De caussa efficiente dissertatio Andreæ Spagnii Florentini e Societate Jesu

발행: 1764년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Respondeo, concedo majorem & minorem, S distinguo consequens: Non deberet esse major calor post illam pluviam , nisi

novus & major ignis accenderetur, concedo consequentiam : si novus accenderetur, nego consequentiam, ct cadunt reliqua. Igitur pluviae illae aestivae, horariae, di in aliqua tantummodo non ita magna parte loci, etsi aliquos primum terrae igniculos extinguant, attamen sunt in causa , ut multo plures deinde in illis excitentur, non absimili modo , ac videmus accidere in calce , quando superinfunditur aqua . Ceterum ne in Syrium reis

fundi pollit ullus calor , & illi alii effectus, quorum ex Veterum sententia meminit Virgilius , dicens

. . . . Sirius ardor

Ille sitim , morbosque ferens mortalἰbus aegriti scitur , m laevo contrisat lumine Caelum,

plusquam opportuna est observatio Gassendi apud Auctorem artis cogitandi ci de latitudine , quam in Coelo obtinet Sirius, ex qui infertur, quod si ex illo orirentur ardores & morbi, maj res hi deberent esse in iis terrae locis , in quibus perpendicularis est: sed ubi Sirius est perpendicularis , quando nobis sunt dies

caniculares , ibi habetur hyems : ergo ex Sirio non procedunt nec calor , nec ullus alius ex praedictis effectibus. 384. Tertio obiicitur . Dissicile est credere tot viros acutissimos, quot nominat Ricciolius ab errasse omnes ad unum , dum

pro certo habentes hunc siderum tam inerrantium quam errantium influxum in haec inferiora ad quasdam praecipue inter se distantias, tam accurate de illis scripserunt, ct quinque tamquam principales considerarunt, scilicet conjunctionem , quum duo sidera in circulo Coeli maximo ut Zodiaco, nihil inter se distant: sextilem aspectum , quum sexta parte circuli, seu sexaginta gradibus distant: quadratum si quarta parte seu gradibus 9O: trinum, si tertia parte seu gradibus leto: oppositionem demum , si diametraliter, seu gradibus i So. distant: ergo . Respondeo , nego antecedens ; Facile enim intelligitur, praejudicium transtulisse in hac re multorum hominum mentes praesertim cum Physica Peripatetica late dominans illorum opinioni quam maxime suffragareiur . Qua autem de causa supposta ipsius veritate statuerint mur uos siderem adspectus , sub quia hus sidera magis influerent esse quinque praedictos ad aliorum exclusionem , non habet ullam ne apparentem quidem ratio F f nemo

232쪽

eta 6 DE CAUSSA EFFICIENTE

nem . In quo proinde gratuito numero quinario adspectuum o servabilium , sicuti etiam in ea , quam instituunt quaestione, res rente Ricciolio i , in qua quaerunt, utrum adspectus isti debeant considerari relate ad ipsa sidera, quasi unum tunc agat va- Iidius in aliud: an potius relate ad communem eorum radi tionem supra haec inferiora per triangulum , cuius vertex sit haec ἡ terra, basis autem sit chorda subtendens arcum distantiae ill rum , novum habetur argumentum addendum aliis pro vanitate hujus opinionis . 38s. Instant SaItem Coniunctiones & Oppositiones SoIis &Lunae,. quando tales sunt, ut aliqua istorum Luminarium eclypsis contingat, sunt in causa eventuum aliquorum in hac nostra terra plerunque tristium, ut videre est in Chronico aliquot Eclypsium contexto a Ricciolio cet) post Ranzovium 3 , quae praese- ferunt traxi lse secum insignes aliquot eventus Respondeo, nego assumptum , cujus falsitatem aperte ostendit hoc, nimirum continua singulis annis alicuius Eclypseos contingentia, quin tamen singulis annis tristes illi eventus habeantur, ut ipse Ricciolius ibidem observat, qui eruditionis gratia chronicon illud protulit, illudque tandem abrumpit dicens, me taedet in incerto Aserologorum pulvere lusum prolixiorem Iadere.

