Utriusque cosmi maioris scilicet et minoris metaphysica, physica atque technica historia in duo volumina secundum cosmi differentiam diuisa authore Roberto Flud aliàs de Fluctibus, ... Tomus primus secundus .. De macrocosmi historia in duos tractatus

발행: 1617년

분량: 218페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE MACROCOSM I PRINCIPI IS.

tria triangularis sit figura inter omnes in rerum natura minime capax, quod tamen trina . qcessentia,propter trinitatem personarum,dc earundem in divinitate aequalitatem, Triangulo aequilaterali comparata,sit extra omnem naturam extensa&adeo capax in natura sua,ut etiam liguram in omni rerum universitate capacis imam nimirum circularem infinitate sita comprehendat. Descripsimus itaque hoc loco D Eu M, quatenus intra omnia esse dicitur, utputa quatenus ubique dicitur esse praesentialiteri At vero quatenus I rim sus appellavit

mundum lassu D E i imaginem,eatenus ipsius D E i imaginem& simulachrum in mundi Spiritu, tanquam efigiem humanam in speculo conspici dicimus; Neque enim potuit inmundi speculo quicquam videri, priusquam D Eus ei reluxit; non magis,quam hominis efiigies in speculo absque ignis vel Solis lumine potest

percipi: D Eu s autem ante mundi creationem sibi ipsi tantum reluxit,&in seipsum reflexit ardorem suum, teste ni egiso. At cum mundum creare voluit, mutavit formam suam&universasubito revelata sitant,omniaque in lumen conversa, ut in I. Aman habetur. Itaque D Eus occultus jam faciem sitam splendidam in sipeculo mundano,suo lumine inactuato,manifestavit, id eamque suam nobis & creaturis sitiis per sacrosanctum illud donum assiduc communicat, quia mundum hunc visibilem de externum ad opificis exemplum formatum iuxerunt Sapientes. Ut igitur facies hominis in speculo per reflexionem videtur, sic 'tri na unius essentiae distinctio in spiritum universum mundi undique reflectitur. Cuj us rei demonstratio in sequenti exemplo ad Oculum patet.

32쪽

ιot modis D sus in loco esse dicitur, quomodo ubique adea omniaque implet y Et depraecipua ejus side

in hoc mundo'

R i usuu A M de Naturae naturantis sede seu domicilio proprio

agamus, an possit aliquo in loco est e, cum sit infinita in ellentia sua, quaerendum est Cui quidem dubio tota Theologorum Schola distinguendo respondit, eum esse in loco, non desinitιve, sicut intelligentiae seu creaturae spirituales. nec circumst; iptive,

quemadmodum res corporeae sediantumpraesentiaister quarmis secundiam Gregorium D E u s in omnibus esse dicatur tripiscitem, scilicet auipraestentialiter, ut iis exponit bonum, aut potentialiter, nempe per Influentiam, aut ψ tialiter, vide licet per intimitatis essentiam. Ubique autem dicitur D Eus, qua- nus virtus Mus di vina Cuncta permeatentia,per quam terminat respectum potentialitatis totius universi ad seipsum: Sic etiam omnia implere dicitur, non, ut ab iis contineatur,sed potius ut ea contineantur ab ipse. Eis enim,inquit Ambro

