장음표시 사용
221쪽
uitarent in ipsam Lunam , non possent ipsius Atmosphaeram
transilire: tandem dato quod eam transilirent, inem cacia dein herent esse, utpote in se tenuissima , ct inter se maxime dissip ta & rara , dum circa terram tandem pervenirent . Vel ista effluvia dicuntur esse lux ipsius Lunae . At hujusmodi lucem omnino enervem & imparem esse ad ullum sensibilem effectum probant experimenta, & ratio ipsa ex quibusdam observati nibus desumpta. Nievventilius & Boerahave i) reserunt R herium Hookem Philosophum Anglum , quem ad physica experimenta ingeniosissime capienda a natura factum praedicat idem Boerahave, comperisse a Lunae radiis per lentes etiam ustorias collectis atque densatis fieri quidem in radiorum foco lucem fulgentissimam , se ne hilum quidem promoveri The mos copia exquisitissima, quae foco illi exhibeantur , quod repetita Parisiis experimenta , adhibitis etiam vitris I schirnhausi nis confirmarunt, ut habetur in Actis Academiae Regiae Scientiarum ad annum I 699. An autem hoc tandem obtineri posset irer specula ustiora longe ampliora, quae maiorem quantitatem lucis Lunaris colligerent, ut lcredit histonus a , alii viderint. Certe ratio confirmans , quod experimenta s uaserunt, videtur obstare , quae est illa , quam Musschenbroeλius 3 proponit & sic habet . Lunae Iumen invenitur habere cum lumine Solis dei asitatem in ratione unitatis ad 3 ocio O . Densiussat lumen istud Lunae vicibus so6. per speculum reflexionis maximum, quale adhibuit de Ia Hire , S quo densius reddidit indicta ratione Iumen Solis. Quid inde λ Adhuc millies fere in densitate inferius est lumen Lunae lumine Solis, quod Iumen Solis profecto, si millies minueretur in densitate sua, actum videtur fore de nobis , ct omnibus huius terrae viventibus, quippe non esset expectandus a Sole sic diminuto calor, neque alius quivis ex usitatis , ct necessariis ad vitam essectibus . Bou-guerius apud Nolletum 4 statuit densitatem Iucis Lunaris esse ad densitatem Solaris ut x. ad 3OO OOΟ, quae quidem ratio facit diversitatem decuplo minorem illa iam relata, nisi forte sit mendum typorum: Nihilominus adhuc habetur ce ties major densitas in Iuce Solis , quam in luce Lunae coarctata
222쪽
ctata per speculiun reflexionis, quod experimenta probant satis esse, ut nullum calorem ea lux sensibilem producat. Quare vel inconsulta experientia affirmavit Montanarius ci ascendere liquorem in I hermometro posito in foco radiorum Lunae , qui per speculum ustorium collecti fuerant, vel ex alia, quam non animadvertit causa, ascensus ille provenit. Admirabilius est, quod aliqui testantur apud Eschinardum ca) , nimirum thermo metro judice plures gradus frigoris reperiri in Ioco i
luminato a Luna, quam in umbroso , ex quo concludunt lucem Lunae magis frigefacere, quam calefacere. At quis essectum hunc a luce Lunae repetat, cum suppetant aliae opportuniores caussae λQuod tandem pertinet ad alium agendi modum attributum Lunae , ct in determinate objectum , equidem alium uon novi nisi illum Peripatetici systematis, quod recurrit ad qualitatem occultam, entitatem scilicet accidentalem a Luna, usque in Atmosphaeram ac Terram , productam , & ignoto modo operantem . At productio hujusmodi entitatum tam est verosimilis, quam ipt na et Peripatetica Philosophia. 3 o. Secundo dicunt in Animalium foecunditate , ct pari
bus vim Lunae non mediocrem agnovisse ipsbs etiam veteris aethtis homines , qui proinde utpote idololatrae , Deam Lucinam i lis praeesse existimarunt, quam cum Diana S. cum Selene , hoc est cum Luua confundebant. Respondeo, haec tam chimaerica esse , quam sunt ea Ethnicorum numina ; nam si nihil Luna q. 368. conferre potest ad