PROPOSITIO XXXIX-

386. Ulla verba , vel lecta vel audita veI prolata, sunt causa physice efficiens enectum ullum , neque honum neque malum seu physicum seu moralem, ex illis qui dicuntur admirabiles. Propositio est iuxta communem TheoIogorum S Philosophorum seia tentiam contra superstitiosum vulgus , cui suffragatisiint Platonici , aliqui Medici , Cabbalistae & alii, quos citat, &consutat Martinus det Rio , eademque Ioquitur de nudis verbis , non de sententiis per verba expositis; per istas enim constat quotidie multos praestari essectus , non quidem in ullis corporibus, sed in animis hominum , qui per ipsas commoventur, etsi non per physicam ipsarum actionem in animam, sed instrumentaliter moralem j. 78. , quatenus sententiae illae afficiunt aures,

exci) Ricciol. Alinag. lib. I. c. gr. g Rangov. Cata Iog. a p g mihi Scirol. a. pag. g. 398. ld.lbid. lib. s. cap. a. ia Schol. Del Rio. Disqv. Μag. lib. I. P g. ' . cap. q. s. pag. mihi ε .

233쪽

ex qua affectione sequitur ex legibus commercii animam inter &corpus, illarum perceptio , & ex hac ulterior animae motio, ac determinatio. Tandem propositio loquitur de effectis mirabili hus , hoc est qui non sint affectio aurium oculorum oris , quo rum primus sequitur ex auditione, secundus ex lectione, tertius

ex prolatione verborum

g 87. Probatur primo sic. Uerba, si sint lecta, sunt observati

nes figurarum, quae dicuntur characteres: si sint audita , sunt aeris motus aures percellens : si tandem sint prolata, sunt motus excitatus in aere; sed observatio characterum , aurium tinnitus , & motus produstus in aere per loquutionem , ne per Adversarios quidem sunt causa physice efficiens ullum essecium ad mirabilem, neque in linea boni physici, ut sanitatem hominis , neque honi moralis , ut virtutem , neque mali physici, ut morbum , neque mali moralis, ut vitium: ergo verba, neque lecta neque audita neque prolata, sunt caussa physice essiciens ullum

ex huiusmodi essestibus , qui essent admirabiles . 388. Secundo probatur . Si verba haberent vim physice ess-ciendi effectus aliquos admirabiles, vel haherent a Voluntate Dei statuentis hanc in ipsis efficaciam : sed hoc cum nulli bi Deus

revelaverit, temere dicitur; vel haberent a voluntate hominis loquentis : sed voluntas hominis nequit quicquam physice producere extra se, nisi motum in suo corpore, & medio hoc

motu , motum etiam aliorum corporum sibi coniunctorum .

ergo voluntas hominis nequit physice producere nisi motumoris, & per motum oris motum aeris sibi circumstantis , qui motus,cum impar sit instrumentum ad ullum physicum effectum admirabilem , vel in corpore vel in anima hominis audientis,& multo magis non audientis propter suam a loquente distantiam, non potest dici, verba ulla habere vim illam a voluntate lorquentis. Similiter probatur non posse habere a voluntate scribentis , quia parum atramenti aspersum in charta, ct charta ipsa ne paleam quidem commovebunt ; vel tandem haberent ab Astris, ut aliqui puta sunt: sed astra nihil producunt nisi lucem, seu lucis motum: lux autem , verba quidem dum proseruntur, non allicit: non enim reddi illa magis sonantia aut clariora: dum autem leguntur , potest solum reddere magis visibilia, Monvero efficacia : ergo verba non habent ab astris hujusmodi virtutem ; vel tandem haberent illam a seipsis; sed hoc exclusum est per superiorem probationem : era o verba non habent ullo

modo vim physice essiciendi ullos essectus admirabiles A

234쪽

etas DE CAUSSA EFFIC IENTE

389. Primo obiicitur . Experientia constat sonitus posse esse effectuum admirabilium caussas : Sed verba prolata reducuntur ad senitus : ergo verba prolata pomunt eta caussae effectuum admirabilium . Maiorem s uadent muIta exempla quae affert