sus,proprie F Deitatis ubique esse σ in omnibus. Manifestum est igitur, DEu Mnon esse in omnibus, puta, ut possit eum res quaelibet pro sitae portionis modulo Capere, quemadmodum maj ora minus; sed ita dicitur omnia implere u i non se aliquid,ubi ipse non est. Intelligimus itaque,DEuM esse intra omnia,sed non inclusiim,quia infinitus est&incommensurabilis;extra omnia vero,sed non exclusum,quatenus incircumscripta sua magni tudine omnia creata concludit Atque hinc est, quod omnia a Dpo creata dicuntur ab ipso bona, participativc, hoc est, perpraesentiam ejus,seu secundum gradus essentiae, quibu, angeli animis,&animae animalibus praeferuntur, & tamen quatenus quaelibet creatura plus minusve dignitatis secundum pulcstitudinem formae suae a prima natura leti Ente procedentem obtinarit,eatenus, ut testatur Iamblicus, in bonitate per participationem acquisita,altiorem au idejectiorem sedem possidebit. At vero, ut accipitur bonum absolute simpliciter,&, ut Iamblici versis utar,super essentiam,eatenus sumitur pro causa boni, hoc est, pro boni essentialis principio ; de quo Mercurius Tri egi ου ibi agit, ubi nos cavere admonet, ne quicquam praeter solui ΠDEuM bonum dicamus. Omnia r ritur Creatoris opera bonitatis,non superes.sentiam soli DEo propriae, sed secundum essentiam participia inveniuntur, scilicet quatenus es lentiam,formam,& lucem substantialem ab ignea Creatoris benignitate accipiunt, cujus dotibus illuminantur, informantur& de potentia in actum deducuntur,ac per consequens bona participative dicuntur. Atquo hanc quidem bonitatem essentificam mundus mundiq; creaturae ab Ipso Crea tore non necessitate coacto acceperunt,ut Philosophica habet traditio, sed ex libera & uberrima esus voluntate omnes silas creaturas perficere volente, secundum Psalmistae Regii mentem; Esecunque voluit Dominus, fecit in caelo sin terra. Philosopia denique veteres hinus naturae naturantis habitationem in coelo,obloci illius pulchritudinem &claritatem posuerunt. Unde Plato D Eu M in ignea Fubstantia habitare allerebat hoc est,i there. Cui etiam Philosophi recentiores inter quos Isidorum, Bedam, o Basibam, veros hu)us Naturae cultores nomino astipulari videntur,appellantes Cariam Eue eum D E i habitaculum. Nam quamvis D Eus ubique esse dicatur, proprie tamen & principalite hoc est,

33쪽

DE M A GRO COSMI PRINCIPII s.

tum majori sita praesentia dicitur esse in hoc coelo,ubi opera virtutis ejus magis splendent, tanquam in loco dc litu digniori,in quo virtus divina aptius operatur, ut testatur Damasienus. Neque enim dicitur DEus supra omnia&extra omnia perdilhantiam localem,sed per excellentiam naturae,ut inresolui. Theolog. tria r. p. i. quaest. q. habetur. Atque hinc est, quod tartim hoc vocatur intellicuale, quia D h us, cu)us cst sedes, appellatur Spiritus intellectualis. Nonnulli alii hanc re gionem supercoelestem angelis dc animabus beatis attribuerunt,&propterea

extra hoc ipsum aliam statuerunt mansionem,quam caelum raruatu appellaverunt, soli Trini tati,scilicet patri, Filio&Spiritui sancto conveniente. Dicunt hac esse ipsum Dini M secundum rem, ratione vero differre. Nam secundum Aser. tam est hoc cixtum virtutis divinae excellentia, quae continet & Circumscribit Omnia creata. Unde esse in hoc coelo,est esse in aequalitate virtutis D E i omnia Creantis, Continenti, ic Ivantis. Per Ezechieia visionem haec omnia luculentet explicantur, ubi quamvis haeduae regiones, Intelligentiarum scilicet de Trinitatis, solummodo essentiae puritate&exaltatione differre videantur, uno tamen coelo Empyreo, a persecha sua illustratione sic dicto, eas, non aliter quam aer icignis coelo aethereo, contineri Propheta denotati Namque coelum unicum firmamenti convexitatem circumambiens hominis similitudinem referebat, cujus pars superior ab imaginis lumbis sursium igne carabeae formae,hoc est, tenui Lsimo & spiritualissimo resplendebat; inferior vero a lumbis deorsum igne alia

quantulum densiori& crassiori micabat : perquam limus loci partitionem duas regiones dignitate ditarentes indicare videtur,coelum nempe p coeleste crea turarum spi ritualium proprium,& 1llud stupercoclest .

