Laurentii Medicis Magnifici vita auctore Angelo Fabronio ..

발행: 1784년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

iSO LAURENΥII ME Dicis mim suam in clominum se semper habituros styi . se uae dum gerebantur quodammodo latebat Laurentius ,

Cum tamen per eum omnia reperirentur, quibus aut BD

Itonii aut Vitellii eorum vicini ad auctoritatis pristinae spem reviviscerent, neque a Neapolitanorum Roge, a quo per Pontanum tentabantur, verba sibi dati facile patorentur. Id enim maxime interesse Reipublicae Florentinae judicabat tua . Adsuit & Asculanis, quibus adeo irritatus erat Pontifex , quod Firmanos hello vexassent, ut de iis subigendis deliberaverit. Sed sectit Laurentius illius animum, effecitque ut ii libe late diutius fruerentur sty 3). Sic unus vir universinrum negotia sustinebat; neque iis' deesse unquam posse videbatur, qu um utilitas cum bono publico & Rebpublicae Florentinae securitate conjuncta esset. Neque

erat contentus fines imperii defendere, sed eos etiam propagare cupiebat. Itaque cum inter se 'acerrime dipsiderent Senenses, A multi eorum patria expulsi novas res molirentur, maxime opportunam hanc esse occasionem putavit ad eorum civitatem occupandam . Inter perpaucos, quos bene noverat, rem secreto egie;

mox comperto Pontificis animo' ad pacem proni, &incoeptis destitis', maximeque studuit, ut ab se alieni appetendi suspicionem propuliaret Quapropter eumdem auctoritatis locum, quem antea, tenuit apud S nenses, ea glori a lactus, quod prudentiores potentiores, que eorum ad decus, ad laudem atque utilitate1u RebDiuitiaco by Corale

192쪽

publicae interesse arbitrarentur colere sui ipsius & Florentinorum amicitiam I9 3. Ex quo fiebat, ut quinties per eorum civitatem transibat, vel in eorum agro valetudinis gratia commorabatur si9s , nullo non ho- nore ab universis civium ordinibus alliceretur . Sunt

qui tradunt ipsum quoque ad Plumbini principatum aspirasse. Intelligebat is quidem quanti momenti essetne illud sub potentiorum ditionem caderet; & narrabat aliquando Senensibus dimam Alsonsi Aragonii

Neapolitanorum Regis, se non dubitare, modo eum portum haberet, quin universa Etruria faciIe potire-.tur fr96 . Sed tot erant vincula amicitiae & cognati nis, quae ei erant cum Appianorum familia, quae illi regioni dominabatur, ut aliquando tanquam plenum turpitudinis repudiaverit consilium Francisci generi su dentis occupandum illum locum, propterea quia ejusdem dominus diris a Pontifice Romano devotus fuerat; tantum iis temporibus tribuebant homines hujusmodi aniniadversionibus si9'). Verum etsi administrante Laurentio res Florentinorum, non admodum prolati fuerint imperii fines, eo tamen potentiae Respublica, pervenit, ut quemadmodum Ludovicus Ssortia dicti- tabat, quae nuper vitrea fuerat, ea denique ferrea

evaserit. Atque haec potentia magis quam in vi &armis, in pecunia posita erat. Incredibile enim dicta est , quanta vis argenti ex quaestuosissima emendi &vendendi mercaturae ad Florentinos perveniret. Ii non

193쪽

i Sa L A U R E N T i a M E D I c I sanodo per totam Europam, sed & per Asiam & Ast, cam spars, quod omnes pecuniae vias nossent, & quod ingenio praestantes bene calleriata. populorum, apud

quos commorabantur mores, strenue rem & suam & pDtriae augebant. Quidquid necessitas alibi sabricabatur, uenustate ipsi perficiebant, quapropter magna illis diu,