Derrham ci S alii ab ipso citati de aedificiis per sonitum org

norum corruentibus, de vitris per vocem fractis, de affectionibus singularibus in animis & cori viribus aliquorum ad certum toti tum commotis , ct aliis. Respondeo, concedo maiorem, & distinguo minorem, red

cuntur ad sbnitus verborum , quae proferuntur, concedo min rem : ad alios sonitus, nego mi uorem &consequentia in . Sonitus

igitur est genus quoddam , cujus objective considerati totidem sunt subalterna genera , quot sunt corpora resonantia, sub quibus rursus multae sunt species , quas Ars Musica considerat: inter genera autem subalterna sonitus est illud, quod appellatur sonitus verborum , de quo solum loquitur propositio , &a quo nullus effectus admirabilis ex illis , qui objecti sunt, man festum est provenire : Ii autem admirabiles dicuntur , non quia transcendant vim effectuum naturalium, sed quia dependent a

combinationibus quibusdam , quae raro accidunt . 39 . Secundo obiicitur. Saltem per miraculum verba pos. sunt efficere effectus admirabiles. Ita scimus, in Lege veteri turpissima morte obiisse adulteras, quae aquam cogerentur bi-

here , cui maledixisset Sacerdos ca) in Sacrificio Zelotypiae . Respondeo, nego assumptum . Ubi enim intervenit miraculum proprie tale, ibi creaturae inanimes non aliam habent cau-1alitatem nisi moralem , ut alibi ca) ostendo, eamque instrumentalem , qualis ad summum intervenit in obiecto exemplo, cum verius dici possit verba illa maledictionis se habuisse , ut meras conditiones a Deo stabilitas ad illum essectum praestandum . 39i. Tertio obiicitur . Eificacia aliquorum verborum ad erufectus etiam admirabiles, ct praesertim nominum, quae propria dicuntur , dependet ab arcana consensione inter illa , quibus homines in terris utuntur , & illa quae Deus ipse adhibuit, & in Coelo scripsit : Nam dicitur de Deo numerat multitudinempellarum , Ο omnibus eis nomina voeat: Et alibi csJ Gaudete' quos numina vestra seripta sunt in Caelis : ergo .

Bo. 4. cha. I. ia notis pag. mihi ra . a , Nam r. s.

235쪽

Respondeo , nego antecedens, quod involvit suppositiones etiam ridiculas de appellatione rerum facta a Deo modo sensibili, ct de scriptura pariter sensibili hujusmodi aptat lationum . Quibus erroribus etiam datis , cum verba & nomina quae sunt in Coelis . certe non sint connexa cum illis hic in terra prolatis , Ala coelestia nihil possunt agere in ista , neque Irer ista terrestria . Cceterum Deum vocare omnia nominibus suis , significat Deum comprehendere omnium rerum naturam ; & nomina Fidelium scripta esse in Coelis, significat vel aeternam Dei praedestinatiovem , quae mutari nequit , vel praesentem ilubrum iustitiam, quae mutationi obnoxia est; Neque enim dici potest Fidelibus, ut gaudeant propter api ellationem ipsorum , quae tota fuit ex. arbitrio patentum , & quae communis est bonis & malis hominibus. 3set. Quarto obiicitur . Compertum est, Incantatores certis verbis serpentes fugare, furiosos canes mitigare , lethales etiam morbos depellere : ergo inest quibusdam vocibus vis emciendi physice miros effectus . Respondeo, nego antecedens. Hae enim narrationes pIerunque sunt aniles fabulae , quibus mirantur Trevolitant i Olaum Borrichium in sua dissertatione de causis diversitatis linguarum , aliquo modo fidem adhibuisse : aliquando autem sunt effectus. proportionati ad talem vocis sonitum , qui animal vel terreat , vel mitiget: aliqualido tandem erunt etiam effectus a Daemone malo ex Divina permissione operati, quae frequentior est , observante S. Augustino, dum agitur de sertientibus ca)-primi s

memoriam commendandam , quod sit Diabolo quaedam eum hoc genere bestiarum familiaritas o Tunc vero ipse Diabolus erit illorum effectuum caussa physica, verba autem se habebunt tamquam iulorum caussa moralis, in quorum determinato illo usu aderit

semper damnabilis superstitio juxta regulam illam hene stabit, tam , ct erudite declaratam a Philipi o de Carbone ano 3 , quod superstitiosum es , quicquid ad effectum producendum aciibeatur ,

quem expectare non pusumus, nec a naturali rei applicata virtute , neque ob insitatione Divina. neque ex praescripto Gelesia, gusia ad effectum ἐllum obtinendum ordi averit.