V e materiae primae origine, an sit creata mel inmata NC ENs oritur inter Philosophos recentiores dissensio de pes.

mae creationis materiae origine; quorum ma)or chorus ipsam L creatam esseasseveranter dicit; inter quos Artes in his fere verbis; utitur: Creator omnium inprincipio a quesermonisprolatione d xii ii Hai creatura talis , Orposea ruataeaa DEO ipsa natura e materia prima. Alter vero chorus minor,de quo participat Paracelsus cum reliquis suae scholae, materiam hac vocat mysti rium magnum, quod creati nullius similitudinem habuit, nec etiam creatumsei sed solummodo ab altissimo opifice DEo praeparatum. Ambae autem hae schola conantur rationes ias ex Scriptura sacra per Moysen prolata,varie natura&sensum vocabuli Principii interpretantes, probare. Arte senim cum caeteris suae opinionis Gordium narrationis Geneseos a Moyse nobis traditae, nempe, In principio creavit D Eus coelumor terram, &c. hoc modo explicat, In primis vel primo creavis D Eus Gesum orter ram. Quam quidem vocabuli misi expositionem confiatare annitentes Paracessectatores tria haec nobis proponunt dubia, An scilicet per inprimis vel imo

voluerit interpretator referre nomen Principii vi tempusaliquod, vel adordinem Ore insimul, vel utrum per illud locumprimum designare intenderit. Quibus sane quaestionibus, absolutEM confidenter eas negando respondent; Prima quidem, quod tempus nondum extiterit: quippe quod habuerit demum ortum sv um 1 vespere&mane; unde illam principii interpretationem nullo modo admittundi Secuπda, quod absurdum sit,ponere mundum tempore dc ordine ante esus mate.

34쪽

teriam primam , quia videlicet res in potentia non postponuntur rebus in actu, nec principium principiam; hanc igitur interpretationem omnino repudiant. Loco denique non posse Principii nomen adaptari contendunt per rationem exhia verbis cap. I. ang. I. S. Iohan. desumptam, Verbum eras in principior, Verbum namque D E 1 loco velle includere ab omnibus piis nefas creditur, cum sit incomprehensibile;ae praeterea etiam ante mundi creationem nullus erat locus, quia nullum locasum. His,inquam,&consimilibus argumentis praedictam con- rariae sectae opinionem refellere conatur cum quibusdam discipulis suis Parace Ius, qui Moysis verba primordialia in hunc sensum accipit; In msterio magno imcreato creavit D E u s cietumor terram,hoc est, in materia prima informi, tenebrosa&potentiali creavit D Eus coelum & terram. Atque haec Paracelsistica opinio non videtur discrepare ab illa Peri Introrum , qua mundum esse aetemnum existimantes, materiam quoque primam ipse Mundo coaeternam esse statuerunt. Philosephi etiam nonnulli contra H la creationem istiusmodi insurgunt argumento ; Euodinforme eis non creatur: Sed bben informis: Ergo fle non creatur. Major luculenter demonstratur eo, quod crea io est inactuario, orex minis ahqur acere: Sed flem Fua nasura nihil eis actu, quare omni forma eam carere certum est. Verum

omnes hasce ambiguas re controversas Philosophorum illorum disputationes ego meis in Philosephia superioribus,&in hisce rebus longe me doctioribus referens saltem ad materiae illius descriptionem descenda .

Materiaeprimaseu opificii uneversalissiubjecti Aesicriptio.