tiarum caussa fuere lanea vellera, quae a Britannis atque ab Hispanis contexta inficiebant ac polliebant nostrates. Serica opera Florentinorum vel ad Sarmatas comportabantur, ut ex litteris Matthiae Corvini Regis Hungariae ad Laurentium conjicere potui. Quotquot erant in Italia aluminis fodinae conducebantur a Mediceis; neque urbs erat ad faciendum commercium idonea, praeter illas totius Europae nundinas, Brugas atque Lugdunum, in qua ipsi ceterique Florentini mensas atque negotia non haberent. Siculorum frumenta, quibus hi semper abundarunt, ut merito illorum imsela horreum Italiae nominaretur, magnam Florem tinis lucrifaciendi caussam praebebant. Laurentius vero, cum esset gratiosus non solum apud omnes Principes Europae, sed etiam apud Turcarum Regem, apud Cayt jum Memphiticum Sutilianum , quo sane nemo bellica virtute felicior fuit, aliosque plures, essiciebat suis pommendationibus , ut grati essent Florentini negotiatores, & optime ac benignissime tractarentur. Ad nos usque pervenerunt, quae

auctore Laurentio, Respublica Florentina pacta est

194쪽

Ι 83 eum ipso Aegypti Saethano, quod magni sane interfuit ad mercaturam libere faciendam praesertim Alexandriae & Babyloniae s 198 . Legatus vero , quem hac de caussa misit, venit ad Laurentium Cum magna donorum vi sin his camelopardalis δc ferae aliae rarissimae si99ὶ & cum litteris, quibus, nihil unquam accidisse gloriosius privato homini existimatum est. Divitiae, quibus abundabant Florentini, augere civitatem populo debebant s. a oo); & cum domus deessent ad illum continendum ,, rogavit Laurentius Innocentium Pontificem, ut potestas esset civibus suis aedificandi in hortis iis, qui ad religiosorum hominum familias pertinebant. Soboles, familiae, pecuniaeque

censebantur: ad dignitatem & decus Reipublicae' conservandum certi quotannis sumptus impendebantur ; neque illos mediocres fuisse oportet, cum pro obeunda legatione ad Gallos mortis caussa Ludovici XI. ,, quae magno Laurentii atque Florentinorum luctu accidit ani MCCCCLxxxur , tribus primariis civibus Florentinis, triginta usque florenos quotidie' solutos fuisse scriptum inveniam'. Magni quoque sumptus fiebant ire rem militarem , neque paucis erant contenti ills mercenarii ma gni nominis Duces, qui utique' sola; quaestus gratia' operami suam, & suorum' populorum sanguinem locare

videbantur . Non. minus enim, florenorum . LXXX. mil-.lia, ut unam rem' exempli gratia. ponamus , Pend

tantur Ferrariae' Duci, quando bellum: a' Florentinis;

195쪽

et 84 LAURENΥii MEDICI s& Mediolanensibus advorsus Pontificem, & Neapolitanorum Regem gerebatur. Suis etiam liberalitatibus eos duces cupidos bellandi, quoties opus erat, essiciebat Laurentius: sui cnim officii esse putabat heneficia a patria accepta patriae reddere. Sed ipse ren

VanS praeteritorum temporum memoriam saepe civium auribus inculcabat sapiens illud dictum; parva sunt foris arma, nili est consilium domi; eaque propter merito in commodis utilitatibusque svix enim invenitur, qui laboribus susceptis, periculisque aditis, non quasi mercedem rerum gestarum desideret gloriam ) gloriabatur, quas sine vi armorum, opinione solum & fama, civitati suae pepererat. Hisce artibuseflecit, ut per animos gentium vel barbararum pervaserit ipsius nutu multa geri in Europa; & magnum certe illius auctoritatis pondus suisth ex hoc quoque conjici facile poterit. Mahomete Turcarum Rege mortuo, quod contigit un. MCCCCLXXXI. Byzantii confestini tumultuatum est, hostiliterque inter duces dimicatum, parte una militum imperium BajaZeti deserente, Zyzimo altera minori natu fratri: sed ille usus opera Achinatis viri sortis & animosi, qui, Hydrunis occupato, paullo ante terrorem universae Italiae intulerat, de inimicis triumphavit. ZyZimus, salutem in fuga quaeritans, aliquandiu in Aegypto constitit, mox in A siam prosectus, Ciliciae Regis promissis adeo incensus est, ut belli sortunam tentare iterum non dubitaverit.

