De caussa efficiente dissertatio Andreæ Spagnii Florentini e Societate Jesu

발행: 1764년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

4. . Attractio praeterea, quae intercedit inter Iiquorem , di particulas ignis postulatur ad integram rationem phaenomeniis Nam constat ardere fundum recipientis, &destrui ab igne supposito, si nullum contineat liquorem, ex eo scilicet, quod ignis particulae detineantur ab ipsa materia recipientis,& in eam etiam

revocentur magna ex parte eae, quae in medium aereum transeunt, eo modo ac Iux erumpens per crystallum in aera , reve

titur in crystallum ab ea fortius attracta, quam a medio aereo, ut ubi agitur de Attralitione dicitur . At cum medium, in quod transeunt particulae ignis ex fundo recipientis, est liquor aliquis, ab hoc sortius attractae in eumdem convolant, recipiens deserunt, illudque proinde ilIaesum relinquunt . Infelices , ct falsas aliorum explicationes obiecti Phaenomeni utriusque non vacat referre: v deri illae possunt apud citatos Con imbricenses - 44r. Decimo obiicitur ex Attractione, quam vvloniani explicant systema PIanetarium compositum ex tot corporibus coelestibus ad magnas inter se distantias positis , S nihilominus mutuo in se continuo agentibus, ct determinate ex attraction , qua Magnes ferrum, & succinum paleas ad se trahunt, etsi invicem distent, immo etsi interponatur corpus aliud etiam densum inter magnetem & ferrum, ut a empore etiam S. Augustini Compe . tum fuit, qui retulit moveri ferrum ad motum magnetis ci cogi

eitatissimo cursu ae reeursu , prout magnes ab aliquo agitatur , si

gesto medio nihil patiente , ct Iuculentius comprobavit Acad

mi a Florentina vulgo dicta det Cimento a , quam bene vertavexperimentaIem , male autem Cimentinam , sicuti pallim facit Jo: Maria de Turre 33 : quod enim Italice est Cimento, & Cime

tare, Latine est experimentum, & explorare is 44 a. Respondeo, quod pertinet ad attractionem universaIem Nevvloni, illam, prout ab ipso consideratur, esse meram pasesonem corporum, ut supra q. t 8. dixi, cujus causa certe ipsis corporibus immediate proxima, est nobis ignota. & fortasse est

ipse Deus Et sunt defacto Nevutoniani, ut Whistonus , qui habentes pro certo impossibilitatem actionis in distans, hoc ex

attractione universali argumento utuntur tamquam demonstratione Omnipraesentiae Divinae . Prout vero attramo consideratur ab aliis tamquam proprietas quaedam impressa materix , quae sit caussa mutuae corporum in se tendentiae etiam ad magnas. distantias,

262쪽

as ς DE CAUSSA EFFICIENTE

tias, haberetur quidem actio in distans; sed quandoquidem rationes propositionis evincunt hanc esse impossibilem , insertur horum opinionem esse fallam ci) : In hoc opinione , inquit Hooke Auctor operis de Religionis Naturalis O Revelata priuet is ab ipsb primo editi suppresso nomi ue, quod novae deinde editiones habent , non solum est reprehendendum, quod vis aIiqua inerti ma teriae tribuatur : sed id perabsurdum est, quod eorpus dieatur agere in distans, ubi non fit, ubi es nihilum eorporis ; seque essectus ex nihilo oriri supponatur. 443. Quod vero pertinet ad phaenomena attractionis magne licae, de quibus aliquid alibi ca dico , respondeo ea etiam efficivi causae ipsis corporibus non ibium extrinsecae , sed etiam non distantis , extrinsecae quidem propter inertiam essentialem corporibus, non distantis autem propter impossibilitatem actionis in drussans . Sic jure de Attractione loquens Samuel Clarhe dicebat 3 :Cam .ihil agat in distans . hoe est nihil ibi vim ullam in agendo ex rere possit, ubi non existit, liquet eo ora. . . . nullo modo se invi eem movere posse , nisi contactu, ct impulsu . Magnes igitur a lo ge attrahit ferrum , vel ut verius dicam, magnes & ferrum mutuo a longe attrahuntur a causa certe istis cortruribus extrinseca, quam tamen adhuc ignoramus quaenam sit, & quam partium internam combinationem in iis corporibus requirat, quae, res

