장음표시 사용
191쪽
ticulari benefacere , urget ad amorem creaturarum . quae sunt hujusmodi causae occasionales, magis quam doctrina, quae tri huit creaturis esse caulas emcientes alicujus effectus per virtutem ipsis a Deo tributam , conservatam, nec sine actuali ejus concursu unquam adhibitam . Nam amamus qui nobis benefaciant, etiamsi per modum causae non realis sed occasionalis, si volentes id nisciant , magis quam illos , qui realiter nobis henefaciant, sed per modum caussae , quae exequitur suas quasdam leges generales, quin intendant animum in nos determinate , quos nun quam ne noverunt quidem, ut patet in ministris Regum & Principum, qui magis diliguntur ipsis Regibus ab iis, qui honores
obtinuerunt, etsi Reges sint causae realiter illos conferentes, ministri vero sint tantummodo caui, occasionales : ergo , si mala est Philosophia , quae docet creaturas esse causas efficien tes , quia inspirat amorem in creaturas ς pejor est illa , quae docet eme causas occasionales , quia majorem in illas amorem inspirat. Quod vero pertinet ad timorem sic arguit. Magis debemus timere creaturas etsi causas occasionales mali alicujus
nostri & mortis ipsius , quam Deum etsi causam ipsius realem,s Deus infallibiliter nobis malum aliquod infert, semel quod causa occasionalis illum ad hoc determinet, nec possit nos liberare , nisi operando miraculum, quod non est cur speremus, cum statuatur non esse Dei sapientisti mi operari nisi juxta leges generales. Propositio ista evidens est in iis , qui facinus aliquod patraverint, vel de illo cogitaverint , qui magis timent Principes & Judices etsi caulas occasionales sui supplicii, quam Carnifices etsi causas ejusdem reales: Sed haec est doctrina Occasionalistarum : Ergo in doctrina occasionalistarum magis debemus timere creaturas, quam Deum .
3is. Tertio obiicit idem r . Deus queritur per Isaiam depopulo suo hoc pacto : Seret ire ca) me Desi in peceatis tuis rErgo etiam cum contra Dei praecepta: movetur homo , solus Deus est, qui illum vere movet. Respondeo, nego pessimam consequentiam, quae ex ea Scripturae loquutione, cum figurata manifesto sit, nullo modo in fertur . Cur enim non infert etiam Deum vere obedire, hominem Deo vere imperare, Deum esse servum hominum, vel Deum
esse corporeum, & cibo ct potui non solum indulgere , sed etiam sine temperantia iis uti, dum immediate ante dicitur:
192쪽
Adipe .ictimarum tuarum non ruebriam me : veruntamen servise me Deipi. Qiii autem sit sensus verborum illorum interpretes dicunt, qui significari contendunt, concursum Dei immediatum ad omnes actiones creaturarum , ipsarumque conservatio nem, etiam quando creaturae praeditae libertate a necessitate re
pugnant legibus Divinis sibi indictis; iidem cum Theologis, quid haec sibi velint, explicabunt . 316. Quarto obiicit ci . In Scriptura habentur haec . Ego et
sum Dominus Deiens omnia , extendens Caelos solus , stabiliens terram , nullus mecum . Manus c3 tuae fecerunt me , O plasmaversut me totum in circuitu . Nescio ) quaIiter in utero meo apparuistis .... siiugulorum membra non ego ipsa eowpegi, sedenim Mundi Creator , qui hominis firmavit nativitatem . Cum cs ipse Deus det omnibus vitam, i pirationem , ct omnia. Producens 6 faenum jumentis , herbam servituti hominum, ut edueas panem de terra . Considerate 7 Iilia agri . . . nec Salomon in omni gloria sua eoopertur est , sicut unum ex istis . . .
