De caussa efficiente dissertatio Andreæ Spagnii Florentini e Societate Jesu

발행: 1764년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

. Decius proxima, remota.

DE FIM et aer. XXII Laia. Ausa proxima, quae etiam dicitur immediata ap- pellatur illa, inter cujus actione m , ct datum es

sectum non intercedit alia causa ejusdem ordinis . Exemplum causae proximae inter principales quisque sibi esse potest in iis, quae etiam extra se , adhibitis , si placet, quibusvis instrumentis, ibius operatur; cum enim inter actionein suam. per quam Constituitur agens & effectum , nulla si media caussa principalis, ipse suarum operationum causa proxima est: Sic

Scriptor suae scriptionis , Pictor Imaginis , & quivis Artifex sui

operis causae proximae appellantur, etiamsi alter calamo & atra mento , alter pennicillis di coloribus indigeat ad sui operis exequutionem. Similiter Venator , qui seram eminus hombarda occidit, causa proxima principalis illius occisionis habetur: quia, etiamsi in hoc casu medient plures efficientes caussae ejus

dem necis, omnes tamen sunt caussae instrumentaIes tantum m

do , cuiusmodi sunt vis elastica pulveris pyrii, quae est causa motus tam rapidi in globo et rursus motus ipse globi occurrentis in corpus serae, qui est causa vulneris: tandem vulnus ipsum , quod est causa mortis. Ex quo exemplo serae occisae apparet etiam inter caussas instrumentales esse proximas , qualis est motus globi incidentis in feram relate ad ipsius vulnus . II 3. Causa remota, quae etiam dicitur mediata appellatur illa, inter cujus actionem S effectum datum intercedit alia causa ejusdem ordinis. Sic in exemplo bombardae in seram explosae vis elastica puruveris pyrii est causa remota mortis ς nam causa proxima est vulnus inflictum . Ex quo exemplo patet inter causas remotas dari posse gradus , ita ut aItera sit alia remotior. II 4. Limitatio Dominis caussae proximae ct remotae ad ilIas quae sint ejusdem ordinis , necessaria est ut non recedamus aes vulgari sensu, & modo loqnendi , qui non patitur ut Veliator dicatur causa remota praedae, quam domum reportat , scuti dicendum est iis , qui limitationem illam non admittunt, siqui dem mediant actiones plurium causarum instrumentalium sisten tium praedam . .

72쪽

De Causa ut quis , is causa ut quo.

ris. Ausa em ciens ut quod significat suppositum , quod aliquid essicit, sive principaliter , sive instrume

taliter . Exemplum caussae ut quod principalis sumus nos , dum quid agimus . Exemplum vero caussae ut quod instrumentalis, est corpus , quod moveat aliud corpus.116. Causa ut quo significat id ex illis , quae distinctim conmcipiantur in supposito , aut essentialia illi sint , aut accidentalia, quod ad aliorum exclusionem adhibet quodammodo suppositum in producendo effectu . ita mens, quae est essentialis homini , est causa physica principalis ut quo cogitationum, quia illam adhibet homo dum cogitat, eiusdem vero meritum vel culpa, quae sunt ipsi accidentalia , sunt causae morales principales ut quo praemii vel poenae , ct ipsius tandem pedes quibus ambulat, eidem essentiaIes, ut saltem homo integer est, sunt causa physica instrudimentalis ut quo ambulationis . xi . Distingui uIterius debet causa ut quo , in illam quae prima seu remota seu radicalis dicitur , ct illam , quae proxima seu immediata dicitur. Ita anima homi uis est causa ut quo Om nium operationum spiritualium ipsius hominis, sed remota: in tellectus enim ipsius est causa ut quo proxima cogitationum, stvoluntas volitionum.

PROPOSITIO XVIII.

rig. Istinctio causae emGentis in eausam ut quod, & causam ut quo, utilis est, ct omnino recipienda. Philosophia Peripatetica distinctionem hanc maxime consi deravit, sed ilIam habere Iocum in causis dumtaxat principalibus existimavit. Revera tamen extendi illa debet ad omnes caustas emeis stes, etiam ad instrumentales, ut probando propositioncm

planum erit.

Ir9. Probatur sic . Utilis est ea distinctio , sine quae sermo de effectu prodeunte ab aliqua causa vel salsus emet vel confusus: sed sine distinctione in causam ut quod , ct ut quo, sermo de esse ctu prodeunte ab aliqua causa esset vel falsus vel confusus: ergo.

