De caussa efficiente dissertatio Andreæ Spagnii Florentini e Societate Jesu

발행: 1764년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

s . Inter illos autem , qui dicunt corporis vim motricem sui esse aliquod attributum positivum corpori ingenitum , sunt tum Leibnitiani, qui ad singulorum corporum essentiam dicunt sq. aa7. J pertinere hanc vim, tum ii, qui Inertiam corporis constituunt in positivo: & recentius Scarella, qui vim hanc ex dictis sq. ao8.J statuit eme accidens absolutum in seia su vix diverso a Peripateticis , cujus tamen causam emcientem facit solum Deum. Sunt rursus apertissime Musis chenbroe kius i , & Fortunatus a Brixia , qui eadem Mussehenbroehii verba citat, ct at

Probat, nimirum , motum eorporis requirere in corpore causam

Fealem, er hane esse vim deferentem eo ur , de qua ibidem a dubitat, an ea sit substantia sui generis, an Ens physicum p seu materiale , seu spirituale . Porro idem Musicherbroexius test tur alios esse, qui non solum idem secum sentiunt, sed praeterea 3 opinantur vim sub quantitate in ita esse eorpori infusam ,ἐd agentem quaquaversum , sed qua ab impactione eo orum dirigiar sur aliquam versus directionem , quo modo eo us movetur . Quae' niterior sententia , sicuti alia mitior recensita , non solum falsa non apparuit Auctori Notarum in hunc locum Musschenbroexii, di Petro Bayle, quem ibidem citat, sed concludit, non debere nos magnopere esse de hac re sollicitos, cujus cognitionem negatam esse mortalibus dicit. 4s8. Probatur jam prima propositionis pars. Quod implicat contradictionem, profecto non est: sed potentia corporis agendi in se ipsiim , quae sit opposita inertiae attributo ipsius es, sentiali, implicat contradictionem : ergo potentia corporis agenudi in se ipsum opposita inertiae nulla est . 4s9. Probatur secunda pars. Sola inertia corporis . hoc est negatio facultatis determinandi se ad statum quietis , siqua causa illud movit, vel ad statum motus, siqua causa illius motum restinxit, sussicit ad intelligendam mutationem , aut Conservationem status, vel motus vel quietis, quem corpus habeat: sed

in mutatione, aut conservatione status, vel motus vel quietis, quem corpus habeat, continentur omnes effectus , qui conveniunt potentiae corporis agendi in se ipsum : ergo potentia cor

poris agendi in se ipsum est sola inertia Maior probatur. Sola inertia sufficit ad intelligendam mutationem, aut conservatio Li nem

272쪽

266 DE CAUSSA EFFICIENTE

nem status, vel motus vel quietis corporis, si ea posita , necessest ut corpus mutet, vel continuet in suo statu , vel motus vel quietis , in quo sit: sed ita est ἰ nam quia corpus est iners , hoc est nequit se determinare ad statum ullum, obsequetur statim externo determinanti se ad motum , vel quietem, & propter eamdem causam non mutabit determinationem habitam , adeoque motus , vel quies ipsius continuabitur. Confirmatur secunda haec pars aut horitate aliorum Philosophorum . Est inter istos Cartesius , qui loquens de caula motus continuati ci negat aliam esse, quam eam , quae motum impressit corpori, quod talis naturae est , ut debeat servare st tum vel motus vel quietis, quem habet: Similia dicunt Borel- Iius ca) , ct Nevutoniani passim , qui sicuti otiose dicunt quaereretur sq. Asd, cur marmor retineat figuram sibi ab artifice impressam , quia patet illud esse effetitum inertiae marmoris, ita

Perperam volunt quaeri, cur corpus continuet motum, cum hic pariter sit essectus inertiae corporis.

46o. Omissis illis obiectionibus, quibus aliqui contendunt inertiam ipsam esse aliquid positivum , quod inhaereat corpori , quas alibi 3 ditalvo , sunt aliae praeterea , quas modo opus est

examinare.