Devi sie vesit, quod est Testimonium ipsius Christi Domini :Atqui haec testimonia excludunt rationem verae causae cujuscunque effectus a rebus omnibus creatis : ergo ratio verae causae non convenit ulli rei creatae. Rei pondeo, concedo majorem, & nego minorem . Nam ali quae ex citatis S cripturis docent Deum eme solum Creatorem Mundi: aliquae esse Creatorem animarum , & omnis entitatis,& dispositionis seu pulcbritudinis naturalis, contraposite ad artificialem Authorem : aliquae esse Provisorem sapientissimum: aliquae esse Conservatorem continuum : aliquae esseCausam pri mam; cum quibus omnibus optime componitur res creatas, ct determinate animas nostras esse caussas secundas modificationum aliquarum , quemadmodum in aliis multo frequentioribus locis ex dictis supra Γ q. aos. J aperte docet Scriptura. 317. instat locis citatis ab Arnaldo 83. Sola Ioca Scripturae , in quibus soli Deo tribuitur eorum effectio , quae a crea turis etiam videntur essici, sumenda sunt in omni rigore, O ad literam: quae vero his opponuntur, sumenda sunt tamquam Anthropologiae; Nam sicuti quando occurrunt Antilogiae in aliquo
193쪽
aliquo Authore, ipsius propria sententia dici debet esse in iis,
quae validis argumentis cognosci potest dici ab ipsb ex animo suo , etiamsi semel vel bis dicat, non vero ex iis quae juxta aliorum opinionem , vel communem loquendi modum dicat: ita cum videamus Scripturam non semel nec bis , sed saepe dicere Deum omnia facere usque ad ipsas camporum herbas, & lilia campi, dicendum est hic Scripturam dare veram doctrinam expressam ad literam , alibi vero loqui modo humano: Ergo. Respondeo , nego antecedens . Ad probationem autem divico regulam illam esse bonam , sed sacere contra Adversarium , in quem retorquetur; rationes enim pro tribuenda vi essiciendi etiam creaturis sunt validissimae , nulla vero est pro ea neganda. Arnaldus autem observat cr) incostantiam Malebranchii, qui eadem numero testimonia , ut illud Christi Domitii assi mantis Deum ipsum ornare lilia campi, dicit sumenda esse ad literam , dum lavent suo occasionalismo, dum vero adversaniatur alteri suae opinioni, qua statuit nihiι Deum lacere in creatu ris nisi per voluntatem generalem , non vero per voluntatem ullam particularem , dicit sumenda esse Anthropologice . Se cundo notat ab ejusdem audaciam, dum sumit tamquam Anthropologias talia Scripturae loca , quae nemo ante ipsum scsumpsit.
318. Quinto obiicit 3 . Ex quibusdam principiis S. Augustini
cujusmodi est veram causam esse quid perfecti iis suo effectu, insertur ipsum existimasse nihil posse esse veram causam , nisi Deum : Atque ubi aliter loquutus est, vult dici debere illum loquutum esse juxta praejudicia vulgaria , ct sine praeviodi accurato examine rei . Probatur assumptum . Semel quod vera causa sit quid perfectius suo essectu, si res creata , ut bruintum , essiet vera causa motus hominis , quia apparet ab ipso trahi, aut gestari hominem , sequeretur dicendum brutum eme quid perfectius homine: Atqui hoc dici non potest: Ergo neque dici potest, res creatas eme veras causas ullius rei, ne motus quidem , aut alterius cujusvis modificationis.. Respondeo , nego assiumptum . Ad probationem nego ma-aorem , vel ad abundantiam sic distinguo: Dicendum brutum esse quid persemus homine in ratione trahentis, aut gestantis
hominem, concedo majorem, in ratione essentiali, nego mai A a a rem
194쪽
rem , & simili distinctione excepta minori, nego consequentiam. ina igitur ratione Brutum aliquod trahit hominem , e dem ratione Brutum illud intelligitur habere motum ante hominem. Cum igitur motus dicitur esse in bruto, non vero in
homine , jam in bruto est aliquid , quod non est in homine , nec aliunde repugnat ut in illo sit, & non in homine : Aliquid autem hujiismodi est utique quid persectius nihiIo . Atque cum per istud aliquid, scilicet per suimet motum, brutum efiiciat similem motum in homine , iam in ratione habentis motum , &per ipsum elficientis alium motum , est brutum quid perfectius
homine in ratione non habentis motum, nisi dependenter a bruto .