messium ubertatem , nihil pariter in foecunditate animalium αpartubus insuere potest . 37r. Tertio dicunt ex Luna repeti debere originem , & Va Tietates multorum morborum, praesertim morbum Comitialem, qui sacer etiam a Latinis dictus fruit, propterea quod a Dea Luna illatum icrediderunt. Lunatici etiam passim appellantur , qui morboso quodam furore laborant, cujus periodus similis est L nae periodo, suadens proinde ipsam esse illius causam . Respondeo, dari morbos, qui habeant periodos responden tes Lunae phasibus, ct qui singulis hebdomadis varietatem aliquam praeseserant, non suadet Lunam, & ipsius phases esse illorum cau sam . Immo non esse phases Lunae illorum causam evincitur cum
223쪽
Fracastorio ci : tum ex eo, quod non soli dies septimus, di deincimus quartus, aliique hujusmodi, in quibus incidunt di yersis Lunae phases habeantur , di vocentur dies in morbis Critici, sed alii etiam ut quartus & nonus , in quibus istae phases non occurrunt: tum quia dies isti critici incipiunt observari a prima die morbi, quae cum saepissime extra diem Lunaris alicujus phasis incidat, facit ut sit militer dies critici extra phases illas cadant. Quicquid autem vulgus & Ethnici significare voluerint illis no
minibus non curamus . Ceterum ea nomina habere possunt
suam significationem ab omni falsitate , & superstitione rem omtam , si ea sit denotare in hujusmodi morbis periodos similes periodo Lunae, vel phasium Lunae.
37 a. lnstant. Molitanarius homo caeteroqui negans influxum Corporum coelestium in haec terrena, tribuit Lunae aliquos esse-etus morborum , qualis est ille, qui cle celebri viro Francisco Ba- Cone ab Historico suae vitae narratur , nimirum ipsum constanter
in deliquium incidisse , Luna per EcIypsim deficiente, nec libere respiraIIe , nisi Luna jam ab umbra liberata . Respondeo , Montanarium haec non tribuisse absolute Lunae . sed dubitasse a) an possent illi tribui, propterea quod vel auge
tur, vel minuitur tantisper motus, quem Lunae siuendor efficit in Atmosphaera , vel tali ratione modificatur ille motus , ut e eo sequantur aliqui essectus , qui alia quacunque posita motus m dificatione vel vehementiori, vel tardioti non sequerentur , ut Videmus accidere ex exigua concussione , quam parietes domus ex transitu curruum patiuntur, vinum in illis corrumpi, quod integrum conservatur etiam postquam diuturniorem gravioremque concussionem ex trans ectione ab uno in alium locum ras
sum sit. Atque haec quidem dixit supposita veritate historiae, de qua alii viderint. 37 3. Quarto dicunt, medullas in ossibus animalium, Cancros,
Ostrea , caeteraque animalia crostacea succo magis affluere circa Plenilunia, quam circa Novilunia e Lunae operatione, ut jam
olim Plinius S Plutarchus existimarunt 3 Respondeo, falso haec asseri: Nam qui accuratius & diutu nius haec observarunt, ut Rohauitius 4 , qui per annos viginti quinque & amplius refert se id observasse , ct alii de quibus me E e minit
224쪽
minit Auctor artis cogitandi ci , quin tamen ullum nominet,
testantur etiam extra plenilunia reperiri pleniorem succum in crostaceis. Et quando repletio ista constanter accideret in pIeniluniis, recurrendum esset ad alias causas, praesertim ad tempus , quo Luna per noctem lucente , cibo quaerendo animalia
indulgere diutius possunt. Simili modo problemati huic satisfi ri posse putavit jam olim Nicolaus Leonicus dicens a : An
Cancrorum genera plenilunio pinguescunt, quia eum notitibus pascuntur , ct hebetis sint visus, utpote qui praeduros er exertor haheant oeulor, plena Luna Deilias eibos inveniunt, O amplioribus ideo tilaatur escis
a 4. Aristoteles rem istam , quam supposuit 3 veram ,
explicavit recurrens ad majorem Calorem , quem aer acquirit Luna crescente , quo crostacea indigere vult ad pinguiorem constitutionem .