Primo obiicit Franciscus Gaudio cc.Corpus dissert a spiritu non per vim, sed per modum agendi, qui in spiritu est per determinationem suimet sine principio extrinseco: in corpore vero est per determinationem ex externo principio ; Nam substaπ- riorum omnium sive materialiam , sive Ipiritualium essentiam eos siluit vis; ergo ex eo, quod corpus sit essentialiter iners, infertur quidem indigere determinatione ad mutationem status , vel motus veI quietis , non vero insertur , illud non facere hanc mutationem per vim positivam sibi intrinsecam & essentialem τergo etsi corpus non agat in seipsum , nisi externo principio determinatum , agit tamen per vim suam positivam sibi intrinsecam , & agens externum est dumtaxat s) eausa negativa mut tionis, quae removet ea, per quae mutatio a vi illa ποπ produeebatur. Respondeo , transeat antecedens, ct distinguo consequens :non infertur ex inertia, corpus non facere mutationem per vim Positivam , quae non opponatur ipsius inertiae, concedo conse quentiam et quae illi opponatur, vel quae otiose adstruatur, nego

273쪽

eonsequentiam . Vis illa , quam innuit Adversarius in altera consequentia se attribuere corpori, profecto vel otiose adstrui. tur, vel opponitur inertiae. Quod sic planum facio . Determinationes novi status , quibus est Capax Corpus , omnes reducu

tur vel ad motum , ct hae sunt infinitae, vel ad quietem . Jam vero si remotio impedimenti ad novum statum corporis , quod

prius movebatur uno modo, ut Io. gradibus velocitatis, deinde vero movetur octo, sit removere ab illo duos gradus velocitatis , intelligitur sine ullo exercitio , aut nova determinatione ullius vis positivae corpus prosequi motum cum octo gradibus ce- Ieritatis per suammet inertiam: & similiter, si remotio impedimenti ad novum statum corporis , quod prius quiescebat , dc deinde uno gradu celeritatis movetur, sit dare illi unum grain dum celeritatis , nulla opus est vi positiva in ipso corpore ad hunc suum motum , ct sola inertia sufficit, quia talis motus est illius essectus necessarius. Quod si autem remotio impedimenti non sit intelligenda modo explicato, sed alio , quem ipse viderit , qualis esse possit, jam talis vis postiva tribuitur corpori, quae opponitur inertiae: Nam in arbitrio quodam Odo corporis relinquitur nova determinatio. Exemplum quidem, quo Auctor utitur, importat ipsum tribuere corpori vim talem in seipsiam,

quae non congruit ipsius inertiae. Considerans enim corpus A, & corpus B, mutuo se confligentia dicit: oritur ex tonsia tu mutatio in A, O in Γ : mutationis B duplex est ratio , nempe adventus A , ct vis E indoles est. natura : per hane B se convertit eo tra A, eo ipse pristinam deserit determinationem, O novam producit , quom eeteroquin non produceret , si A non advenisset. In quo exemplo videor mihi videre B, tamquam hominem dormitantem , hostis advenientis clamore excitatum, contra illum in

surgere , luctari, ct alio tandem abire. Porro tranfinisi antecedens , non concessi, primo , quia modus ille loquendi tribuens corpori vim absolute dictam probari nequit; Hoc enim modo vulgo solet intelligi vis activa, seu vis illa, cui respondet actio proprie talis q. 9.J , non vis passi Va, quae sola convenit corpori. Deinde dicere, quod corpus differt a spiritu non per vim , sed per modum agendi, videtur excludere differentiam inter entitatem spiritus di corporis, quod nefas est . Corpus igitur dissert a spiritu non solum per modum agendi, sed praecipue per vim , quae in corpore est passiva, in spiritu vero activa: nec est aliquid quaevis vis realiter in quavis substantia, nisi ipsemet sua entitas, & solum vis vocatur, quan

274쪽

α6s DE CAUSSA EFFICIENTE

do per nostrum modum cogitandi substantia concipitur ut subie, cui inest hoc attributum , scilicet vis, quod cum addito convenienti activae vel pastivae , de illa , prout est vel spiritus , vel corpus, en unciari debet. Hinc sequitur , importunam etia inesse illam propositionem , Substantiarum essentiam constituit vis et Nam est satis aequivoca , cum toto coelo diversa sit vis , quae pertinet ad esse in iam s piritus ab illa, quae pertinet ad essentiam cor poris : Rursus de 1blo attributo quodam distincto per nostrum modum cogitandi a re , non dicitur , illud constituere essen tiam rei η ita nemo sic loquitur, essentiam hominis constituit rationalitas , non addendo partialiter , vel inadaequate . 46 i. Secundo obiicitur. Nevvlonus , & post ipsum multi alii Philo ibi hi potensiam corporis continuandi motum suum vocant vim inertiae: Sed viis inertiae importat praeter inertiam aliquid positivum , quod idem Neu ut onus dixit vim impressam , alii vero, & fortasse communiqs dicunt vim motricem : ergo potentia corporis continuandi motum suum importat aliquid

positivum .