Interea illudunt animo in hoc argumento ideae quaedam , quae excitantur a voce perfectionis, de bruti & hominis essentia, ct comparatione inter utramque: quae ideae extraneae hic sunt, neque admittendae , cum solae illae debeant recipi, quae sunt de bruti motu , & nominis quiete , ct comparatione inter motum illius, ct hujus quietem . Ceterum , quae sit mens S. Augustini circa causalitatem re intum creatarum , aperte Colligitur ex ejus verbis, quorum aliqua affero ex multis, quae possent afferri, quae non indigent ratiocinio ad illius in hac re sententiam cognoscendam: i sa, inquit , rerum , qaα facit, nec fit, Deus est . Alia vero euissae , O faciunt , , fiunt : Sicut sunt omnes ereati spiritus , o
maxime rationales . Corporales autem eoussa , quae magis fiunt quam Deiant , non δεπς inter eausas e tentes adnumeranda ,
quoniam boe possunt, quod ex ipsis faciunt spirituum voluntates . Et cum eodem loco idem aliis verbis inculcet, serio, & non secundum praejudicia , sed secundum maturam rei cogitationem ipsum loqui apparet. Quod autem ibi dicit corpora non esse causas emcientes, significat non esse causas principales ex dictis supra q. a 26. , vel causas quae agant in se, & cum cognitione, vel etiam cum libertate a necessitate; Nomina enim cum haheant arbitrariam significationem, aliquid eorum intendit significare nomine causae essicientis; Nam cum revera quid possint, ipso fatente, & sint corporales causae, existimantur ab ipso causae etiam verissimae . 3 tu. Sexto obiicit et . Demonstrationes petitae a testimoniis sensuum , ut hominis moventis suum corpus , vel aliud sibi extraneum, & idem valet de corpore movente aliud corpus, de
195쪽
de Sole excitante vapores, fovente tellurem, educante plantas, ct similibus , s uni demonstrationes quae commiserationem excrutant ; nam 1 ensibus non est credendum , sed rationi di fidei d centi Deum omnia in omnibus operari. Respondeo, nego assumptum; Nam ubi omnes omnium se sus idem quodammodo testantur , & nihil obstat in contrarium ;immo multae iam allatae rationes concurrunt ad idem suadet
dum , illud ita esse statui omnino debet. Instat ipse alibi contra sensuum testimonia , & illos, qui illa sequuntur fusius se invehens i sensus data sunt, ut
monitores ad eonservationem vita, non ut testimonia veritatis : ergo
sensibus non est credendum . Respondeo, nego antecedens, quod etiam implicat contradictionem in eo , quod dicuntur sensus habere posse rationem monitoris, qui attendi debeat, semel quod illi statuantur ver talem nullam testari suo modo posse, ct ut ipse ait ca perperuas esse illusiones ex parte objectorum sensliinium , eaque omnia
. 3a . Septimo obiicit 3 '. Etsi antina hominis posset cognitiones, ct volitiones suas facere , attamen non potest esse causa principalis motuum, quos corpus, cui coniungitur, faciat. Asmiumptum sic probat. Nulla est connexio inter velle motum eX-gr. brachii,& motum ipsum brachii: aliunde nemo scit,quidnam con Veniat agere , ut motus brachii habeatur , per quos nervos H iritus animales debeant emitti, qui musculi infandi, quin immmo maxima hominum pars ne intelligit quidem quid significent voces, nervi, spiritus, musculi: ergo solus Deus qui scit, ct potest, movet brachium , & omnes motus facit corporis ani
Respondeo, nego assumptnm Ad probationem concessa se eunda antecedentis parte, distinguo primam . Non est conue xi inter velle motum brachii, & motum ipsum, quae est inter cautam di essectum, nego : alterius generis , omitto hanc ante Cedentis partem , ct nego consequentiam illegitimam . Ac quod Pertinet ad datam distinctionem, ea recusari non potest a Male-
196쪽
branche, quandoquidem ipse alibi eam adhibet; dicit enim ci :eausas Oeeasionales determinanter efficaciam legum generalium debere habere proportionem cum fine , propter quem Deus sanetvit has leges. Ita experientia demonstrat, ratio suadet, Deum non δε-buisse aeeipere eursus planetarum in causas oecasionales unionis anime eum corpore , neque debuisse et elle , ut brachiam nostrum moveatur hoc . vel illo modo , tune quando Luna erit in eonjunfiitine eum Sole .