rente Κeillio O , si casu aliquo , ut si ictu satis valido , aut igni

mutetur in magnete , vel nullo amplius modo , vel Ionge diverso operatur . Petrus te Brun cf) nolens quicquam audire de Attractione , aqua tamquam a Chimaera ab Anglis, ut ipse ait, emcta declarat se abhorrere, hortatur, ut mutuam magnetis αferri in se tendentiam explicemus eo modo, quo explicaretur ac cessus mutuus duorum corporum intra aquas innatantium , si sui do aqueo intermedio detracto aliud specifice levius ipsius loco succederet; tunc enim ea corpora mutuo in se necessario tenderent, utpote quae a reliquo suido, in quo sunt, ct quod jam caret aequilibrio impellerentur. At nihil absurdius proponi potest . Quis enim, si sanus sit , supponat talem expulsonem sui di intermedii conjunctam cum tali conatu in solo sui do ab extremis lateribus ambiente ea corpora , qui possit ea ad mutuum

, Diss. de Attractione . Clarhe in nolis ad Physicam

lib. I, cap. 3. num. 4. pag. mihi νε.

263쪽

oecursum urgere , quin tamen s e ipsuna possit intrudere anteipla corpora ad occupandum locum relictum . Haec enim vero sunt chimaerica, non attractio , quae est nomen effectus visibilis , non causae ς de qua nihil se habere , quod statuat, saepe Nevuto. nus 1 profitetur, & qui illum sequuntur , imitantur. PIuche ab in Dei Providentiam reducit,iguo rare nos causam eorum, quae in magnete deprehendimus, timens ne in contemplatione causae defixi, negligeremus ejus usum praecipue commercium, quod medio magnete fit cum omnibus terrae populis. Sed haee minus solide dicuntur, cum causae contemplatio sistat in solis Philosophis , qui intra genus humanum sunt ceu oculus in corinpore animalis, minima i psius pars , sed omnium utilissima . 44. Undecimo obiicitur ex corporibus accensis , ut flamma candelae, quae corpus sibi directe superimpositum, ut manum , ad aliquam etiam distantiam adurit, corpora vero propius posita, sed oblique, seu ad flammae latera, vix calefacit. Respondeo, veram rationem effectus , quae nihil juvat Adversarios, hanc esse : Flamma , quod sibi perpendiculariter obiicitur , vehementius contorquet etiam in distans , quia ipsa est suidum corpus, ct minus grave, ac aer circumstans, qui proinde flammam sursum continuo trudit non secus , ac lignum se sum truditur ab aqua ipso graviore . Proinde quae proximiora etiam sunt flammae, sed oblique, vix incalescunt, utpote ab evo- Iantibus, seu extrusis sursum igniculis illaesa . 44s: Duodecimo obiicitur ex projectis, quae cum etiam se mota jam a proiiciente suum iter prosequantur, declarant proiiciens in ipsa agere etiam in distans . Respondeo, veram hujus effectus rationem esse hanc: Proieccta corpora sunt res inertes, quae proinde se sponte non determinant ad ullum statum vel motus vel quietis , sed i causis externis ad alterutrum determinantur. Corpora igitur semel mota, ex sua inerti natura cum eo velocitatis gradu ipsis collato movebuntur, di quidem in infinitum, si nulla in contrarium externa causa ad quietem illa revocet, quin ulterior causa requirendast motus, in quo remota a proiiciente adhuc perseverant. Ac sicuti otiosa existimatur quaestio de caussa , propter quam unum corpus conservet figuram suam vel cubicam , vel rotundam ,

