Laurentii Medicis Magnifici vita auctore Angelo Fabronio ..

발행: 1784년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

i7o LAURENTII ME Dicis

in Academia Pisana, conficeret si s . Multa inter Laurentium & Pontificem ipsum acta fuere, quo citius Joannes dibapho indueretur, utque factum, quod occultari debebat i 76), in solemni Patrum conventu promulgaretur. Id tamen ad annum. MCCCCLXXX XIl.' protraccum est. Tum quidem Joannes Romam venit ad exequendun1 suum munus, gratumque animum Pontifici declarandum si ). Incredibili omnium ordinum Congratulatione & plausu ejus adventus exceptus fuit. Sed ne honor inflaret adolescenti ad superbiam animum, potiusque stimulos adderet ad bene de familia, de patria deque universa Christialia Republica merendum, Laurentius dabat ei frequenter praecepta vivendi; & quae hac de re extant litterae ejusdem si 8

declarant quam excellens esset & hortator & magistermorum. Eas duin legimus, quem non contemnimuS philosophum l Neque minus in ea re suam existimationem agi putabat, ut gratuS erga Pontificem cognosceretur pro maximis beneficiis, singularique humanitate , quam ab illo perpetuo obtinuerat. Itaque siquid majoris momenti ab illo gellum est, non defuit consilio, omnibusque eius negotiis singularem fidem praestitit. IEt quod eidem non minus curae gratiam liberorum, quos saeculi corruptis moribus indulgens pi ivatus susceperat, quam ambitionem in posteros esse ii tritiligebat, Magdalenam filiam Francisco Cil, , in m

minonium dedit i 79ὶ, conciliante has nuptias Raynab

182쪽

MAGNi Fici UIT A l7ldio Ursinio sponsae avunculo, Archiepiscopo Florentino , qui Romae degere solebat majorum honorum spe illectus. Assidue vero Laurentius monebat filiam, in qua praeter eximiam pulchritudinem forma quaedam praeclari ingenii lucebat, ut cogitaret quae esset, quo loco, quid dare Populo Romano , quid reddere majoribus sitis deberet quoniam in ossicio colendo sita vitae est honestas omnis, sicuti in negligendo turpitudo , ipsam magnopere hortabatur, sic blandir tur viro atque Pontifici, ut ne unquam ab obsequio atque a Virtute discederet. Praeter eos, quos memoravimus, Laurentii liberos, erant Lucretia, Contestinia & Aloysia, quarum primam, ut supra commemoravimus, Jacobo Salviato, alteram Petro Ridolpho an. MCCCCLXXXVII. in matrimonium dedit, tertiam Joanni

Mediei desponderat si 8o): denique erat Iulianus, in quo

egregiam quamdam & praeclaram indolem virtutis vela tenerrima aetate apparere Laurentius laetabatur. Itaque de bonis statim illum inficiendo artibus vehementer curavit , ut ad majora Postea veniret paratioς. Quae is Romae gessit, fratre Pontificatum Maximum gerente, ut reviviscerent antiquitatis & veteris comoediae studia, & laudes, quas ab Florentinis obtinuit in administranda Republica, postquam Medicet longo ab exilio duodeviginti annorum revocati in pristinuin locum honoris suere restituti, Viri boni, comis, modesti, liberalis & humani, recte de illo patrem augu-