73쪽

Probatur minor , quia quaevis res etiam simplicissima distinguitur per rationem cogitandi, di modum loquendi , qui modum cogitandi sequitur , in multas partes, quas vocamus proprietates rei vel essentiales vel accidentales: ergo nisi dicatur eia sectum convenire toti rei tamquam caussae ut quod ἔ uni vero ex dist ictis in ea per rationem proprietatibus , quae ad effectum conducentiam habeat, & non alteri, quae nullam ad il- Ium conducentiam prae se fert , convenire tamquam caussae ut quo ἔ sermo de effectu prodeunte a caussa. erit vel falsus vel confusus. Ita dum globus plumbeus suo motu impellit aliud corpus sibi obvium, falso quis diceret rotunditatem globi , aut ejus ductilitatem , aut colorem, efficere motum alterius Corporis ζ igitur non potest tribui ulli ex illis globi proprietatibus motus in alio corpore excitatus, sed tribui solum defet toti globo, remotui ipsius: toti quidem globo tamquam causae ut quod , de quidem instrumentali, motui vero ipsius tamquam causae instrumentali ut quo: Luculentum aliud exemplum occurrit in homminum operationibus . Bene quidem illae toti tribuuntur homini , quia actiones sunt suppositorum . At cum quis nos urget, quonam modo dicamus hominem cogitare , aut animam hominis cognoscere, cum corpus certe hominis non cogitet, di ne anima quidem ipsius, prout est ea pax volendi aut recordandi, statim intelligimus cogi nos pro distinctione facultatum, quam facimus in anima hominis, dicere quod homo quidem facit cogitationes tamquam illarum causa principalis ut quod : anima Ver ipsius tamquam earum causa principalis ut quo remota : Sc illa tandem in anima hominis, per rationem nostram disti necta facultas, quae dicitur mens, seu intellectus tamquam causa principalis ut quo proxima .

PROPOSITIO XIX:

Istinctio inter causam ut quod di causam ut quos. si sermo sit de causa principali, non habet locum in corporibus naturalibus , sed solum distinctio in causam instrumentalem ut quod, dc instrumentalem ut quo: haec autem distin cito causis , sive principalis sit sive instrumentalis, est solum di-

umccio rationis.

Propositionis prima pars opponitur Peripateticis, qui docent distingui debere in ipsis corporibus causam principalem ut quod,

74쪽

ro DE CAUSSA EFFICIENTE

R cansam priircilialem ut quo, quia admittunt innumerabi Ies en litates, quas vocant substantiales , ct accidentales praeter modos illos rerum, quibus non dant propriam entitatem, sed illam sollim dicunt habere quam habeat illud, cujus sunt modi. Cum igitur assumpto quovis corpore naturali Peripateticus duas entitates praecipue in illo realiter distinguat, Sunum modum; distinguit enim materiam di formam substantialem , quas docet esse substantias incompletas componentes sui unione completam substantiam, quam corpus vocamus, ct tandem subsistentiam, quam aliqui eorum: dicunt esse negationem quamdam, adeoque nihil: aliqui vero dicunt esse modum illius corporis ἔ ct cum tria haec materiam, formam S subsistentiam unico etiam n mine Peripateticus vocet suppositum materiale, quod idem valet, ac corpus determinatum , de supposito dicit illud esse causam principalem ut quod effectuum, qui ab aliquo corpore emciantur : de forma vero substantiali dicit it Iam esse causam principa- Iem ut quo. Ratio autem horum est, quia materia in hac etiam Philosophia est iners, ct non alitiva: subsistentia similiter cum non sit praedita entitate propria , vel cum sit mera negatio , non potest illa praecise coli siderata dici activa. Restat igitur ut vis

agendi propria sit solius formae substantialis : isti igitur cum

conveniat proprie esse causam effcientem , materiae vero con-

comitanter ut ita dicam propter ipsius coniunctionem cum forma .hujusmodi, quam sustentat , S subsistentiae similiter propter ipsius cum materia & forma connexionem, fit ut suppositum vocet Peripateticus causam principalem ut quod, formam vero substantialem, causam principalem ut quo. Atque hanc doctrinam extendunt Peripatetici etiam , ad alias formas quas V

cant accidentales q. 84. , dum etiam aue per ipsos propria sibi

virtute emciunt aIias formas, quo in casu tota substantia , cui istae formae producentes inhaerent, est causa principalis ut quod, ipsae vero sunt causa principalis ut quo. iai. Probatur jam propositionis prima pars sic . Vera Phi-Iosophia nihil in rebus mere corporeis agnoscit nisi substantiam, quae etiam materia dicitur, & formam, quae in particuIaribus modificationibus consistit ipsius materiae, eademque excludit ab omni mero. Corpore rationem cognoscentis: sed distinctio inter