Reiicitur , quia innititur in duplici suppositione, ait xa de augmento sensibili caloris in Luna creurente, quod est q. 369. -: altera de utilitate caloris ad pinguedinem coinparandam , quod pariter est falsum ς Nam per hyemem crost cea perfecit ora sunt, quam alio anni tempore minus frigido . 3 s. Cardani sententia fuit crostacea Luna crescente pinguescere, tum quia tunc aquae & limus , quibus vescuntur ait nuantur , ct concoquuntur, ideoque melius nutriunt: tum quia calor tunc in illis augetur.
Reiicitur, quia in easdem tandem resolvitur falsas suppositi nes haec sententia, ac illa Aristotelis . 3 6. Gassendus de hac re loquens s , quam nondum con sare undequaque dixit, existimavit posse lartassis hoc accidere ex eo, quod Solis radii reflectentes in Plenilunio a maribus Lunaribus directe magis irradiatis, secum deserant particulas ali quas humidas ex illis maribus, quae commixtio lucis cum par ticulis aqueis Lunaribus sit quid nutriendo idoneum. Hanc se tentiam sibi arridere dixit Bonannus cis . Reiicitur , tum quia gratuito S contra Ieges Attractionis q. 369. asseritur haec humorum delatio e Luna in terram: εum quia hac etiam permissa, qui credat ab hujusmodi satis tenui
225쪽
nui ct raro pulmento posse quicquam animalium succos proficere, videtur mihi philosophari cum Stoicis, qui, ut habetur apud
TulIium, siderastatuerunt esse animantia, quae cι marauis terre- .issae humoribus alantur , ct hanc esse Causam juxta Cleanthem a eu e Sol referat, nee longius progrediatur soblitiali Ombe , itemque brumali , ne Iovius discedat a euo . 3 7. Quinto dicunt, Luna crescente ligna caesa putrescere, contra vero decrescente conservari, & in hoc praedicant haberi essectum Lunae ita manifestum , constantem & celebratum, ut reum peccati dicant illum , qui res alienas administrans contra istas observationes arbores caedat. Respondeo, permitto veram esse observationem, sed nego quic quam causalitatis Lunam in hujusmodi phaenomenis habere . Periodi apparenter uniformes sunt in duobus horologiis , non tamen propterea motus unius dici potest dependere ab influxu alierius . Similiter periodi quaedam reperiri possunt in motu humorum aliquorum corporum naturalium, quae temperatae sint ad mensesn Lunarem, quem proinde consulere oportet, tamquam
indicem manifestum illius periodi occultae, in Coelo positum a Deo , qui Solem & Lunam certe dedit in signa di tempora, ut dicitur in Genesi. 378. Secundo obiicitur ex Planetis & Stellis Fixis . Ac primo dicunt, horum influxum probari ex testimonio Medicorum . Ita Hippocrates medicinae oraculum sic monet 3 Oportet Medi-
eum astrorum ortus, oeeasus observare , praeipue vero Canis OArcturi O Pleiadum : morbi enim in bis indieantur maxime : Ita Galenus alter Medicorum Princeps in suo opere, de Diebus δε- eretoriis , tertium librum integrum insumpsit in demonstrando varietatem , quae in diebus morbi alicujus observatur , dependere ab Astris. Recentius Thomas Campailla Planetarum di Astrorum influxum pluribus propugnans, ab illis vult dependere dies, qui dicuntur Critici, & sunt dies illi, in quibus num
rando a puncto decubitus, Natura, hoc est Mechanismus corporis incipit morbum superare , aut victoriam suam complet. Ex
quo fit, ut dies critici dividantur in Indicatorios, ct ii sunt, in quibus incipit morbus superari, cujusmodi sunt lU. XI. XVII.& XXIV. , Et decretorios. in quibus perficitur morbi expulsio , cujusmodi sunt VI l. XlV. XXI. XX Ulli. E e a Rem
226쪽
Respondeo, observasse iam olim Montanarium cr),ex Hippo
cratis 1 criptis nihil erui possie, quod certo faveat Adversariis . Loca enim quae citantur , cujusmodi est allatus, optime intelliagi possunt de signo aliquorum morborum , qui erumpere praecipue ibi ent determinatis quibusdam anni te oribus , quae ex ortu & occasu siderum, quae nominat, certim me designare intendit Hippocrates . Quod vero de Galeno dicitur, illud certe non probat ipsum ex animo stetisse pro Adversariis ; Nam quam in citato loco vel libro dependentiam morborum conatur ostendere ab influxu corporum coelestium , eam in superioribus libris repetierat a causis proximis & obviis : deinde monuit eodem in libro , ut ab illius Iectione, qui vellet, abstineret hanc reddens rationem inter alias ca), bae invito scripsisse a mamus . Vos o Diι
immortales novistis , vor in testimonium voco , hac me amicorura quorumdam precibus .ebementer adactam seriptis mandasse .