Ipsemet igitur admittit boc loco connexionem quamdam inter velle motum brachii, ct motum ipsum , quam alio in Ioco sibi contradicens nullam dixit esse. Quod vero pertinet ad consequentiam , illam dixi illegitimam , quia etiamsi alicujus generis connexio non detur inter velle motum brachii ct motum ipsum,& non detur in anima notitia eorum, quae necessaria sunt ad hunc motum emciendum , adhuc non infertur non fieri ab anima illum motum , quia ad hoc, ut aliquid sit vera causa alicujus effectus, non requiritur , ut habeat notitiam de iis omnibus, quae cum suo effectu ex necessitate copulantur vel consequuntur . Quod optime declarat Ignatius Pardies et exemplo illius , qni organum ad numerum pulsat, qui ut ipse revera sit illius concentus causa , non opus habet scire quid aeris, aut quomodo influat in diversas fistulas, quot numero sint, aut quales, aut quam disimsitionem habeant, sed lassicit solum , ut ille vere percutiat digitis quasdam extantes machinae particulas, ut omnia illa ex necessitate ejus constrnctionis statim sequantur. Simili modo , ut anima sit causa hujus, vel illius motus corporis, cui conjungitur , lassicit, ut hunc vel illum motum velit; hoc enim posito, statim aperiuntur necessariae valvulae ad excursum fluidi, quod hos musculos contrahat, illos distendat, ct totam corporis machinam immutet , prout oportet. Quae doctrina certissima est, quia homo juxta Tridentinum s q. s4. Jvere agit suas cogitationes , volitiones, ct Opera multa externa, quamvis hoc unum sciat se actu cognoscere , ct libere velle id quod cognoscit, quin certo sciat modum agendi animae in corpus, & corporis in animam ς Nam anima n stra cum tam multa de ceteris eognosat, se , qualiter fodia si , pro sui ignorat, ait S. Augustinus ca), vel ille cujus sunt meditationes , quae inter ipsius opera habentur. 32 2.OEt
197쪽
saa. Octavo obiicit i . Velit Deus, ut Angelus moveat
corpus aliquod , hoc significat Deum velle , ut . corpus illud moveatur , quando Angelus velit illud movere : Sed datur connexio necessaria inter actum, quo Deus vult, ut corpus illud moveatur, & motum corporis, quae connexio non datur inter actum , quo Angelus velit, ut illud corpus moveatur , & mo tum corporis : Ergo Deus est vera causa motus corporis, ct non Angelus , sed Angelus est causa solum occasionalis . Respondeo , distinguo maiorem : Deum velle ut Angelus moveat corpus aliquod, significat velle ut corpus moveatur,
quando Angelus velit illud moveri applicando se modo illo,
qui necessarius sit Angelo ad movendum , concedo majorem: significat velle ut corpus moveatur praecise quando Angelus velit, non se applicano ad illud movendum , nego majorem: S distinguo primam partem minoris, datur connexio necessaria inter actum , quo Deus vult, ut corpus illud moveatur per Angelum ad illum motum se applicantem , ct motum ipsum corporis , concedo hanc partem : datur connexio necessaria inter actum quo Deus vult, ut corpus illud moveatur per Angelum ad illum motum non se applicantem , & motum ipsum corporis, nego hanc partem , ct etiam suppositum , quod in Deo dari possest talis volitio , ut fiat motus corporis per Angelum non se applicantem ad illum motum faciendum ; est enim contradictio involitione , quae dicat, volo motum hunc seri per Angelum sine Angelo , cujusmodi esset in ea hypothesi volitio illa Divina :& distinguo secundam partem , non datur connexio necessaria inter actum , qno Angelus velit movere corpus , quin se applicet ad illud movendum , ct motum concedo : non datur connexio necessaria inter actum , quo Angelus velit movere , ct applicet se ad movendum , accedente concursu Dei, & motum ipsum Corporis, nego hanc secundam partem minoris , & consequentiam. Crouetas etiam ca) retulit hoc argumentum, & consessus est omnia hic aequivocis permisceri, & nihil concludi . 