Laurentii Medicis Magnifici vita auctore Angelo Fabronio ..

발행: 1784년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

sso LAURENTII MEDICI stissimis cognosceret, animadverteretque siquid in eorum operibus csset corrigendum. Ferebat etiam eximia patientia morositatem quorumdam si so), non quod irasci ncsciret, sed quod excellentium hominum virtutem nunquam non honorandam putaret. Ea propter vel in mortuos extare volebat monumenta existimationis suae, ut acrius eius exemplis posteri inflammati ad praeclara suscipienda perficiendaque raperentur . Cum a Spoletinis minime obtinuisset cineres Philippi Lippii, cujus perpaucos pares in pingendi elegantia civitas Florentina tulerat, sepulcrum ei in majori Spoletina ecclesia iaciendum curavit, in quo ab Amgelo Politiano hoc inscriptum suit epigramma. Conditus hic ego sum picturae fama Philippus Nulli ignota meae es gratia mira manus. Artifices potui digitis animare colores, Sperataque animos fallare voce diu. O meis stupuit natura expressa figuris, Meque suis fassa est artibus esse parem. Marmoreo tumulo Medices Laurentius hic me Condidit: ante humili pulvere tectus eram. Intelligebat profecto Laurentius, si quis in aliqua a te, in qua aut animi voluptas, aut utilitas quaeritur, quaedam nova attulcrit, vel meliora secerit, hunc u lati bonum civem nuIlo non honore afficiendum es-

162쪽

MAGNI PiCI VITA III se; quapropter non modo liberalium artium cultores,

sed & fabros lignarios, serrarios, horologiorum si si), instrumentorumque musicorum si sa) fabricatorcs, &hujusmodi artifices multos singularibus beneficiis singularique benevolentia prosequebatur. Sunt in artibus minoribus opera quaedam , ex quibus conjici potest , qui fuerit status majorum; & quidem ex serreis lampadibus, quae angulos ornant aedium Stroctianarum opus elegantissimum Nicolai Grossit, cui Laurentius nomen arrae dederat, propterea quia sine praesenti pecunia nihil operabatur) judicabis quantum iis temporibus graphice excoleretur . Ex honore vero, qui huic habebatur, facile est colligere quanto in pretio essent litterae & humanitas, quod hae artes , habeant quoddam commune vinculum, & quasi cognatione quadam inter se contineantur. Nulla igitur non laude extollendus est Laurentius , qui nihil humile M abjectum putavit, in quo exquisiti judicii atque ingenii

indicia quaedam apparerent, quare fecit ut vere a

Marsilio Ficino dictum de hisce temporibus videatur, aurea appellanda, quibus Medicet liberales disciplinas

ferme am extinctas ad lucem reduxere , frammatisam , poesis , oratoriam , picturam , sculpturam , architecturam , muscam. autiquam, ad Orphicam bram cantum,

idque Florentiae sis 3 . Sed ut ad majora veniamus, quia nihil ipse agebat, in quo insignes notas magnifici & excelsi animi non agnoscas, ut instrumenta al

163쪽

isa LAURENTII MEDICIS

ingenium excolcndum civibus suis magis magisque suppeditaret, misit in Graeciam, in Asiam , & in

niuitas Europae partes homines doctos , qui compararent manu scriptos codices Graecos atque Latinos . In iis fuit Joannes Lascares vir magnus, summoque in Graecia loco natus, qui de hoc Laurentii studio

in epistola, qua Petro Medici ejus filio Anthologiam

Graecorum epigrammatum nuncupavit , admirabiliter Iloquitur. Ait enim inter cetera ipsum ducenta ant, quorum usque volumina ex Graecia ct finitimis regi Mibus collacta Horentiam maina diligentia ct fumptibus transferenda curasse , atque inter ea non minus Jquam octoi tu opera , illa tempestate incognita , nonvu la etiam , quorum vel auctorum nomen θ rabatur , jamdiu neglecta . ab interitu suo recuperata fuisse. Sane non mediocri copia librorum poterat csse contentus Laurentius, qui Volebat, ut ceteri in sua pecunia condiscerent, qui optimus pecuniae fructus esset; quare illa praeclara vox ejusdem merito extollitur, laetari