Ad ultimum de Thoma Campa illa , dico illum quidem influxum astrorum conatum esse explicare per diversitatem motus, quem corpuscula lucis undique dissus a habeant necesse est a diverso Coelestium corporum si tu . At quivis jam cordatus Philosophus fatetur optimo jure dictum ab Auctore artis cogitandi a , Corpus humanum Ionge efficacius affici a tenui face , quae in infirmi cubiculo accendatur , quam a quovis Planeta aut sydere, quaecunque sit horum conjunctio, vel aspectus relate ad Terram. Contra illum tamen & totam objectionem facit testimonium eorum , qui jam a tempore Montanarii ipso fatente nullam in medendis morbis sellicitudinem habebant de motibus Coelestium Corporum , quam ut inutilem & perniciosam experientia ipsa edocti rejecerunt, & ipsemet Montanarius nos docet s), se dimligenter per plures annos una cum peritissimis Medicis , & in Astrologiam ex praejudicio bene affectis observasse, utrum juxta doctrinam Galeni in citato libro de diebus decretoriis morbi re-Vera ingravescerent, aut mitigarentur; ct invenit se omnia in oppositum modum saepe contigisse. 37s. Secundo dicunt, influxum Astrorum se prodere in generationibus hominum diversimode variantibus pro diversitate diret tionum , mutui inter se adspectus, ct loci, quem in Coelo
227쪽
obtineant sidera eo tempore, quo vel conceptus vel natus quis fuit, ut fuse Astrologi docent. Respondeo,hujusmodi observationes temere fieri evincit,tum ratio deducta a posteriori ex eo, quod nihil plerunque eorum, quae dicebantur consequutura evenere : tum ratio a priori deducta ex impossibilitate ullius per stellas sixas influxus in hanc terram , neque per gravitatem, quippe ad immanes distantias a nobis semotae sunt, neque per lucem , quippe satis tenuem ad nos emi tunt: tum examen, quod singillatim de illis, quae jactantur ob servationibus, instituatur , ut jam olim luculenter exposuit, &demonstravit de Chales i , &alii, inter quos recensendus est Montanarius ca) , qui habuit etiam prae oculis , uti ipsemet declarat 3 , quae ingenti omnium plausu ad defensionem & incre mentum hujusmodi Astrologicarum assertionum in vulgus edi derat circa ea tempora Placidus Titi , qui sub anagrammatico nomine Didaci Pritti ea olim emiserat, qui tamen, ct alii cum ipso viam Peripateticam sequuntur , omnia tribuentes luminia Sideribus in terram hanc nostram diffuso, effectori diversarum qualitatum in sensu Peripatetico . 38o. Tertio dicunt, Auctores de re rustica , Agricolas , &Navigantes unanimiter docere in exercitio hujusmodi artium, ut feliciter succedant, observanda esse haec, vel illa sidera , quando oriantur vel occidant, utpote praedita singula diversis proprietatibus, quae etsi aliquando non respondeant illi imagini, quam praeseserunt, ut accidit in Lyra, sub qua qui nascuntur non sunt Musici, sed ut Manilius s dicit, sunt quaesitores se Ierum, ipsorumque vindices, plerutaque tamen proprietates illae tales sunt, quales observantur in iis rebus, vel animalibus , per quae ad hoc ipsum denotandum singula pingi, aut nomiliari solent. Atque hinc non solum singulos Planetas , sed etiam unumquodque e signis Zodiaci solent Auctores cum diversis adjunctis nominare . Sic Juppiter a juvando nomen habens diciturheneficus , Mars autem seu Mavors sic appet Ialus juxta Tullium c6 , quia magna vertit, dicitur terribilis . Sic ab Eschinardo Aries dicitur grandinosus , Leo calidus excelsive,
Manil. lib. s.co Tuli. de Nati Deor. lib. a.
