Petri Danielis Huetii ... Opuscula duo quorum unum est De optimo genere interpretandi et de claris interpretibus; alterum De origine fabularum Romanensium

발행: 1758년

분량: 371페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

I92 DE CLARI s' ' quippe Graecorum interpre-vum solebat appellare, caeteros autem magis paraphrastas; majorem tamen in eo Romani sermonis castimoniam Erasmus requirebat. Eadem quoque aetate prodiit ex Emanuelis Chrysolorae umbraculis vir pietate

dulensiis, non satis politus, & ut vitae insituto, sic sermone austerus, stylo quan dGque extra callem. excurrens . At infeliciter plane provenit Lapus Florentinus, interpres non satis Latinus , imo vastus &. agresti S, Verbis quidem adhaerens, dc indolem quoque consectans, neutrum videturas cutus. De Francisco Philelpho sic pro

p., . nunciavit Petrus Nannius, Franciscus Phi-Na in. in se has religiosus circa verba , in reddenda sententia oe indole defecit : transtulit Xen

phontis multa, cumque videret Perborum eles gantiam, verbum verbo reddere voluit , caeterum non pntuit ex fide re ere, quae in Graecis riperiebat, quod mirum in homine Graeco; Graeco, opinor, sermonis Graeci peritia , non natione; apud Tolentinates quippe natus erat. Est apud Iovium , hortatu ΑΙ-phon sii Regis, qui eruditos hujus aetatis homines ad linguam Romanam Graeciae thesauris locupletandam liberaliter invitabat, Petrum Candidum Decembrem Appiani interpretationem Latinam suscepisse . Abno

mis illa, inficeta, insulis; quodque pejus est . infida sive quod laceri & vitiosi exemplaris mendas secutus sit interpres ; sive quod immoderatae ingenii & di Glutae libertati sit obsecutus. Hos consecutus in Αn

212쪽

INTERPRETIBUS.

gelus Politianus homo, non unus e multis' sed cum paucis potius comparandus; in o inni pene sacultate , quae virum eruditum deceat, suae princeps aetatis, in scribendo vero potissimum. Nam quae vel oratione vorsa ludere, vel prorsa commentarii libuit,

praeclaris distincta sunt notis felicis & elegantis ingenii , quod non ad alieni stili

exemplum serviliter compositum, sed velut jugum imitationis indignans, stro sibi ductu&auspicio velificatur. Hinc adeo iainterpretationibus , , cum auctore suo no certat modo, sed eum saepe etiam superat ;ut Erasmus ipse, ejusmodi lucubrationum egregius spectator, summum eum artificem dicere non dubitarit. Id genus multorum movit approbationem ; at non proinde

meam; nec, ut spero, item vestram : morrigeram enim dc ad imitandum accommo datam orationem, non circumntientem &altius exaggeratam; interpretem , non ora torem postulamus. Μulta ad haec viro magno humanitus excidisse si dixero, . id socer meus suis in Herodiani interpretationem animadversionibus comprobabit. Quid quod ab Angeli aemulis jactari solitum fuisse narrrabat Pontifex Leo, opus hoc esse Gregorii Tiphernatis, atque id ex inaequali & vario

Orationis contextu deprehendi.Αnnii autem Viterbiensis , qui horum temporibus suppar fuit, quoque nemo otio suo magis in liter rum perniciem, ignominiamque suam abusus est, supposititias interpretationes ne attingamus omnino, nec in hoc luto & sordibus pervolutemur. Ad interpretationem Po-