AT ERI A seu subjectum, in cujus gremio maximus ille noster Macrocosim opifeκ structuram suam disposuit, est Philosbphitica illa mi a quam Physici materiam absolute primam vocaverunt : qua quidem,ut nihil est communius, sic etiam nihil ea magis incognitum reperitur. Circa ejus ergo investigationem duo praecipue inter ceteros Phil Osbphos antiquiores Hudiosam op ram navarunt: quorum prior, Thales nempe cum quo Heraclituo dc Hesiodus convenerunt) post longum studium multasque lucubrationes, quam eileprimam rerum materiam constanter assirmavit, suaeque opinionis rationem confir-rnat,quia, inquit Ise,rerum omnis mensia mentum est humor. HuJus etiam senistentiam comprobare videntur tam Ethauci quam scri scriptores. Illi enim hanc ob causam Neptunum, Oceanum dc Thetin Consecraverimr ; ni, inter quos divinum illum Philosophiae Antistitem Moisen nornino, materiam istam abessem & aquam nuncupaverunt ;&D. Petr- 2. . coelum se terram fuisse ex aqua sper aquam nobis indicavit. Alter hubus materiae sedulus perscrutator Anaxagoraν fuit, qui post multos in hoc studio erantiatos labores,mMeriam rerumprunam em se oragdι- sesam molem,Chaosdictam,opinatus est,cui etiam Poeta in metamorph. videtur as. 1entiret Alii Philosophi aliter de hac materia scripserunt: Etenim Anaximander

principia infinita statuit materialem Originem, AnaxImene sacrCm in nullum, Dro

gmnaerem divinae rationis compotem, luato speciem invisibilem&informem, geno Moisin ignis substantiam per aerem in aquam conversam, Epicures atomoS, piscis quatuor elementa,qui ferme omnes ob occultam& abditam hu)us

mysterii dispositionem,quae procul dubio non nisi soli D E o vere & es lentialiter cogesta est, sibi invicem repugnantes incerte & indeterminate scripserunt, ac

quicquid

35쪽

DE MACRO COSMI PRINCIPII s.

quicquid strenue bc probabiliter mente conceperunt, hoc protinus in libris suis expositer undi Id quod sitis etiam in Timaeo suo comprobare videtur rato, dum hanc materiam describit essere insenseperceptibilem, orratiocinationesuria vix credibilem; quippe ex quibus Verbis conitat,R us hac in re cognition essse veluti somnium,& meram imaginationem. Cui etiam hac in parte Augustinu ut exsequenti sermone patet, videtur quodammodo consentire : Cum, inquit ille, aliquidinformeconcipio,prius nihil intelligo, quam intestigebam; quemadmodum mhιlυidendo videntur tenebrae,nihilodundo auditur entium. Hu)us rei cognoscendae difficultatem fatetur dc ipse Aristoteles, qui hanc materiam per se nec cognosci,nec describi posse asserit,nisi per analogiam,hoc est,per exempla aliena ab accidentibus sumpta. Unde ipse cum aliis Philosophis Graecorum eam μὴ, id est, sylvae cuidam immenta assimilavit, cujus lignum aptum est ad quamlibet domum,

machinam,vel rem aliam Construendam. Hinc etiam comparavit eam divinus ille Moses modo terrae vacu .e M inani, modo aquis&abysso, Mercurius Tri egi sus in suo Pimandro,unni orae, cuidam horrenda: & in humidam naturam migranti; Plato matri, nutrici &sedi rerum genitarum, eo quod omnia conti net atquctfovet: Augustinus tenebris &silentio ut dictum est: Pythagoras dualitati: Nonnulli speculo, in quo anima mundi cernitur: alii cerae dcluto,quae apta sunt ad quamlibet imprestionem suscipiendam: Sunt etiam qui eam unguento Comparare volunt, quod quemlibet odorem recipere dc retinere promptum est. Atque hinc est quod Plato eam infinitam appellavit;scilicet propter inclinationem illius ad infinitas formas: Quamvis ista materia, etiam quoad nos infinita dici poterit, nam D E u s tantum scitiquam late sese haec potentia ultra mundi convexitatem extendat. Atq; hoc idem videtur Aristoteles intelligere in lib.decreti semundo,ubi