se tanta ab Politiano ac Mi andula praesertim ad libros li emendos sibi dari incitamentae, ut tandem, deficientii bus sumptibus, totam supellectilem oppignerare cogeretur si s ). Ea propter, ut ex Politiani ipsus litteris intelligi potest, librarios Venetiis, Romae, Neapoli, atque alibi habebat, quibus hoc unum curae erat, I ut celebriores manu scriptos eodices exseriberent, mi-' risice faventibus earum civitatum Principibus. Neque

164쪽

- MAGNIFICI Viae A is 3 mediocres erant mercedes operae. Nam Joanni Rositio Cretensi , quo & librario in primis usus fuerat Bassarion Cardinalis, pro exscriptis S. Augustini Di mribus D. usquct fi rori , vix l in s ἱδ ἐriuonio. Adjuvabatur etiam Laurentius ad manu scriptos Comparandos codices a Hieronymo Donato, ab Hermolao Barbaro, hominibus doctrina & nobilitate praecellentismmis, a Pomponio Laeto, viro non tam eruditione quam casibus illustri, a Paullo Cortesio & ab Andronico Thessalonicensi, de cujus bibliotheca emenda, cum Italiam ipse reliquisset, studiose sane egit cum Jo. Francisco a Turre sis s). Ad ossicium quoque suum pertinere arbitrabatur Laurentius id curare, ut Petrus filius non Ium diligens esset custos tot illustrium monumentorum , sed etiam ut ipse in iisdem studiis pro Parte sua versaretur, quod cognationem studiorum Scartium non minus esse coniunctam diceret, quam illa, qua filius gloriae , cupidus tantopere 'delectabatur, generis & nominis. Porro ipsos venaticos canes ' dixisses, ita odorabantur omnia & pervestigabant, ut ubi quidque rarum esset, aliqua ratione invenirent atquq Compararent. Res, quae jam non esset obscura, ipsius

Petri testimonio confirmabitur, qui aegro patri, eaque de caussa ad thermas S. Philippi in Senensium agro, Commoranti nullum majus se. afierre polle solatium arbitrabatur, quam si ei declarasset quanta . diligentia& intelligentia esset in comparandis codicibus sis 6 .

165쪽

is LAURENTII ME Di is Qui quidem, ut posteris quasi monumenta religiosa viderentur, Dominicanis S. Marci, ut appellant, hominibus magna ex parte concrediti suere si s 7 . Studium,

quod contulie αδ mariis scriptos crimparam

dos codices, multorum aemulationem excitavit, fui

que inter eos magnus ille Pannoniae Rex Matthias Corvinus, qui gloriam partam rei militaris peritia, magnitudine animi & felicitate rerum gestarum, quihus omnes aetatis suae Reges superavit, & par fuit veteribus Imperatoribus, augere atque amplificare putrocinio litterarum curavit. Ille itaque an. MCCCCLXXXVIII.

Florentiam misit Thaddaeum Ugoletum , cujus & Bartholomaei Fontii diligentia & Laurentii liberalitatefactum est, ut, multis hine descriptis voluminibus, il- Iius desiderium expleretur. Nihil vero malebat La rentius, quam tanti Regis gratiam aucupari, Sc similibus remunerari muneribus. Ex Italis vero maxime aemulatus est Laurentii gloriam Fridericus Urbinatium Dux, quod ii duo essent, ut ait Politianus siue 8 qui ausi in tantis saeculi tenebris lucem sperare, quaque contra torrentem Iebsimorum morum brachia diri in re, or fibrorum pulcherrimam supellectilem .sibi compararunt , ct doctos juverunt, ct i, studia tractarunt. Atque ut intelligere homines possent tot instrume in doctrinae non ad unius familiae decus atque o namentum se collegisse, sed etiam publicae omnium utilitati se consecrasse, neminem aditu bibliothecae Diuitigoo by Cooste