228쪽
Arcitenens ventosus. Sic apud vulgus ipsiam Orion appellatur nimbosus, Pleiades humentes , Syrius ardens, &sic de aliis. Respondeo, praecepta Auctorum de Re Rustica, ct similium nullam significare actionem horum corporum in terrestrem glombum, sed diversas anni tempestates, quae eo tempore , quo a Graecis Sc Latinis imposita fuerunt , ct usurpata ea nomina ἰnon poterant aliter designari, quam per ortum aut occasum sederum , ut optime notavit inter alios David Gregorius ci . Nam nondum erat annus distributus in menses eo modo , quo deinde factum fuit a Julio Caesare , qui Calendarium reformavit. Atque post illud tempus, etsi potuissent Auctores uti nominibus mensium ad designandas anni tempestates , nihilominus placuit insistere antiquis nominibus , tum quia usitatioribus, tum quia nondum plene cohaerebant cum anni lblaris tropici periodo, tum quia magis incurrere poterant in oculos indicia diversarum tempestatum desumpta e signis coelestibus , quae ante omnes tabu Ias ct omnia calendaria sunt, ct quae condita fimi a Deo ad hunc
etiam finem, ut nobis is signa ct tempora', quemadmo dum S. Scriptura nos edocet generaliter loquens de Sole Luna ct Stellis , una eademque die creatis. Finis iste Stellarum certe patens est ad magnam hominum utilitatem , ut suadet solius stellae polaris observatio, cui debemus quaecunque bona , quae L Om mercium cum dissitis a nobis per immensos aquarum tractus gen tibus comparavit. Qui alios fines ut influxum Stellarum in hanc terram timet aut sperat, hunc certe a S. Scriptura non eruit , ut
docet Alphon sus Nicolai 3 interpretans citata verba Geneseos , nec a bona Philo phia , quae nullum admittit influxum praeter illum , qui est per calorem a Sole , di per attractionem in aquis Oceani per Lunae & Solis actionem r3 i. Quod addebatur de proprietatibus singulorum Astro rum significatis per adjuncta, quibus singula solent nominari ,
dico illa non posse aliter cum veritate accipi , quam ut deno tantia connexionem quamdam particularium anni tempestatum cum tempore , quo haec vel illa sidera nobis lucent , independenter tamen ab omni horum causalitate . ui enim credant inesse
illorum ecthntiae vires efficiendi aliquid, similes illis, quas habent animalia , aut res aliae ex quarum similitudine , ut dicit Tui
lius, nomina invenerant: illos quam maxime errare demonstrant
229쪽
tion solum rationes propositionis, sed haec praeterea, Dia ut observat Montanarius ci), nomina illa, quibus solent nunc disti gui singula astra , vel astrorum collemones, diversa fuerunt diaversis temporibus & regionibus . ita ex Censorino a , ct ante ipsum ex Tullio habemus, quod ex Pliaetis 3 quae Saturni flet
Ia dieitur , Phanon a Graeis nomiuatur : γο is Stella Phaeton et orois Stella Martis ε Mereurii Stilbon : e . Heneris Philyboror, eum antegreditur Solem , eum subsequitur autem Hesperus : Ex
Stellis autem fixis dolet idem Tullius eas, quas Graeci dicebant Hyadas , a suis vocari suculas quasi essent a suibus nominata . Similiter Stella Polaris, quae diu sola a Nautis observata est, dicta olim fuit Phoenicia in gratiam Phoenicum ; Nam ut ait Ara
. . . Fidunt duee nocturna Phoeniser in alto,