dicit quod extra caelumnest locu ec corpuσ,nec dimensio,nee repletio re tempus, nee numerus, nee mensera movendi,&. per consequens nihil extra coelum esse praeter

hanc materiam informem,cui praedii proprierates solummodo sunt propriae Hinc etiam est, quod Mercurius Triwegistin in sacro suo sermone in talia loqui tueverba, Umbra,inquit ille,i nitam abnso. 8cc. Concludimus igitur ex omnibus tum veterum,tum recentiorum Philos phorum scriptis, materiam hanc primam Eine Ens primordiale, infinitum, insoria me in potentia tam ad aliquid, quam ad nihil; nullius quantitatis seu dimensio nis,cum nec parvum,nec magnum dici possit, nullius qualitatis, cum nec sit sub tile, nec spistum, nec perceptibile; nullius proprietatis, nec inclinationis, non

movens, nec quiescens,sine ullo colore aut qualitate elementari; omnium t men actionum passivum primum, rerumque capax: Unde mundi mater voc

ridici Moso descriptionem imitando, sub forma fumi nigerrimi, seu vaporis, seu umbrae horrendae,seu abyssi tenebrosae,seu denique mauae cujusdam rudisundigestae & imperceptibilis hoc in loco depinximus.

in serius juxta centrum suspensa tanquam in utero matemo comprehenduntur Huius autem materia insormis effigiem imaginariam, Mercurii Trismegisti& ve

36쪽

TRACTATUS I. LIB. I.

-- CAPUT R

ie tenebris in privatione.

UGUSTIN us contra Manichaeos a sterit, privationem nihil aliud esse,quam tenebras,quae definiuntur lucis absentia. Sed si recte consideretur tenebrarum significatio, illam latius quam privationis vocabulum se extendere percipiemus. Nam, teste Muste, tenebraesepe aciem abessi ureunt, priusquam lux seu forma crearetur; privatio vero nominari non potest, nisi respectu cu)uctam politionis, hoc est, ubi est alicujus formae praecedentis absentia. Quare , ut cum Augustino consentiam, omnis privatio in tenebra, hoc est, formae lucidae Dissili sed by Corale

37쪽

DE M ACROCOSMI PRINCIPII S.

Iucidae ablaticis 1 ione conet/eis. Inde manifestu est, tenebras seu privationem a mundi creatione rebs corruptioni obnoxiis lautummodo accidere, cujus modi stitit elementa & elementata coeli inferioris: nam cum forma elemento rum non sussiciat ad explendum materiae appetitum unde eorum volatilitas de imperfectio necesse est, ut eadem ipsorum materia semper appetat formam novam: quein quidem appetitum , cum absque formae praecedentis absentia ex plere nequeat necesse est ut corruptio seu putrefactio nova illam mima praecedat, extincta prius & exuta Grma antiqua, cujus signa sunt i enebrae,quae nihil

sitiat aliud quam nigredo & obscuritas significantes lucis & serinae absentiam, ex qua rei putrefactae pulchritudo dc essentia prius derivata&cognita suit. Hac au tem tigredinem Phi losephi Chimici,multis appellationibuS nuncupaverunt tinter quas hoc putredinιS signum saepiu , casturcoretu vocarunr,per quod principium mere accidentale dc medium consocians materiam & forniam, sponsumq; cum sponsa conjungens intelligebant qui quidem color tenebrosias statim postgene rationem perit. Hic igitur considerandum est,quod rei materia,dum tenebris submergitur, sic se habet in re forma privata,ut prima macrocosmi materia ante lucis productionem. nam habet potentiam ad lucis cujusidam praesentia&pulia chritudine, sere qua in actum nunquam potest reduci : Intelligendum vero est, tenebrarum vocabulii duplice apud l)hilosephos significatione habere, AliquaMoenim pro substantia aliqua tenebrosa accipitur,stilicet,ut pro aere obscuro&ni gro, ut pro umbra alicujus Corporis opaci yonnunquam etiam promero accidesesumitur,pro colore scilicet nigredinis: In priori significatione traditura Mustes se per faciem abyssi: in secunda pro lucis privatione habetur, utcunque tameta accipiatur emperiene a luci omnino repugnant. Nam illae faciunt rem abditam de occultam timore dc moestitia inducunt,tollunt verecundiam,conciliat se st&quieti sunt amicistimae unde materiae sunt Comites: Haec vero rem cognita κmanifestam reddit pavorem eximie,confidentiam, animositatem & laetitia af fert,verecundos facit, torporem & segnitiem pelli nec quiescere animal per mittit clim vitam & motum in ejus sanguine excitet: est enim, uti superius di ctum fuit, rmarum& actionum origo.