166쪽

suae Laurenti iri prohibebat ; neque minor illi cui aerat, ut de thesauris suis aliquid semper in lucem per viros doctos proferretur. Innumera sunt quae unus Politianus eidem bibliothecae praesectus instituit, quaeque politius limasset ac perfecisset, si ei diutius vivere . contigisset. Pervenisse enim videbatur, quoad progredi poterat singularis hominis ingenium atque industria. Graecos Latinosque codices diurna nocturnaque manu versabat, plures inter se conserebat, mutilos supplebat, corruptos mendabat , & si quid inter Iegendum, quo pollebat ingenii acumine atque eruditione , animadvertisset, enarrationes squas vitas alieno ineptoque vocabulo a

Pellant contexebat. Itaque ii, qui aliquid de his rebus iudicare possunt, grammatici & vel severiores critici magno in pretio habere solent hujusmodi P

litiani scripta, eademque summo viro Petro Victorio adeo probata suerunt, ut magno sibi adiumento sui sese assirmet ire quibusdam corrigendis illustrandisque veteribus auctoribus iss). Hortatu Laurentii maxime laboravit Politianus in emendandis, quae ad nos Pervenerunt , scriptis Columellae , Catonis, Varronis &Palladii, quod illa Latinam linguam atque agriculturam maxime juvare posse intelligebat. Vixque aliquid hujusmodi e manibus deponebat, cum aderat statim impulsor Laurentius , ut hanc artem emendatricem Feterum codicum non modo per illum auctam, sed

167쪽

rsis LAURENTli ME Dicis ctiam pene procreatam nam quod alii hac in re antea praestiterant, sit Laurentium Vallam & Domitium Cabderininiri excipias. erat hujusmodi, ut non dubitasses eos inertiae & prorsus inscitiae condemnare) magis a que magis ornaret. Fuit autem majorum vigiliarum munus Herodiani Latina interpretatio, quam in Innocentii VHII. nomine apparere voluit Laurentius. In hae

homo Graecis Latinisque litteris eruditissimus eas sibi sumpsi partes, uti omula ex fide responderent, ne ine- Ita peregrinitas, ne Graeculae usquam figurae, vis squae jam pro receptis habentur, Latinam quasi potu

rent castitatem, ut eadem propemodum esset linguae miris seque perdicuitas, eaedemque munditiae, idem uir lique sensus, retque indoles , nulla Meum morosias, uuAD avxietas. Num quod sibi proposuerat Politianus revera praestiterit, disputant eruditi i6o , qui tamen omnes in eo consentire videntur', ipsum Latinae

magis quam Graecae linguae studiosis satisfecisse. Post id ad Epidietum se convertit, quod hunc unum librum esse putaret, qui θ' naturae Laurentii ad mmma quaedam semper atque ardua excitatae, in iis tam duris temporibus, quibus illum undique fistu- exemcendum accepit, maxime omnium couυeniret In. hac interpretatione cum diligentius examinasset verborum omnium pondera, & Voces pene adnumerasset, Latinae linguae concinnitatem & aptae verborum collocationis venustatem visus in contempsisse. Nam ut erat Diuitigod by GOoste

168쪽

MAGNi Fici VITA Is 7 persuasum in vertendis scriptoribus , qui rerum non verborum gratia expetuntur, probari debere illos interpretes, qui ejus linguae, ex qua verterint, peritos, eius, in quam verterint, non imperitos se se ostem dunt. Rogatu Laurentii quaedam etiam Platonis LM tina secit, & donum ei gratissimum fore putavit Dialogum de temperantia, qui Charmides inscribitur, non reverens, quod miror, assentandi suspicionem, cum asfirmaret nullis unquam voluptatum illecebris delinitum illum fuisse. Quid singula commemorem, quae Politianus Laurentii postulationibus concessit, cui morem gerere in omnibus se velle, seque ei nihil non debere tertio quoque Verbo profitebatur λ Praetereo etiam illa, quae inter ipsos familiariissime dicta, scripta, communicata sunt, cum vel ipsae deambulationes plenae litteratorum sermonum essent, & vel in equitationibus, ut Politianus ipse scripsit in Praefatione Miscellane

