장음표시 사용
211쪽
par sit massa utriusque, communicatur dimidium celeritatis.'
Sit M m a : C mr : m I; erit m - , hoc est si maGM-hm 3sa corporis se moventis sit major massa corporis, quod offendit , remanebit in corpore prius moto plusquam dimidium suae celeritatis, ct communicabit proinde minus quam dimi-
dium . Sit tandem M r : C I: mma; erit- -- Mi 3 hoc est si massa corporis se moventis sit minor massa corporis quod offendit, remanebit in corpore prius moto minus quam dimidium celeritatis, adeoque communicabit plusquam dimiadium . Alia exempla dabit Crouras ci , quae non est hujus loci prosequi, quoniam res haec integros tractatus sibi vindicat pro diversis Dynamicae speciebus a corporum qua mollium, qua durorum , qua elasticorum diversitate, determinatis ς de
quo alibi a distinctius dico . 3set. Quinto obiicit idem apud Iacquierium 3 . Nulla m
jor est connexio inter motum , aut quietem duorum corporum mutuo se collidentium , quam inter illorum figuram , ct col rem : sed figura , S color unius corporis nihil conferunt ad figuram , & colorem alterius corporis: ergo etiam motus, aut quies unius corporis nihil confert ad motum , aut quietem ait rius corporis. Reipondeo,nego majorem cum eodem Jacquierio, juxtas
pra sq. 329. J dicta . 3s 3 Sexto obiicit idem Non potest concipi Deum posse
Communicare corporibus, immo ne hominibus quidem, aut Angelis facultatem movendi corpora. Assumptum sic probat. Si Deus posset communicare illam facultatem , dicendum esset, posse etiam dare facultatem creandi, an nihilandi, faciendique omnia possibilia : Atqui hoc non potest dici: ergo neque illud : Respondeo, nego majorem , quam ille etsi hic non probet,
212쪽
colligi tamen potest ex aliis locis , quomodo probare eam intendat , hoc scilicet pacto , qui incidit cum iis quae supra q. a a.
dissolvimus . Facultas communicandi motum corpori, est facultas faciendi , ut corpus existat successive in diversis locis : facultas faciendi, ut corpus existat successive in diversis locis, est facultas conservandi corpus in diversis successsive locis: facultas conservandi corpus in diversis successive locis , est facultas creandi corpus; nam conservatio idem est ac continuata creatio : ergo si Deus posset communicare facultatem movendi corpus, pos stat etiam communicare facuItatem illud creandi , di similiter annihil andi, & consequenter faciendi omnia possibilia. Respondeo, primam propositionem aequivoco laborare, ubpote quae universim nominat facultatem communicandi motum, quae facultas ct Deo, S creatis vel spiritibus, vel corporibus prompugnatur a nobis conveniens, atque etsi in subjecta materia debeat propositio intelligi de facultate convenienti corpori natur Ii , melius tamen esset ad vitandam confusionem , hanc ipsam lumitationem exprimere. Ceterum permitto primam propositionem , sed nego secundam , atque ut appareat ejus falsitas, compleatur illa cum praedistis limitationibus, quae sic sonabit: Facultas conveniens creaturae faciendi , ut corpus aliquod existat in
diversis successive locis , est facultas conservandi illud in diversis successive locis; quae propositio iure negatur , quia facultas hujusmodi creata praesupponit substantiam illius corporis , quod ipsa facit ut sit in diversis successive locis, existere vi caussae conservantis, nimirum Dei, qui proinde etiam ipse utpote illam con servans , facit ut sit in diversis successive locis : sed hoc cum facit Deus , facit ut causa non unica , sed prima & universalis , dc talis quae vult, ut etiam illa causa secunda, nimirum res crea ta idem praestet, ut probant rationes allatae . Propositio illa semcunda si loquatur de facultate , quae est in Deo , verissima est,
ideoque cum ex una addita, vel detracta limitatione ea modo appareat vera , modo falsa , non caret aequivocis totum Sorite ,