weessutia unmersali,qua opifex opificii uni Persas materiam informavit.

Αpih NTissi M u S mundi opifex,qui dixit, osem lux mundi, me L pater, teriam hanc informem,hoc naturae iunda- lentum,seu machinae umVerialis subjectum, formarum habitacu lum,&, ut cum Platone loquar,earum nutricem facere decrevit; ue ipsarum praesentia totius abyssi massa tenebris obruta visibilis& pereeptibilia redderetu r & in actum reduceretur,quod ut leviter perficeretur,claritatem mi ignis primum coelo Emeyreo namstirit 66- or ,quem Mercurius Tri existus, DEu M ignis,lcnumen spiritus vo inferebatursuper aquas deinde&secundario coelo aethereo ac soli caeteri que Dusdem creaturis sphaericis liberrime communicavit, ut per earum virtutem,tanquam per instrumenta coelum ῶthereum de cori retur 5 rma vitaque creatur Sinferioribus inderetur : Hanc autem creataturam igneam primo die ad divine ideς similitudinem conditam,&veluti prima ae praeliantissimum donum a DEo ad reliqliae suae structurae persectione datum luce appellavit 'Io ses,in;estus claritatem,Plato ideam, Aristotelesprincipium diki nia de optimum : N am ipse in lib.de sysiubstant agnoscit lucem dare rebus omnibus formam pulchritudine,&esse seu, quippe sine qua nulla materia manifestariave cognosci potest,ted abdita&quasi in potetia remanetiΗanc ipsam Merc. Ume

38쪽

TRACTAT Us I. LIB. I.

Iistin is sacro sysermone splendorem sanctum appellavit, quem in principio floruisse, dc sub arena & humida natura elementa dedaecisse asserit, quo quidem sancto splendore informem materiae sinum formis illustrari voluit Marin Ficis. in rom superilsumsermonem. Omnes denique unanimi fere consense eam actum primum, formam, speciem Messentiam appellare solent. Haec itaque lux est tub. stantia unica, eaque corporea, simpliciter in se existens, omnium simplicissima,

dignissima id nobilissima; imo tantae est nobilitatis, teste Augustino super Genesin, ut etiam corporalia,quantb plus lucis participant, tanto perfectiora ἐκ nobiliora censeantur; unde&lucem primum in corporibus possidere locum asseveranter dicit. Atque hanc luci obstantiam idem Augustinus dc Dionasius propter suavem ejus calorem definiunt, esse ignem purum, incombustibilem , immensῖrabilem, se non dividendum, crescentem or multiplicantem sis in infinitum ubiquest extendentem s

uno momento omnibus praesentem, omnia comprehendentem, nec tamen comprehenden

dum in si se perlucentem,abis vero per se invisebilem atque incognitum: quoniam

nunquam illia minat visibiliter nis corpus aliquod,cu;us materia illuminari apta est,interveniat. Atque hinc est,quod liubstantia coeli medit,quamvis in se sit valde lucida,atque ob lucis siuς copiam primum inter corpora composita locum teneat, nocturno tamen tempore non illuminat. Ab hujus igitur lucis sonte super-