rum, origo & OCcasio magnorum operum inveniretur. Neque in maiorum rerum occupationibus silere La

rentius sinebat Musas Politiani, aliquid semper ab eo eliciens, quod vel agrestiorum animos delinire posse

aiebat. Miror vero Laurentium eximium Italicarum Musarum cultorem minime ad has revocasse Politi, num, quas adeo propitias olim expertus fuerat, ut

his paullulum invidisse Latinae visae fuerint. Et s ne has postquam Mediceum illud nobile certamen celebravit, aut subiratas, aut certe duriores vel in ipsa Diuiligod by Corale

169쪽

is 8 LAURENTII ME DI cis Manto, Ambra & Rusico invenit. Quidni irascamur Poetae, qui cum ceterorum animos facile molliret, minime a se obtinere posset mansuetudinem morum

atque facilitatem Quapropter haud est mirandum si l . postquam jamdiu tentasset patientiam Claricis Medi- li CCae, adeo in se concitaverit iram illius, i l domo fuerit exaulsus i6i , multosque habuerit non solum studiorum suorum , sed etiam vitae Obuectato

res . Ipse singularis amor , quo illum prosequebatur aurentius , concitabat aut invidiam, aut odium; &huae interdum ab eo mandata habebat de corrigendis alienis scriptis, ut accidit in iis, quae Bartholomaeus

lacala vir oratione atque moribus durus Reipublicae Florentinae nomine exaravit , caussam majorum OL sensionum dabant. Tum quidem Laurentius aut disesensiones nascentes extinguere, aut honore ac beneficiis homines doctos a furore revocare summe stud bat; 8c certe essiciebat, ut quoties coram se essent, mirabilis quidam omnium consensus, & quasi comcentus esse videretur ad bonas artes provehendas . Hinc uno eodemque tempore fovebat alios philos Phica praecepta tum voce , tum editis voluminibus explicantes, alios egregiam Graecis auctoribus navam ites operam, alios de Graecorum Romanorumque ninmismatis, de veteribus inscriptionibus, de omni amtiquitate eruditissime disserentes scribentesque, quos dam Etruscam linguam sedulo locupletantes, & Voca Diuit Eoo by Coos d

170쪽

MAGNIFICr Vi TA ssybulorum pollinem tanquam a sursure secernentes, quosdam Petrarchae charites veluti postliminio revocantes , alios iuris consultos, medicos, chirurgos, architectonas, pictores, statuarios, mussicos, Oratores, poetas ,&, quod mireris, non solum philosophos, sed & vel illos, qui theologiae operam dabant, deque divinis re-hus Scholasticorum more commentabantur. Interdum

his quaestiones dissicillimas ponebat, exercebatque prae sertim in hujusmodi rebus Georgium Benignum, quem in theologica scientia parem habere neminem arbitrabatur iisi . Neque minus colebat eos, qui omnem virtutis Iaudem in actione ponebant, quapropter ci in amore ac deliciis erat Marianus Generanensis Auguli,nianus homo, qui, ut Politiani verbis utar, nulli erat in theologia secundus, edi omnium , qui in Ecclesia con-rionabantur, nou prudenti mus modo, se infacuudifismus, cujus neque suspecta populis ad bonam frugem tendentibus eloquentia, quouiam vitae incredibili severit te commendabatur, nec e diverso tristis aut refrem dabilis anseritatis, quoniam poetica delenimenta, pulchramque litterarum varietatem, nitorem, delicias non aspe nabatur si 63). Tribuit quoque plurimum Laurentius Matthaeo Bossio, quo sane nemo erat integrior & sanctior, obtinuitque ab eo dialogum de veris ac salutaribus animi gaudiis, quem ad consolandam brevitatem miseriamque vitae, fienandamque voluptatem maxime conducere existimavit. Sed nemo iis temporibus con-Diuili do by Coosl

SEARCH

MENU NAVIGATION