Petri Danielis Huetii ... Opuscula duo quorum unum est De optimo genere interpretandi et de claris interpretibus; alterum De origine fabularum Romanensium

발행: 1758년

분량: 371페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

02 DE OPΤIMO GENERE tationi huic, locum istum, nisi molestu inest, carptim , ut voles leviterque per stringes ; cum id quoque videas a Frontone expectari. CAs. Succurram itaque expecta-pretan tioni Vestrae, quamquam ista minus aptae, ' sermoni. biclinque ergo interplicatur. pretis petisset laudem, doctrina puerili diligenter institutus, stilum longa exercitatione procudat, & implicatas animi notiones assiduo scribendi usu plane ac dilucide

evolvere insuescat: tum linguae, quam su scipit interpretandam, accuratam animo no titiam hauriat; nec sententias solum leviter percepisse contentus, ad alia pergere ', sed singulas etiam singularum verborum, pro prietates enucleate consectari debet, dc ad vivum resecare. Auctori praeterea ad quem convertendum accingitur, familiariter sese adjungat; longaque & frequenti tractatione, ipsius ingenium , sermo nem, ac doctrinam periclitetur. Rerum

omnium comparet peritiam,non earum mo

do, quae ab ipsius auctore ex instituto descri- . ptae sunt & pertractatae, sed reliquarum etiam , quarum doctrina initi uetus Λuctor adscribendum accessit: ut si quis in interpretando Platone operam suam collocare velit, non in Philosopnicis modo, sed in Geometricis etiam omnino sit erudiendus: lquas enim ex diseiplinis hisce exoticis voces, locutiones , argumenta, comparationes, aliave id genus derivavit, harum significationem animo numquam consequetur inter

pres, nisi in iisdem doctrinis studiose fuerit , multumque subastus . Ad haec ingenio

112쪽

- INTERPRETANDI: suo moderari possit, seseque ad alterius ad bitrium ita componat, auetorisque formam ha induat, ut totus ipse sub aliena specie delitescat; dc quocunque oculos lector vel perspicacissimus intenderit, auctorem cer nat ; ipse interpres nusquam appareat. Sic itaque paratus animum ad interpretandi studium fidenter appellat: tum singulas auctoris sui partes , ac periodos antequam

membratim exponar, locum omnem repetita lectione pertentet & perspiciat; & postquam eum attenta cogitatione sepserit, verba idonea seligat, ἰσοδ αμα ισόρροπα, Vel

iis quam proxima: ea deinceps in quadrum S ordinem, pro linguae facultate, similem compingat. Et magnos demum in eo curriculo postquam labores exceperit; nullum in de , Vel exiguum certe gloriae fruistum ad se speret eme perventurum. Quicunque enim ad eam artem rectis studiis contendit, non in vulgi favore dc Iaudibus, sed in optime & utiliter collocatae operae facul- ratis conscientia, quemadmodum virtutis in seipsa , praemium positum esse intelligat. Inde fit ut recte interpretandi ars ad tam paucos reciderit: ea est judiciorum perversitas. Sic enim vuIgo persuasum est, non ingenii viribus, sed ignobili & improbo labore fidam, quam requirimus, &pressam interpretationem administrari: cujus opinionis levitas jam satis est ex supra dictis comsutata. Μagnus vero ille locus, & Grammaticae serent interpreti praeceptiones tradendae, sed ad id quod agitur , illud satis; dc jam saepe non quastae persecta concinnetur

113쪽

- OPTIMO GEMR Re interpretatio docere me, sed quodnam sit optimum interpretandi genus iudicare testitus sum. Quibus rebus expossitis; quae maxime ad interpretationis absolutionem pertineant, satis docuisse videor: ego Vero, quicunque sum in eo studio quando vobis aliquis esse videor in non parum tamen ab exquisita illa persectione distare me sentio; nam & me res persaepe vincit ardua ac dissitatis; & ipse etiam, ut dixi, aliquantum

aetatis hujus errori adhaeresco: qui certe nobis esset, te praesertim duce, Fronto, Contemnendus : ne me vero tibi assentari putes, cur ita sentiam praetermitto. Restat ut ad propositam normam varias doctorum hominum Interpretationes perpendamus: quae nobis extrema pars in dividendo fuit.

Sed quoniam advesperascit , si ita vobis inmmodum est, reliqua in crastinum disseremus . Meum interim De optima interpretandi ratione judicium ita vobis probari velim, ut quidquid huius est , non aliorum redarguendi studio propositum a me existimetis; sed quod illiberaue esse ducam , artem pudere proloqui, qua Mius. L Io

114쪽

9s LIBER SECUNDUS,

CLARIS

INTERPRETIBUS

V u ai et a vi saepenumero Λ M. I. Eme. D L e A , detrimentsne plus inj mu . Rempublicam literariam inve ' de eom. κerit interpretandi ars, an emo iumenti. Quum enim ingeniosi homines sis ad capessendam disciplinarum cognitionem 'Ietana natura satis haberent instrumenti, labore& diligentia parum valerent; neglecta lin ras pro.