coelesti derivatur procul dubio ignis ille invisibilis Zoroauris dc Heracliti, Ea quo

cuncta esse genita docent; cujus virtutem, licet invisibilem, cuncta animalia, Omnesque aliae creaturae sublunares, imo dc ipsum quoque mare in suo fluxu dc refluxu interdiu noctuque agnostere dc persentire videntur. Hunc denique

ignem Philosephi ob ejus vivacitatem actum vocant simplicem; quo nihil est mobilius, dc in suo motu velocius ec potentius, nihil subtilius,& ob subtilitatem suam penetrantius,nihil utilius aut virtute plenius,nihil pulchrius,aut in essentia sua uniformius, nihil magis Entia secundum plus vel minus perficiens & exalatans, nihil ea citius dissolvens, eorumque ligamenta facilius tollens, ut testatue Calcia insuper Timaum. Ex quibus manifestum est, contra Damoenum, Ze Arso resem sibi ipsi in hoc quodammodo contradicentem, lucem non esse accidens, quod per se nihil est, unde substantiam,cui inhaeret,nobiliorem reddere, verisimile non videtur, quoniam illud est officium formae essentialis,aqua tum corporis cujustibet nomen tum ejus esse derivatur. Concludimus igitur, lueemes fetinereatam, Icilicet D Eu M omnia naturantem, nam in ip DEO Patre est vera

lux, deinde in Filio ejus illustrans splendor & uberans, & in Spiritu sancto ardens fulgor superans omnem intelligentiam etes ab ea increata creatam, quae est vel cuiuslibet trium coelorum simplicissima quasi anima ,&vera forma essentialis, spiritum limpidissimum, tanquam ejus retinaculum & vehiculum informans. Unde Iamblisinob aetheris luciditatem putavit,eum nihil esse praeter ipsium IumenNelinquibuslbetipsorum creaturis compositis: Etenim in angelis est infit sa quaedam splendens intelligentia, perfusaque super omnes rationis termin diversis tamen gradibus secundum suscipientis naturam suscepta, Descenὰit deinceps ad coelestia,ubi in illis virtutem producit vivificam,unde vita&essicax propagatio cum splendore vivifico inferioribus induntur: In hominibus est tu

cidus rationis discursus,in caeteris animalibus est ignis occultus actiones vitae resensus manifesth gubemans;in vegetabilibus anima quaedam lucida, circa eo rum centra delitescens, vegetationem dc multiplicationem causans in infini tum: in mineralibus etiam est splendoris scintilla versias persectionis metam itala promovens. A luce igitur supernaturali primo die creata oriuntur macrocosmi coelorum,&existentium in illis corporum nam puritate,simplicitate & di

gnitate distinguuntur disterentiae: Etenim secundum gradus excessus vel de fectus istius essentiae coelum sepremum ab infimo,& infimum a medio differre,

39쪽

DE MACRO COSMI PRINCIPII S. 1

ac quodlibet cujusque coeli elementum hultas praesentia aut absentia deprimi aut exaltari reperitur: nam quo magis distat materia a formae nobilitate, eorrossior,impurior obscurior re indignior est. Hinc etiam rerum creatarum delubstantiarum diversitas hinc earum perfectio dc impersect io,cruditas & m turitas volatilitas& fixatio, spissitudo & subtilitas,obscuritas& splendor,gravi-zaS Zc levitas,omnisque rerum proportio unam ab alia distinguens secundum Mercurium Trasimegisam n suo sermonesicro asserentem, in distinctav bbratas esses'irita igneo eas vehenter neque enim materia prima ante hujus lucis productio. aue inanis

penitus destituta. Ex quibus manifestum est, quod siublata a mundo claritate ac luce,materiam ej usdem in primum suum statum & dispositionem reversuram,uec ullam mus particulam caeteris dignitate, loco,aut qua alia qualitate aut quantitate praestantiorem futuram credendum sit. Quae omnia demonstratione hac sequenti a posteriori etiam sensu i explicabimus factu possibilia esse,cum ignea natura sit aluc aereumque Corpus ab aqua primam suam ducat originem: Deli avimus autem istam formam hoc

modo.