Respondeo , concedo maiorem , R distinguo minorem. Vis inertiae importat aliquid positivum per nostrum dumtaxat

modum concipiendi, concedo minorem ; importat aliquid p sitivum in re, nego minorem, & consequentiam . Observavit jam olim Euterus , nomen hoc Vis inertJae dedisse pluribus occasionem erroris , cujusmodi certe esset reputare illam non esse

in re meram negationem , conceptam tamen a nobis per m

dum entis positivi. Quare ci) inertia, inquit, minus apte vis

nomen tribuitur , qaia non es homogenea cum aliis viribus proprie

se dieiis: Nihilominus nomen sine ullo erroris periculo, quod facile non caveatur, relineri potest, quandoquidem notum est, ct alibi ca) declaratum , negationes entium non posse a nobis concipi, & declarari , nisi per modum entis positivi, quoties illas concipere, ct declarare velimus. Hoc pacto accidit , ut Cum consideramus a corporis inertia , quae est quid mere negativum , provenire ut corpus motum suum continuet, illam vocemus vim inertiae, & pressus vim impressam, vel Irim motricem, quin tamen ex nostris hisce Ioquutionibus sequatur, ut debeat ipsis in re quicquam positivi respondere . 46 a. Qitoniam autem Adversarii nominarunt Neuvionum

ostendo illum nobiscum aperte sentire . Verba Neuvioni sunt ista

cc Euler. Mechanie. torio a. Ia cx Disr, de Eate rationis,

Prae rati.

275쪽

ista ci : mi inpressa est a iiio in eorpus exercita ad mutandum ejus

satum, vel quiescendi vel movendi uniformiter in directum . Cons sit haee vis in actione Dia , neque post aesionem permanet in corpore ς Perseverat enim eorpus in patu omni novo per solam vim inertiae.

His positis primo sic arguo . Uis, quae imprimitur a motore corpori, per Nevulonum consistit in sola actione in corpus exercita : atqui actio exercita in corpus est aliquid positivum,1 olum respectu causae exercentis actionem ; nam est modificatio caussae q. o a. : ergo vis impressa per Neuvionum non est ali quid positivum respectu corporis . in quod exercetur. . Secundo Neu vicinus dicit vim illam, quae corpori imprimitur , non permanere in corpore post actionem : ergo si vis, quae imprimitur corpori, nihil erat per ipsum positivi, quod assiceret corpus, sed quod dumtaxat assiciebat motorem , nec transit a motore in corpus, ut ibi permaneat, iterum sequitur,

per Neuvionum vim, qua corpus motum suum continuat, non

esse aliquid positivum.

Tertio iplomet Nevutono concludente, ideo non permanere in corpore vim impressam , quia ipsum perseverat in novo statu per solam vim inertiae , extra controversiam est, ipsum non agnosce

re quicquam positivi in potentia illa corporis continuandi motum suum .

463. Tertio obiicitur. Potentia corporis continuandi suam quietem est inertia: ergo potentia corporis continuandi suum motum est vis aliqua positiva praeter inertiam . Probatur consequentia . ideo potentia corporis continuandi suam quietem est inertia, quia quies est mera negatio, S ad meram negationem continuandam satis est mera negatio, qualis est inertia: sed motus non est mera negatio : ergo si potentia corporis continuandi quietem est inertia, potentia corporis continuandi motum est vis positiva. Respondeo , concedo antecedens , ct nego consequentiam . Ad hujus probationem nego majorem ; Nam vera ratio est, quia per solam inertiam intelligitur corpus non solum continuare quietem , sed necesse esse ut quietem continuet, quae ratio aeque bene applicatur etiam continuationi motus , in quo semel corpus sit positum . Nam ad potentiam corporis continuandi in suo satu, qui profecto est vel quietis vel motus. sola susscit ex dictis ipsius inertia . Quoniam autem obiectio distinguit potentiam comporis agendi in se ipsum in eam, per quam cola rvet quietem suam, & eam per quam conservat motum; observandum est,