213쪽

104 DE CLARIS lybii, viam nobis, ut scitis, praeivit Nico laus perottus ; hanc ejus operam pro eoaCrnerita est , in ea praefatione laudavimus , quae Polybio nostro est adtexta, & de prioribus ejus interpretibus , deque nova nostra conversione disserit. Hujus nostrae laudationis summa haec est, Nicolaum perottum , literarum Latinarum , quas perdiu docuit , exquisite, ut illa erant tempora, fuisse peritum : non vulgarem praeterea ejus fuisse industriam in Graecis ita vertendis, quae qui dem intelligeret ut nullum persaepe Graecitdiomatis in Latina ejus interpretatione ve-sigium appareret, quam interdum opus esese αυτοφυὲς dicas; tanto autem hominum applausu exceptam eam fui sis, ut ex ejus aemulis nonnulli quemadmodum a Paulo Iovio scriptum est, hanc Polybii interpretationem antiquissimam , furtoque stirreptam existimarint; Perottum tamen , meo judicio, a fidelis interpretis absblutione tantum abesse quantum qui longis time ; tam levi quoque Graecae linguat cognitione fuisse imbutum, vix in ejus cortina videatur adstitisse; quis ipse de se sensisset, numquam hanc Inter uretationcm Nicolai Pontificis oratu fuisse scepturum . Nee selicius vero Georgio Vallae labor ille meeessit : nam Graecis uissentit saepe, 3e quae assequitur , non raro pervertit . Marsilium Ficinum religiosum Ee fidelem dicit Nannius, summaque cura verbis institisse , sententiam quoque reddi diss8 , in indole vero desecisse : nos aliter judicamus ; nam verborum curam negIiget vicinus, sententias diIatat nonnumquam, veI

214쪽

vel contrahit; id quod alibi saepe, maxime

vero in Trismegisti interpretatione deprehendas . Hermolaus etiam Barbarus de elegantia sollicitus , non tantum verbis & characteri , quantum sententiae tribuit, &sapori illi vernaculo dc αυπφυμ , ut scriptores ab eo conversi non interpretis sermone, sed nativo loqui videantur. Oratione non valdZ

quidem splendida & exculta , sed perspicua

tamen , & ad Graecum exemplar asta breeomposita usus est Nicolaus Leonicenus. In Graecis autem parum versatus Raphael Uosaterrantis , fucatam eruditionem ostentat ἡ&duor interpretem se gerens supra seipsum assurgit , quaesita laude cecidit δ' Proximus hu)us aetati Leonicus Thomius; emendatus interpres, selmonis planus: ad auctoris nutus totum finuns. Uberior contra I

nanney Bernardus Felicianus, parum presesus , dc redundans nee eam tamen , quam prolixitas quaerit, petspicuitatem consecutus. Elegantes & comti Romulus & Pompilius Amaλi, si remotis Archetypis, interpretationibus acquiescas: quae si ex adver'so contenderis, utrumque , sed Romulum praesertim , concisa dilatasse, obscura ill strasse, diffusa contraxisse ι & iubique facundiae laudi velificarum fuisse reperies; ea

velo usum cautione Pompilium , ut obscura quaeque non attingeret; Lectorem tantum modo mqnuisse eorum ab aliis interpretationem peti posse: deerat nempe satis exquisitaliterarum Graecarum peritia. Eximia vero Petri Victorii facultas; ad auetoris arbitri- Ima ita se componit ut mutatus recoctuSὰ

215쪽

pene alter credi possit; alieno ore loqui , propriamque indolem exuisse videatur. Μ-gnos etiam, & Reipublicae literariae utiles in eadem palaestra labores excepit Iunius Paulus Crassius, interpres non inelegans, fidus satis : quod enim verbis vel adiecit ,

vel decerpsit, id in indole & sententiis cum lepore & perspicuitate relatis diligentissime rependit. In hac etiam disciplina quid pqΩset, expertus est Natalis Comes , dc nisi φιλαυτ ασ vitio fuit occaecatus , se in aliis fortass, aliquem , in ea exercitatione nullum admodum esse pervidit: verborum quirpe & characteris securus, vi κ obtinet sententias . Nec incommode vero Λristotelis Artem Rhetoricam in Romanum traduxit sermonem Antonius Riccobonus : locutio emendata & Latina, astricta verborum com prehensio : quod si auctoris sensa pervestigas set felicius, prope omnino a summa inter pretis perfectione absuimet. Plurimis quoque lucubrationibus hoc studium locupletavit Petrus Galesinius, verbosus interpres &diffusus, neque satis pro Patrum , quos ex posuit,dignitate castigatus. Fredricus Com. mandidus summam Μathematicae scientiae Peritiam, nec non exquisitam Graecς linguet cognitionem ad convertendosi h usus artis scriptores attulit: fidus est in verbis , fidises mus in sententiis; nec perspicuitatem in eo, di quantum patitur scientiae hujus tenuitas , concinnitatem desideres . Coronam hanc claudat Iulius Pacius . quem licet Vicentis natum potiori forsitan jureGer- Manis, apud quos meliores vitae suae contui vit