Gausam principalem ut quod, α ut quo, non habet locum nisi in causa cognoscente q. 96. : Ergo distinctio haec non habet locum in meris corporibusraa. Hinc infertur secunda propositionis pars , in meris,

75쪽

PARS SECUNDA .

scilicet eorporibus. habere dumtaxat locum distinctisnem incausam instrumentalem ut quod, & instrumentalem ut quo, quemadmodum supra q. 119. declaratum est iata a. Tertia propositionis pars habet pariter Adversarios , ut videre est a d Suareae i . Illa autem sic probatur. Vel sermo est de causa principali, qualis est homo, substantia scilicet composita ex duabus inter se distinctis substantiis anima ct corpore invicemunitis, jamque homo quidem est causa ut quod omnium, quae facit, & anima, per quam facit, est caussa ut quo in genere caussae principalis; corpus tandem , quo pariter utatur in aliquo essestii, est causa ut quo in genere causae instrumentalis : sed anima &corpis non distinguuntur ab homine nisi ut partes a toto, quae est distinctio rationis, ut alibi a ostendo: ergo dum sermo est de causa principali non alia est distinebo inter causam ut quod, di causam ut quo, nisi rationis. Uel sermo est de causa instrumentali aIicujus effectus , qualis

est corpus, quod aliud corpus moveat , jamqne causa instrumentalis ut quod erit totum corpus quod movetur , Causa vero instrumentalis ut quo erit ipsius motus ut supra dixi q. iis . a in exempIo globi moventis alium globum : sed corpus motum non distinguitur a suo motu nisi ut includens seu totum, ab incluso

seu parte, quae est ex dictis distinctio rationis: ergo distinctio inter Causam ut quod , ct ut quo , quaecumque causa sit, est distinetici

rationis.

De Causa Totali Eς Partiali.

II 4. Ausa totalis dicitur illa, quae continet rationem sufficientem, cur existat essectus datus . Causa vero partialis illa, quae non continet rationem sufficientem essestus dati.

aas. Ausa totalis essemas dati non semper invenitur in s unico ente, sed in plurium aggregato . Patet in causa physice efficiente domum, quae non reperitur nisi

76쪽

a DE CAUSSA EFFICIENTE

nisi in Architecto & fabris simul sumptis et Non enim domus quaeiscunque existit selum , quia eam Architectus concepit, delinea vit, & jussit fieri, neque quia praecise multi operarii in coaceris vandis lapidibus , ct aliis ad domus constructionem siectantibus praeparandis & collocandis insudarunt, sed ex omnmus istorum actionibus simul sumptis, in quibus ratio jam apparet sufficiens ad domus existentiam .

PROPOSITIO XXI. '

ta6. Uaevis causa moralis, instrumentalis , ct Minci . palis etiam creata , est causa partialis. Probatur prima pars . Causa quae immediate non attingit essectum, non potest esse causa totalis ipsius ; nullus enimctus existit peractionem in distans , ut infra constabit: sed ca se moralis non attiugit immediate essectum q. 67. : ergo causa moralis non est causa totalis. Exemplo confirmatur, quo certi sumus aedificium aliquod nunquam extiturum , si nullus esset , qui imperanti illius exequutionem obtemperaret; Igitur non reperitur in solo imperante , qui est illius causa moralis , ratio sussiciens ad existentiam aedificii.ta . Probatur secunda I ars . Non potest lesse causa totalis essectus illa , quae non habet proportionem cum perfectionibus e effectus: sed causa instrumentalis non habet proportionem cum perfectionibus effectus; Nam de ratione caulae instrumentalis est q. 8. inertia; Siquidem debet ab extrinseca vi determina ri S applicari ad agendum; inertia autem, quae est quaedam ne gallo,nihil magis improportionatum cum perfectionibus emectus, qui est ens aliquod : Ergo causa instrumentalis non est Causa

totalis .i28. Probatur tertia pars. Quaevis causa creata etiam primcipalis q. s. opus habet , ut alibi ca demonstratur , ad

omnem actionem immediato Dei concursu : ergo nequit esse causa totalis ullius essectus . Quin immo Causam ipsam increatam in iis , quae extra se agit cum creaturis, non dicendam esse causani sus acientem vi dimus supra q. 88. , hoc tamen magno discrimine in te Cedente inter causam creatam ct increatam , quod creata suis- ciens non est sine Increata, quia non potest: Increata vero susti- ciens non est sine creata, quia non vuli . - Dcco Diss. de Concuts Dei. 'Diuiti sed by Coos e