Κ λ quam

264쪽

as 3 DE CAUSSA EFFICIENTE

quam semel habuerit, quia haec causa evidens dicitur in ipsa corinporis inertia ; ita similiter, agnita semel inertia corporis , non vi detur nisi otiose quaeri de causa motus projectorum , de qua tam multa olim disputata sunt, di tot tam absurdae sententiae propositae , quas alibi ci resero. 446. Decimotertio obiicitur . Phantasia est potentia mat rialis, hoc est quaedam entitas existens in cerebro , communis homini ct bruto, cujus munus est excipere 'ecies impressas s q. a 8. J ab obieAis externis, ex iisque aliam ipsorum imaginem persectiorem exprimere , ex quo fit ut communius, inquit Cardinalis PalIavicinus cs , vocetur Imaginativa: Appetitus vero naturalis est alia potentia , seu entitas materialis residens in corde , quae movetur a Phantasia, etsi ab illa distans sit: ergo Phantasia agit in distans. Similiter obiicitur ex sensu externo potentia quadam, quae aliquo actu assecta elicit statim in phantasia a se distincta , ct distante alium actum ipsi phantasiae proprium , ut si pes calefiat, statim species caloris excitatur in phantasia. Respondeo objectionem laborare falsis suppositionibus: Nullae enim sunt hujusmodi entitates, Phantasia, Appetitus, ct sim selas, quibus Peripatetici ornant corpus organicum, vel potius naturam corporis destruunt, dum illi tribuunt sentire , ct cognoscere, quae propria sunt naturae spiritualis: sed de his agitur in tractatu de Anima , ubi quid illis nominibus, quae aliunde sunt in usu, intelligi debeat, explicatur . 447. Decimoquarto obiicitur ex spiritibus creatis, ut Angelis , S animis hominum separatis ab ipsorum corporibus, quibus non videtur neganda facultas movendi alia a se distincta , sive corpus sint sive spiritus, sine sui ad illa propinquitate, quia spiri tus non agunt, ut res corporeae per contactum materialem sed per intellectum, & voluntatem: Cum igitur volendo moveant, nulla est necessitas, ut ibi substantialiter adsint , ubi move

re volunt.

Respondeo, negari prosecto spiritus non indigere , ut sint realia ter indistantes a re, quam immediate moveant. Vidimus supra su-ψις. 3 idipsum doceri a S. Scriptura, quam non esse intelligendam aliter ac sonat, confirmo authoritate S. Thomae , qui Plane supponit pluribus in locis ca) necessarium esse, ut Angelus

265쪽

PARS Q U ARTA. ass

ibi adsit, ut aiunt, stippositaliter , ubi quid movet; ct alibi i

aperte negat Angelum agere immediate in aliquod corpus a se distans, & affert pro se Damascenum, qui ab non uno in loco idem docet: Alibi expresse ait 3 oportere quod Angelo si quia, dam tactus spiritualis ad eorpus , quod movet: & tandem alibi docet, actionem Angeli radicari in essentia eius, a qua procedit virtus , & operatio , ct ideo necessarium esse, substantiam ejus aliis qualiter conjungi rebus , quas movet; quia movens & motum

debent esse limul. Ad illud, quod dicebatur, spiritus agere per intellectum &voluntatem, & non eo modo, quo agunt res corporeae, dico ex hoc non inferri illos movere, quae a se etiam distant; sed inferri illos ea movere active cum directione intellectus, ct cum dete minatione voluntatis , dum res corporeae movent solum ex ex

trinseca ipsis determinatione, quia passivae , ct inertes ex se sunt. Atque hoc modo intelligi debet illud , quod dicitur, Angelum movere, quae extra se sunt, per intellectum di voluntatem, non quemadmodum supponitur in objectione , per potentias illas tamquam causas essicientes motum sine propinquitate ipsius Angeli ad ea, quae velit movere ' Quod dici non posse sic etiam su detur : Si essicacia movendi corpora in Angelis esset in sola ipsorum voluntate, quin opus haberent propinquitate , & indictantia a mobili, sequeretur dicendum posse ipsos movere corpora in quantavis distantia a se remota: si enim voluntas nostra potest ferri ultra Terram, & Coelos, ct ad limites Universi statim ac vult, multo magis Angelica: sed hoc cum sphaera activitatis, quae limitata admitti debet etiam in Angeso, utpote creatura , non cohaeret: ergo neque illa essicacia movendi per solam voluntatem a

448. Decimoquinto obiicitur ex loquutione Angelorum inter se hoc pacto: Angelos inter se colloqui indubitatum est et Sic enim Theologi , inter quos videri potest Maurus cs , ex doctrina S. Scripturae, & patrum statuunt: Atqui non potest dici, Angelos non posse colloqui inter se, dum mutuo distant; Nam non potest negari naturae creatae nobiliori perfectio, quae convenit hominibus naturae inferioris, qui habent facultatem inter

Malo art. I. ad Is.