399. obiicitur. Damnari non mitest Ars Onomantica, quae

Mem f. de Trev. an. Iros. Carbon. De Ritibus Christi.

S. Aug. de Geo, ad lita lib. II. totaes par. a. p S. mihi

236쪽

ago DE CAUSSA EFFICIENTE

quae ex nomine divinat, probata imittis experimentis, & usurpata a viris sapientissimis . Ita Graeci ex valore literarum praevi derunt Hectorem ab Achille superandum : Chaldaei eventus hominum futuros praedicebant ex res Iutione nominum in numeros , & distributione numerorum in Planetas . Beda etiam vir tam doctus S Sanctus dicitur artem invenisse praesagiendi ex nominibus Conjugum , uter prius altero vita decederet. Tandem

non desunt celebres Iureconsulti, ut Menochius Q , Splures ab ipso citati. qui docent ex malo ct turpi nomine desumi posse imdicium delicti. Quare Barbosa monet Parentes , ut liberis suis

decentia nomina imponant, a qum , inquit, nomen turpe babet sini am suspicionem , est. ex bbno nomine oritur bona praesumptio . Respondeo , nego assuinptum . Vana enim procul dubio est

Ars illa , nec scelere caret, si quis illa serio utatur. Quod dicitur ad ejus probationem de Ethnicis , nullum ex illis suffragium erui potest , quos nemo iam est, qui illos in Auguriis quovis modo captandis desipuisse non fateatur. Quod dicitur de Beda, haberi debet tamquam calumnia illi impacta . Arbitrium enim vitae, ct mortis hominum quis sanae mentis potest collocare in nomine, quo aliquis appellatur , quod brevius vel longius evadit diversis in linguis & linguarum Diale istis Qiiod tandem dicitur de opinione illa Jureconsultorum respondeo cum Joanne Banholeter 3 , nomina quantumvis turpia imposita ab infantia hominibus nullam arguere animae labem in ipsis jam adultis ; non enim nominibus ulla inest ab intrinseco Vis, neque ulla ab extrinseco provenit , faciendi quemquam 'ei

Probum vel improbum , vel reum vel innocentem ἰ nomina Vero turpia ac quilita processu aetatis .ex patrato est quo scelere ,& quasi inusta ad illius infamiam, praebere utique posse ansam ali quam male de illo homine suspicandi.

394. A Ctio , per quam causa essiciens creata constituitur actu essiciens, est modus intrinsecus, eam scit, cet assiciens & mutans, qui, si causa sit principalis , nullum aliud nomen nisi actionis participat, sin autem causa sit instru

237쪽

PARS QUARTA. 23 I

mentalis, ct quidem corporea, in aliud corpus exercita, passio proprie est , ct nomen actionis participat dumtaxat, cum ipsa aliud corpus necessario immutat, aut conatur immutare, vel illud premens , vel in illud incidens , vel illi in se incidenti resistens. Tres habet partes propositio : prima est actionem caussae creatae esse modum : secunda est actionem istam esse modum ipsius caussae: tertia est actionem in causis corporeis instrumentalibus non tam esse actionem, quam passionem, & dici solum actionem , cum accidit pressio , aut conflictus unius corporis

cum alio.

3 s. De Actione Philosophi praesertim veteres fuse discepta runt . Nec pauci sunt, qui primis duabus hujus propositionis

partibus opponuntur : Alii enim negant, actionem esse quicquam reale , ct extra nostram cogitandi rationem: alii contra contendunt esse quidem modum realem, sed extrinsecum causae, & anicientem dumtaxat effectum. Alias non novi diversas circa actionem sententias apud veteres, nec alias novit SuareZ,