77쪽

PARS SECUNDA

Me Causa universali es particulari

Daν IN I xio XXVI. ia A. Ausa universilis significat causam , quae quid eει. cit concurrente alia causa , quae minus amplam agendi potentiam habetis . Causa autem particularis significat causam quae quid emcit concurrente alia causa , quae magis amplam agendi potentiam habet Si sermo sit de causa universali physica , definitioni adde dum est illam pliusce essicere, sin vero sermo sit de eausa uni versali morali, addendum illam moraliter emcere . Exemplum causae universalis , qtue physica sit S principalis est Deus, qui omnium quaecunque extra se sunt, ct ab eo infinite distant in perfectione , essector est. Exemplum causae universalis, quae physica sit, sed instrumentalis est Sol , cujus calore omnia, quae in hac nostra terra sunt, indigent Phaenomena tam varia praesertim in vegetatione Plantarum, & omni animantium gen re . Exemplum causae universalis moralis sunt Principes , qui per leges generales populos sibi subditos moderantur argo. Malebranchius cum non distinxerit causam universalem physicam a caiisa universali morali, ct viderit reges agere in sua ditione per leges generales, quod ita est ipsis necessarium , ut asesueverim iis etiam dicere, conveniens illud esse ipsorum maiestati, conclusiit etiam ci) Deum tam in ordine naturae , quam in ordine Gratiae, omnia moderari per leges generales, non Vero perparticulares. Quod quidem mullo frequentius expressit dicendo

Deum tam in ordine naturae, quam in ordine gratiae, omnia ag re per voluntatem generalem . non vero per voluntates particu Iares. Sed huiusmodi doctrina est omnino absurda , ut obse vavia Arnaldus et illum impugnans; Nam vel tollit a Deo rationem caulae physicae ct immediatae omnium , quae extra illum sunt, ct limitat ipsius Providentiam admodum agendi Regum quidem, sed hominum , qui ex sola ipsorum imperfectione est eo modo universalis: vel f - relinquit rationem causae physicae Dmniunc eventuum, quae in ipsius verior sententia, jam dicere Κ Deum

78쪽

ν DE CAUSsA EFFICIENTE

Deum agere in omnibus iuxta leges generales, est negare omnia miracula, quod est contra Fidem: & rursus est temere pronulis clare de ipsis essectibus, qui non sulat miracula , id quod ignotum omnino nobis est; Nam etsi in multis eventibus causa it Io-rum proxima sit iuxta leges generales , nescimus tamen an altae etiam remotiores ita sint ex alibi 1 dictis: Est laudem admittere casu omnia vel pleraque accidere , quod bene Arnaldus exemplo navis , quae vi tempestatis pereat cum omnibus, quae in ea sunt, sic a probat . Naufragium istud non potest tribui neque voluntati Dei, neque voluntati hominum naufragantium: ergo tribui debet casui. Consequentiam hanc ipse non effugiet recurrenda ad Dei praevisionem, quia haec non est illius naufragii causa , cum prius ratione intelligatur illud naufragium, &deinde illius visio . Antecedens antem probatur . Deus non UO-luit illud naufragium intendendo illud in particulari per hujusmodi tempestatem , quam dicitur non aliter voluisse , nisi quia

haec postulabatur a legibus generalibus communicationis motus: neque illud certe voluerunt vectores . qui eam tempestatem non praeviderant, & divitias ad commodiorem vitam , non nauis gium ad miseram mortem quaerebant: ergo. i Quod autem pertinet ad modum illum loquendi , Deus omnia agit ex voluntate generali , non vero ex voluntatibus Particularibus, non caret iusta reprehensione, ut idem ArnaIdus notaVit , cum eius senius obscurus sit, & vel videatur excludere a Deo determinatam voluntatem circa singula, quo nibit dici potest absurdius, tum propter intrinsecam huius lente tiae falsitatem, tum propter ipsius contradictionem ab eodem Ar naido fusius expositam cum ea Malebranchii doctrina, ut intra videbimus, statuit solum Deum omnia ct singula ellicere, adeoque etiam singuIa determinate velis , creaturas Ver nihil omnino essicere aut eficere posse: vel si sensum minus intolerabilem attendamus, significet Deum agere volendo deret min/te quicquid agit, consequenter ad Ieges geuerales, 'u ipiesbis acivit, quod ex nuper dictis ad minimum gratuito dicitur.