guarum , quibus disciplinae continentur, no titia, ct pellucidis auctorum sontibus rei,ctis , Iutu Ientos consectari rivos, & inqui natissimis interpretationibus adhaerere maluerunt. Quo factum est, ut qui ineautis interpretibus errores exciderant, leves primo& exigui, novorum porro accessione aucti, lateque deinceps propagati, ingenuas artes universas occuparint. Quot enim ε pessi mis Arabum interpretationibus in nobilissi

115쪽

ς6 DE CLARIS mas distiplinas, Μedicinam dico & Μathematicas artes; errorum monstra profluxerunt; quorum non ante elidi potuerunt stirpes, quam adhibitis Graecis exemplaribus, insincerae interpretationum partes recisae sunt ρ Ad haec ipsa linguarum peritia, ma gna per sese de non ignobilis, hinc incontemtum adducta est: unde inertium hominum, &doctrinas cum desidiosa voluptate rimantium alita segnities est, quae Vero labore acuitur industria, obsolevit. Qua ratione , opinor, viri summi & in literis egre-patii. gie versati Marullus Tarchaniola, & Ianus iv Lascaris in eam potissimum sententiam du- eti sunt, ut omne hoc vertendi munus aspe nandum, repudiandumque censerent. At si rem ex veritate propius spectare velimus, non ex ipsa interpretandi arte, sed ex male institutis interpretum rationibus ac studiis; vel ex ignava quadam pusilli animi soco dia, ejusmodi incommoda extitisse reperiemus. Nam quid utilitatibus studiosorum accommodatius poterat excogiari, quam ad disciplinas ipsas proximam hanc, & compendiariam viam iis communire, quibus ad immensum perdiscendarum linguarum laborem exhauriendum satis ab re sua otii non eratὸ Sic enim ab Isidoro locupleti teste proditum est, Reges, Resque publicas com paratis diversarum gentium voluminibus, ut in patriam linguam converterentur, ac curasse quod multis videlicet implicati &constricti, ad conquirendam hanc linguarum supellectilem tempus idoneum conserre non possent . Quid vero ea arte praecla riuβ ,

116쪽

universas nationum omnium artes peregri

nari possimus . optime id quidem Clemen ii Quinto Pontifici Maximo perspectum. est, cum ad linguarum studia , librosquε exoticos Latine transferendos, in Concilio Viennensi, sapientissim. Decreto Christianos omnes excitavit. Adde & hoc exercitationes genere verborum proprietatem:

splendorem orationis verba ipsa sunt &sententia Plinii 3 copiam figurarum, explicandi vim , inveniendi facultatem , intelligentiam praeterea & iudicium parari. Numquam ergo satis ea a nobis laudari poterit -eXercitatio ; nec ii pro merito satis derideri , qui ejus dignitatem labesaetare & dictis

eXtenuare conantur: praeposteri homines &odiosi, artificum inscitiam in artem ipsam conserentes. Verissimum qui epe ex infinito doctorum numero, a quibus concelebratum hoc studium enituit, paucos admodum huic muneri satisfecisse, ut vix unicuique aetati tres probi interpretes constiterint. Quo magis ad perdiscendas linguas animodi sedulitate conniti . debent adolescentes, quarum ignoratione in interpretum mendi, toto studiorum decursu versabuntur,& acer bissimas negligentiae suae poenas terent. Id autem ne cui sit obscurum, praestantissimos quosque gentium omnium & aetatum inter-Pretes altero hoc appellabimus libro, & ipsi Casau bono; ex institutis superiore disputa tione traditis dijudicandos permittemus. Ouum enim ad illum Thuanus & Fronto, si proin '1NTERPRETI BUs. . t , cujus praesidio homines vel ignot1ssi. sermone prolocutos intelligere, & per

117쪽

prout inter ipsos convenerat,postridie in Bibliothecam Regiam rediissent, salutatoque eb asedissent, ita Fronto exorsus est . . F x. Etsi quotiescunqtie ad-venio, Caiaubohe , magno id studio facere soleo , mea tamen praeter solit tini hodie incensa alacri tas est, quum ea de te audiendi; quae hesterno die pollicitus es; summa ine teneret expetiatio Τ Η v. Me quidem quum fo-Yensis labor, , domesticae curae revocarent, huic Horatii praecepto parui, rebus omissis Atria servariem postisfalle cliemem: quasi ad lautam vocatus coeliam ; tua quippebratio,Casiaubone, tanta stravitate & doctrina condita est, ut quovis opinio mihi s leat esse jucundior. CAs. Mihi vero etsi gratissima causa est, quaecunque homines mihi amicissimos huc attulerint, minime tamen ea mihi omnium placet,quam dicitis: gisputationem enim expectatis i me , copiosam illam quiaem , sed lubricam ac perdifficilem. tbar enim in me facultas est, utilan alieni solum artificii existimator, sed magister etiam ac disceptator sedeam , &,iros orias totius, omnisque veteris meminriae eruditissimos causam apud me , non capitis , sed famae dc existimationis dicere coia gari γ Quod profecto institutum ut exequar si animo obfirmato pertenderitis , alterutrum evenire necesse est, Vel ut malevolo-ium in me concitetur invidia & odium, si susceptam provinciam recte dc integre pro- CuraVero, dcres emanet in publicum ; sin secus, ut omnium irrisione deludar. Ge