quod proinde facile illudit. Ab his autem aequivocis cum liber at tae sint praecipuae propositiones, soluta est etiam tota Soritis
3sq. Alio modo sic proponi potest eadem dissicultas. in
conservat est e rerum in diversis successsive locis , necessario m Q Vet res , & qui solus conservat esse rerum in diversis successi Velocis, solus movet: atqui Deus conservat esse rerum in diversis successive locis, ct solus conservat: er o Deus necessario movet
213쪽
res , cum conservat in diversis successive locis, & solus movet. Respondeo, concedo primam partem majoris, sed nego secundam . Primae partis veritas opportuna est ad demonstrandum concursum Dei immediatum ad omnes operationes creaturarum quarumvis , tamquam causae primae ct universalis . Secundae partis assertio est contradictoria nostrae propositioni; hanc proinde, quae demonstrant rationes , quam rite negetur pars ista, pariter declarant. Non dissimilis esset responsio, si quis idem obiiceret per hoc Enthymema. Facultas conservandi corpora in diversis successive locis connectitur cum facultate movendi corpora : ergo etiam facultas movendi corpora connectitur cum lacu Itate conservandi corpora in diversis successive locis ; Negatur enim consequentia , quae propositioni nostrae cum opponatur, tam falsa est, quam verae sunt rationes pro propositione nostra allatae . 3ss. Septimo obiicit Jo: de Turre i & alii.Transit motus ex substantia corporis percutientis in substantiam percussi, & certe nou per poros, quia motus communicatur Iaer collisionem partium inlidarum . Rursus aliae omnes modificationes , ut rotun ditas , non transeunt ab uno corpore in aliud, motus autem si communicatur per corpora, transit ab uno in aliud : ergo ne multiplicemus hujusmodi mysteria, non est dicendum corpus ullum praeterquam animatum , communicare motum alteri; sed cum sermo est de meris corporibus recurrendum est ad Deum , di dicendum motum illum non distingui a corporis co servatione in diversiis locis, quam so Ius Deus praestat. Hanc objectionem prae oculis habuit , credo Niev ventilius, quando dixit ca)-ilia de modo, quo motus unius corporis alteri eommunicetur , nemo , quod seiam, hactenus satisfeeit . Respondeo, nego primam partem antecedentis , quando saltem ille modus loquendi, transit motus ex uno corpore in aliud non sumatur metaphorice pro effectione motus per unum corpus in alio corpore , ut supra c q. 3 so. dixi; Transire enim dicitur de re, quae propriam sibi entitatem habeat, quam non habet motus, qui modus est entitatis , non entitas . Atque etsi Auctor iste st tuat motum esse modificationem, nihilominus non vult efiici motum a percutiente in percusta, sed potius transire vult in tum ex uno corpore in aliud: Non bene , inquit , asseriscono
214쪽
Meuni, ehe ii moto realmente non passi da an eo o alPaltro , ma ebs Iolamente fila eecitato dat eorpo, ebe si muove , cattaale moto in amaltro : e a misura di questo eeeitamento perda iι eorpo , ebe si movea poretione delia sua foreta reale . Quorum utrumque , scilicet motum esse modificationem , & revera transire ex uno cor
Pore in aliud , quo modo sine contradictione asseri possit, non video . De falito Musschenbroe ius , qui ante Joannem de Turre assirmavit i motum transire ex uno corpore in aliud , d bitavit , an ille emet ens pissi eum, aut substantia sui generii. Quod: vero pertinet ad secundam ejusdem antecedentis par
tem , ea ex responsione ad primam cadit; neque enim neces se est transire motum ex uno corpore in aliud, quin immo hoc