183쪽

i 7 a LAURENTII ME Dicis rarum fuisse ostendunt. Et profecto nisi ille tenui, aut potius nulla valetudine fuisset , & si vitam longius produxis Ll, extitistet civitatis & familiae lumen. Erat& Juliuq in domo Laurentii ex Juliano fratre & Comctit ina natus si 8i ), paullo antequam is in Pastiana conjuratione trucidaretur. Eduxit illum a parVulo patruus, habuit, amavit pro suo, haud praevidens quantum ejus ambitio atque amplitudo futura fuisset sa- talis ad Reipublicae Florentinae libertatem atque salutem . Sed ipsius Laurentii splendor, & studia, quae adhibebat, ut sui Romae potentes essent, Medi eis appetendi regni viam muniebant; praesertim cum Rese publica in eum locum civium licentia adducta esset, ut pristinam libertatem retinere amplius non posse videretur. Amicitiae Principum , quae ab ipso studiosissime comparabantur , ut commune Commodum mu tuis ossiciis gubernaretur, novae assinitates, quibus externas ac potentes familias sibi suisque in perpetuum devincire cupiebat, caussam querelarum & suspicionum indidis dabant. Jam nihil tam excelsum est e videbatur, quod non virtus & fortuna illius eximia non m reretur ; quare minime est mirandum, si cum uxorem ipse ab Urliniis aegre obtinuisset indotatam , seu verius emptam nam eo nomine aes alienum Ursiniorum sua pecunia dissolvit Alsonlinam ex eadem fami 'ia cum magna dote Petro filio adjunverit. Nihilniagnisiiceiuius fuit his nuptiis, quae mense Martio Disiligod by Cooste

184쪽

ge & universa aula in ipsis Regiis aedibus magno convivii & chorearum apparatu si 8a . Quamvis ante haec sponsalia magna conjunctio Laurentio esset cum Ursiniis, hanc tamen arctiorem sacere, sibique magis magisque demereri Virginium Ursinium, qui crat sa- miliae princeps, pollebatque auictoritate & gratia, vehementer concupivit. Eodem tempore finitimi omnes Etruriae reguli ejus assinitatem appetere videbantur;& quoniam sanguine conjunm cum Laurentio esse

non potuere, ut essent saltem amicit1is magnopere laborabant . Itaque Balleonii Perusini, Vitellii Tifernates, Bentivoli Bononienses, Malespinae Apuani, Faventinique Manfredii ab illius consilio sic pendebant,

ut unum illud in omni re agenda respicere viderentur. Dum vero ipse amovere satagebat illa, quae cupiditatem & arrogantiam in iplis incendere poterant, vigilabatque, ne liceret potentioribus corum dem mcntes corruptas largitionibus, omnique Vitiorum labe ad mala consilia & Italiae tranquillitati periculosa traducere , quonam animo ferre potuitset, ut illorum ruinali altius ascenderent, qui se imperia quaelibet concupiscere posse putabant λ Quapropter felicitatem & pr videntiam laudabo Laurentii, qui in sua austoritate

subsidium salutis semper eos habere voluerit, ac se pe adduxerit ad arbitrium suum ortas eorumdem caunia controversias, quae nisi sutilent extinctae, magnas

185쪽

17 LAURENTII MEDICI ssanc perturbationes afferre potuissent. Defecerant Auximates a Pontifice, Buccolino GuZZonio auctore ,& multis nobilium trucidatis , latius malum hoc serpere videbatur . Ubi Pontificios infellis signis ad se venire vident, inter se fidem & jusjurandum dant, citius se perventuros in Turcarum potestatem, quam Romanorum imperio iterum parituros. Itaque sibi plus aequo tribuentes, & inani spe externorum subsidi rum clati non modo parabant ea, quae ad desensionem urbis, sed quae ad occupandum Picenum opportuna videbantur. Cum Pontifex anxio & sollieito animo esset, quod nesciebat, quorsum tanta commotio ac desperatio esset evasura, ejus timori consulendumelle Laurentius putavit. Itaque Gentilem Aretinorum

Episcopum misit ad Buccolinum , qui ita functus est legatione pacificatoria, ut ille, cognita Laurontii v luntate , statim se ab armis discessurum spoponderit. Nec illi dubium fuit, quin aequa conditione esset usurus, cum se resque suas in arbitrio & potestate La

rentii posuisset, ad quem cum venisset, & honorifice& liberaliter habitus est 183). Sic unius viri prudentia ille factionis globus disjeeius est, & ejusmodi

reconciliatio fuit, ut utriusque partis , quod raro evenit, gratiam Laurentius intuerit. Per eadem ferme

tempora in Aemilia tumultus plurimi excitati. Indignum sane facinus suit, quod in Hieronymum Riarium Comitem admissum est, cuius participem Lau-Diuitirco by Coos