40쪽

,o TRACTATUS I. LIB. I.

Hic forma lucida in hylae abyssi seu tenebrarum gremio circulariter apis

parere & elucescere incipiens particulares tenebras&crassiorem hylae partem in lucis circulo contentam virtute sua ad centrum depellit, spiritusque aquei jam revelari incipiunt tanto quidem tenuiores,quo propinquiores fiunt luci, se da,tanto autem crassiores, quanto existunt a lucis sede remotiores. Demonstrationes,quibus manifestum evadit quod cessanteformae lucidae actione, omnimoda, ejusabsentia necessit mundum eyu . materiam in absumprimam achylen tenebrosim reverti,secundum rationes a

nobi supra expressu Quoniam lucis solaris praesentia omnium propinquissima & similio est

Iucidae creaturae primo die conditae,si quidem secundum Theologiae patres corpus solare factum est quarto die omnium ejusdem radiorum receptaculum,idcirco hanc nostram demonstrationem ab ejus virtute & effectu exordiemur, qua comprobabimus, praesentiam ipsius lucis feciste hanc formalem in hyle a I terationetur, ii, que absentia illam ipsam hylen olim tuformatam ad pristinum hoc est informem statum suum reverturam essG. Fiat igitur pila ex plumbo capacitatis satis amplar,ita ut spisii tudo materiae ejus nec sit nimis tenuis, ne scilicet cito frangatur, nec ninas etiam porosa, nCacrpeream penetret: In hu)us summitate fiat foramen,in quod tuba quaedam

recurvata fere adiundum MuS descenden, materia eadem inligatur,ea ratione,ut nullus acrqueat per aliam viam, si per canali, istius concavi ratem ii gic di aut egredi Altera autem ejusdem canalis seu tul ae curvatae extre mitas fera da-liuscuiusdam vasis aqua repleti standum extendatur : Sit ergo pila A. canalis se tituba. B. & vas aqua repletum. C. Concludimus igitur .quod solis radii calcfacientes pilam. A. expellent cr. issium dc se igiti tam acrem pila A contentum, per

canalem B. in vas. C. ad fundum aquae illo vase. C. contrntae';qui acr crassius virtute caloris expulsus cum aqua vasis. C. se permiscebit,facietq; multas bullas,alteram post alteram; Simulac vero sol recesserit,aut res aliqua alia interipium Q-

lem dc pilam fuerit interposita,vel ipsa quoque pila in umbra locata,redit, it solis absentia pilaeque refrigeratione prior status in concavitatem pilae, nempe ea dem aeris crasti Zc tenebrosi portio,quae suit inibi antea. Probatio sic lit, rumaerem in eadem natura in vase aqua repleto invenire non potest,ipsam aquam,

quae adhuc crastior est,ioco aeris sibi attrahit,cuju, tantam proportionem in pilam descendere cogit necessitas,quantam ab ea primum radii solares subtilia tione de purificatione aeris expuleruntiquo quidem experimento,digito quasi demonstratur,omnem purificationem in hoc m undo & omnem in .aequa litat dimseu diversitatem in sipissitudine aut tenuitate provenire ab actu ipsius lucis est n-tificae ejusque praesentia usque ad finem mundi in statu tali disserentia in retineri: Deficiente autem luce omnes res ad pristinum silaum statum reversura scite, infallibiliter hoc ipso experimento convincitur,cuous veritat m etiam oculis vulgaribus declarant, infra scripta duo experimenta essectus suos ab igne elementari depromentia. Demonstrationem autem limus primi experimenta sita depinximus.

SEARCH

MENU NAVIGATION