'ag. Nono obiicitur sophisma quoddam , quod Crou Zas cs , aliique etiam solvere conantur . illud sic habet. Res creatae nec habent, nec habere possunt vim infinitam agendi, quippe haec solius Dei est : sed vis infinita requiritur ad producendum motum. Probatur min. Vis infinita requiritur ad superandam differentiam
198쪽
in sinitam : sed haec datur inter motum, qui producatur , di non motum . Probatur minor . Non motus est terminus infinitus :mo ius vero est terminus finitus, in quo Dialectici omnes consentiunt: sed inter finitum & infinitum datur disserentia infinita:
ergo inter non motum , ct motum datur differentia infinita. Respondeo concessis reliquis , distinguo primam partem ub timae majoris . Non motus est terminus infinitus, hoc est termisnus significans in determinate rem quamcunque , praeter motum, concedo; hoc est terminus significans essentiam infinitam , nego hanc partem , & distinguo secundam pariter partem ejusdem majoris: Motus est terminus finitus, hoc est significans tantum rem illam, quae dicitur motus, concedo , aliter nego hanc sἡ-cundam partem majoris, ct distinguo minorem . inter finitum& infinitum in essentia datur differentia infinita, concedo minorem : inter finitum, hoc est inter determinatam rem creatam ,& infinitum, hoc est indqterminatam rem creatam, datur differentia infinita , nego minorem & consequentiam et Distinctio patefacit cavillationem desumptam ex Logicis vocabulis termini finiti, & infiniti, quorum significatione babita prae oculis, quam exhibent definitiones allatae, prout ab ipsis Dialecticis, ut lZquier-do 1 dantur , nihil concludi manifestum est . Porro inter rem
quamcunque , quae non sit motus , & rem illam , quae dicitur motus, negatur dari disserentiam infinitam , quia una ex rebus, quae non est motus , est quaevis alia creata res, & inter nihil acres creatas, utpote quae omnes sunt sinitar, nequit dari differentia, nisi finita . Atque propter hanc caussam fassi jam olim sunt Theologi apud Suareχ ca cum S. Thoma, probari non posse vim creandi esse propriam solius Dei ex eo , quod inter ens, Rnihil si infinita differentia, quia hoc fatentur non esse verum
sa 4. Reatae substantiae inanimes sunt causae essicientes, sed solum instrumentales modificationum , quas ipsae a cautis externis determinatae , in aliis corporibus em-ciant: & corpus ipsum hominis unitum animae potest esse caumsa instrumentaliter determinans animam ad cognitiones obj fiorum 1ensibilium .
199쪽
3as. Propositio tres habet partes: altera affirmat res inanimes esse caulas efficientes : altera esse ibi uni efficientes in strunientales Γ q. 78. J: tertia tandem affirmat coipus humanum conjunctum animae posse essὰ causam instrumentale in , quae
illam determinet ad aliquos actus sibi internos . Prima , di tertia pars impugnat authores primae sententiae s f. isi. Secunda vero impugnat tum authores tertiae sententiae, qui tri-huunt f q. ar7. J rebus ipsis inanimis esse aliquorum effectu timcausas principales, tum Leibnitianos, qui qua ratione corpora omnia animant, vel potius omnia ad speciem quamdam animarum reducunt ex dictis Γ q. aa . J , eadem ratione faciunt esse causas principales omnium , quae non solum in se, sed etiam
extra se eorum interventu accidat.