186쪽

li1 A C N i s i C I Viae A i 7srentium suisse multi contendunt, & ab eo ad ulciscendas praeteritorum temporum injurias comparatum. Sed Laurentii consilium eo pertinebat, ut hominem lutulentum, impurum, superis atque hominibus invisum de possessione Fori Cornelii & Fori Livii dejiceret. Quod cum per Legatum suum Guidonem Antonium Vespuccium cum Innocentio communicas set i 84 , visus est Pontifex una in re dissidere, cui-nain urbes illae essent concedendae: nam iura Sedis Apostolicae tecta esse volebat , cum utilius & aequius videretur Laurentio Antonii Ordelassi honori Sc juribus favere. Dum omnia erant suspensa inventi sunt homines delendae tyrannidis cupid1, qui necem illi asserre deliberarunt. Id dissicile videbatur, quia ille. sollicitus conscientia & suspicione, metuque agitatus ,

urbem Fori Livii, in qua degebat, praesidio sepserat, & circum se semper armatos homines habebat. Sed oblata est occasio ejusdem occisoribus rei bene gerendae. Fidem dantes jurantesque se non redituros domum, nisi perempto tyranno, Conclave, in quo ipse paullo ante coenaverat, bini ingrediuntur, reliquis ad portarum custodiam relictis. Insidias sibi parari ille statim intelIexit, & quid vellent, ipsos rogavit. Clamant et latroni quae potest aferri injusta nex pQuo dicto, multis cum vulneribus confodiunt. Spoliatum cadaver e senestra deiicitur si 8s). Reliquias suntliae delere voluissent , sed uxor Cassiarina Ssortia

187쪽

i 76 LAURENTII MEDICI scia in liberis in arcem se se recepit. Subvenit assiiciaecius frater Galeatius Maria Mediolanentiu in Dux , esi sectumque cjus armis nam quae a Pontifice expectabantur, socors illius natura negligensque tardaverat ut Octavianus patri succederet. In hac conversione rerum nihil aliud egit Laurentius, nisi ut Reipublicae I lorentinae redderetur oppidum, quod Plancaldoli γγ pellatur si 86). Id an . Mccci xu. in potestatem Reipublicae venerat liberalitate Joachimi Ubald inii, sed ipsuin

saepius amissum cum aliis vicinis pagis armis captum Hieronymi Comitis, an. Mccc LYYix. sub imperium ditionemque Dominorum Fori Cornelii Sixtus Pontifex subjunxerat. His temporibus non minus crudeliter actum cum Galeotio Faventiae Domino . Ut erant hiansredii Florentinis amicissimi, Laurentius eorum patronus & parens habebatur ; quapropter conciliavit Galeotto nuptias Franciscae Bentivolae, quae nuptiae principio plenae dignitatis, plenae concordiae fuerunt. Sed haec laetitia minus fuit diuturna. Nam cum GPleotius coepisset esse totus in amore nescio cujus mulierculae , Francisca violatum matrimonii foedus apud Joannem patrem, itemque apud Laurentium querebatur . Neq)ue hoc modo , sed illud etiam garrula lingua viro saepe exprobrabat, quod homini e Franciscana familia uni tribueret plurimum, sane vorsuto& callido, qui se intelligere & praedicere futura gloriabatur. Dum hic in interiore aedium parte detinebat Diuitiaco by Corale

188쪽

bat Galeonum suis deliramentis, latens eorum dicta audiebat Francisca , quae cohibere motus animi tur-.bati non potuit, cum patri. infausta aut praedici, aut agitari sensit. Mulieris temeritatem non solum verbis, sed etiam verberibus castigavit Galeottus,. unde dissidia, rixae, odia. Incensus ira Bentivolus occulte. Faventiam accedit, noctu filiam & nepotem rapit, &cum Hieronymo Riario agit de invadendo in illam, urbem cum magna militum manu . Intercessit gravis sima Laurentii auctoritas, ne ullum Galeotio Conflaretur periculum, nihilque idem non egit, ut placarentur & reconciliarentur conjugum animi si 87). Res ad concordiam, redire visae. Sed ut sunt foeminae ad omnem simulationem idoneae, facile fuit Franci ae nemini ficte reconciliatae gratiae suspicionem dare. . Interim aegram se fingit, & virum ad se visendam in- .vitat . Ingredientem cubiculum inermem, Ut pote cum