imposi bile esse fatendum est, cum motus sit modificatio . Quod vero postit per uuam modificationem emci alia similis modificatio, quotidie constat ; cum per sigillum imprimitur cerae insculpta imago in sigillo . Quare quod tandem pertinet ad consequentiam, illa omnino negatur ; & ex eo commodum , quod concedat adversarius de hominibus dici posse illos vere essicere motum, idem a pari concludi poterit de uno corpOre respectu alterius; illo inter has causas admisso discrimine quod homo sit causa principalis , di possit etiam esse causa libera : merum vero corpus sit solum causa instrumentalis motus,
ct semper sit causa necessaria , quod colligere poterat ipse Adversarius ex ipsa inertia corporis, prout ab ipso declarata fuit: Si quidem cum inertia corporum per ipsum haec duo importet negationem facultatis ad mutationem status , & impenetrabilitatem , seii, ut ipse ait, vim resistendi; necessarium est, ut corpus motum occurrens alteri, illud a loco suo dimoveat, vel conetur dimovere, adeoque sit causa verissime essiciens alterius motum etsi instrumeiataliter, seu per determinationem ab externa causa acceptam ; aliter si cohiberet se corpus illud ab hoc in alterum congressu, non esset amplius iriers, ut supra f. 3 a 9.) etiam arguimus . 3s6. Contra tertiam propositionis partem sic obiicit Male branche a . Si anima ita unita esset corpori, ut corpus ageret in animam , quatenus impressiones factae in sensibus corporis essent vera aliqna vel causa , vel conditio ad habendas aliquas co
gnitiones , Deus subjecisset id quod est nobilius, nimirum ani
215쪽
mam illi, quod est ignobilius , nimirum corpori: Sed repugnat
Sapientiae Divinae, quae amat & s equitur in omnibus ordinem, ita animam unire corpori: ergo non ita unit Deus animam cor pori: eo ipsb sequitur corpus nihil agere in animam: ergo ni
hil agit: ergo quicquid ex illis sequitur , est a Deo secundum leges generales juxta supra q. aos. dicta .
Respondeo,nego majorem . Ex eo quod Artifex opus habeat instrumentis ad aliquod opus conficiendum , ut scriptor calamo ct atramento, pictor pennicillo & coloribus, non sequitur artificem subiici instrumentis longe se ipsis imperfectioribus , quia
cum ab ejus libera voluntate dependeat operari, ab illa depe det etiam usus cujusvis instrumenti. Ita in casu nostro anima, si non vult visionem alicujus objecti, potest claudere oculos, Scsc de aliis sensationibus : sicuti autem contradictio esset instrumentum applicare ad effectum, ut facem ad lignum , & nolle ipsius combustionem , ita contradictio esset sensus adhibere , &nolle ea, quae ex impressionibus in illis factis sequuntur.3 s . In tota autem hac Malebranches dolirina, prout ab ipso exponitur, notanda est triplex contradictio . Prima est quod fateatur animas hominum, prout ipsi nunc nascuntur, peccato originali infecti, cogi a semel receptis impressionibus in selisibus habere sensationes illis respondentes, quas tribuit ipsi animae tamquam caussae, existimans omnes esse conjunctas cum falsis Judiciis , ct cum perversitate cogitandi de rebus sensibilibus, loco meditandi aeternam Veritatem ,& Bonitatem , qui caeteroquin nullam cogitationem vult fieri active ab anima :Altera est, quod existimans repugnare Sapientiae Dei, quod hominem creaverit cum hac dependentia a sensibus , tribuit simul & semel Deo sic defacto illum creasse , S solum in statu i uocentiae comminiscitur datum fuisse privilegium voluntati hominis , ut posset cursum interrumpere istarum impressionum , antequam pervenirent ad concutiendum cerebrum , ct tales in illo dispositiones faciendas, quibus habitis fatetur sequi necessario determinatas quasdam cogitationes. Tertia est, quod in hoc commentitio privilegio in statu hominis innocentis concedat animae in corpus actionem , quippe ab illa facit dependentes ultimas illas commotiones, seu dispositiones cerebri , qui caeteroquin tantopere declamavit contra pollibilitatem actionis animae in corpus.