a quibus naves primum aedificatas esse omnes consentiunt: deinde dicta fuit Cynosura: & tota illa Stellarum collectio , quae nunc instar Ursae essingitur, & Ursa minor vocatur , olim in canis morem pingebatur, & ab illo sibi nomen famam fuerat: Eadem ab aliis plaustrum minus, quia plaustrum visa illis fuit referre: eadem, septemtrio minor ab aliis dicta est, quia nescias quomodo similem invenerunt septem trionibus , hoc est septem bovibus. Omitto alias in aliorum nominibus varietates , quae apud Montanarium videri possunt. Quare mirum non est sub Lyra non nasci Musicos et mirum enim vero est fuisse, qui dixerit nasci carnifices, cum hi maiorem certe proportionem non habeant ad illud sudus, quam Asinus ad Lyram . Universim igitur dico cum Auctore Artis cogitandi 6 ita arbitraria esse signorum omnium nomina, ut signum quod dicitur Libra potuerit aequali jure appelIari Pistrinum , quia tam simile est uni, quam alteri, Aries dici Elephas, Taurus Rhinoceros, &sic de caeteris: ergo proprietates astris attributae carent omni omnino
ata. Quarto dicunt: Cum Sol est in signo Leonis, & SP rius cum eo serme incipit nasci supra horizontem nostrum , a dor aestatis vehementior est quam fuerit, cum Sol erat in signo
D Tulli. de Nati Deor. lib. a.
Q Tul I. de Nat. Deor. lib. a.
230쪽
Cancri, ubi sit sblstitium aestivum , adeoque quando SoI diutius,
quam alio tempore supra horizontem manet: ergo Leonis &Syrii sidera influnt in terram calorem . Idem contrario modo per contrarias rationes dicitur de frigore vel hyeme . Frigus maximum deberet esse mense Decembris , Sole manente in Capricorno, quando dies nobis est brevissi inus; attamen est mense Januarii, Sole manente in Amphora , seu Aquario : ergo quo tempore dominantur aliqua determis nata signa coelestia, ea habent influxum supra terram ad prodinctionem frigoris & caloris . Respondeo , omitto antecedentia utriusque enthymematis , quia propter praecessionem aequinoctiorum q. 36 a. cum Sol dicitia esse in Leone , di in Aquario, est revera in Cancro &Capricbrno : Sed nego consequentias . Adest enim sua opportuna causa augmenti caloris, vel frigoris extra Solstitia , quae in eo sita est, quod Terra haec nostra singulis diebus post Solstitium aestivum , Sole per diem manente supra horizontem, plus acquirat ignis atque caloris, quam ab ea dissipetur, Sole per noctem infra Horizontem posito . Quare cum singulis diebus etiam post Solstitium nova fiat aliquamdiu in ipsa accessio caloris , ut su ductis rationibus constat; necesse est vehementior sit aestus post aestivum Solstitium, quam fuerit in ipso aestivo Solstitio ς quemadmodum per aestatem maximus calor non sentitur in ipso meridie , sed aliquot horas post, quia Terra illa cui insistimus , novam semper accessionem caloris acquirit majorem ea amis
sione , quam ex discessu Solis patitur . Et simili modo redditur ratio de frigore intensiori post Solstitium hybernum , quam in ipso hoc Solstitio ; tol Iuntur enim per hyemem continuo aliqui gradus caloris per noctes nobis longas a nostra Terra, quorum defectus non compensatur, stsim ac Sol transit Solstitium ipsum hybernum , ut jam olim animadvertit Montanarius ci , Squo modo etiam Eschinardus a , qui aliorum certo falsas de
hac re explicationes refert simul, ac reiicit.
383. instat. Aliquando accidit post aestivum Solstitium magna aliqua pluvia: sed pluvia extinguit ignem: ergo extincto igne post hanc pluviam non deberet esse deinceps major calor:estgo non ex additione novi ignis, sed ex influxu Leonis di Syrii repeti debet caloris augmentum post Solstitium .