nihil insidiarum suspicaretur, quatuor sicarii, quorum, tres sub lecto delitescebant, aggrediuntur. Ab iis se , se liberare tentat, & quod viribus valebat , fortasse non inutilis fuisset conatus. Sed ubi pugnam dubiam vidit Francisca, surgit e lecto, & gladio per adversum ventrem adacto, Virum interficit. Occiso Galeotio, praesidium sibi & liberis Francisca in arce quaesivit. Adsuit adjutor cum copiis pater, & venit etiam cum suis militibus Borgominus e Foro Livii, quo a Mediolanensium Duce post mortem Marii Comitis

189쪽

17S L A U R E N T I I M E D i c r smissus fuerat. Quod Faventini hos non bene animatos putabant in Morgium Galeotti filium, quem in quam se deserturos, & cui se uni obtemperaturos palam profitebantur, tanta eorum Virtus atque ea praesentia animi late, ut Bent volum comprehenderint,& Borgominum , fugatis illius militibus, interfecerint. Mira profecto fuit Faventinorum sortitudo, concordia atque consensus in defendendis iuribus Astor-gii, & in exsequendis consiliis Laurentis, qui se illis nunquam defuturum spopondit. Misit ad eos Legatum Dionysium Puccium si 88 , qui statim egit de Benti-

volo in libertatem e vinculis eximendo . Re aegre im- Petrata , homo per Mutilum, quod valde timebat furorem eorum, qui in valle Amonis. habitabant, Florentiam adducitur . Hospitio exceptus a Laurentio , eui se vitam debere palam praedicat in ,. paucos post dies Bononiam cum muneribus dimittitur. Exorantur etiam Faventini a Laurentio, ne quod crudelius ineant consilium de Francisca,. & pro gratia atque potentia iacile obtinuit, ut ipsa Bononiam ad patrem transire

posset .. Egit quoque cum Pontifice de illa noxiis solvenda si 89).. Placuit et , ut Respublica Florentina in

tantis motibus Faventiam mitteret satis magnum numerumi peditum equidumque, quorum imperium dedit viris generis claritate, dc usu belli praestantibus, Pitilians Comiti, & Rinuccio a Martiano. Porro non videbantur res. quieturae niti armorum metu. Erant Diuitigod by Corale

190쪽

M A c N F e I VITA 79 enim qui se vehant Octaviano Mansredio Caroli filio:& Cutignolentes , superbientcs Ssortianorum, quibus ortum dederant, patrocinio exigui imperii fines Faventinorum detrimento proserre cupiebant . Horum conatus qua vi, qua auctoritate compressit Lauremtius iso , effecitque ut Astorgius neminem omnium pluris quam se faceret, quem parentis loco se perpetuo habiturum affirmabat. Si ei, cui amicissimus erat, inimicus fuisset, fortasse Florentina Respublica Faventinorum ditione potita esset, ad quod multorum consilia saepe spectarunt: sed ipse aut noluit datam fidem violare, aut tum minime opportunum putavit Florentinos suos novo implicari bello, & discordiarum caussam cum Pontifice habere. Triumphabat hoc ipso, quod illius Voluntate & arbitrio omnia geri in Italia videbantur. Non minus illi curae fuerunt res Ballonorum, qui ab Oddis crudelissimis illorum inimicis, & a Pontifice e gubernaculo civitatis Per sae dejecti fuerant. Nunquam his temporibus recuperarunt ii pristinam auctoritatem dominatumque, quin id retulerint acceptum consiliis & subsidiis Laurentii, qua in re magnum semper odium Sixti Pontificis suscepit. Imperante vero Innocentio, magno opere secit, ut eum pacatum haberent, tenerentque in patria

principem locum, quanquam ipse, qui jura Sedis Apostolicae tecta esse Iolebat, miserit m Legatum, coegeritque cives, ut jurarent Romanum Pontificem re-

SEARCH

MENU NAVIGATION