum , quo illa sit. Tota Phy-sca ostendit veritatem assumpti, dum nihil dubitans de existentia plurium rerum , ut de descensu gravium. de tendentia in mutuum occursum magnetis, & ferri, de electricitate , de visione , de motibus Planetarum, aliisque , jamdiu disputans inquirit de modo, quo ista fiant , nec certe in omnibus adhuc invenit. Subsumo iam : Atqui intelligere modum , quo anima moveat corpora, ct illud praecipue cui unita est, pertinet ad quaesionem de modo , quo res sit, non ad quaestionem de re, an sit: ergo ex eo quod non possit a nobis intelligi modus , quo animam Oveat corpora , non potest inferri animam illa non movere .

3o7. Dices cum Alexandro Roelio apud Trevolitanos ci .

Ex eo quod bene concludatur animam non movere ullum Cor ,

sus , quia spiritus est: non tamen idem concludi potest respectu

ei, quia Deus est Spiritus infinitus : ergo argumentum nullum . Respondeo cum Trevolitanis, nego antecedens: Discrimen adductum de infinitate non potest eludere illationem;semel enim, quod inseratur legitime animam non movere corpus, quia nihil in natura spiritus concipitur , ex quo haec facultas inferatur . ea dem illatio valet, etiamsi spiritus si natura sua infinitus: Nam quemadmodum ex magnitudine corporis non infertur illi conve nire proprietas aliqua, ut vis cognoscendi, quae naturae Corps

187쪽

PARS QUARTA. ist

ris praecisive considerati intelligitur non convenire, ita ne ex inmnitate quidem spiritus infertur illi convenire proprietas , quae naturae spiritus in genere non conveniat . ita quia naturae Ipiritus non convenit neque esse ibi idum , neque esse liquidum, per illius infinitatem profecto non fit, ut quis sanus possit dubitare,

an spiritus hujusmodi evaserit jam solidus aut liquidus , aut

virumque .go8. Quinto probatur . Anima rationalis, quae nequit umquam movere ipsa efficienter corpus, cui unita est, non differt ab anima , quae est solum praeseos corpori, quin illud informet: sed non potest dici animam rationalem esse solum praesentem corpori, quin illud informet: ergo non potest dici illam non posse

unquam movere efficienter corpus, cui unita est . Simile est argumentum Gabrielis Daniel cr) petitum ab eo , quod Occa

sionalismus constituit unionem animae cum corpore in exist, matione illa, quae nascitur ex eo, quod quis animadvertat sequi efficiente Deo aliquos motus corporis ad aliquas volitiones animae, & vicissim aliquas animae actiones ad aliquas passiones corporis . Recentius eodem argumento bene Franciscus Gaudio ad hominem usus est contra Leibnitianam harmoniam praestabilitam : Sic enim arguit a , Animam corpori unitam esse admittunt 'Polsius S Leibnitius: ergo anima agit in corpus. Probatur Consequentia: Harmonia mutationum utriusque substantiae prohat quidem illarum coexistentiam , non tamen probat illas existere unitas , quemadmodum duo horologia, quod est Harmoni-sarum exemplum, harmonicas quidem habere possunt mutati

neS , quamvis certe non uniantur .

3O9. Sexto probatur distinetius contra rigidos occason alistas proponendo argumentum deductum ex eo Principio Fidei Catholicae, quod homo habet in multis , quae agit libertatem a necessitate. Sic arguo . Si nostra haec anima occasionaliter sbium seu apparenter, sed non vere S realiter potest movere aut sistere corpus, cui conjungitur , vel aliquam ipsius partem , ut brachium ,& similiter si occasionaliter seu apparenter, sed non vere & realiter potest movere aut sistere corpora sibi magis exintrinseca , ut gladium , quoties quis gladium tractat, jam sequitur nullam esse in nobis libertatem a necessitate movendi, vel sistendi brachium aut gladium, sed solum apparentem ζ Nam d to hoc antecedenti apparenter homo , sed vere Deus movet

aut Daniel. Natur. du Mouvem. Gaud. de Natur. extensio I m. I. Nuscul. pas.sco. num. a 6. in notis Iag. 1.

188쪽

18s DE CAUSSA EFFICIENTE

aut sistit brachium aut gladium, quotiescunque brachium aut gladium homo movet aut sistit , sequitur haec conseque iatia: ergo homo est apparenter , sed non vere liber a necessitate movendi aut sitstendi brachium aut gladium , quoties haec movet, aut sistit. Atqui dici non potest nullam in nobis esse libertatem a necessitate movendi aut sistendi brachium aut gladium, sed solum apparentem : ergo dici non potest apparenter solum , sed non vere animam hanc nostram movere aut sistere brachium aut gladium . 3IO. Septimo contra eosdem sic arguitur cum Jo: Christophoro Volsio ci) . In systemate rigidi occasionalismi tribuitur Deo facere aliquid frustraneum , dum excitat in nobis desiderium etiam vehemens alicujus effectus, ct non producit deinde motus illos in corpore, qui simul cum desideriis animae deberent esse caussae occasionales effectus desiderati: Ita frustra Deus illi dat desiderium etiam vehemens alio transvehendi pondus, quod per talem hominem nunquam fiet sine miraculo , & frustra dat alteri desiderium velocius se movendi, quod in similibus Ci cum stantiis semper naturaliter caruit essectu . In sententia quidem tribuente creaturis vim ad hujusmodi effectus, haec habent planam rationem in eo, quod tenui facultati, & potentiae non potest respondere nisi tenuis effectus , sed in rigido occasiona lismo inferunt Deum aliquid otiose efficientem , quod est blas