79쪽

as r. I Omina causae universalis & particularis sunt ad incvicem relativa.

Nam utrumque illud additum ingerit statim animo ideam plurium causarum ejusdem essectus ζ ex quibus illa, quae ampliorem potentiam agendi praeseseri, jure universalis causa esse a paret, ct quae magis limitatam ostendit, jure concipitur ut causa tarticularis .

pROPOSITIO XXIII. iij. IJ Na causa potest esse magis vel minus universiaIis.

Nam cum universalitas in causa desumatur abbamplitud ne potentiae activae , & amplitudo haec possit esse in aliqua causa major, vel minor alia. Planum est posse esse unam caussam magis vel minus universalem alia. Hinc est quod cum amplitudo Potentiae ad agendum in Deo sit infinita , Deus est & dicitur omnium causa maxime universalis.

PROPOSITIO XXIV.

133. Orpora coelestia non sunt caussae universales princia pales eorum, quae in terrestribus corporibus fiunt. Propolitici, omissis idololatris, opponitur Aristoteli , Si Aristotele is , qui passim coelestia corpora appellarunt causas coelestes & superiores , respectu habito ad omnes Corporeas causas quascunque, quas consequenter dixerunt causas sublunares & inia feriores. Sic Aristotele is dixit: βοι r er homograferant hominem, dc alibi ca vocat solem proe reandarum rerum Aasiorem : Auti rem 3 , parentem morsum : Illum quι omnia movet. Et alibi cs motum coelorum dicit esse causam omnium generati num & corruptionum . Juxta quam doctrinam Alexander

Ales 6 admisit a positione siderum dependere dispositiones naturales, seu quae non subjacent libero arbitrio , ut esse album K a vel

80쪽

veI nigrum . longum. vel brevem , 8c infra et i Am. i) diversit tem sextis in nascentibus . Et 'ipse S. Thomas et dixit, Caelestia eo ora sunt eausa generationis inferiorum corporam dissimilium is Decie , & s,pe cab alibi idem docet. . i 34. Probatur jam propositio . Coelestia corpora sunt mere corporea: sed quae mere sunt corporea, contineri sollim pos sint in classe caussarum instrumentalium ex dittis q. reta. , in quarum numero in ordine ad res terrestres verior Physica docet habere locum posse Solem dumtaxat, & aliquos Planetas ut Lunam , non vero Stellas Fixas; quippe cum hae immani distataritia a terra hac nostra semotae sint, aliud quicquam in ea videntur ei licere non posse ,, quam 1 e videndas praebere : ergo cor pora coelestia non sunt causae universales principales .

De Causa subordinata eu non subordinata.

DLFr Nietio XXVII. ras. Ausa subordinata fgnificat causam efficientem, quae . pendet ab alia causa efiiciente anteriore .i36. Dividitur in subordinatam essentialiter & 1 ubordinatam per accidens .. Rursux causa subordinata esse tui aliter dividitur primo in eam, quae habet subordinationem in actu primo. velut ait Suarez c radicalem , seu aptitudinalem , & eam quae hambet sit bordinationem in actu secundo . Dividitur secundo in eam, quae subordinata est omni modo , & eam quae subordinata est aliquo modo . I 37. Causa subordinata essentialiter, quae etiam dicitur per se ordinata, significat causam essicientem , quae pendet ab alia causa emciente in causando, vel pendeat, vel non pendeat ab illa in existendo, vel alio modo . Causa quaevis instrumentalis conjuncta q. ios. est exemplum caussae essentialiter subordinatae, neque enim quicquam scribet calamus , nisi' actu ducatur a manu . Quare calamus, ut actu formans characteres, dependet ab alia causa , nimirum manu , etsi ab illa non dependeat in existendo.

SEARCH

MENU NAVIGATION