216쪽
COROLLARIUM.3s8. Ulla causa creata potest essicere ullum essectum sine subjecto, quod potest esse distinctum realiter ab ipsa cauta, vel solum per rationem nostram cogitandi. Prima pars suadetur , quia nulla causa creata potest esse causesa ullius effectus, nisi diversarum modificationum; nam nou PO test esse causa em ciens ullius entitatis l. 234. . ratione au tem et sentiali modificationum est , quod sine subjecto , alii, ut Bellarminus ci , vocant etiam causam materialem , nihil
3s9. Secunda vero pars, nimiriam posse subjectum, in qu' causa agit, esse realiter ab ipsa distinctum , est evidens tum iri omnibus emetis causarum inanimatarum , quae utpote inertes ni hil agunt in se ipsas, sed quicquid agunt, agunt in alia a se ipsis distincta : tum in omnibus effectis causarum etiam spiritualium, qui non sunt actus ipsis intrinseci, cognitiones scilicet& vol itiones . Quod tandem possit etiam subjectum , in quo caussa agit, esse ab illa distinctum per rationem dumtaxat nostram . fit Pi num ex ipsis adtihus intrinsecis animae , quorum subjectum est ipsemet anima, quae eorumdem est causa essicieus.
i6o. T Ulla corpora coeIestia sunt caussae physicae, ne in IN strumentales quidem ullius effectus Genethlia-Ci , nec eadem, excepto Sole,sunt causae ullius effectus aeroscopici. Propositio excludit a corporibus coelestibus rationem causaepbysicae instrumentalis respectu eorum,quae in hac terra accidunt.
Nam ratio causae principalis supra jam l. i 33Qfuit. Plures illa habet Adversarios, ut supra pariter vidimus, quibus adjungi debet Henricus Ranetovius, qui Astrorum potentiam in omnia haec terrena, & Artem Astrologicam , ut ipse ait in ipso titulo libri editi Lipsiae anno is 84. propuNaavit omnibus, quibus potuit argumentis, ductis tamen dumtaxat ab Auctoritate & Credulit ate. Plures etiam nunc sunt, sed maxime inter Vulgus , qui Astris vim quamdam inesse credunt, cujus effectum vocant influxum , ct dividunt in aeroscopicum, & genethlia
217쪽
eum. Primum definiunt illum, qui pertinet ad terrae Decunditatem vel sterilitatem, di horum caulias immediatas, ut ventqsct pluvias: secundum vero illum, qui pertinet ad operationes hominum a primo momento nativitatis ipsorum . 36 I. Probatur utraque pars propositionis . Si corpora aliqua coelestia ement causae instrumentales physicae effectus alicujus vel aeroscopici, vel genethliaci, essent cales caussae non quidem proinximae ct immediatae et nam ad magnas a terra distantias sunt posita . sed remotae 1blum & mediatae : vel quatenus producerent effectus istos per attractionem , quae est proprietas aliunde agnita in omni materia , vel per materiam aliquam ab illis commotam autem issam usque in hanc terram,quae corpora etiam animalium ct animas ipsas assiceret: Atqui neutrum dici potest. Non primum de attractione: quia si 1 ermo fit de effectibus genethliacis , ea non habet locum inter materiam & spiritum ; sin autem sermo sit de eflectibus aeroscopicis ,.quia, cum attractionis es-fectus praecipuus sit diminutio aliqua vel augmentum aliquod in illa corporum terrestrium proprietate , quae dicitur pondus, omnino insensibilis est huiusmodi vicissitudo in pondere . relate ad quodvis corpus particulare terrestre. Non potest dici secundum , quia materia , quae commovetur aut emittitur a corpori-hus coelestibus est illa lucis ; Gratuito enim alia affirmaretur Commoveri aut emitti, & fortasse etiam temere, & contra leges attractionis , quae postulant ut partes tenuis & insensibilis materiae tendant in eam, quae relate ad ipsas infinita quodammodo est, ct ipsis proxima : sed lux commota aut emissa a corporibus coelestibus , praeterquam a Sole, nullos producit essectus sensis biles : illa autem quae est a Sole non producit essectus iiisi mate. riales , qui sunt minus vel magis calefacere , eosque uniformes, Certe quidem non ita inter se difformes, quantum sunt habitus