196쪽

MAGNI Fici UiΥΛ i8s verit. Sed brevi tanta fuit rerum omnium amissio a desperatio, ut Rhodum profugerit. Mirandum in modum fratri iratus Rhodianorum militum Magistrum sollicitare non desistetat ad magnum aliquid contra Turcas tentandum, futurum profecto assirmans, si ipse Christianorum Principum auxiliis in paterno regno collocaretur, ut omnia secunda nostris evenirent. Sed nihil aliud obtinuit, nisi ut multi ejus calamitatem moererent, cogitantes praesertim, quo quantoque Patre ipse genitus esset. Bayagetes interim nullum non movebat lapidem, ut sibi frater traderetur; & quod hac in re utilem fore Laurentii operam atque fidem existimabat, hanc magnis precibus ac promissis expoposcit. Facinus visum est indignum Laurentio, cui facile fuit excusationem iustam atque idoneam afferre. Eodem tempore exorabatur a Venetis, ne Zygimus in potestate esset Hungariae Regis, a quo ea de caussa, Vehementer petebatur, quod per eum Turcis suis implacabilibus inimicis negotium facessere sperabat. Contigit quidem Laurentio, ut qui de ZyZimo aut metum aut spem conceperant, ejus studia atque ossicia exquisierint; & quod honor Pontificis maxime ei cordi erat, egit praesertim cum Galliae Rege, ut Zygimus

Romam traduceretur. Paucos ibi vixit captivus amnos, suitque fama aut moerore , aut veneno , imperam

te Alexandro VI., sublatum illum flaisse. Erant tum Italicorum Principum multi, qui sine injuria potem

197쪽

i ὀ6 LAURENTi I MEDICI stiam levem atque inopem esse arbitrabantur; itaque ira inas iactando, aut pericula intendendo, aut formis dines opponendo beneficia non obtinebant, sed extorquebant.. inter hos eminebant Calabriae Dux, in quo nihil fuit unquam moderatum M pudens, & Ludovicus S rtha homo serus atque impotenti ambitione

Sed Laurentius molliendos animos, vel contrarias volantates libi conciliandas, opportunitate idoneorum ad agendum temporum utendum, adhibendam dexter, talem atque prudentiam censebat, quod utrum ei

gloriosius an laboriosius fuerit dissicile est judicare . Tanta enim illis temporibus erat discordia Italorum

Principum, ut necesse videretur inclinatione volunt iis in aliquem, odium in se multorum hominum gravesque offensiones concitare. Quapropter non Vereor ne videar assentari Laurentio, si affirmavero singularem & pene divinam in hac rerum difficultate illius 'prudentiam fuisse. Cum haberet certas Viaς atque rationes, quibus dissidentium Principum conatus investigare & consequi posset, ita res ab illo agebantur, ut

in eorum consiliis omnibus non modo aures, sed etiam oculi Laurentii interesse viderentur. Dolebat vero ac Uinhementer angebatur, cum videret Pontificem insensum atque inimicum adeo Neapolitanorum Regi, ut vocare in iudicium, & a sacris removere illum ob non soluta Sedi Apostolicae tributa, hujusque iura violata comsilium ceperit ceto I). Multa erant vincula, quibus cum

198쪽

MAGNI Fici VITA 187 utroque Laurentius conjungebatur, quapropter somnia

circumspicienda sibi esse putavit, ne quid admitteret, quod quemquam jure postet Oflendere. Quod Pontifex in conciliandis nuptiis Francisco Cibo anteposuerit Laurentii filiam vel ipsius Neapolitani Regis filiae,& Galeatii Ssortiae sorori, & nova semper atque in gnia daret indicia suae erga illum benevolentiae, ut nihil negare posse videretur, ipso rogante Laurentio, suspicionem multis injiciebat se de illius sententia omnia capere conlilia fro χ). Sed monebat eum Laurentius, ne inops viribus & pecunia seto 3) ullo se implicaret