quod

276쪽

a o DE CAUSSA EFFICIENTE

quod cum corpus quiescit, non ita facile venit in mentem cogitare de potentia corporis agendi in se ipsum , & quidem jure ;cum enim quies sit mera negatio motus , opus esset statuere hanc potentiam Corporis in se ipsum agendi, hoc est inertiam , hoc est negationem , est e causam alterius negationis , nimirum quietis , quod per speculationes certe non obvias, vere quidem eo cluditur , sed insulse etiam enunciatur . 464. At vero, cum corpus movetur, venit statim in mentem

cogitare de hujusmodi potentia corporis in se ipsum agendi.

Et si enim motus , qui primo incipit esse in corpore , facile irimbuatur causae externae, quia haec fere semper manifesta est illi, qui observat initium ipsius motus; attamen motum , qui con tinuo essicitur , adeoque novus quidam essectus est continuo , non venit in mentem tribuere illi eidem causae , quae corpus primmo movit, nisi ut cauta remotae, & mediatae: S proinde causa proxima, & immediata statuitur esse in ipso met corpore; at que si in ipsemet corpore est causa proxima motus continuati νinfertur a pari causam proximam etiam motus, qui primo in cipit, non esse extra ipsum corpus, quatenus externa illa Causa, quae dicebatur esse causa motus primo incipientis concluditur esse causa illius stilum remota, quia illa emcit id, unde deinde motus ipse actualis primo incipit. In toto hoc discursu, qui nihil adhuc falsitatis importat, quia nondum affirmat causam istam proximam motus, sic per cognitiones abstractas stabilitam, esse aliquod ens positivum , c vendum est, ne in aliquam tandem falsitatem erumpat , cujus modi erat assirmare causam istam proximam cujuscunque motus tum incipientis, tum continuati esse ens aliquod postivum im

pressum corpori, ipsique inhaerens, & ab ipso distinctum vel rea liter, vel saltem modaliter; Nihil enim aliud est isthaec causa proxima, quam ipsa inertia corporis propter rationes sq. 4s7.S 4s9. J allatas . In hanc revera falsitatem tandem prolapsi sunt illi , qui apud Muffchenbroekium ci) opinantur vim motricem sui sab quantitate infinita esse eοπονι infusam, id agentem qμο

quoversum , sed quae ab impactione eorporum dirigitur aliquam versur directionem , quam sententiam , qui ausi non fuerunt

si As G dicere falsam, minus acute rem inspexerunt; Non solum enim falsa , sed etiam impossibilis dicenda est , iumex dictis , tum quia vis quae urgeat corpus , ct quamcunquς ejus particulam quaquaversum, est vis, quae se ipsam conatibus Pinposiis

277쪽

positis destruens nullum effectum sortiri potest. Quo posito , quoniam otiosa & frustranea esset in corpore , otiosa etiam est in

cogitatione .

46s. Redeo iam ad objectionem, & dico, quod etsi potentia

corporis, per quam quietem suam Conservat, etiam ipsa dici possit vis inertiae : attamen nolim huiusmodi nomen esse in usu , nisi ad significandam potentiam corporis continuandi in statu motus. Observavit etiam Euterus inertiae effectus melius apparere in uno, quam in alio casu , & certe in continuatione status quietis non aeque bene se prodit, ac quando corpus extrinsecus cogatur mutare statum suum; ci , ex quo inquit, bote proprietati .it nomen proprie eonvenit. Saltem quando de hac potentia cor I oris continuandi quietem suam usurpare quis vellet nomen vis inertiae, optimum factu esset, aliquid ipsi addere, eamque dicere, ver. gr. vim inertiae imaginariam , ut aliquo modo statim distingueretur a potentia corporis se movendi. Satius autem esset sine ullo nomine potentiam hanc corporis ad quietem suam relinquere, quandoquidem ea ex dictis sq. 463. Jnon ita facile venit in mentem saltem vulgi, nec revera digna est, quae consideretur , quia , ubi quies est solus effectus prout continuata est , idem est ac nullum revera ibi esse effectum , &ubi nullus revera effectus, nulla etiam revera est causa, nulla potentia. Attamen non otiose haec etiam commemorata fuit, quia non desunt Philosophi, qui minus acute agentes de viribus Corporum , illius mentionem fecerunt, nec eam ab alia potentia corporis se movendi , vel continuandi suum motum ullo modo distinxerunt, de utraque tamquam de ente aliquo positivo