362. Secundo pro prima propositiqnis parte speciatim cum Pluche G arguitur sic. Astrologorum doctrina statuit astra, ct illa determinate, quae sunt signa Zodiaci vim suam exercem
re in haec terrestria, eo vel solum vel maxime momento, quo supra HoriZontem apparent, seu ascendunt. Ita qui ascendente Ariete nascitur , praedicitur fore multa armentorum Coinpia ditissimus : qui ascendente Cancro, hujus animalis motum dicitur imitaturus in pejus semper ruens: qui contra ascenden
218쪽
te Capricorno, subibit honorum culmina excelsiora , aemes Ius motum caprarum in sublimia , praesertim si eodem tempore ibi etiam simul cum hoc signo supra Horizontem appareat,& simili modo de aliorum fortuna pronunciant: Atqui certum est , signa ista Zodiaci , prout nunc ab Astronomis dicuntur unita cum Sole sit pra HoriZontem ascendere , reapse non asiacendere; Quippe dum ipsi , exempli gratia, dicu ut Solem n fris temporibus ingredi Arietem, Sol in vero S reali Zodiaco
longe ab Ariete est in signo Piscium, cum compertum sit singulis annis aliquantulum accelerari aeqiii noctia , hoc est Solem gyrantem per suam obliquam viam circa terram citius, quam opus esset ad integram revolutionem , pervenire ad 2Equatorem ζ ergo potius quam divitiae, naufragia praedici possent homini , qui dicitur nasci sub Ariete: S sic de aliis . 363. Tertio cum Jo.Barctato arguitur ci : Si astra in nascentem aliquam vim haberent , illam haberent etiam cum latet in utero, & cum jam ab aliquo tempore natus, tenero est cor-Pore , ct anima omnium prorsus ignara: atqui per Astrologos istos nulla est vis Astrorum in nondum natum , nec in eum,
qui ab aliquot minutis natus est ; Ergo neque in eum, qui pri
364. Quarto cum eodem . Multi nati sub diverso astrorum nexu, diversisque temporibus, sortiuntur eamdem mortem iapugua, vel in navigatione, vel in aedificii ruina : & contra multi nati sub eodem astrorum nexu non sortiuntur eamdem sermiunam: aliqui enim sunt prudentes, ingeniosi , robusti , divites: alii imprudentes, hebetes, debiles, pauperes: Unus Rex, alii prorsus ignoti: ergo taec non dependent ab Astris . 36s. Quinto cum eodem. Praecisum tempus ortus cuiusvis hominis ignotum est; nam ad observationes quidem astronomicas lolage ante disponuntur horologia, & Coeli motui multo cum labore aptantur, nec tamen Astronomi ita exacte omnia comparata esse putant , ut tutos se credant de designatione temporis usque ad minuta secunda : At in hominum nativitate
nullae fiunt hujusmodi dispositiones , & vel periculum genitri
CiS hanc accurati temporis curam impedit circumstantibus ς vel illam negligunt tamquam inutilem , & superstitiosam: VeInesciunt quod sit tempus computandum , an illud , quo Pars aliqua. corporis in lucem primo prodit, an potius illud , qu tandem totum corpus emergit: Atqui a praeciso tempore Ortus
tota Barcui. Argetira lib. a. pago mihi a 3 et . A seq. Diuitigod by Cooste
219쪽
tota Astrologorum praedimo ex illorum suppositione dependet, ci) Partieuiae zodiaei , inquit Censorinus, nobis .elut Dinta sunt ἔ nam qua potissimum oriente uaseamur, plurimum refer C.