bello.; ut prudentiae ac mansuetudinis, minime vero excommunicationis armis iura tueretur atque defenderet; fie nimium tribueret externorum Principum promissis, quorum arma nisi ab Italia averterentur, actum re de eius salute; caveret a Venetis, neque Verba

ab iis sibi dari facile pateretur, quod iis mos semper sucrit serere discordias , quo secilius in aliorum fortunas invaderent. Non minus studiose atque amice Laim rentius agebat cum Ferdinando Rege de reconcili tione concordiae; quodque non solum Veneti ips , sed& Ludovicus Si ortia vehementer optabanti, ne se in istam pacificationem interponeret, ita munus Reipu-hlicae gratia susceptum explebat, ut nullam ex suis factis ipsi offensionem excipetrent. Multae sane erant caussae, quare in Neapolitano regno minime quietae

199쪽

188 LAU ENTII MEDI Cis iis, quos conjurationis principes fuisse constabat, supererant tamen , qui omnes machinas adhibebant, ut vindicarent se se ab Ferdinandi & Alsonsi Calabriae Ducis impotenti dominatione atque avaritia. Non horum

modo, sed etiam Pontificis iram inflammabant, quod Rex pactis in iungenda pace legibus stare nollet ao xseque insolenter jactaret, omnia potentiae suae facile cessura. Contra haec Pontifex aiebat, nisi publice sibi satisfidium fuisset, multas se ulciscendae injuriae hahere vias ros , & audacius loquebatur, quod arcae,

amicitiae atque affinitati Laurentii plurimum tribuebat. Hic quidem experiebatur & tentabat omnia, quihus molliret iratum Pontificis animum, neque desist bat ipsum a consilio revocare quaerendi externa auxilia , atque arma iterum capiendi, proponebatque non solum mala praesentia, sed etiam futura, quae Cave te & dignitati & existimationi illius maxime utile a hitrabatur . Eodem tempore, quo Italiam novi belli periculo liberare cupiebat, secreto docebat Pontificem , qua ratione Regis audaciae resistere, suaque jura tueri posset. Multae extant litterae, quae sunt m numenta insignia non solum rerum gestarum, sed . tiam prudentiae, dexteritatis, & si vis etiam calliditatis, qua ceteros vincebat Laurentius, quapropter il-

Iarum quasdam infra haud exscribere pigebit aos ) .

Ex his quoque cognosces, quantum esset illius auth ritatis pondus, quantum salutis suae interesse putaret Diqiligod by Cooste

200쪽

I A c N I P i et i VlΥΑ Ι 89Ferdinandus Rex, sit cum Laurentio Fc Florentinis studio Sc amicitia conjunctus es et, & quantum Laurentio ipsi elaborandum fuerit, ut nullum tum intercederet bolium , inter quos maxima potentiae estet aemulatio . Qua in re non solum tranquillitati serviebat, sed citam dignitati utilitatique, cum ipse solus

rerum publicarum fortunam moderari videretur, &familiae commoda augeret. Quod vehementer cupiebat, ut Ioannes filius honoribus amplissimis fortunisque maximis seueretur, obtinuit a Mediolanensium Duce & Neapolitanorum Rege eo tempore , quo eo rum singuli occulte invicem inimici materiem suspicionibus quaerebant f nam Laurentium non tam sibi conciliare volebant, quam a Ceteris omnibus alienare ut is ditissimis, quae in eorum erant ditione, augeretur sacerdotiis, quorum alterum Mira mundi, alterum

Montis Cassini Abbatia appellantur setor). Eodem tempore in hac summa gratia ac potentia impetravit Iulio fratris filio Capuae, ut Vocant, Prioratum, qui erat proprius Rhodianorum equitum, opesque atque hon res aliis aut sang rine, aut amicitia , aut civitatis j re ao8 conjundiis conciliavit. Nihil vero tam gloriosum erat Laurentio, quam dum suorum utilitati consulebat, multorum quoque desideria se posse explere. Postulant ab eo Pannoniae Rex ut filio, Saba diae Dux ut patruo, Veneti ae Ludoviciis Ssortia ut

Mantuanorum Episcopo dibaphum a Pontifice imp

SEARCH

MENU NAVIGATION