266쪽

α6 1 DE CAUSSA EFFICIENTE

se corninimicandi per loquelam etiam in distans . Neque rursus potest dici, Angelos intelligere, quae colloquantur inter 1 e etiam in distans per commotionem medii, quod certo modo illos amisciat , quemadmodum nos intelligimus, quae nobis a longe dicuntur per aeris intermedii commotionem concutientis Organum auditus; Nam hoc esset tribuere Angelis organa sensoria, vel cogere illos colloqui inter se ibi dumtaxat, ubi adsit medium corporeum: ergo dicendum Angelos colloqui inter se etiam in distans, sine ulla medii interpositi commotione: Atqui hoc requirit operationem Angeli loquentis, quae assiciat in distans Α gelum audientem: ergo Angeli saltem poterunt aliquid essic re in distans . Respon. primo, concedo majorem , ct nego primam partem minoris . Ac quod pertinet ad eius probationem, dico in hypothesi, quod Angeli non possent inter se colloqui in distans, inferri quidem illos carere ea perfectione, quae in nobis reperitur : U rum, eum haec nostra perfectio talis sit ex supposita nostra imperfectione , quod non habeamus singularem illam agilitatem spirituum, per quam longe velocius deserri possunt, quo volunt; ac fiat communicatio motus in aere intermedio, dum nos ali qui distantes volumus , nulla redundat in Angelos imperfe*io , quemadmodum, quod fingelus non possit frui epulis , aut somno, quibus nos fruimur, non est illius imperfectio; hujusmo di enim voluptates remedium sunt quarumdam infirmitatum,& melius est carere morbo, quam uti medicina. Quod vero pertinet ad alteram partem minoris, dico non afferri quicquam, quod vetet dicere, Angelum posse alloqui alium Angelum a se distantem per commotionem alicujus medii interpositi, quod dicemus aethereum , non ita quidem, ut assiciantur organa sen soria Angeli, quae nulla in spiritu sunt, sed ita ut commotio ista . medii revera agat in Angelum, idque in illo emciat, ut excitet ipsum ad eliciendam cognitionem, qualem Angelus alloquens intendit, simili modo ac anima in nobis emcit illam , quam dicimus auditionem , statim ac in sensorio auditus acciderit aliqua concusso , atque commotio. Si quis id diceret, certe ex eo capite , quod det actionem medio alicui corporeo in Spiritus, adigui absurditatis non posset, cum non solum non sit absurda sententia, res materiales agere posse in spiritum, sed etiam sit se tentia communiter recepta s q. 34s. J . Ne autem existentia illius medii corporei in Angelorum propria sede negetur , acce

dii di alia ratio, nimirum sedem Beatorum paratam esse non so

267쪽

Ium Angelis, sed etiam hominibus , qui ibi futuri sunt cum

suis etiam corporibus ς quemadmodum in Inserno verus ignis dicitur a Theologis, ut Mauro ι congruenter positus, quia est locus destinatus perversis omnibus tam Angelis , quam

hominibus.

Respondeo secundo, permisso integro stilogismo , nego minorem subsumptam ς Sunt enim, ut videre is apud Suareet ca , qui volunt, Angelum loquentem alteri, nihil in ipsum

efficere, sed solum in medium quodammodo proponere, quid ipse velit, ut alter cognoscat: quo facto alter statim cognoscit. duxta hanc sententiam objectio ex Angelorum colloquutione non habet jam locum; nam non comparatur Angelus loquens ad audientem , ut agens ad passum, sed ut objectum ad i telligentem . 49. omitto aliorum sententiam, quae admittit Angelum quidem loquentem esse agens, audientem vero passum, sed posse inter se colloqui etiam dum distent; excipiens loquutionem Angelorum inter se a generali regula, quae docet agens requirere passum sibi propinquum . Dssicultates quas M t haec opinio , gravissimae sunt: Fit enim exceptio satis aspera a principiis S rationibus supra q. 18. -; rursus qua ratione Angelus distantem potest assicere suamet loquutioile, poterit illum etiam movere contra doctrinam S. Thomae s s. 447. J : tandem nulla redduntur argumenta ad Ubiquitatem , ct immensitatem Divinam probandam , deducta ex Dei operatione ubilibet, & ex

potestate creandi extra mundum hunc quaelibet, quae tamen usurpata communiter sunt.