qui dicit de actione quaeri, ci) an sit aliquid in ipsa causa, vel in

effectu : di an sit aliquis modus disistius ab illis , vel tantam deno minatio ex utroque desumpta; nec alias novit suis etiam temporibus Coninck , qui sic ait ca) aetio seeundum quosdam ident eatur ipsi potentiae agentis : seeundum alios es quidam modur ipsius termini modaliter ab hoe distinctus : Reandum alior es ipse terminus prout eoneipitur in fieri, sive ut dependens O egrediens ab ipsa eausa. Puod si quis obiiceret esse aliquos , ut Sylvestrum Maurum, qui dicunt 3 Actionem esse aeeidens absolutum agentis: adhuc non augetur numerus sententiarum circa actionem . Nam notum est, Peripateticos saltem aliquos statuisse , modos ipsos reales esse entia, propria sibi entitate praedita, sed quae nullo modo existere posisent, nisi actu asticerent aliquam entitatem. Et illi tandem, qui recentius abusi sunt ex dictis q. so. nomine actionis corporum , pro ipsorum vi, vel pro aliqua ipsorum proprietate accidentali , dicunt etiam consequenter actionem esse quid reale intrinsecum ipsi caussae. Quare nescio, quonam loco viderit Male branchius tantam circa actionem multitudinem diversaretim sententiarum, ut ab earum solo adspectu quasi ab exercitu quodam

238쪽

asa DE CAUSSA EFFICIEN ΤΕ

perterritum se sitis Lectoribus exhibeat dicens, i In expΠeend.

quid sit actio, tantopere Iaborant Aufiores, in ibi diversas se pentias ab unt, ut deterrear ab illis referendis , novum hinc deinducens pro suo occasionalismo argumentum , quod certe non

patitur, ut aftio proprie talis tribuatur ulli creaturae . Sed homo sibi parum cohaerens aliis in locis et praeter illos supra q. am. citatos agnoscit, & admittit actionem etiam in causis occasionalibus non solum animatis, cujusmodi dicit esse i Iarum desideria, sed etiam inanimatis, cujusmodi dicit esse coblisionem corporum inter se. 396. Inter illos , qui existimarunt amonem nihil omnino in re esse medium inter causam creatam, & ipsius effectum, citantur a Surarer 3 Hervaeus , &Javellus, quibus alio in lo

co addit Soncinantem . & alibi cs Philosophos dictos No

minales , & determinate Ochamum 6 ct Gregorium . Atque cum hi amonem dicant nihil esse reale, statuunt causam creatam intelligi ciscientem in actu secundo, quoties intelligatur ipsa causa, Sejus cffectus; & hanc ipsam , quam sibi facit intellectus repraesentationem causae, & eflectus conjunctim, vocari abstracto nomine actionem . 397. Inter illos vero, qui actionem statuunt esse modum ipsi causae extrinsecum , & soli intrinsecum esse divi, eumque dumtaxat assicientem, est Suareet cum multis in locis, tum in duobus praecipue ), ubi fusius etiam ea argumenta, quibus sententiam suam putat fieri certam, proponit, quae sunt totidem objectiones nobis solvendae . 398. Probatur jam prima propositionis pars primo sic . Amo Caulae creatae est aliquid aliquo modo disinctum ab ipsa q. 340. sed non est aliquid ,quod propriam entitatem habeat ergo est aliquis modus. Probatur minor. Actio causae creatae est aliquid factum ab ipsa creata causa ; nam est ipsius actus, ct exercitium : sed causa creata non potest essicere ullam entitatem q. a; 4. : ergo actio Non est aliquid, quod habeat propriam entitatem .

239쪽

3sq. Secundo probatur . Si actio causae creatae esset aliquid. quod propriam entitatem haberet, factum ab ipsa causa, opus es set distinguere ab hac entitate facta actionem quamdam , per quam facta est : Jam vero vel isthaec actio est modus, ct eo ipso infertur actionem esse modum , ct primam illam actionem esse modum, & non esse aliquid , quod propriam entitatem habeat: Vel isthaec secunda actio negatur esse modus, ct ipsi pariter propria entitas tribuitur, jamque aperitur processus ad infinitas hujusmodi entitatum produlitiones , quae praecedant eam actionem, quae dicitur praedita propria entitate, quandoquidem etiam de secunda illa actione , ut praedita propria entitate, di de omni alia simili amrmabitur, non posse illam esse sine mutatione aliqua in ' causa creata, quae ipsam producit. Quod cum sit ablardum , absurdum etiam esse sequitur actionem causae creatae non es.se modum .