loquentes, ut alibi a dico . 66. Qii arto obi icit Musschenbroekius L q. 4s7. J. Motus

corporis est essectus realis: ergo requirit in corpore causam reat lem, & hanc esse dicit vim deserentem corpus Respondeo, concedo antecedens , ct nego consequentiam . Nam ad realem illum essectum, nempe motum primo producendum in corpore sufficit causa realis extra corpus, quiuimmo haec

sela potest eme ipsius causa : semel autem habito per determinationem causae externae corpori, ipsius motu , necesse est illud continuare in motu, quia est iners. 467. Instat primo, ca) Isis defereur eorpus transiit ab uno eorpore

Eule. opuscula. Enodatiis Diff. de Inertῖa. quaestionis , utrum materia eoeno- Musschea. Elem. phyta cap. . scat. Quo autem. pag. mihi Σ3ῖ.

278쪽

α 1 DE CAUSSA EFFICIENTE

in aliud, quia quicquid virium alteri perit tantum reeUItur ab altero eo ore: ergo vis deferens est realis & positiva causa . Respondeo,nego antecedens, cujus falsitatem supra g. 3s8.J declaravi . Probatio adiuncta in ipso antecedente, illud non probat; nam quod pereat in uno corpore tantum motus, quantum excitatur in alio, cui occurrit, probat sistum actionem , &rea ctionem inter corpora aequales esse , ut oportet, & inferius decIarabitur . 68. instat secundo: IMens nostra habet potentiam exeitandἰ vim , quae trausit in nervos , musculos nostri corporis, ese inde in

externa corpora , qua movere volumus : ideo postquam magnam virium copiam produximus, defatigamur : ergo etiam vis deferens corpus transiit ab uno corpore in aliud . Respondeo, nego antecedens : mentem seu animam nostram habere potentiam movendi corpus , cui conjungitur, certum

est ex dictis L q. 3os. J; non tamen profecto per vim positivam , quae sit ens aliquod positivum ab ipsa productum , ct capax trans

eundi ex nervis, S musculis in externa corpora; si quidem mens nostra, aut alia quaevis creatura non potest D q. 23 . J quicquam huiusmodi, quod esset vera creatio, producere ἰ quo autem modo ea illud moveat, est mysterium quoddam nobis ignotum . Defatigatio autem , quam experimur , postquam aliquamdiu nos alia movimus , non est argumentum probans hanc vis tamquam eratis positivi productionem. ab anima factam in nostro cor pore , ct a nostro corpore transmillam in alia externa nobis corpora ; siquidem haec oritur ex eo , quod machina nostri corporis minus apta jam reddita sit ad motum ex usu , sicuti videmus accidere in aliis omnibus machinis materialibus .

469. Quinto obiicit Scarella i) . Permanere in motu est inmutatione status perseverare : sed perseverare in mutatione status non est eumdem statum tenere : ergo permanere in motu non est eumdem statum tenere. Atqui ut corpus mutet statum, requiritur causa aliqua positiva : ergo ut corpus Continuo mum

tet statum requiritur continuo causa aliqua positiva , ct in ipso Corpore permanens hujus mutationis : sed haec nequit alia este, nisi vis producta in ipsb corpote moto : ergo . . Respondeo, distinguo maiorem: permanere in motu est perseverare in mutatione status, hoc est loci, concedo majorem: inmutatione status , hoc est mutatione motus in quietem, S qui e tis in motum , nego maj. , ct distinguo min. perseverare in

279쪽

mutatiotie status, hoc est mutatione motus in quietem , ct co tra, non est eumdem statum tenere , concedo minorem ἔ perseverare in mutatione status, hoc est loci, non est eumdem statum tenere , nego minorem & consequentiam , dc cadunt reliqua . Aequivoco videtur duci Adversarius desumpto a nomine status, quod etsi dicatur a stando , non tamen semper significat stare, sed frequenter sumitur etiam pro perseverantia in aliqua muta

bili ves conditione, vel qualitate: Ita dicitur status Regis, ct status subditi, status sani, & status aegroti, & eodem modo status permanens in loco sive quies, di status successivus sive motus.