4so. Decimosexto obiicitur . Cuique creaturae solet tribui sua, ut aiunt, sphaera activitatis, intra quam agunt, quae pro perfectione majori vel minori creditur esse maior vel minor. At si quaevis creatura non potest agere nisi immediate contingeri Passum , nulla est huiusmodi sphaera activitatis , di vane confingitur major vel minor in diversis creatis agentibus : Ergo, si datur sphaera activitatis , creatae substant m agunt in distans. Ne autem de sphaera ista dubitetur, illam in agentibus creatis saltem corporeis demonstrant luminosa , odora, & sonantia corpora; quae, quasi centrum quoddam ipsa sint, circum quaque dissu dunt lucem, odorem, sonum ad aequales distantias aequalem .

Respondeo, concedo maiorem , di nego minorem . Sua enim restat Q Maue. Oper. Theol. lib. cc Hataph. disp.rs. se a.

268쪽

z6, DE CAUSSA EFFICIENTE

restat sphaera activitatis cuicunque agenti creato, etiamsi nihil efficiat nisi in propinquum . Per illud enim nomen sphaera aminvitatis, si loquamur de creatis spiritibus , nihil aliud significatur , quam praesentia, qua s. praestare possunt eminenter coe

telisos spatio finito majori vel minori, pro majori vel minori essentiae suae perseetione , ut alibi ci explico. Sin autem sermo sit de substantiis corporeis: per hoc nomen sphaera activitatis nihil aliud significatur , quam vel certa distantia, ad quam ex

tendi potest motus aeris excitatus in gyrum ab uno aliquo cor pore , ut fit a corpore sonoro , ct juxta Cartesianos etiam a corinpore luminoso; veI certa distantia , ad quam pervenire possiant, aut sblent tenues quaedam particulae emissae ab uno corpore, ut a

cidit in corporibus odoris, & per Nevutonianos etiam in lucidis. Et in utroque casu quo major est vis corporis, a quo tamquam a centro procedunt in sphaeram isti motus, eo major dicitur sphaera aetivitatis illius corporis. 4si. Decimoseptimo obiicitur ex Sole, qui terram intensius

adurit, quam aera a se minus remotum, ita ut terram in aliquibus locis nuda pedum planta noni toleret; aera vero facies, de oculi sensu vividiores non aegre patiantur .

Respondeo. Ratio phςnomeni sine ulla actione in distans ex parte solis est , particulas lucis , quae non differunt essentialiter ab igne , undique diffusas, ct a corpore solari in ea agitatione positas, per quam videri & sentiri eae possint, copiosius adhaerere terrae, et latentes intra illam, sicut in caeteris corporibus, similes particulas excitare, ill ucque congregare magis quam in medio aere , corpore satis raro, & proinde minus ignearum particularum attrahente & conservante , atque hinc fieri ut partes corporis animati sive sint pedes, sive manus, sive facies maiorem e periantur calorem supra solum, quam longius ab illo. In Neu toniana autem sententia de luce emissa a Sole ratio aliter haec erit. Cum Sol emittat ex se particulas lucis , illae donec corpus, quod iter ulterius ipsis impediat, non ostendant, progrediuntur . In corporibus autem , in quae incidunt, ipsarum pars occlusa & implicata remanet inter illorum poros, pars vero resilit. Hinc ter ra fervet propter igniculos, lucis scilicet particulas, quas retinet ἰ& aer prope terram , utpote directis, & reflexis Solis radiis onumstus, calidior est , quam qui remotior est, utpote directis dum taxat radiis percussus . Praepostere igitur tribuuntur hujusmodi

eflectus Soli immediate, vel qualitati alicui absolutae, produ

co de Extensione.