216쪽

xit annos; vel Gallis, in quorum nobilissi in is Academiis Ius civile diu professus est ,

debeam annumerare. Hujus quamvis summum extet erga me dc insigne studium, non Verebor tamen , ne quidquid de eo dixero , vos e benevolentia potius, quam ε veritate profectum existimetis. In verissimo ille interpretandi genere versatur; stilo suo ad auctoris exemplum moderatur; verba remetitur paria reponit paribus ; & si quando exactam hanc squalitatem vel linsuarum discrepantia respuit, vel Theoreticarum di- stiplinarum obseuritas, ne vel minimus lectori struatur dolus, astititia quaeque diverso charactere insignit, ut eum sere ex omnibus optimum & ejus artis antistitem agnoscant. Non ergo ad Itali nominis laudem consultius rnobis agi potest , quam si in tantis viris finem de Italis dicendi faciamus . Proximos iis in dividendo Germanos posuimus , homines ad artium omnium tractationem a natura satis quidem factos ; sed iis etiam quae a natura habent non valde magna diuturno usu & constanti meditatione excolendis & augendis gnavos , prae caeteris ,

atque industrios . Postquam ergo studium illud interpretandi arripuit Germania, tam pertinaciter in eo se exercuit, vix ut ulla gens meliorem P nulla certὰ uberiorem in terpretum foetum tulerit. Primum ex illis in scenam producam Iohannem Reuchlinum , probabilem sane interpretem , &quem ad obrussam nostram factum dicas. Se quatur Bilibaldus Birhhei merus, numeris, ita addictus, ut dum apte verbis

217쪽

sententiam comprehendere sttidet, veritam tem nonnumquam infringat. In iis quoque numeratur Sigismundus Gelenius Bohemus, quo vix quisquam pluribus hanc artem monumentis ditavit: disertus imprimis habitus est dc elegans ; audax in constringendis pluribus in unum periodis, vel disjungendis, sensus sibi non semper intelle- .ctos ab libitum recoquit. Collatata quoque .sii pra modum , dc plena oratione Iurget ot- .romarus Luscinius , nec semper auctoris incisis dc membris in siistit : dc eum tamen pressum dc attenuatum eme dices , praeut . quae a Simone Grynaeo, verbosiissimo & paraphrastae simillimo interprete edita sunt . V Volfligangus Μusculus, vir bonus , sed Graecae linguae notitia imparatus , neque Latina valde instructus, brevitate & nit re, simplicitate etiam ac fide commenda af --. t tir ; nam intelligebat, in ea quae: Is , .non intelligebat , uti poterat , expressit: nihiloideas illum studio praetermittere , nihil alis num substituere: caeteroqhesin halucinatur se . Pe, utpote earum artium rudis, quas qui colunt, eruditi appellantur. Utilem in binnis auctoribus convertendis operam navam sent Conradi Clauserus & Gesne rus Tigurini , nisi eos nimia licentia extra metas abripuisset. Temperans & siccusJohannes Guinterius Ander nacus interpres non aspernandus, si a vitiliginibus barbari sermonis

corruptelis cavisset, &duriorem orationem ad Graecum exemplar fleetere , &quocun qtie pol tu labat rerum varietas, ducere scivisset. Raram quoque fidem, cum pari elO-

218쪽

INTERPRETIBUS. I99quentis & perspicuitate obtinuit Iollannes Langui. Elegantis vero & nitidae Latini tatis laudem tulit Iustus Vulteiu , cui si paulo majorem stili parsimoniam , & convenientiam cum Graecis adjunxisset, boni interpretis adumbrationem in eo reperisses .Eκquisita linguae utriusque facultate praeditus ad interpretandum accellit Hieronymui V Volssius : sic autem de suo hoc artificio , vir alioqui verecundus & modestus praedicarevit, Nihil fere adridi , nibii detraxi , nihil

immutavi; nec modo sententias appendere , sedpene gliam annumerare Perba, quatenus