326. Prima pars probatur. Primo, Nullum est fundamentum negandi corpus naturale inanime ab extrinseco motum , irruens in aliud corpus naturaIe, esse causam efficientem motus vel quietis, quae in alio sequantur, ut primo adspectu quisque ce sit; unusquisque enim censet Solem illuminare, ignem calefacere, aquam refrigerare, &similia, quae nomina diversa nihil aliud significant, quam diversos motus diversorum mole, &figura corporum in nostrum corpus impingentium, ut Phy sica ostendit: ergo creatae substantiae inanimes sunt caulae efficientes alicujus modificationis. 327. Secundo probatur ex modis Ioquendi S. Scriptura qui prout sonant, aperte tribuunt efficientiam rebus inanimis, &nullum est fundamentum quod cogat, prout Adversarii vellent, eos interpretari de causalitate creaturarum hujusmodi apparenti , & non reali. Sic Christus de semine in campos projecto apud Marcum dixit ci) Aliud eeeidit in terram bonam ,-dabat stactum, di infra , Ultro terra fructificat, primam herbam , deinde Dieam , deinde plenum frumentum . Apud Lucam habetur , a Arbores eum produeunt jam ex se fructum . In libro Sapientiae ca) miraculo tribuitur iguem pepercisse justorum corporibus , eorumque indumentis . Ibidem tribuitur aquae, quod omnia extinguat, draconibus, quod venenatis dentibus occidant: soli autem potentiae Dei, quod hi essectus non eveniant. In Genesi tandem narratur Deum imperasse creaturis, ut speciem suam singulae propagarent, di terram occuparent universam: ex quo I
200쪽
co S. Basilius ci colligit ex vi divini hujus imperii accepisse res
corporeas eis caciam continuo essiciendi rerum generationes , ct corruptiones, hoc est accepisse continuas illas inter se agitationes , quibus coiistanti modo alterae in alteras impingant, motumque in se invicem excitent: Unde novae successive res conia
crescant & extent, in eadem perpetuo specie cum illis, quae paulatim senescunt, & destruuntur . Hujusmodi illationem secit pariter S. Ambrosius , & fuse prosequitur in Hexamer ne a . 328. Malebranche ex dictis sq. 3r6. I opponit allatis testim ni is ea , quae a Terri solent ad probandum concursum Dei physicum , ct immediatum ad omnes di singulas creaturarum operationes , ct contendit, cum in istis secundis Scriptura nobis exhibeat Deum auctorem omnium , quin ullam mentionem faciat de aliis causis secundis, prima habenda esse tamquam dicta iuxta communem loquendi modum inductum ab hominum praejudiciis, nec aliter interpretari fas esse, ac de causalitate creaturarum apparenti, & non reali. Quod ut confirmet, aliquantulum ex minat , quae de concursu immediato dicuntur ab auctoribus, e
que explodit, & profitetur nullum in illis sensum se invenire. Non moror in concitanda invidia contra hujusmodi responsonem , de qua supra Γ q. at . J jam dixi. Solum dicam , qua ratione aliqua testimonia probant concursum Dei physicum & immediatum agnitum & demonstratum ut alibi 3 dico a Philos
phis, ct Theologis omni exceptione majoribus , eadem ratione ea necessario probare etiam emcientiam causarum secundarum :atque hoc pacto utri 'ne testimoniis suus integer sensus manet, ct inter se connectuntur . 329. Tertio probatur . Corpus naturale inanimatum occurrens alteri, illudque movens est corpus iners, praeditum extenet sone impenetrabili, quod occurrit alteri corpori pariter inerti ct impenetrabili: ergo corpus naturale inanimatum Occurrens alteri est vera causa motus, qui in illo sequatur, & vicissim alterum est caussa alicujus quietis in altero . Probo consequentiam . Motus & quies, quae in illis corporibus respective sequuntur, sunt effectus necessarii inertiae , ct impenetrabilitatis corporum ἰ nam qua ratione corpus naturale est iners, debet prosequi motum nisi ab externa lassicienti causa, ut resistentia corporis , quod offendat, determinetur ad quietem , & viceversa debet