269쪽

etae a Sole successive in aere , qualem Peripatetici statuerunt

esse lucem . sa. Dices : De explicatione allata Suareκ sic ait ci : Haee plane sant falsa, ct rationi aperte eontraria; sam finiuntur esse radii eorpusculo quaedam , qua a Sole oriantur , quod de omni agente fuit placitum Donoeriti ab Aristotele , ct omnibus Philosophis

Respondeo, consequenter haec dici in systemate Peripatetico , quod Suarez supposuit esse verum cum Academiis illorum temporum : sed illud tandem proscripserunt ipsae mei Academiae, agnoscentes illud esse minus caeteris verosimile .

PROPOSITIO XLII.

4s3. Orpora naturalia habent potentiam agendi in alia

a corpora naturalia .

Probatur . Corpora naturalia sunt causae essicientes , etsi instrumentaliter motum, qui per illorum occursum excitetur in alia corpora q. 324. : Sed causa essiciens est id quod habet potentiam agendi q. r. : ergo corpora naturalia habent pote tiam agendi in alia corpora naturuia . 4s . De sola potentia corporis iraturaIis in alia corpora naturalia meminit propositio, quod duplicem sonat limitationem; alteram circa corpus, dum restringitur ad corpus naturale, de cujus differentia a corpore non naturali, seu generice sumpto

alibi ca) dico : alteram circa potentiam agendi corporis solum in alia corpora, non vero in spiritus, neque in se ipsum . Pr,ma limitatio ideo ponitur, ut possimus determinare, in quo Consistat potentia corporis agendi in id , quod a se distinctum est, quia cum solum corpus naturaIe sit illud, quod nobis aliquo modo notum est, de illo solum loqui possumus : Secunda autem limitatio ideo ponitur , quia de potentia agendi, quam habeant corpora in spiritus, quid dicat Philosophus, cui notum dumtaxat est ex illo , quod in se experitur, corpora quidem agere in spiritus, quin tamen modum, quo id fiat, nullo modo intelligat, ut vidimus supra q.air. vulgo doctos fateri, quibus addo Bellarminum 3 , qui modum istum prorsus inc gnitum

270쪽

ας DE CAUSSA EFFICIENT E

gilitum S ineffabilem vocat cum aliis, quos citat: de potentia autem corporum agendi in se ipsa distinctim jam dico.

PROPOSITIO XLIII.

4s s. o Otentia corporis naturalis agendi in se ipsum, quaec opponatur ipsius inertiae , nulla est ἔ potentia autem agendi in se ipsum, quae non opponatur ipsius inertiae, est Ulamet sela inertia corporis. Propositio opponitur tum iis, qui ita loquuntur de potentia corporis agendi in se ipsum , & determinate de illa Gus quasi specie , quae est potentia movendi se ipsum , quam dicunt vim motricem, ut vel nescias quid dicant, vel ipsi met profiteantur, nihil dici posse de illa , utpote quodam mysterio: tum iis , qui aperte dicunt potentiam istam corporis, seu vim motricem sui esse aliquid positivum, nou vero meram negationem, qualis est Inertia , ut alibi cib ostendo . 4s6. De illis, quorum in Iaac re sententia non potest arripi, exemplum pono in Joanne de Turre . ille ca) statuit nihil melius fieri posse, quam tribuere soli Deo efficientiam cujuscumque motus , qui in corporibus observatur: ex quo sequitur, ni hil omnino esse relate ad corpus vim motricem , quemadmodum, qui ante illum Joannes Cri velli dixit, cori ora non esse proin, prie motus causam , dixit etiam cs , La Drza motriee de' Cοπι non λ altro , ebe an essetio della Divina forza, ehe trasporta ιeοrpi. Idem autem Ioannes de Turre sepe agnoscit esse in corporibus vim motricem tum sui, tum aliorum corporum is , nec de ea loquitur , nisi tamquam de quodam ente positivo, in quo agnoscit quaedam attributa propria entis modatis ς alia vero Pr

pria entis plusquam modalis s) . Quare saepe profitetur ignotam esse naturam motus corporum, & indolem rim motricis , quae penetrat, & possidet totam ipsorum substantiam . Eadem repetit in sua physica generali, ubi tamen videtur non multum fidere iis , quae circa hanc rem caeteroquin statuit, dum optat, ut quis haec clare exponat, qui inquit 6 , Optime meritus de Metaphasea seientia haberetur. 4sq. In ci Dissi de InertIa .

SEARCH

MENU NAVIGATION