Sunt, ut SuareZ i) , qui negant, in hypothesi , quod actio esset entitas producta a causa , sequi distinguendam esse ab hac

actione, ut entitate, aliam actionem , per quam produceretur ;Etiamsi , inquiunt, actio,suo modo sit effectus agentis a quo fluit ἔnon tamen fit , aut fluit per aliam actionem , quia non fuit ut esse

Hus, sed ut fluxus-dependentia : Sed haec illorum opinio , Aratio adducta, mera fortalia sua expositione cadit: Equidem, qui sit illorum verborum sensus , non video. VI. Tertio probatur directe magis contra illos, qui actionem dicunt q. s96. esse modum cogitandi, in re vero esse nihil. Ex sola coexistentia duarum rerum non insertur alteram esse causam, alteram vero esse illius effectum; Quis enim non irrideat illum, quem audiat se gloriari de aliquo artificio , pictura, aut sculptura aliqua eleganti, tamquam de suo opere, propterea quod vel eodem tempore, vel eadem in urbe aut d mo existit, in qua ipse est : ergo ut iure altera res sit causa, altera vero sit ipsius essectus, requiritur aliquid aliud, nimirum ut una ab altera procedat: Atqui hoc, quod est unam rem promcedere ab alia in rebus creatis, importat aliquid reale distinctum aliquo modo tum a re, quae est efficiens, tum ab ea, quae est effectus, quandoquidem, saltem per Divinam virtutem, pos sunt duae illae res existere sin processione unius ab alia: ergo inter causam creatam, di ipsius emetiam intercedit aliquid reale, quod actio dicitur.

4or. Gravius argumentum possent sibi Adversarii compara-

240쪽

sa 4 DE CAUSSA EFFICIENTE

re ex esse libus Deo extrinsecis , di ab ipso creatis , inter quos , ct ipsum Deum nulla intercedere potest actio media , quae sit m dus assiciens , & mutans Divinam Essentiam . Verum ex hac parte non licet arguere, quia non licet a pari quicquam inferre pro causis creatis; Ut enim excludamus a Deo astionem , quaest modus illum afficiens, habetur ratio in immutabilitate Dei , quae nulla est pro causis creatis, de quibus limitate hic loquiamur. Ceterum, quomodo Deus fiat actu agens ad extra sine sui mutatione, eam habet explicationem , quae datur in tractatu de actibus Deo liberis, ac nulla melior est illa, quae candide promtetur quaestionem esse incomprehens biIem , ut ait Bussier ci), quia ut eius ideam aliquam habere possemus , oporteret Essela tiam Divinam in se ipsa aliquo modo intelligere, quod nunc certe non possumus .

a. Probatur jam secunda propositionis pars. Primo sic ἰEx una parte non repugnat, causam creatam affici diversis modificationibus , quin immo hoc postulat ipsius mutabilitas, ex alia parte sine aliquo modo ipsam assiciente, hoc est sine aliquo,quod addatur potentiae ipsius activae,quod ipsam afficiat, eamque faciat, ut aliter se habeat, ac erat prius , non intelligitur causa actu efficiens q. ss. : ergo actio per quam causa creata constituitur actu efiiciens , est aliquod additum ipsam afficiens, atque mutans : Atqui ista sui mutatio non aliud est, quam ipsus modus quidam, tum quia hoc satis est : tum quia , vel ista actio a causa, quae principalis est, efficitur , & nulla creatura aliud eiscere potest , quam modos q. a 34. ; vel ista actio a causa, quae instrumentalis est , procedit, ct ratio ipsa causae instrum e talis , quae docet 6. 78. eam quicquam non movere, aut age re , nisi prius mota sit, ostendit ipsius actionem consistere ex pa te in sui motione extrinsecus adveniente, quae nihil aIiud est, quam ipsius passio , & modus quidam hujus causae : ergo universm actio causae creatae est modus ipsius causae. 3. Secundo probatur: Nnlla est creata causa, quae cumactu agit, non appareat diverso modo se habens, ac cum non agebat. Quod evidens est in causis corporeis, & patere potest in creatis causis spiritualibus, ut in anima nostra, quae siquid agit in se, hoc est cognoscit, aut vult, jam efficit cognitionesti volitiones , quae sunt totidem sui mutationes , ct modi: ergo .

o . Tertio probatur directe contra illos,qui volunt q. 397. actionem esse modum afficientem esse tum sic . Actio etiam per istos

SEARCH

MENU NAVIGATION