PROPOSITIO XLIV.

47o. Otentia corporis naturalis agendi in aliud corpus duplex est, alia ipsi omnino intrinseca, alia partim intrinseca , ct partim extrinseca. Primae propositionis parti contradicunt aliqui Cartesiani, di inter istos Malebranche i , qui nullam agnoscutat potentiam intrinsecam materiae seu corpori, ne occasionalem quidem , de qua solum puto Malebranchem loquutum esse iuxta sua principia. amobrem existimant corpus quiescens , quantumvis ingens, fore ut in vacuo de loco suo deturbaretur a quovis vel exiguo corpore, quod in ipsum vel minimam vim exerceret permotum sibi inhaerentem . Contra hanc sententiam videri etiam

potest Author supra Γ q. 16 a. Jcitatus epistolarum de rebus Phi

47r. Probatur prima pars . Corpus naturale , etiamsi non moveatur , agit in aliud corpus, quod in se irruens conetur mutare statum suum , dum tantum motus ab illo detrahit, quantum illud in se producit, seu dum illi resistit: ergo corpus naturale praecise , quia tale corpus, habet potentiam agendi in aliud corpus a suamet essentia neutiquam distinctam . 472. Probatur secunda pars. Corpus naturale diverso modo agit, dum se ipsum dumtaxat opponit alteri corpori sibi occurrenti . ac agat, cum se opponit habens in se actualem motum, vel conatum ad motum , qualis illi convenit propter vim aliquam prementem ut gravitatem, S qui se prodit cum corpus sursum a terra elevamus, quod dissicilius exequimur , quam si ho-ri Zontaliter dumtaxat moveamus : Similiter alia est actio unius

280쪽

114 DE CAUSSA EFFICIENTE

corporis in aliud, quando exigua celeritate, ac quando mesta cum celeritate aliud corpus urget: ergo poteutia agendi corporis naturalis augetur per motum vel conatum ad motum : Atqui motus vel conatus ad motum sunt quid extrinsecum corpori, utpote ipsi superadditum: ergo corpus naturale habet potentiam agendi in aliud corpus non selum liatrinsecam, sed etiam e

trinsecam .

Minorem subsumptam olim negabant illi, qui motum proin

pugnabant ella essentialem atomis, seu materiae . Hi , ubi agitur de inertia attributo differentiali substantiae corporeae, errare ostendulatur . Recentius eamdem visus est negare Franciscus Gaudio: Nam relinquens receptam significationem hujus nominis motus

realis , vult ci motum hunc esse actum seu exercitium vis illius, quae q. 46o. substantiae materialis essentiam constituit, quin aliunde nunquam esse sine aliquo determinato exercitio contem dit . Hoc igitur modo cum debeat esse intrinsecum corpori id, ruod ejus essentiam constituit . erit profecto motus realis in suo ensu, quid intrinsecum corpori . Uerum quoniam singularis est haec circa motum realem speculatio, ita ut ipsomet fatente cet prater Leibnitium vitae de eo quisquam seripserit, satis suit de illa hic meminisse; propositio enim procedit de motu in sensu communi , scilicet de mutati e loci successive continua corporis , de qua dicere 3 esse eua imagiuarium , ens nimirum quod entirspectem prasefert, aa modum estis eoaespitur , sed ent revera nones, est alia assertio, fortasse contra evidentiam , certe quidem contra veritatem , ut alibi ostendo . 47 I. Primo obiicitur. Commane axioma est, corpus eo inin disterens ad motum , & quietem: sed si corpus habet potentiamsbi intrinsecam agendi in alia corpora, per quam corpus quie scens resistat se moventi, & corpus motum reustat se retinenti , jam corpus non est indisserens ad motum , ct quietem z ergo .

Respondeo, distinguo majorem . Et illud axioma signincat indisserentiam passivam ς quae importat corpus ex se ipso statum

suum vel motus vel quietis non mutare, sed solum ex proportio-tione determinationis sibi ab extrinseco advenientis, concedo maiorem: Et illud axioma significat indifferentiam adtivam , quae importat facultatem determinandi se ad motum vel quietem , vel eam indifferentiam, quae excludat omnem proportionem in

SEARCH

MENU NAVIGATION