Singulis autem momentis ex rapida Coeli vertigine fatentur variari astrorum statum, illique adnexam vim : ergo data etiam astris vi, haec ignota nobis necessario est . II inc judicare possumus , quid censeri debeat de illo arguis mento, quo non pauci utuntur , inter quos doleo esse Flori- mundum Rarmundum a , qui volens suadere significatam esse ab Astris perturbationem excitandam in Ecclesia a famosis Hae resiarchis Luthero, Melanchione, & Calvino proponit illorum, ut aiunt , Themata Genethliaca, & similiter arguit . Multi diversis temporibus celebres propter easdem caussas , ut Turulius , Erasmus, ct Bembus propter insignem eloquentiam , in venti fuerunt ab Astrologis nati esse sub eadem Astrorum com-hinatione : Ergo experientia demonstrat astra, quae nativitati hominum praesunt, influere, vel significare nascentiu in virtutes vel vitia. Profecto nihil otiosius istis argumentis & enumerationibus . quae supponunt credi prudenter polla Astrologos
certo novisse tempus accuratum, quo homines illi in remotis etiam inter se regionibus, & aetatibus in lucem prodierint. 367. Sexto cum eodem . Uis astrorum , a qua dicitur dependere laeta vel tristis fortuna nascentis, cum evaserit adolescentiam , vel retinetur in ipsis astris usque ad praefinitum tem pus, quo tandem illa urget in necessarios enectus necessaria
instrumenta; vel statim inserit ipsi nascenti aliquid, per quod disponatur ad effectus praenunciatos : Atqui primum non cohaeret cum ea ipsoru ni doctrina, quae statuit vim istam inesse Astris dependenter a situ , in quo sunt tir Coelo respectu aliorum astrorum, & aliam subinde habere prima deficiente , statim ac mutatur iste fitus . Secundum est prorsus gratuitum , & eo etiam dato insumciens; Nam quaecunque qualitas inseratur nascenti , ea nisi etiam agat in alia nascenti extrinseca , S ab ipso etiam separata, & maxime remota, non potest esse causa bonae vel malae sortis , ut belli , per quod bonis omnibus spoliatur, vel Coeli mitioris, per quod horrea impleat , vel tempestatis , per quam demergitur: ergo nulla est vis astrorum , ct insipietuis limastnt, quae de hac vi 2 Astrorum proprietatibus dicuntur .
220쪽
368. Primo obiicitur ex Luna , de qua jam olim dicebat Balbus Stoicus apud Tullium ci , Multa a Luna manant Osuunt, quibur animantes alantur augescantque F pubeseant, maturitatemque assequantur , qua oriantur e Terra , & similia
multi alii dicunt , quos citat & sequitur Ricciolius ab . Ac primo fluxum & refluxum maris produci a Luna , doctrina, inquiunt, est non tantum recentiorum, sed etiam antiquiorum Philosophorum , ut S. Thomae dicentis 3 fluxum Orefluxum marir esse ex impressione Gissis eorporis , quod alibi determinat o Lunam esse et Ergo poterit etiam dici a Luna
pendere omnes hujus nostrae Atmosphaerae vicissitudines, fer nitatem & tranquillitatem , nubilum & tempestates , &consequenter ubertatem vel paucitatem omnis generis messium . Respondeo , concedo antecedens , & nego consequentiam Necessaria quidem consequentia est attractionis universalis , ut aer per Luminarium actionem commoveatur, ipsiusque eleva tiones aliquas calculis reipsa subjecit Alembertius in suo libro, Meditationes de Generali Ventorum causa , qui praemium anni I746. Academiae Berotinensis reportavit, & quem deinde ipse idem magis expolitum Gallice etiam edidit. At quemadmodum attractio exercita a Luna in aquis Oceani regularem dumtaxat illius fluxum & refluxum producit, non vero eiusdem tempestates , ita regulares solum in Atmosphaera vicissitudines efficiet , quae nunquam proinde erunt turbines , aut aliae vehementes & inconditat aeris agitationes . Hoc manifestum etiam est ex eo , quod in Atmosphaera saepe habeatur magna tranquillitas per plures continuos dies, etiam quando Luna est in Me ridiano , ct etiam perigaeain etiam cum Sole conjuncta. 369. Instant . Etsi per leges attractionis non possit Luna producere essectus nisi regulares , poterit tamen etiam irregu lares emcere per aliqua em uvia a se emissa: vel alio modo .
Respondeo, nego assumptum : Nam quod pertinet ad e su via, vel haec dicuntur esse aliud quid, quam lux, quae ex ipsa ad nos reflectitur, di primo quidem gratis haec adstruuntur: rursus ut arguit Jalatins Extus csa esstuvia ista, utpote quae gra