id di dorsa Latini sermonis ratio finis, 1βm c

natus. Nihilominus tamen Henrico Steph. no neutiquem Omni ex parte satisfecit. Μ scaenimvero arS, & haud scio an omnium dissicillima quam acuto vir ingenio, elegantioribus doctrinis excultissimus , uno sere hoc in studio tot annos pervolutus , cum

persectam in se , - absolut,mque exprimere non potuerit , quodcunque illi defuit, bu-mano id ingenio defuisse credendum est. Atque ut in m parem vertendis antiquis stili moderationem, dc, ut ita dicam, continentiam adhibuisset Philippus Melaneh-thpn : quae fuit hominis secundia , , dc egregia Latini sermonis integritas , eruditos

Omnes , excussis de manibus veterum scriptis, ad sui lectisnem pellexisset. Dicendis acultate lon re inferior fuit quam Melanchthon , diffundenda licet oratione persimilis Michael Neander. Iejunior utroque& parcior Ianus Cornarius, sed Graecae loquelae nou sati gnarus, neque Latini ser

219쪽

loo DE CLARismonis castitati satis consulens, neque ad II

brae aequatum examen satis accurate utrumoque exigens . Hac quoque in parte diligentiam suam desiderari nequaquam passus est vir de politiori literatura praeclare meritus Ioachimus Camerarius, suaeque adeo Germaniae singulare ornamentum; castus sermo dc perspicuus, & quem si cum Graecis contuleris, lincertim atque sanum, &nonnisi obscurioribus deelarandis, idque raro & Ie viter, excurrentem agnosces. Neque ver satis pro merito dc virtutibus laudari possit Gulielmus Xylander, qui quatuor lic8t&quadraginta vix consecerit annos, summam tamen utriusque linguae peritiam , cum elegantioris humanitatis, & Philosophiae , ae Mathemaeticae disciplinae cognitione comparavit , praetiosasque tot d drinarum opes huic propemodum uni interpretandi studio visus est consecrasse; inde factum, ut tam

paucis vitae suae annis, tot ac tanta veterum scriptorum volumina Latinis verbis explanaverit : nam quae vix diuturno alii labore , antra perpaucas ille horas vivido mentis a- cumine,& innata alacritate profligabat . Summa praeterea, quae hominem toto vitae decursu misere tortit, egestas, sponte si a currentem incitabat; atque ob id, quemad-m sum. non irridiculd de eo , Guane , scripsisti, fami, non famae scribere existimatus est :Pauper, cui opera vita erat:

Ut Caecilianum illud in se mirificε compro-

Faepe est etiam subpalliolo sordido sapieηtia.

220쪽

INTERPRETIBUS. 2 IPraeeipiti autem festinatione, id quod pr Perantibus sere contingit, aliquando lapsus

est;

Ipsum porro interpretandi genus quod attinet; neque verbis, neque interpunctionibus alligatus, sententias solum intuetur . Λt

in hoc interpretandi studio mirabilis est Iohannes Munclavius , ut neminem in eo scientius versatum esse omnino mihi con set : sententias quippe ita contorquet , ut nihil intercidat; eo verborum numero cir

cumplectitur, ut paria paribus respondeant ipsam quoque vocum constructionem & situm persaepe ita obtinet ; ut color ipse integer existat : Summa ad haec concinnitas , perspicuitas, incorrupta Latinitatis castitas ct ipsum, quod in aliis raro reperias, ἐς: adeo ut cum ab hoc disceneritis, nemo sit anteferendus. Quum reliquos autem alias semper superare uris sit; tum in trans ferendo Xenophontisoeconomico se ipsum profecto superavit. In aliquo etiam nume

ro est Iohannes Serranus, sed nihil ad Leiectavium: is in nobilissimo opere, sentendis contentus verba despexit , fidelem a sque eo, perspicuam, quam pollicetur,

conversionem praestiturus. Memini me sae socerum meum dicentem audire, monitum a se aliquando per li teras Serranum , non pauca esse apud Platonem, de quorum interpretatione cum eo non sentiret, sed sive limae labore offensum, sive suis delectavum, emendationis operam neglexisse. In

vertendo Homero industriam suam eonsum,

SEARCH

MENU NAVIGATION