3ri. Aliae efficaces argumentationes videri possunt apud CrouZam ca) . Pro reliquis spiritibus creatis, ut Angelis, sive honis sive malis, & etiam pro Brutis in sententia tribuente ipsis animam , quae sit quid diversum a materia, vis principaIiter agen di tum in se ipsos, tum in corpora sibi extrinseca,concluditur Philosophice etiam a paritate , sive ab exemplo animae nostrae , quae vera ac principalis caussa non solum actuum sibi externorum , sed etiam modificationum in subjectis sibi externis evincitur esse. 3ia. Objectiones generales contra causalitatem cujusvis creaturae supra q. 286. expositae , huc etiam spectant, & hae prae terea quae sequuntur . Primo obiicit Lethnitius 3 ubi asteri rationes, propter quas negat commercium inter animam ct corpus posse explicari per mutuum utriusque substantiae phys cum insu xum , sic . In notione animae non invenimus potentiam agendi

in cor. ci olfi . Manicheisin. sect. a. vem. pag. mihi ε

189쪽

in corpus: ergo non habet anima hanc potentiam . Cousequentiam probat, quia nihil melius cognoscimus, quam animam, cum ea 1it nobis intima . Respondeo primo, nego antecedens ς Nam notio animae est,

quod sit substantia quaedam spiritualis rege udo corpori accomo data, quod intelligi nequit sine potentia ipsius agendi in corpus . Respondeo secundo, permitto antecedens, quoniam fortasse notio animae dicitur pro notione spiritus, sed nego consequentiam cum probatione, quam falsam ei se experientia cujuscunque , ct communis hominum consessio , ut alibi ci) dico,

demonstrat.

3i3. Secundo obiicit Malebranche a . Quod semel creditur posse in nos agere, & dolore aut voluptate nos afficere, facile timetur vel amatur: Atqui cum timore & amore alicujus rei conjungitur illius adoratio : ergo si creaturae creduntur posse in nos agere, lacile creaturae adorantur . Atqui hoc est Idololatria : ergo credere creaturas posse in nos agere , ducit ad Idololatriam . Respondeo, transeat major , quae habet impropriam Ioquutionem, si universalis sit, & comprehendat etiam res inanima tas : hae enim proprie loquendo caveri dicuntur , non vero timeri, si damnum deprehendantur afferre: & contra requiri, non vero amari, si voluptatem vel solatium . Et distinguo minorem ἔ Cum timore & amore alicuius rei coniungitur illius adoratio , si sit timor & amor rei creatae vel inanimatae vel irrationalis , nego minorem; Nam nemo est qui non timeat sibi ab aquis, ab igne, a serpentibus, a feris, vel haec aliquando non exoptet & amet, nec tamen fuit umquam aliquis , qui haec cremdens esse irrationalia, adoraverit. Si sit timor & amor rei creditae rationalis conjungitur adoratio, subdistin. hoc est exhibitio alicuius honoris , prout rei illi convenit, concedo minorem : hoc est submissio animi & corporis profitentis rem illam esse Deum , etsi cognoscatur non esse , quae vulgo dicitur 'doratio Latriae , nego minorem, & simili distinctione excepto consequenti, cadunt reliqua. Notum est apud Theologos aliam esse adorationem iii

genere, aliam adorationem Latriae. Primam definit vasquea a esse

190쪽

184 DE CAUSSA EFFICIENTE

esse assectum exhibendi signa submissionis cuilibet in dignitate

constituto , quam certum est immunem esse ab omni impietate, immo conformem omni legi. Sic Joanines audiens AngeIum se cum loquentem , i) Cecidi , inquit, ante pedes erus , ut ador rem eum . Sic Nathan ca Cum introiisset in eo pectum Regis , odorasset eum prouus in terram. Plura alia similia testimonia d

bit index Biblicus ad finem vulgatae collocari solitus titulo: Ad ratio Angelis cy hominibus tributa . Videri etiam potest Perronius 3) , qui ostendit adorationis nomen latius esse etiam receptum pro signo honoris cuicunque rei collato . Adorationem vero Latriae idem definit affectum illum ad talia signa submissionis, qui determinate oritur ex apprehensione excellentiae Dei. Atque hanc solum impium & stultum est tribuere ulli creaturae . 314. Malebranche serio in facta obiectione exornanda quam plurimum immoratur, & iterum iterumque in eamdem redit, usurpando etiam ad Fidem ipsi majorem conciliandam testimonia ct historias Sacrae Scripturae, quibus conatur suadere vetari a

Deo nobis omnem timorem , ct amorem rerum creatarum .

Sed nescio , an hallucinatio major ista dari possit, qua factum est, ut omnia hic Auctor naturalia , ct supernaturalia permi steat: quam varia motiva timoris S amoris, quot harum aD sectionum species possint esse , non adgnoscat: Scripturis Sa diis abutatur: quam saepe amorem in proximos , obsequium in principes, timorem potestatum , gratum animum in benevo los jusserit in iisdem Scripturis Deus , non videat : praecepta ipsa Decalogi, quibus honor in parentes praecipitur, obliviscam tur. Haec satis esse possunt a fin que on ne puisse plus Aster de Issa seid de eette miserable Philosophie, concludam retorquendo contra ipsum optimo jure, quae falsitate abreptus in sibi contrariam sententiam pronunciavit. Arnaldus s bene etiam hanc objectionem retorquet in ipsius authorem, primo quod pertinet ad amorem sic arguit . Doctrina causarum occasionalium, quae si sint animatae , determ minant per sua desideria Deum unicam causam efficientem omnis effectus ad aliquid nobis boni impertiendum , sed exequendo leges generales a se stabilitas, non vero intendendo nobis in par

3. Reg. 1.

SEARCH

MENU NAVIGATION