118쪽

INTERPRETIBUS. storam tamen vobis morem, quum A id omni no velle videaris, Fronto, dc hoc idem Thuanum auditurum esse videam . 1 M v. Vero, ac libentissime. Nihil enim mihi potest es e optatius, quam te de re dc auditu jucunda, ct scitu digna, dc non satis coegnita, erudite, ut soles, disserentem audire. F κ. Longe vero mihi gratissimum erit illud: tantum enim nobis est otii , quantum jamdiu non habuimus , & ad eam par tem explicandam , quam, spe jam percepi mus, instructissimus est, si quisquam alius, Casau bonus , dc huc omnino spectat heri instituta disputatio. C A s. Faciam igitur, ut vultis, viri optimi, nec verebor ne si quid promittam , praestare non I ossim: quoniam enim vos ea dignitate, dcingenio nomines hanc mihi operam: ad audiendum eonceditis , aliquid in me situm es te facultatis sperare videor. At primo sese aditu immensa rerum seges offert: hinc sacri, inde pro fani interpretes: hinc antiqui, inde recentiores: hi nc Romani, inde Graeci, Chaldaei, Hebraei, Λ rabes, innumeri alii incensum hunc videntur conferendi; quos singulos si quis appellari voluerit, deque iis

sententiam ferri, Lybiei velit aequoris idem

Discere quam multae zep ro turbent&r arenae.

Non omnia ergo, quod hominis λret otio abutentis suo, Ss,rrasse insanientis; sedili histria quaeque colli venda sunt, eaque ipsa non copiose tractanda, sed stricti ni delibam

da ac perstringenda. Ut autem ordinem teneamus , postremam hanc, quae nobis pro-

di Disseristationis

119쪽

siganda superest, dissertationis hessernae

partem , pro instituto nostro, in certa membra dispescemus . Primum itaque sacrae Scripturae dignitas postulat, ut de variis ipsius interpretationibus disputemus; non eas dico, quas hac aetate ab unaquaque natione vernaculis linguis tanto videmus studio procurari: nam quis esset dicendi finis e sed quae vel prioribus comparatae saeculis, au.ctoritatem aliquam tractu temporis sunt adeptae, vel quae Latina scriptae lingua in varias gentes disseminatae sunt. Hinc ad auctorum των Arabicas, Hebraicas, Syriacas, & Graecas pergemus interpretationes; inde ad Latinas, quae e linguis i Ilis

exoticis profluverunt Iiis exceptis, quae ad Graeca Latine lucubratae sunt qui locus quia latissime patet, de eo seorsum memorabimus. Gallicas quoque interpretationes, si placet appendicis vicem attingemus. His erit mihi de rebus postrema hac parte perbreviter explicandum: quo peracto missionem , Opinor, a vobis non dissiculter impe-m., Detrabo. .emadmodum ad omnes peraeque

varii fi rationesi acrorum voluminum fructus perta 'th atque utilitas, ita in omnes propem te re. dum linguas certatim ea fuere conVersa.

I:φη, Perpaucae quidem constabant interpretati nes, antequam humano generi salutem Christus comparasset; qui postquam coelo successit, ZY in omnem terram Apostolorum sonus exivit, ne barbarae quidem , & toto peniths orbe divisse gentes temperarunt, sibi, quin Patris illius, qui in coelo est. , utrum

que Testamentum , Vetus scilicet , & Novum a

120쪽

IN ΤE RPR ET IB Us . Io Ivum, recens sibi traditum , in patriam linguam transferrent. Audiendus plane super ea re Eusebius, gravis auctor & imprimis eruditus, qui in oratione de laudibus Con- Serm. i. nantini Libros Sacros per universum orbem In omnes quarumlibet gentium linguas Interpretum opera transiisse declarat. Audiendus dc Theodoretus: δε, inquit,

ς ἄπρο- πά ἔδνη κεχρημινα λαπλῶ .mec Iis vero Interpretationibus post Theodoreti tempora piorum hominum &doeiorum labor acquievit; complures siquidem sacri operis interpretes singulς deinde etates extulerunt. Minime vero ad hoc taculum nec ad has certe oras eae interpretationes pervenerunt univeris: paucas solummodo, easque fere mutilas ab exteris gentibus huc

illatas, vel in his etiam tractibus vidimus typis impressias. e ijs priore Ioco agendum

Giaecis quidem prae caeteris . Λn- septua-tiqui ilima omnium ea est, quam a Septua- Si,' δ. ς

ginta Senibus, Ptolemaei Philadelphi oratu, Eleazaris vero Pontificis permissu, heri diximus fuiste comparatam. Anno id contigit, ante Christi ortum, quarto supra octogesimum dc ducentesimum , hoc est Olympiadis centesimae vigesimae quartae anno a Item , ut est ratio Eusebii. Quanquam anti

SEARCH

MENU NAVIGATION